« »
 
MANGANUM 2, MANGO 1, MANGO 2, MANGO 3, MANGO 4, MANGO 5, MANGO 6, MANGO 7, MANGO 8, MANGO 9.
[]« 2 manganum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 217b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MANGANUM2
2. MANGANUM, et Mangana, numero multitudinis, Machinæ bellicæ jaculatoriæ. Gloss. Græco-Lat. : Μάγγανον, Manganum. Boxhornius a Cambro-Britannico Mangnel, aries bellicus, bellica machina, deducit. Gloss. Lat. MS. Regium : Machinas, Mangana, Insidiæ. Papias : Tormentum dicitur, quidquid vi torquetur, ut vulgo Manganum. Abbo lib. 1. de Obsid. Lutetiæ vers. 364 :
Conficiunt longis æque lignis geminatis
Mangana, quæ proprio vulgi libitu vocitantur,
Saxa quibus jaciunt ingentia.
Will. Tyrius lib. 3. cap. 5 :
Jaculatorias, quas vulgari appellatione Mangana dicunt et petrarias fabrefieri placuit.
Lib. 8. cap. 6 :
Castella et machinas jaculatorias, quas Mangana et petrarias vocant.
Cap. 13 :
Alii vero minoribus tormentis, quæ Mangana vocantur, minores immittendo lapides, etc.
Thwrocz. in Aba Rege Hung. :
Quosdam vero lapidibus obruentes, alios autem in Manganis ferreis vastantes occiderunt.
Chron. Pisanum apud Murator. tom. 6. col. 102 :
Compositis autem ab ingeniosis Pisanorum artificibus Manganis, gattis atque ligneis castellis, urbem fortiter expugnabant ; et cum his machinis urbis mœnia et mœnium turres potentissime rumpebant.
Hinc
Manganarii, in Hist. Miscella lib. 17. μαγγανάριοι, apud Theophanem, et Leonem, in Tacticis cap. 5. § 7. 27. cap. 15. § 35. qui mangana conficiunt.
Ars est nota quibus usu balearica longo,
ut ait Will. Brito lib. 7. pag. 173. Voces istas nostri, hoc est, Latini, a Græcis hauserant, apud quos, μάγγανον, machina est. Niceph. Call. lib. 9. cap. 9 :
Ὡς ἐϰ μαγγάνης τινὸς, ἢ Θεός, τὸ λεγόμενον, ἀπὸ μηϰανῆς.
Nec dubium, quin Græci ipsi prius a Latinis acceperint, et a machina suum μάγγανον efformarint. Synaxaria ad 29. Octob. μαγγάνοις τισὶ πιέζεται. Vide Glossaria Rigaltii, Meursii Fabroti et Cang. med. Græc. col. 840.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Manganus, Idem quod Manganum. Bartholomæi Scribæ Annal. Genuens. lib. 6. ad ann. 1224. apud Murator. tom. 6. col. 436 :
Post hæc autem Terdonenses cum Alexandrinis apud Arquatam iverunt, et quum ibi Manganos erexissent in castrum ac ipsum præliarentur, etc.
Chron. Malvecii apud eumdem tom. 14. col. 911 :
Erexerant quoque petrarias, quas nos Manganos aut trabuccos dicimus, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Manghanum. Chron. Parmense ad ann. 872. apud Murator. tom. 9 :
Quum ordinatum esset per Commune Parmæ exercitum facere generalem contra prædictos extrinsecos, et multa Manghana [] et apparamenta fierent.
Occurrit ibid. iterum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Manganellus, diminut. a Manganus. Card. de Aragon. in Honorio III. PP. apud Murator. tom. 3. pag. 568 :
Immissus ab adversa parte lapis Manganelli cecidit super caput ejus (Simonis Comitis) et comminutus expiravit.
Inventar. castri Sommer. in Occitan. ann. 1260 :
Item iiii. fonde de Manganello, etc.
P. Carpentier, 1766.
Manganella, Idem. Charta ann. 1359. ex Bibl. reg. :
Prænominatis consulibus in adjutorium perficiendi opus... dicti pontis de fusta, quæ nunc est in loco prædicto de Moisiaco de resta certæ summæ fustorum, quæ pro provisione in obsedio B. Anthonini portata fuerant, dempta tamen de fusta et resta prædicta... fusta apta et dedita ad faciendum... Manganellas, usque ad valorem D. scutorum auri, dedimus.
Mangena, Idem quod Manganum. Occurrit vero apud Paulum Diac. lib. 21. Histor. Misc. Scriptorem Vitæ Lud. Pii ann. 803. Monachum Egmondan. in Chronico Belgico ann. 1160. Albertum Aq. lib. 2. cap. 31. lib. 3. cap. 25. 41. lib. 5. cap. 31. lib. 6. cap. 2. 11.
Mangenella, diminutivum a Mangena, hoc est, minor machina jaculatoria, apud Albertum Aquens. lib. 7. cap. 3. et Jo. de Beka in Chron. in Joanne II. Episc. Ultraject.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mangenellus, in Computo ann. 1202. apud D. Brussel. de Usu feud. tom. 2. pag. cxc. :
Pro turre Musterolii facienda, et de granariis et logis ad Mangenellos, iiii. lib. et vi. s.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Manginella. Beka de Episc. Traject. tom. 1. SS. April. pag. 218 :
Applicando Manginellas ad quasdam turres.
Magnella, perperam pro Mangenella, apud Galbertum in Vita Caroli Comit. Flandr. n. 181.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Magnellus, in Epist. Anonymi de capta urbe CP. ann. 1204. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 786 :
Præterea quidam Ussarius suus habebat Magnellum erectum, etc.
Chronic. Arnoldi Lubec. apud Leibnit. tom. 2. Script. Brunsvic. pag. 723 :
Nihilominus inter duas turres quaslibet seu petraria seu Magnellus erigitur.
Mango, Eadem notione. Vita Lud. Pii ann. 808 :
Adeo illam arietibus, Mangonibus, vineis, et cæteris instrumentis lacessivit.
 :
Chargie un macle d'or fin et de Mangons.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ubi vox Mangon minus recte ad machinam bellicam, de qua mox, referri videtur. Est enim, ni fallor, monetæ species notissima, quæ Mancusa alio nomine nuncupabatur. Vide in hac voce.
Mangona, in Passione S. Thyemonis Archiepiscopi Juvavensis :
Primitus eum ligaverat, proh dolor ! ad machinam extructam, quam vulgo Mangonam appellant.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mangonabulum. Chronicon Cornelii Zantfliet apud Marten. tom. 5. Ampliss. Collect. col. 280 :
Erectis autem petrariis, Mangonabulis, fundibulis, acriter impetitum est castrum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mangonale, apud eumdem Zantfliet in Chron. ibid. col. 386 :
Machinis petrariis fundisque, et Mangonalibus circum circa sagaciter ordinatis.
Vide Biblia.
Mangonus. Ugutio :
Librilla dicitur instrumentum librandi, id est, projiciendi lapides in castra, Mangonus.
Mangonellus, Idem quod Mangenella. Will. Brito lib. 7. Philipp. : []
Interea grossos petraria mittit ab intus
Assidue lapides, Mangonellusque minores.
Utuntur hac notione Matthæus Paris pag. 398. 502. 516. Rigordus ann. 1190. etc. Will. de Podio-Laurentii cap. 30. Jo. Monachus Majoris Monasterii lib. 1. Hist. Gaufredi D. Norm. pag. 94. Godefrid. Mon. ann. 1203. idem Willelm. Brito lib. 2. Philipp. pag. 107. 116. Monachus Vallis Sarnai cap. 86. Gesta Innocentii III. PP. pag. 88. etc. Mangonelli navales, in Addit. ad Matth. Paris pag. 108. Chronicon Petri VI. Regis Arag. lib. 3. cap. 24 :
Après faem la seure un Manganell de dos caxes de Barcelona après deldit giny qui tirava en la vila.
Ita Cod. MS. pro meranganell, apud Mich. Carbonellum. Mangoneau dicunt nostri Scriptores passim, Villharduinus n. 38. 86. 122. 207. Froissart. 1. vol. cap. 50. etc. Guillelmus Guiart sub ann. 1204 :
Çà et là, avant et arrieres
Gietent Mangoniaus et perieres.
La grosse pierre arondie,
Demaine a l'aller grant bondie.
Et alibi :
En ront Mangoniaus et perieres,
Qui souvent tendent et destendent,
En destachant grans escrois rendent,
Pierres qui par l'air se remue.
MS. :
Vous peussez bugles, Mangoniaux
Veoir par dessus les carniaux.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Nostri vero non machinam jaculatoriam tantum Mangoneau vocabant, sed etiam quidquid ex ea emittebatur, ut observat Menagius in Origin. Gall. ex Froissart. lib. 3. cap. 118 :
Et avoient les Brabançons de tres grans engins devant la ville, qui getoient pierres de faix et Mangoneaux jusques en la ville.
Hinc Ovide MS. apud Borellum :
Onques pour une tor abatre,
Ne vit-on Mangoniaux descendre
Plus briement, ne du ciel destendre
Foudre pour abatre un clocher.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mangunella, in Vita Caroli Comit. Flandr. tom. 1. pag. 215 :
Securibus exciderunt jactatoria ingenia, scilicet Mangunellas quibus lapideam domum et turrim... prosternerent. Magnella
ex ead. Vita mox exscripsit D. Cangius.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mangunellum, apud Sugerium de Vita Ludovici Grossi cap. 17. Vide Fundabulum.
[]« 1 mango » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 218c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MANGO1
1. MANGO, Carnifex, laniarius, Boucher. Chron. Corn. Zantfliet apud Marten. tom. 5. Ampliss. Collect. col. 347 :
Receptus est idem miles ad ministerium Mangonum seu carnificum.
[]« 2 mango » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 218c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MANGO2
2. MANGO, Simoniacus ; hinc nostris Maquignon de Benefices. Hierat. Juris Pontif. pag. 88 :
Tanta fuit Regum nostrorum erga Deum pietas et religio, ut quoties effrenata Mangonum seu Magorum illorum caterva prodierit, statim legibus adversantibus cohibiti sunt, imo et exularunt.
[]« 3 mango » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 218c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MANGO3
3. MANGO, Prædo. Nicolaus Specialis de Sicul. reb. lib. 7. cap. 17. apud Murator. tom. 10. col. 1068 :
Armenta gregesque animalium hinc inde passim per agros vagantium, in castra undique a prædonibus congregantur, segetes ad maturitatis jam propinqua tempora declinantes ; nulla metendi opportunitate servata, non messæ, quin potius a Mangonibus, quos assumpto ab effectu operum conveniente vocabulo moderni rapaces vocant, aliisque plebeis in castris manentibus divulsæ ac dispersæ. Mango
ergo a Manganum, Italis Mangano, quod ille instar Mangani, quo muri destruuntur, omnia labefactat evertitque.
[]« 4 mango » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 218c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MANGO4
4. MANGO, Fallax, deceptor, Imposteur. Glab. Rodulph. apud Duchesnium tom. 4. Script. Hist. Franc. pag. 43 :
Et licet plures sane mentis detestabile figmentum abominandum clamarent, vulgus tantum rusticane plebis Mangonem corruptum injusti nomen pro justo venerans, olim in suo permansit errore.
Eadem notione accipienda hæc vox in locis Capitul. citatis ad v. Manganus 1. Hinc nostratibus Poetis Mengue, pro fallacia, dolus. Vide Mangiaria. Le Roman de sainte Leocade MS. :
Rome nos ret totes les mains,
Rome nos ret et plus (pieds) et mains,
Rome est si plæne de Mengue,
Que tos ses membres demengue.
[]« 5 mango » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 218c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MANGO5
5. MANGO, Equiso. Vita S. Yvonis tom. 4. Maii pag. 596 :
Sed ex adverso clamat Mango, justa ultione Dei percussus.
Et pag. 602 :
Dictus palefredus infestatus et perterritus in mari se cum Mangone præcipitavit ; quo viso ipse dominus statim exclamavit : Sancte Yvo et valetum [] meum et palefredum tibi recommendo.
Mango, mercator equorum.... vel intermediator, ex Glossar. Lat.-Teut. MS. apud Haltaus. Glossar. Germ. col. 1956. voce Unterkœuffer.
[]« 6 mango » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 219a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MANGO6
6. MANGO, Famulus, pedisequus, Gall. Laquais. Menoti sermones fol. 5 :
Non est cauda Prælatorum, qui hodie post ducunt canes et Mangones indutos ad modum armigerorum sicut Suytenses.
Ibid. fol. 161 :
Ipsa ante se misit Mangones portantes force de carreaulx de cramoisy, ut disponerent sibi locum.
P. Carpentier, 1766.
Vel Page, ut in Codicil. 2. Caroli Andegav. ultimi comit. Prov. ann. 1481 :
Item legavit D. noster rex cuilibet Mangonibus suis, sive Gallice à chacun de ses pages, summam tricentorum scutorum.
[]« 7 mango » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 219a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MANGO7
7. MANGO, Idem quod Manganum 2. machina bellica. Vide in hac voce.
[]« 8 mango » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 219a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MANGO8
8. MANGO, Discipulus, tiro, Gall. Apprenti, alias Mangon. Stat. sabbat. Carcass. ann. 1402. tom. 8. Ordinat. reg. Franc. pag. 568. art. 28 :
Nisi tamen dictus talis magister vellet solvere et solveret de facto pro dicto mancipio sive Mangone dictum denarium qualibet septimana.
Lit. remiss. ann. 1448. in Reg. 176. Chartoph. reg. ch. 590 :
Hacquinet Duduret Mangon demourant en la maison de Jaquemart Hanocque, aussi Mangon demourant en la ville et cité de Tournai, etc.
Vide supra Mancipium 4.
[]« 9 mango » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 219a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MANGO9
9. MANGO, Pastor, ovium custos, in Glossar. Provinc. Lat. ex Cod. reg. 7657. Vide supra Mandra.