« »
 
SCALA 1, SCALA 2, SCALA 3, SCALA 4, SCALA 5, SCALA 6, SCALA 7, SCALA 8, SCALA 9, SCALA 10, SCALA 11, SCALA 12, SCALA 13, SCALA 14, SCALA 15.
[]« 1 scala » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 326c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SCALA01
1. SCALA, vox variæ notionis apud Scriptores mediæ ætatis. Est enim
Scala, apud nostros, una ex altioris, uti vocant, justitiæ, seu supremi dominii, notis. Scala quippe pro criminum quorumdam aut malefactorum punitione erigitur intra dominorum, qui jus gladii habent, jurisdictionem aut districtum, quam ascendere coguntur rei, qui ejusmodi pœna quæ Scalatio infra dicitur, mulctantur, ut universæ plebi expositi, infamiæ notam subire cogantur. [] Concilium Turonense ann. 1236. cap. 8. de his qui binas nuptias contrahunt :
Firmiter injungentes, quod si qui reperiantur talia perpetrasse, nominatim denuntientur infames, et in Scala ponantur, postea publice fustigentur.
Idipsum statuitur de sortilegis cap. seq. Aresta ann. 1259. ex 1. Regesto Parlam. fol. 13 :
Monachi posuerunt quandam Scalam pro juratoribus.
Consuetudines Nicosienses cap. 20 :
Faciemus capi, verberari, et poni in Scala, demum in carcerem detrudi, etc. Perjurum stridare in Scala,
in libro Promissionis maleficii cap. 26. inter Statuta Veneta, id est proclamare publice perjurum. Charta Philippi VI. Reg. Franc. ann. 1331. ex Tabular. Monast. Bonæ-Vallis :
Licet essent et fuissent per tempus sufficiens in possessione et saisina... tenendi et habendi ibidem in turri sua gueitam et in villa Scalam pro malefactoribus puniendis.
Statuta Eccles. Trecens. ann. 1427 :
Si quis vero Deum negaverit vel despitaverit, pro prima vice duos dies ; pro secunda quatuor in pane et aqua jejunare compelletur ; pro tertia autem in Scala, ut moris est, reponetur.
Prostat etiamnum in urbe Parisiensi Scala ejusmodi, quam Scalam Templi appellant, quod fuerit Templariorum olim, nunc vero Hospitalariorum Parisiensium supremæ justitiæ nota. De hujusmodi Scalis agunt non semel Consuetudines Franciæ municipales, Altisiodor. art. 1. Senonensis art. 1. et 2. Burbonensis art. 1. et 2. Trecensis art. 126. Nivern. cap. 1. art. 15. Silvanect. art. 106. Lotharing. tit. 6. art. 2. et Edictum S. Ludovici, ut videtur, contra blasphematores, art. 2. Ordin. Reg. Franc. tom. 1. pag. 100. in quo de pœna et mulcta iis indicta hæc habentur :
Et se il estoit si pauvre que il ne peut payer la peine dessusdite, ne eust autre pour lui qui la vousist payer, il sera mis en l'Eschiele l'erreure d'une lieue, en leu de nostre Justice, où les gens ont accoustumé à assembler plus communement, et puis sera mis en prison par six jours, ou par huit au pain et à l'eau.
Addo veterem Inquestam ex Tabulario Monasterii S. Maglorii Parisiens. :
Ledit Abé fist lever une Eschiele en la ville de Mourcent en signe de haute Justice, etc.
Joannes Abbas Laudunensis in Speculo Historiali MS. lib. 11. cap. 79 :
Et là fut baillié à l'Evesque de Laon, et par jugement fut mis en l'Eschiele, et monstré à tout le peuple par trois fois.
Vide Gallandum de Vexillis Francicis pag. 27. Notas nostras ad Joinvillam pag. 106. mox Scalare 3. et Scalatio.
[]« 2 scala » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 327a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SCALA02
2. SCALA, pro Urbis regione, apud Monspelienses. Conventio inter Episcopum Magalonensem et Consules Montipessulanos ann. 1216. 6. Id. Febr. :
Et tunc 12. existentes Consules coadunatis sibi in electione facienda 7. aliis viris, uno videlicet de unaquaque Scala, eligent 12. viros de Montepessulano laude et honestate præclaros.
Occurrit in Charta alia ann. 1267. Id. Febr. in 30. Regesto Tabularii Regii ch. 143. ubi agitur de electione Consulum Monspeliensium. Vide Privilegia Ecclesiæ Hammaburgiensis pag. 190. et Jacobum de Vitriaco in Hist. Orientali pag. 1126.
[]« 3 scala » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 327a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SCALA03
3. SCALA, Patera, Longobardis, ut scribunt Paulus Warnefridus de Gestis Langob. lib. 1. cap. 27. Isidorus lib. 20. cap. 5. Papias in verbo Vasa. Etiamnum hodie Scalen Saxonibus, ut auctor est Gryphiander de Weichbildis Saxonicis cap. 49. Vide Graff. Thesaur. Ling. Franc. tom. 6. col. 474. voce Scâla. Vincentius[] Belvac. lib. 31. cap. 150 :
Habebat autem Soldanus 40. bigas oneratas loricis, exceptis Scalis argenteis et vasis ad bibendum miræ magnitudinis.
Etiamnum Theutones Schaele pateram, seu scyphum vocant, ut auctor est Kilianus. Glossæ Isonis Magistri ad Prudentii Apotheosin : Cymbia, poculorum genera, nayf, Schalen. Vide Rhenanum lib. 1. Rer. German. pag. 73. et lib. 2. pag. 113. Neque forte aliter vox hæc sumitur in Charta Sisnandi Episcopi Iriensis æræ 952. apud Anton. de Yepez, in Chron. S. Benedicti tom. 4. pag. 438 :
Concedimus vel offerimus Ecclesiæ vestræ, atque sacrosancto Altario, id est, ministeria Ecclesiæ, calicem argenteum cum sua paropside.... Scala argentea de sex solidos, etc.
Infra :
Id est, psalterium, orationum, passionum, commitum et manualium, Scala argentea una, venapes 4. plumatios 5. etc.
Ibidem :
Scalam argenteam cum nostro nomine, etc.
Alia Rudesindi Episcopi Dumiensis æræ 930. tom. 5. pag. 424 :
Litones 2. Scalas exauratas 6. litones 7. moyolos exauratos 3. calices ex auro et gemmato 1. etc.
[]« 4 scala » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 327b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SCALA04
4. SCALA, Trutina, seu trutinæ lanx, in scalæ, seu pateræ formam confecta, Anglis vox nota. Liber Scacarii, cujus auctor esse creditur Gervasius Tilleberiensis, enarrans ut Henricus I. Rex Angliæ esculentos suos reditus in pecuniarios transtulerit :
Succedente vero tempore cum idem Rex in transmarinis et remotis partibus, sedandis tumultibus operam daret ; contigit ut fieret sibi summa necessaria ad hæc exempla numerata pecunia. Confluebat interea ad Regis Curiam querula multitudo colonorum, vel, quod gravius sibi videbatur, prætereunti frequenter occursabat, oblatis vomeribus in signum deficientis agriculturæ. Innumeris enim molestiis premebantur occasione victualium, quæ per plurimas Regni partes a sedibus propriis deferebant. Horum igitur querelis inclinatus Rex, definito magnorum Concilio, destinavit per regnum quos ad id prudentiores et discretiores cognoverat, qui circumeuntes, et oculata fide fundos singulos perlustrantes, habita æstimatione victualium quæ de aliis solvebantur, redegerunt in summam denariorum : de summa vero summarum, quæ ex omnibus fundis surgebat, in uno Comitatu constituerunt Vicecomitem illius Comitatus ad scacarium teneri, addentes ut ad Scalam solveret, hoc est, propter quamlibet numeratam libram 6. den. Rati sunt enim tractu temporis facile posse fieri, ut moneta tunc fortis, a suo statu decideret. Nec eos fefellit opinio : unde coacti sunt constituere ut firma maneriorum non solum ad Scalam, sed ad pensum solveretur, quod perfici non poterat, nisi longe pluribus appositis. Servabatur per plures annos ad Scaccarium lex hujus solutionis : unde frequenter in veteribus annalibus Rotulis Regis illius invenies scriptum, In Thesaurario c. lib. ad Scalam : vel, In Thesaurario c. lib. ad pensum.
[]« 5 scala » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 327b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SCALA05
5. SCALA, Lecticæ species in scalæ speciem confecta. Vita S. Filiberti lib. 2. cap. 2 :
Fit populi concursus non modicus, gaudent omnes vel Scalam qua vehebatur, (corpus S. Filiberti) seu etiam linteum quo tegebatur, se posse contingere.
Cap. 27 :
Videres... aliquos carrucis, corbeculis, sellis gestatoriis, atque Scalis advehi.
Denique cap. 28 :
Interim venerandum sepulchrum cum sacratissimo pignore de Scala deponitur, et in dextro cornu Ecclesiæ..... collocatur, atque in sinistro latere Ecclesiæ Scala ipsa appenditur.
[]
[]« 6 scala » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 327c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SCALA06
6. SCALA, Ordo cujusque, Gall. Rang. Jacobus Cardin. de Coronat. Bonifacii VIII. PP. ubi de processione, apud Muratorium tom. 3. pag. 652 :
..... et legem statuunt, ne forte vagantur
Immemores, redeuntque sua consistere Scala.
Hinc
Sedere ad Scalam dicitur Monachus, qui cum aliis in refectorio suo ordine sedet, in veteri Scheda MS. Corbeiensi de Mensa Abbatis :
Habet Eleemosynarius in quolibet anniversario Abbatum 2. panes, 2. mensuras vini, ac de omnibus missis duplicem missum, tamquam si esset vivus, et sedens ad Scalam, sive ad mensam.
Occurrit ibi pluries. Neque alia ratione
[]« 7 scala » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 327c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SCALA07
7. SCALA, Manipulus militaris, seu quævis militum turma sive equitum, sive peditum dicitur, Gall. Escadron, vel potius Corps de troupes, nostris olim Eschielle. Charta ann. 1393. apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. col. 861 :
Suumque exercitum in duas Scalas seu partes divisit, aliam vero Scalam in qua erant Britones Galicani, etc.
Will. Brito lib. 3. Philippid. :
..... Ut subsit quæque Tribuno
Scala suo.
Infra :
Disposuitque acies per Scalas, perque cohortes
Ordine compositas recto.
Lib. 10 :
Efficiunt animis Scalam concorditer unam.
Lib. 11 :
Quos inter Regemque viri virtute corusci
A stant continua serie, Scalasque suorum
Quisque magistrorum densant, dum buccina sævum
Obstrepat, ut celeri levitate ferantur in hostem.
Gregorius Decanus Bajocassensis in Vita Urbani IV. PP. apud Massonum pag. 225 :
In aciebus Scalaribus ordinatis, se ad invicem hostiliter sunt aggressi.
Vide tom. 7. Spicilegii Acheriani pag. 225. Ita intelligendus videtur Caffarus in Annal. Genuens. ad ann. 1157. apud Murator. tom. 6. col. 269 :
Amicum de Mirto Constantinopoli legatum miserunt pro exigendis Scalis et embolo promissis.
Vide Scala 9.
Li Lusidaires
, vetus Poëma MS. :
Joab s'est par matin levés
Mult fu richement armés,
Et Dus ses compagnons assembla,
Et ses Eschelles ordena.
 :
De la ville issent larons et paiens,
A vint Eschielles mult bien appareilliés.
MS. :
Les dis Eschielles en fait tot quoi tenir.
Vacces au Roman de Rou MS. :
Sa bataille ordena, ses Eschielles parti.
Will. Guiart MS. ann. 1214 :
Puis retournent eus deus ferant
Par les rens jusqu'à leur Eschiele,
Sans perdre qui vaille une niele.
Idem :
D'entre eux ont deus Eschieles faites,
Cele où sont les plus honorables ;
Conduit Gauchier li Connestables.
MS. :
Bien chevauche li gentis et barné,
A dis Eschielles qu'il a fait deviser.
Chronicon MS. Bertrandi Guesclini :
Son Eschielle conduit par compas bellement,
Vers l'Eschielle Bertrand qui moult ot hardement.
[] MS. :
Charlemagne fit trois Eschelles, la premiere fu de Chevaliers, la 2. de gent de pié, la 3. de Sergent à cheval.
Occurrit non semel apud sequioris ævi Scriptores vernaculos, Henricum de Gauchy in Translat. libri de Gubern. Principum lib. 3. part. 3. cap. 12. Turpinum in Hist. Caroli M. Auctorem Hist. Bucicaldi 1. parte cap. 15. Brunetum Latin. in Thesauro Gallico MS. cap. 392. in Statutis Militum Ordinis Sancti Spiritus, seu nodi, etc. in Histor. MS. Belli sacri, etc. Vide Scara 3.
P. Carpentier, 1766.
Esquielle, in Poem. Rob. Diaboli MS. :
Ains passe toutes les Esquielles ;
Les darraines, les premieres.
[]« 8 scala » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 328a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SCALA08
8. SCALA, Modus agri, in Charta Longobardica, apud Ughellum tom. 7. pag. 1294 :
Quod est per mensura ad justa pertica mensuratas Scalas duo, et pedes duo in integrum, etc.
Occurrit etiam tom. 3. pag. 47 :
Per mensuram ad justam perticam mensuratam Scalarum centum in integrum cum inferioribus et superioribus.
[]« 9 scala » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 328a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SCALA09
9. SCALA, Portus minor : seu proprie trajectus, vel πέραμα, in majori portu : quomodo variæ exstitere Scalæ in portu Constantinopolitano, quem Ceratinum vocabant, de quibus non semel agit vetus ejusdem Urbis descriptio, et nos multa congessimus in Notis ad Alexiadem pag. 312. 313. 314. 315. Glossar. med. Græcit. col. 1378. Sed et nostri Scalas (Escales) etiamnum vocant portus, ad quos applicant naves ex occasione aliqua, cum longius iter arripiunt, sive recipiendarum virium, sive recipiendarum mercium, vel exonerandarum gratia, idque faire escale dicunt.
P. Carpentier, 1766.
Quo etiam sensu accipiendus est locus ex Caffari Annal. Genuens. laudatus in Scala 7.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Scaletta, Eadem notione, diminut. a Scala. Johan. Stellæ Annal. Genuens. apud Murator. tom. 17. col. 1300 :
Appulit Januam circa horam 20. et propter rapacitatem Boreæ, ad molem portus nimium conflantis, descendit ad Scalettam Darsinæ cum ejus honorabili comitiva.
[]« 10 scala » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 328a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SCALA10
10. SCALA, Scandula, Stapha, Stapes, quo scilicet quis in equum tollitur :
Σϰάλα
, Leoni Imp. in Tacticis cap. 6. § 10. cap. 12. § 53. (ubi recte Phil. Pigafetta Staffa vertit,) et Leoni Grammatico in Basilio Macedone pag. 470. Testam. Beatricis de Alboreya Vicecomit. Narbon. ann. 1367. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 1527 :
Item (legamus) unam sellam equitandi deauratam et argentatam, et unam Scalam deauratam.
Ordo processionis in Coronat. Pontif. Rom. apud Murator. tom. 3. pag. 649. col. 1 :
Scala Papæ, panno rubeo cooperta, quam portat equus albus, ductus per unum ex Parafrænariis, purpurea veste indutum : qui postquam Papa ascendit equum cum ista Scala, vadit in ordine suo, etc.
Guill. Guiart MS. ann. 1304. vers. 10628 :
Diex con li destrier enselé,
Que li garçon en destre mainent,
Orgueilleusement se demainent,
Et con li escucel des selles,
Frains, seurorez, et compenelles,
Et Eschelettes, et lorains,
Sur ceus dont je parlai or ains, etc.
Vide Notas ad Cinnamum pag. 462. et Glossar. med. Græcit. col. 1378.
P. Carpentier, 1766.
Ceremon. Rom. MS. fol. 50. v° :
Scala papæ panno rubeo cooperta, quam [] equus albus phaleratus portat...... Scala ipsa lignea, quæ gradus tres continet, equo pontificis apponitur, per quam equum suum ascendit.
Ubi Scala, idem quod nostris Marchepied, Pedaneum scabellum.
[]« 11 scala » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 328b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SCALA11
11. SCALA. Chron. Trivetti ad ann. 1293. apud Acher. tom. 8. Spicil. pag. 662 :
In Angliam adducitur (classis navium Normannicarum) feria sexta ante vigiliam Pentecostes submersis aut cæsis hominibus omnibus, qui erant in navibus, solis illis exceptis, qui in Scalis vix salvi fuerant fugiendo.
Ubi legendum omnino videtur Scapha, Gall. Chaloupe, esquif.
[]« 12 scala » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 328b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SCALA12
12. SCALA, pro Scilla, Campanula. Usus Monast. Sangerm. inter Probat. Hist. ejusd. pag. 135. col. 2 :
Finito potu Prior percutiet Scalam tribus vicibus vel quatuor, etc.
Vide Skella.
P. Carpentier, 1766.
Cerem. vet. MS. eccl. Carnot. :
Post Nonam missa Quadragesimæ sonetur cum duabus Scalis.
[]« 13 scala » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 328b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SCALA13
13. SCALA. Glaber Rodulph. in Vita S. Guillelmi Abbatis Divion. cap. 2 :
Constituitur enim divini Officii assiduus custos, ac Scalæ capitalis illius loci. (Lego Scholæ.)
[]« 14 scala » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 328b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SCALA14
14. SCALA, Ædificium, quo gradibus ascenditur. Charta ann. 1023. apud Murator. tom. 1. Antiq. Ital. med. ævi col. 187 :
Concedimus.... omnes plateas, anditos ; qui ubique intus hanc civitatem,.... ut licentiam habeant pars vestri archiepiscopii in ipsis plateis et andetis Scalas ibidem ponere seu fabricare justa ratione, et desuper plateis et andito munimina et ædificia, seu piles et arcora facere.
[]« 15 scala » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 328b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SCALA15
15. SCALA, Vestis quædam episcopis propria. Invent. ann. 1218. inter Probat. tom. 1. Hist. Nem. pag. 66. col. 1 :
Quatuor albas paratas, sine amictibus et zonis, quatuor Scalas cum uno præcinctorio et stolis.
Ibid. pag. 67. col. 1 :
Item in armario episcopi mitram et duas Scalas, cum stolis et cum uno præcinctorio ; quinque mandilia, etc.