« »
 
PANNUS 2, PENNA 1, PENNA 2, PENNA 3, PENNA 4, PENNA 5.
[]« 2 pannus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 138c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PANNUS2
2. PANNUS, Cambro-Britannis Pan, Pellitium, pili molliores, Gallis Panne. Tudebodus lib. 5. Itineris Hierosol. :
Et fecit illis magnum mercatum fieri de equis et asinis, et pane et caseis, et Pannis, et omnibus bonis.
Regula Militum Hospital. S. Joannis Hierosol. cap. 12 :
Deinde Pannos religioni nostræ non congruos, nec pelles silvestres omnino portent, etc.
Gervasius Dorobernensis ann. 1188 :
Statutum fuit,.... quod nullus habeat Pannos decisos ac laceratos.
Chronicon Vosiense cap. 74 :
Barones tempore prisco munifici largitores vilibus utebantur Pannis, adeo ut Eustorgius Episcopus, Vicecomes Lemovicensis, et Vicecomes Combornensis arietinis ac vulpinis pellibus aliquoties uterentur, quas post illos, mediocres deferre erubescunt.
Adde Fletam lib. 2. cap. 14. § 2. Vide Dissertat. 1. ad Joinvillam pag. 130.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Panna, Idem quod Pannus. Testam. Oliverii de Clicio ann. 1406. apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. col 827 :
Dedit domino de Vaucler Pannam seu forraturam hoppulandæ suæ.
Testam. Margaritæ Ducissæ ann. 1469. ibid. col. 1317 :
Plus donnons à notredit belle-seur deux de nos Pannes, l'une de martre, et [] l'autre d'armines des meilleures de nos longues robes.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pannula, diminut. a Panna. Charta ann. 1366. pro Aquariatu de Talemundo :
De biennio in biennium (ministrabit Aquarius) Pannulas seu forraturas agnorum, et novitiis capriolorum.
Penna, Eadem notione, ex Gallico Penne. Statuta Ordinis de Sempringham pag. 715. de fratribus Pellipariis :
Habeant unde pelliceæ et Pennæ Sanctimonialibus et Sororibus Canonicis et Fratribus fiant.
Computus ann. 1255. apud D. Brussel de Usu feud. tom. 1. pag. 470 :
Pro Pennis ad dictos drapos et ad drapos auri iiiic. lib. xxix. sol.
Alius ab ann. 1333. ad ann. 1336. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 273 :
Pro Pennis de veyro robarum Domini et Comitissæ... unc. x. taren. xviii.
Statuta Monialium S. Salvatoris Massil. ann. 1400 :
Ponatur mantellus honestus Penna forratus. Penne de scurolliis,
in Statutis Astens. Penna agnina in Privil. Leduini Abb. S. Vedasti Atrebat. ann. 1036. ex Chartul. V. ejusdem Monast. pag. 243 :
Penna agnina vel pellicia, 1. denar.
MS. :
Dou mantiel fu la Pene chiere,
Sans piece fu trestot entiere.
Paines, Pesnes vel Piennes nuncupant nostri eas lanæ vel fili partes quæ circa insubulum remanent, de quibus interdum pannus vilior texebatur, unde illum Piennes vocabant, ut ad Litteras Johannis Reg. Franc. ann. 1361. tom. 3. Ordinat. pag. 515. observat Cl. V. Secousse :
On ne peut tixtre en une couverture de laine pignée à sain, plus de deux aulnes de Piennes, puisqu'il y a lisieres.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Hinc Penne vel Pane apud nostrates Poetas, pro Pellitium quo clypeum seu scutum tegebant. MS. :
Vait. ferir Gaudins durement,
Halt tres parmi l'escu l'asene
De soz la bouche lez la Penne.
Ibidem :
De lez la Penne de l'escu
Parmi l'espaule l'a feru.
MS. :
Et le jayant parmi la Pane
De l'escu le fiert de sa mache.
MS. :
De fort escus fait Tarevenne
Lui perce la premiere Penne.
Vide Buccula 1.
P. Carpentier, 1766.
Pannus Armorum, Pars armaturæ, quæ latus defendit, nostris Pans. Vide Pannus 1. Lit. remiss. ann. 1354. in Reg. 82. Chartoph. reg. ch. 301 :
Alter ipsorum Pannos armorum suorum de subtus levavit et eumdem nisus fuit de quodam ense percutere.
Aliæ ann. 1390. in Reg. 139. ch. 5 :
Le suppliant a vendu à aucuns de nos ennemis un bacinet, un Pans et une coste de fer.
Pedag. Peron. ex Chartul. 21. Corb. fol. 341. v°. :
La gorgerette doit j. den. les Pans et les bras doivent ij. den.
Occurrit præterea apud Matth. de Couciaco in Carolo VII. pag. 536.
P. Carpentier, 1766.
Pannus Altus, Idem qui Alti coloris, fulgens, emicans. Stat. crimin. Riper. cap. 226. fol. 29. v° :
Nulla persona audeat ordiri facere, nec aliquam telam Panni alti facere fieri de lana filata ad filarolum.
Vide supra Altus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pannus Berettinus, Cinerei coloris, panni spissioris et vilioris species. Chron. Estense ad ann. 1391. apud Murator.[] tom. 15. col. 521 :
Dominus marchio in signum veræ contritionis induit se de Panno Berettino vestibus superioribus.
Pluries ibi. Vide Berretinus et Birrus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pannus de Bigaria, f. de bigeria, Pannus rufus, villosus. Vide Bigera. Charta Johannis Comit. Carnot. ann. 1222. ex Schedis D. Lancelot :
Concedo quod burgenses dampnari Carnotenses portent Pannos suos de Bigaria, salvo omni jure meo.
P. Carpentier, 1766.
Pannus Blanquetus Medius vel Minor. Stat. ann. 1317. in Reg. A. Cam. Comput. Paris. fol. 198. v° :
Sex denarios Turon. parvos... pro quolibet Panno, medio Blanqueto vocato, sex cannas Narbonenses, et sex cum dimidia Carcassonensi, ut prædicitur, continente ; et sic generaliter pro qualibet canna communi patriæ cujuscumque Panni duplicis minoris blanqueti. Draps blancs entiers faiz à Carcassonne,
in Memor. C. ejusd. Cam. fol. 122. r°. ad ann. 1352. Vide supra Blanchetus et Blanquetus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pannus Brunus de Duasia, a Duaco civitate, Gall. Douay, nomen habens. Computus ab ann. 1333. ad ann. 1336. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 274 :
Pro una canna de Panno bruno de Duasia pro catigis Domini, taren. xxiv.
Ibid. pag. 288. ex Academicis Cruscanis hæc laudantur :
Lo stesso che Doagio citta di Fiandra dalla quale anticamente ci veniva una spezie di Panno dal nome della citta chiamato Doagio.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pannus Cartarinus. Testam. Johan. Gasgui Episc. Massil. ann. 1344. ex Tabul. ejusdem Eccl. :
Lego ecclesiæ Massiliensi... duos Pannos cartarinos, cum quibus sæpe jussit parare altare B. Mariæ, in quorum altero est historia sancti Nicolai de opere Anglicano.
Occurrit rursum ibid.
P. Carpentier, 1766.
Perperam ; legendum enim Tartarinus. Vide in hac voce.
P. Carpentier, 1766.
Pannus Catalaunensis, Remensis. Stat. monast. Beccens. ex Bibl. S. Germ. Prat. :
Panni de Chaalons et de Reins et hujusmodi, de dormitorio penitus auferantur.
P. Carpentier, 1766.
Pannus Chrismatis, Quo scilicet frons chrismate inuncta obvolvitur, in Ordine Ms. laudato a Lamio in Præfat. ad Hodœpor. Charit. part. 1. Delic. erudit. pag. lj. :
Et dat Pannum ei chrismatis dicens, etc.
Vide Chrismale.
P. Carpentier, 1766.
Pannus Crudus. Stat. ann. 1317. in Reg. A. Cam. Comput. Paris. fol. 195. v°. :
Quod ex nunc in posterum lanæ, aignelini, animalia lanigera, pelles lanutæ, filum laneum ac telæ de lana, quæ Panni crudi in lingua Occitana vulgariter appellantur... Item quod Panni crudi, qui vulgariter lingua Gallicana telæ laneæ appellantur, numquam... extrahantur extra regnum Franciæ.
P. Carpentier, 1766.
Panni Dotales, Qui in dotem assignantur. Charta ann. 1305. in Reg. 3. Armor. gener. part. 2. pag. 3 :
Dabit dictus Raymundus... cum dicta Saureta... quatuor centum libras Turonenses et Pannos dotales, etc. Vestimenta dotalia,
in alia ann. 1339. ibid. pag. viij. Arnesia dotalia, in Charta ann. 1358. ibid. pag. xiij.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pannus Diaspretus, Panni pretiosioris species, Diaspré. Vide Diasprus.
P. Carpentier, 1766.
Pannus duplex. Stat. ann. 1317. in Reg. A. Cam. Comput. Paris. fol. 196. r°. :
Item quod Panni albi, qui Duplices appellantur, etiam cum fuerint in albo parati, etc.
P. Carpentier, 1766.
Pannus Falsus, Illegitimæ mensuræ aut texturæ, in Lit. ann. 1367. [] tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 6. art. 2.
P. Carpentier, 1766.
Pannus de Fauchans. Testam. ann. 1469. ex Tabul. Flamar. :
Vestes nuptiales, videlicet unam raupam nuptialem Panni de Fauchans, etc.
P. Carpentier, 1766.
Pannus Franciæ. Stat. ann. 1329. ex Cod. reg. 4222. fol. 73. v°. :
Supertunicale cum caputio et tunicam de eodem panno, scilicet de Panno Franciæ.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pannus Fratus, pro Frectatus, vel Frictatus, ni fallor, Cancellatus, Gall. Raïé. Litteræ Patentes Caroli V. Reg. Fr. ann. 1367 :
Item quod nulla ipsarum mulierum audeat portare in suis mantellis vel aliis vestibus aliquas foderaturas Pannorum Fratorum vel de camocato.
Vide Frecta.
P. Carpentier, 1766.
Pannus Funeralis, Qui in exequiis feretro insternitur. Chartul. Cartus. Abbavil. ad ann. 1403 :
Pannum funeralem restituere nunquam voluerunt.
Vide supra in Pallium 2.
P. Carpentier, 1766.
Panni Gaudii, Cultus, festus. Serm. Barel. in fer. 5. hebdom. 4. Quadrag. :
Hæc (Judith) se.... vestivit Pannis gaudii, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Panni Granæ, Pannus coccineus. Statuta Massil. lib. 1. cap. 36 :
Pro qualibet petia excedente quantitatem seu mensuram vii. cannarum, dentur duo denarii, exceptis Pannis Granæ pro quibus dentur, pro qualibet petia iiii. denarii.
Vide Grana 1.
P. Carpentier, 1766.
Pannus Grisus, Cinerei coloris. Charta Math. ducis Lothar. ann. 1250. in Chartul. Campan. ex Cam. Comput. Paris. :
Huardus miles de la Feuillée.... recognovit se recepisse et habuisse.... quadraginta ulnas de Panno griso de Alemannia.
Panni Imperiales. Radulphus de Diceto ann. 1178 :
Comes Willelmus de Magnavilla Hierosolymis rediit 8. Id. Octobris. Qui peregre profectus, sicut altaria multarum per Angliam Ecclesiarum habuerat in memoria sic et rediens habuit in veneratione Pannos, quos civitas Constantinopolis vocat Imperiales, passim locis distribuens Religiosis.
MS. :
Les voilles dreciés ou vent
Fetes de porpre et de cendals,
Et de Pailles Emperials.
Vide Pallium 2.
P. Carpentier, 1766.
Pannus Lingius, Linteum. Vide supra Lingius.
P. Carpentier, 1766.
Pannus Lucanus, Ex Luca civitate. Inventar. Ms. thes. Sedis Apost. ann. 1295 :
Item unum dorsale de Panno Lucano.
P. Carpentier, 1766.
Pannus dictus Manfronier, f. a textore vel mercatore. Lib. 2. ordinat. super stat. artif. Paris. ex Cam. Comput. fol. 28. r°. :
Draps de Louviers, Draps de Tours, que l'en appelle Manfroniers, ..... doivent quatre deniers de tonlieu.
P. Carpentier, 1766.
Pannus de Mebreto, Ex filis varii coloris textus. Vide supra Mebretus.
P. Carpentier, 1766.
Pannus Minor quis, docent Lit. remiss. ann. 1366. in Reg. 97. Chartoph. reg. ch. 287 :
Petrus Haquini de Duaco, textor Pannorum minorum, Gallice Tiretaines, etc.
P. Carpentier, 1766.
Pannus de Mixa. Vide supra Mixa.
P. Carpentier, 1766.
Pannus Mixtus. Chartoph. Ludov. X. ann. 1315. in Reg. 52. Chartoph. reg. ch. 153 :
Que aucuns de ladite ville (de Gand) ne puist faire Dras meslez en ladite ville.
P. Carpentier, 1766.
Pannus Moratus, Niger. Vide supra Moratus 2.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pannus Niellatus, Subniger. Vide Nigellus 1. []
P. Carpentier, 1766.
Panni Nuptiarum. Lit. remiss. ann. 1415. in Reg. 168. Chartoph. reg. ch. 317 :
Plusieurs autres personnes qui illec s'esbatoient, qui faisoient les Draps de nopces d'icelle fille, comme l'en a acoustumé de faire au pays (Calais) en tel cas.
Forte qui lectum parabant.
P. Carpentier, 1766.
Pannus de Partiniaco, vulgo de Partennay, ubi texebatur. Chartul. S. Joan. Angeriac. fol. 61. r°. :
Dominus abbas dedit tunc huic Ostensio quinque ulnas de Panno qui dicitur de Partiniaco.
P. Carpentier, 1766.
Pannus de Paumela, Granis hordeaceis, ut videtur, intertinctus. Testam. ann. 1469. ex Tabul. Flamar. :
Unum gonellum Panni de Paumela de Maseriis, etc.
Vide Palmola et Paumellya.
P. Carpentier, 1766.
Pannus Pimpiloratus, nostris Pimpeloré, an Foliis pimpinellæ distinctus ? Redit. monast. Corb. ex Tabul. ejusd. :
Pannus, qui vulgo vocatur pimpiloratus, debet quatuor denarios.
Lib. rub. fol. parvo domus publ. Abbavil. fol. 36. v°. ad ann. 1253 :
Chest li fleurs des dras, .... li mabrés, li Pimpelorés iiij. l. et xv. s.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pannus Planeus. Vide Planeus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pannus Promiscuus, Ferruginei coloris. Vita S. Johannis Gualberti tom. 3. Julii pag. 348 :
Quas (vestes) cum providus pater diversi coloris esse cerneret, nigredinis scilicet et albedinis, timuit, ne si seorsum faceret nigram et seorsum albam, alter aliquando pannum vellet nigrum, alter album.... qua de causa fieri præcepit Pannum Promiscuum.
P. Carpentier, 1766.
Pannus Pullatus, Niger : proprie Pullatus, idem quod fuscus. Chron. Guill. Bardini ad ann. 1422. inter Probat. tom. 4. Hist. Occit. col. 37. ubi de exequiis Caroli VI :
Tota aula Pannis pullatis involuta erat, fenestræ clausæ et ita obscuratæ, ut dies nullatenus pateret.
Vide infra Pullatus.
P. Carpentier, 1766.
Pannus Rosatus et de Roseto, Coccineus. Testam. Odon. Morini curati de Junqueretis diœc. Ebroic. ann. 1381. ex Bibl. reg. :
Item duabus mulieribus prædictæ parrochiæ de Junqueretis unam alnam Panni de roseto.
Inventar. ann. 1476. ex Tabul. Flamar. :
Item plus novem palmos Panni rosati patriæ Angliæ terræ.
Vide Rosatus.
Panni Rotundi. Bulla Adriani IV. PP. pro Canonicis Placentinis apud P. Mariam Campum in Hist. Eccl. Placent. in Regesto 2. part. n. 12 :
Et Pannos rotundos deferentes in Ecclesia constitutis horis domino secundum consuetudinem deservire.
Adde ch. 60.
P. Carpentier, 1766.
Pannus Rotundi Fili. Ordinat. Caroli VI. ann. 1399. in Lib. rub. fol. magno domus publ. Abbavil. art. ij. :
Que de toutes grosses laines... soient fais gros draps tissus en laine à trois piés, comme on souloit faire anciennement, que on nommoit petits Draps à ront cordelet.
P. Carpentier, 1766.
Pannus Sanguineus, Coccineus, idem qui supra Rosatus. Lit. remiss. ann. 1390. in Reg. 138. Chartoph. reg. ch. 281 :
Un surcot long de Drap sanguine, fourré de panne.
Aliæ ann. 1397. in Reg. 153. ch. 204 :
Une houppellande de sanguin, doublé de pers ; ... le drap d'uns poingnies et un peu de Drap sanguin pour les doubler.
P. Carpentier, 1766.
Pannus Santasmus vel de Santalmo. Inventar. Ms. thes. Sedis Apost. ann. 1295 :
Item duos Pannos Santasmos, unus rubeus, alter cœlestis. Item tria frusta de Santalmo de uno palmo.
P. Carpentier, 1766.
Pannus de Sorte. Stat. ann. 1317. [] in Reg. A. Cam. Comput. Paris. fol. 197. v°. :
Tentoria sive tentæ, in quibus Panni qui de sorte vocantur, quorum non est longitudo taxata, sed in textoris voluntate consistit, fieri et esse poterunt longiores.
P. Carpentier, 1766.
Pannus Tannatus, Fulvi seu ferruginei coloris, Gall. Tanné. Inventar. ann. 1476. ex Tabul. Flamar. :
Item plus unam aliam raupam magnam hominis, absque folratura Panni tannati.
P. Carpentier, 1766.
Pannus Turquinus, Cærulei coloris, vulgo Turquin. Lit. remiss. ann. 1400. in Reg. 155. Chartoph. reg. ch. 30 :
Quatre aunes de Drap Turquois, retrait et retondu.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pannus Virgatus, Virgis quibusdam in longum vel in latum varia serie et colore porrectis, distinctus. Limborch. Histor. Inquis. Tolos. pag. 50 :
Item in Monte Albano... emit Pannum Virgatum et fecit inde fieri supertunicale.
Vide Virgatus.
P. Carpentier, 1766.
Pannus de Wirseto, f. pro de Worstede, Vingornia in Anglia. Capit. provinc. monach. nigr. habitum ann. 1422. apud Westmonast. :
Pannus nitidus de Wirseto, qui magis militaris quam monachalis censetur, omnibus... interdictus existat.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Panni de Worstede. Skinner. Lex. Etym. :
Wordsted, Lana quædam textilis a Worsted oppido Norfolc. ejus opificio quondam celebri.
P. Carpentier, 1766.
Pannus de Ypro, Iprensis. Formul. Ms. Instr. fol. 92. v°. :
Antonius fuit confessus.... se habuisse et recepisse a dom. M. ejus sponsa..... xxv. libras bonas in novem brachiis Panni de Ypro, etc.
[]« 1 penna » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 257b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PENNA1
1. PENNA, vox Hispanica, Rupis, collis. Moretus in Antiquit. Navarræ pag. 45 :
Propter quod populetis sursum in illa Penna, etc.
Ibidem pag. 574. ex Tabul. Millan. :
Propter animam de Garcia Moza meo caballarizo illas suas casas quæ sunt super Penna, et sub Penna in barrio quem dicunt et sub Penna ad integrum.
Charta Hugonis Abb. Corb. ann. 1227 :
A calceia de Folliaco usque ad Hamelet, et ab Hamelet usque ad Pennam de Vers sicut se habet aqua quæ ab eadem Penna descendit usque ad dictam villam de Hamelet.
Vide Pena 1.
P. Carpentier, 1766.
Petra, saxum, Acad. Hispan. Unde nostris Penne et diminut. Pennette, clivus, collis dejectus. Charta ann. 1332. in Chartul. 21. Corb. fol. 330. v° :
Une pesquerie à tous harnas qu'il avoient heritablement en l'eaue, qu'on ait de Bousencourt, depuis le Penne du cherisier jusqu'a le cauchie de Sailly leaurech.
Alia ann. 1511. in Reg. 13. ejusd. monast. sign. Habacuc fol. 84. v° :
A esté accordé ausdits habitans qu'ilz puissent faire remplir au masses le Pennette prochaine desseure le bouteillerie, affin que l'eaue, qui passe à laditte Pennette, puisse deschendre en la ville.
Hinc
P. Carpentier, 1766.
Penna, pro Arx, castellum, quia in rupe sive clivo sæpius exstructum. Charta ann. 1252. apud Cencium inter Cens eccl. Rom. :
In qua concione seu parlamento nobilis vir Monalducius domini paganelli, olim unus ex dominis dicti castri seu Pennæ,..... surrexit et inter alia concinando dixit, etc.
Vide Rocca.
[]« 2 penna » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 257b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PENNA2
2. PENNA, Calamus, quo in scribendo utimur, cujus usum ad principatum Ludovici Pii revocari posse docet Mabillonius in Supplemento Diplom. pag. 51. Johannes in Vita S. Odonis lib. 1. num. 20 :
Vidit veluti more scriptoris super auriculam ejus hærentem Pennam, et quasi doctoris magisterio productim acuminatam, et in summo fixam. Quam sumens beatus (Gregorius PP.) eamque illi tradens ait : Age ergo securus, et perfice opus tibi indictum. Quem vero composueris librum, non delebitur.
Vide Plumæ. Pennas quibus sagittæ instruebantur Panons vocat le Roman de la Rose MS. :
Mes moult erent de ces v. floches
Les Panons bien fés et les coches....
Il n'i out riens qui d'or ne fust,
Fors que les Panons et le fust.
[]« 3 penna » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 257b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PENNA3
3. PENNA, Pellitium. Vide Pannus 2.
[]« 4 penna » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 257b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PENNA4
4. PENNA, Tabularium forense, Gall. Greffe, alias Penne. Charta ann. 1308. in Reg. 41. Chartoph. reg. ch. 107 :
Donamus (Johanni de Pruvino clerico et notario nostro) ad vitam suam officium Pennæ vicecomitatus de Bernayo.
Alia ann. 1318. in Reg. 56. ch. 600 :
Dictum redditum supra sigillum et Pennam seu scripturam castelaniæ Pontisarensis, ac supra proventus et emolumenta quoscumque sigilli ac Pennæ seu scripturæ ipsarum..... assignamus. Les paages de Gien,.... la Penne et le scel,
in alia ann. 1298. ex Lib. rub. Cam. Comput. Paris. fol. 41.
[]« 5 penna » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 257b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PENNA5
5. PENNA, ut Panna 2. Tignum quadratum sex aut septem pollicum, quod super tecti canterios impositum, ligneisque retentum fulcris, portat asseres, Gall. Panné. Comput. eccl. Paris. ann. circ. 1381. ex Bibl. S. Germ. Prat. :
Item quatuordecim pecias pro Pennis et filleriis.
Hinc
P. Carpentier, 1766.
Penna, appellatur in ecclesiis Trabecula,[] sive lignea sive ferrea sit, in qua cerei accenduntur. Charta ann. 1213. ex Chartul. episc. Paris. fol. 57 :
Cum Andreas matricularius B. Mariæ Parisiensis.... residuum cereorum, quos præfatis sollempnitatibus super Pennam chori episcopus ponebat, haberet, necnon et residuum octo cereorum, quos episcopus Paris. ponebat super Pennam circa sanctuarium S. Crucis, etc.
Necrol. Ms. ejusd. eccl. :
In festivitatibus, in quibus fit semiduplum, erunt.... duo cerei super altare et septem super Pennem (sic) ferream.
Infra :
super Pennam ferream
. Idem mihi est quod Regula ferrea ibid. dicitur :
Candela quædam integra erit super Regulam ferream.