« »
 
PECTEN 1, PECTEN 2, PECTEN 3, PECTEN 4, PECTEN 5.
[]« 1 pecten » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 236c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PECTEN1
1. PECTEN, inter ministeria sacra recensetur, quo scilicet Sacerdotes ac Clerici antequam in Ecclesiam procederent, crines pecterent. Testament. Everardi Comitis ann. 837. apud Miræum tom. 1. pag. 21 :
De paramento vero capellæ nostræ ciboreum cum cruce aurea,... Pectem auro paratum unum concedimus.
Chron. Calmaliac. apud Stephanot. tom. 3. Fragm. Hist. MSS. :
Tabulæ eburneæ ad ornamentum altaris, Pectines eburnei quatuor aut quinque, etc.
Testamentum Riculfi Episc. Helenensis ann. 915 :
Pectenem eburneam unam, tabulas eburneas duas, etc.
Charta ann. 1231. apud Catellum in Hist. Occitan. pag. 901 :
Sunt ibi octo cingula serica, et 6. Pectines eburnei, etc.
Charta Joannis Archiep. Capuani ann. 1301 :
Item Pettenem unum de ebure, item calicem unum, etc.
Vide Monasticum Anglic. tom. 3. pag. 314. et infra Sedes majestatis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Enumeratur præterea inter utensilia seu supellectilem monachorum, in Guidonis Discipl. Farfensi cap. 47. Omnibus fratribus dentur
tabulæ, acus, Pectene (l. Pectines) cum dumento, capellum in capite quod alio nomine capitium vocatur.
Confratern. inter Monaster. S. Galli et episc. nonnullos ann. 908. apud Neugart. Cod. Diplom. Alem. num. 667. tom. 1. pag. 550 :
Præsul pyrale congregationis intravit, Pectinesque eburneos magnitudine et artificio insignes catenis fecit æneis ibidem suspendi.
Ex quibus colligitur monachos tunc temporis non omnino tonsos fuisse, quod ex dicendis infra iterum manifestius fiet. Vide Pectinare, Pectinarium, et Pexere.
[]« 2 pecten » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 236c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PECTEN2
2. PECTEN, Pars rotæ dentata. Charta ann. 1342. in Reg. 74. Chartoph. reg. ch. 62 :
Item faciebamus et facere debebamus tertiam partem in Pectinibus et bresolis rotæ prædictæ (molendini) necessariis.
Hinc, quod pectinis formam referat, Pigne vocatur instrumentum, quo tectum stramineum pectinatur, in Lit. remiss. ann. 1388. ex Reg. 132. ch. 335 :
L'exposant couvreur de maisons à chaume [] print un Pigne à pigner maisons de chaume, etc.
[]« 3 pecten » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 237a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PECTEN3
3. PECTEN, Metacarpus. Constant. African. Locor. commun. lib. 2. cap. 7. Vola manus in duo dividitur : Pecten pars una, digiti vocantur altera. Eidem ibid. cap. 8. Pecten in pede est metatharsus. Jam Græcis ϰτεὶς in manu : Polluci enim ὀπισθέναρ ἢ ϰτένες, dorsum manus. Hæc ex animad. D. Falconet.
[]« 4 pecten » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 237a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PECTEN4
4. PECTEN, Pubes. Glossar. Gall. Lat. ex Cod. reg. 7684 : Pegnil, Pecten, i. inferior pubes viri vel mulieris. Haud scio an huc spectet vox Gallica Pigné, qua significaretur morbum in hac parte patiens. Lit. remiss. ann. 1411. in Reg. 165. Chartoph. reg. ch. 231 :
Lequel Berthelemi dist à icellui Jehan : Goytreux qui t'eust fait raison, tu feusses mis au ratier ; lequel Jehan Vaure lui dist, que s'il estoit goytreux, il n'estoit pas Pignez.
Vide infra Pinchiliclhium.
[]« 5 pecten » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 237a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PECTEN5
5. PECTEN, vel Pectinus, Piscis, ex Gloss. ad Alex. Iatrosoph. MS. lib. 1. Passion. cap. 6 : Accipiat vero steriles et pedes de bobus, et hisicia de Pectinis. Glossar. Lat. Gall. ann. 1348. ex Cod. reg. 4120 : Pectines, Gallice, Plais.