« »
 
MUTA 1, MUTA 2, MUTA 3, MUTA 4, MUTA 6, MUTA 7, MUTA 8.
[]« 1 muta » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 560a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MUTA1
1. MUTA, Mensa publicanorum, Germanis eine Maut, nostris le Change. Helwicus in Rationario Styriæ :
Primo moneta et Muta, et judicium intra muros oppidi Grætzensis, etc.
Occurrit ibi pluries. Charta Rudolfi Imper. ann. 1277. apud Ludewig. tom. 4. Reliq. MSS. pag. 262 :
Statuimus ut omnes Mutæ per Styriam, quæ ultra debitum fuerant in suis redditibus aggravatæ, in summam reddituum quam solverunt Ducis Leopoldi tempore revertantur, nullique Principi ejusdem terræ liceat eas præter quod dictum est quibuslibet exactionibus aggravare.
Mutarii et Monetarii junguntur in Metropoli Salisburgensi tom. 3. pag. 17.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Muta, pro Mensa communi, Gall. Mense commune. Vide in hac voce. Statuta Eccl. S. Stephani Vienn. art. xvii. apud R. Duellium lib. 2. Miscell. pag. 91 :
Omnia et singula emolumenta percipiat... exceptis dumtaxat his quæ de Muta in primo anno recipi consueverunt pro anima et anniversario defuncti.
Muta, Quodvis vectigal. Chart. Ludov. Germ. reg. ann. 837. apud Neugart. Alem. Diplom. tom. 2. num. 807. pag. 8 :
Nullum theloneum, neque quod lingua theodisca Muta vocatur, aut portaticum aut pontaticum, etc.
Charta Arnolfi Reg. ann. 998. in Metropoli Salisburgensi tom. 1. pag. 128 :
Homines istius Ecclesiæ licentiam habeant hoc sine Muta, sive navigio, sive cum cæteris afferre quodcumque eis jubetur, sine ulla alicujus judiciariæ potestatis contradictione.
Tom. 3. pag. 16 :
Justitiam quoque nostram de theloneo quod Muta vocatur, in navibus ipsorum victualia deportantibus, etc.
Alia Henrici Comitis Palatini, ibid. pag. 388 :
Nec Muta nec teloneum requiretur.
Alia Rudolfi Imp. ann. 1276. pag. 392 :
Muta seu thelonium.
Alia Ottocari Ducis Austriæ ann. 1353. ibid. tom. 2. pag. 66 :
Sine naulo quod vulgo possumus dicere Mutam, ad sua libere deducant.
Adde pag. 435. tom. 2. pag. 33. 34. 69. 534. 578. tom. 3. pag. 16. 17. 18. 26. 28. 29. 378. 379. Vide Haltaus. Glossar. Germ. voce Maut, col. 1333.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mutam navigium interpretatur D. de Lauriere, in Gloss. Jur. Gall. voce Muages, ex Charta Arnolfi Regis mox laudata ; quam in sententiam descendisse ob id potissimum videtur, quod sive muta legerit, pro sine muta, ut editum est loco citato. Hanc vero genuinam esse lectionem dubitare nequaquam sinunt ea quæ in hanc rem protulit D. Cangius, atque adeo Mutam vectigal esse constat, quod pro navigiis mercibus oneratis exactum arbitror, ut tradit ibid. laudatus Glossator.
Mutarius et Mutnarius, Publicanus, exactor vectigalium, Germanis ein Mautner. Occurrit in Metropoli Salisburgensi tom. 2. pag. 581. in Historia de Particula S. Crucis quæ asservatur in Cœnobio Mellicensi, et in Privilegiis Academiæ Viennensis in Austria, apud Lambecium lib. 2. Comment. de Cæsarea Biblioth. pag. 120. 624.
[]« 2 muta » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 560a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MUTA2
2. MUTA, Muda, Mutatio, Mutaticum, Pretium quod datur pro mutatione prædii, cum alteri ceditur.
Muta. Litteræ Philippi I. Reg. Franc. ann. 1079. tom. 4. Ordinat. pag. 46 :
De donationibus autem, vel pignoribus..... non accipiatur laudimum vel Muta, vel etiam de successione hereditaria.
Tabularium Ecclesiæ Uzetiensis f. 15 :
Tres partes acaptarum, censuum et Mutarum tuæ sint et tuorum in perpetuum.
Tabularium Ecclesiæ Cadurcensis :
Damus.... [] alium porcum vivum, et unum arietem, et Mutam, et quicquid Guillelmus Diutrandus ibi possedit.
Alibi :
Raimundus Caput-bovis....... fevum, quem tenebat de dominis ex Castronovo, donat Muda 3. sols.
Occurrit pluries.
Mutagium, Eadem notione. Consuetudo municipalis Bellaici in Pictonibus, in Regesto Inculismensi :
Si dominus fundi retinere voluerit rem ipsam quam habet vendi, de singulis solidis pretii factæ venditionis unum denarium habebit, et Mutagium debitale habebit de illo qui succedit in possessionem.
Infra :
Debet reddere de nummis illis vendas domino fundi, sed Mutagium debet esse Burgensium.
Charta ann. 1291. tom. 1. Hist. Dalphin. pag. 27 :
Hæredes seu propinquiores dictorum defunctorum ratione Mutagii vel laudum, nobis vel nostris in nullo teneantur.
Alia ann. 1256. ibid. pag. 59 :
Item, si alio modo quam per venditionem tenementum mutari contigerit, debemus habere pro Mutagio nos et successores nostri censum a novo tenementario duplicatum. Hoc idem intelligimus ad mutationem domini.
Occurrit in variis Chartis apud Justellum in Comitib. Arvern. pag. 29. 94. 138. 145. et Galandum de Franco alodio pag. 106. 107. 366. Charta Joannæ Reginæ Comitissæ Bononiæ et Arvern. ann. 1352 :
Appartiendront ausdits Religieux les hommages, investions, ventes, surventes, Muages, reconnoissances, saisines de toutes et chascunes les possessions, etc.
In quodam Aresto Parlamenti an. 1634. appellatur Remuage. Jus illud quod habet Dominus feudi superior, cum a Linea directa in aliam transit. Milods, in Delphinatu dicitur, quod in ejusmodi mutationibus dimidium laudum domino tantum debeatur. Consulendus Guido Papa quæst. 48.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mutamentum, Eodem significatu. Charta ann. 1325. apud Rymer. tom. 4. pag. 165 :
Persolvant solita juramenta, homagia, fidelitates, obedientias, census, redditus et omnia ac singula alia servitia tam in Mutamento dominii, quam alias, debita vel consueta.
Mutatio, Idem quod Muta. Tabularium Ecclesiæ Viennensis fol. 89 :
Ego Petrus Viennensis Archiepiscopus dono tibi, Guigo Berardi, et uxori tuæ, præfati castri de Saxeola medietatem, cum medietate de appenditiis ad ipsum castrum pertinentibus, ad fidelitatem et servitium nostrum et Ecclesiæ nostræ : habenda tibi pro feudo et hæredibus tuis, sine redemptione illa quæ vulgo dicitur Mutatio : tali convenientia, ut de præscripto feudo nihil dones, vendas, impignores, vel quolibet modo alienes tu vel hæredes tui sine nostro successorumque nostrorum laudatione et consensu.
Tabular. Ecclesiæ S. Stephani Cadurcensis :
Habeant Canonici per totum honorem Mutationes et investituras, et quæsturas, et hospitia, et justitiam suam.
Mutaticum, Eodem etiam fortean significatu. Hugo Flaviniacensis, in Chronico Virdun. ann. 755 :
Nec de rotatico, barganatico, pulveratico, Mutatico, salutatico, etc.
Adde Doubletum pag. 656. nisi legendum sit motatico.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Frequentior hujusce vocis occurrit mentio in veteribus Chartis, quam ut in ea aliquid immutandum existimem ; sensum vero deprehendere non ita promtum est. Videtur tamen Tributum esse quod pro vino vendito exigitur, eadem notione qua Mueson, in Charta ann. 1358. in Chartular. Gemmet. tom. 8. pag. 51 :
Comme à la requeste des Fermiers[] de la Viconté de l'eau de Rouen, les vins de Religieux hommes l'Abbé et le couvent de Jumieges qui avoient creus en leurs vignes eussent esté arrestez en la Viconté de l'eau de Rouen pour ce que l'en leur demandoit la Mueson de leur vins vendus, et lesdits Religieux avoient maintenus que rien n'en debvoient.
[]« 3 muta » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 560c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MUTA3
3. MUTA, Accipitrum morbus, Gallis la Muë : accipitres enim quotannis pennas mutant, vetusque spolium deponunt, quo tempore vehementer ægrotant, etiam usque ad periculum mortis. Fridericus II. Imp. lib. 1. de Venatione cap. 46 :
Et ad singulas Mutas mutantur colores plumagii.
Muta, Domuncula in qua includuntur falcones, cum plumas mutant. Describitur illa a Guillelmo Tardif part. 1. de Fauconnerie, cap. 47. Idem Fridericus lib. 2. in Præfat. :
Quædam in conservando sanas etiam quando jam mutant pennas, ut domuncula quæ dicitur Muta. In mutam includere,
eidem ; Mutare, Petro de Crescentiis lib. 10. cap. 7. quod μουτεύειν est apud Demetrium Constant. lib. 2. Hieracosophii cap. 49. Albertus M. lib. 23. de Animalib. cap. 20 :
Domus autem Mutæ apta et ampla sibi quæratur, et de muta quando perfectus est, trahatur.
Helinandus Poeta MS. sub Ludovico VII :
Mors qui m'a mis muer en Mue,
En tel estuve ou li cors sue, etc.
Alius Poeta MS. :
Sire, qu'est-ce que votre niece
Est demeurée si grant piece,
Que n'est à Karoles venue
Ne sai se l'avés mise en Mue.
Ubi pro carcere usurpatur, ut et in Poem. MS. :
Les Adventures advenues en France
ab ann. 1214. ad 1412 :
Fu mené en la Mue au pallais, etc.
Mutatus, accipiter mutatus, qui mutam evasit, Qui a mué, qui a passé la muë, μούτατος ἱέραξ, apud Demetrium Constant. lib. 1. cap. 41. Domnizo lib. 1. de Vita Mathildis cap. 13 :
Mutatos centum, non Mutatos quoque centum
Astures pulcros Regi simul obtulit ultro.
Vide Acceptor et Falco. et Beneck. ad Hartmann. Augens. Iwein, vers. 284.
P. Carpentier, 1766.
Faucon muier, in Vitis Patrum MSS. :
Pour déduire, pour déporter,
Et pour son cors reconforter,
Porter faisoit faucons Muiers
O lui et mener deux levriers.
P. Carpentier, 1766.
Beste mue, Pro Bestia silvatica, in Lit. Caroli VI. ann. 1413. ex Memor. H. Cam. Comput. Paris. fol. 18. v° :
Eulx mors, leur a esté dényée sépulture, mesmement en terre prophane : mais ont esté gettez sur terre pour estre mengiez par les chiens, oiseaulx et bestes muës.
[]« 4 muta » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 560c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MUTA4
4. MUTA, Species campanulæ monasticæ, quod forte surdum, ut loquimur, haberet sonum, id est, minus acutum. Vitæ Abbatum S. Albani pag. 91 :
Facta nola, cui Muta vel scilla est nomen. Mota
dicitur in Ordinario MS. Ecclesiæ Rotomagensis :
In die sanctæ Resurrectionis Matutinæ festive pulsentur, primitus Mota, postea trini et trini, et in fine festive cum pluribus campanis grossis, et tota Ecclesia illuminetur, etc.
Vide Skella.
[]« 6 muta » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 561a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MUTA6
6. MUTA, Curia, conventus, concilium, cœtus. Chron. Parmense ad ann. 1292. apud Murator. tom. 9. col. 822 :
Quidam boni viri de populo Parmensi fuerunt additi in libro societatis Cruxatorum, approbati primo singuli per tres Mutas sapientum, et postea per consilium credentiæ populo.
Ibidem ad ann. 1302. col. 844 :
Factum fuit per Commune Parmæ generale æstimum per homines civitatis Parmæ, per certas Mutas sapientum cujuslibet portæ, et viciniarum civitatis Parmæ ad arbitrium dicti domini capitanei. Et duæ portæ fiebant per Potestatem Parmæ, aliæ duæ portæ per capitaneum ; et Muta sapientum unius portæ stabat ad palatium domini Episcopi, alia ad monasterium S. Johannis, alia ad palatium de Arena, et alia ad domum Religionis veteris, stando ibi de die et de nocte, et non discedendo, et nemo alius audebat loqui cum eis.
Hinc habes, ni fallor, vocis originem. Vide Mota 2.
[]« 7 muta » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 561a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MUTA7
7. MUTA, dici videtur de navibus, quæ securitatis causa simul navigant. Chron. Parmense ad ann. 1307. apud Murator. tom. 9. col. 867 :
Commune Venetiarum... voluit et exposuit ducere salem et alias eorum mercationes per Padum, et transire sursum cum ipsis, sed Commune Parmæ viriliter prohibuit ne transirent. Et Commune Venetiarum multos ambaxatores misit Parmam, ut permitterent ire naves eorum et Mutam suam, dicendo quod iter Padi erat suum. Sed nihil eis factum fuit seu provisum per Commune Parmæ.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Muda, Eadem notione, in Continuat. Chron. Andr. Danduli ex Cod. Ambros. apud Murator. tom. 12. col. 427. in Notis :
Consiliarii Venetiarum de cætero teneantur... mittere Duchæ et Consiliariis Cretæ ducatos 4000. videlicet per Mudam Martii ducatos 4000. et per Mudam Sept. alios ducatos 4000.
[]« 8 muta » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 561a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MUTA8
8. MUTA, Mensuræ species. Charta ann. 1335. inter Acta SS. tom. 4. Sept. pag. 729. col. 1 :
Dein prædium in Pfons, quod nunc Zundius Conradi gener de Pulle colit, et pendet decem Mutas, partim siliginis, partim hordei, et undecim modios betarum.
P. Carpentier, 1766.
Aliud vero sonat vox Gallica Mute, metam scilicet, unde forte vocis etymon, seu scopum, ad quem sagittatores sagittas suas dirigunt. Lit. remiss. ann. 1379. in Reg. 116. Chartoph. reg. ch. 78 :
Comme le suppliant et autres compaignons arbalestriers s'esbatoient à traire aux bersaux ou Mutes acoustumez à traire en la ville de Monstiervillier, etc.
Aliæ ann. 1391. in Reg. 142. ch. 24 :
Pour ce que lors le temps estoit obscur et chargié, et veoit l'en à grant peine de l'une des Mutes ou enseignes jusques à l'autre.
Unde dimin. Mutelete, in Lit. remiss. ann. 1414. ex Reg. 168. ch. 16 :
Comme le suppliant... eust trouvé en un champ.... pluseurs Muteletes et huis faiz et ordonnez par maniere de bersaulx ou bustes, etc.