9. SIGNUM, apud Monachos, dicebatur forma quædam manu aut digitis res quaslibet, et quæ
haberent in mente, vel petere deberent, designandi. Nam cum perpetuum fere silentium
observaretur in Monasteriis, et loqui rarissime Monachis liceret in Ecclesia, dormitorio,
refectorio, coquina, aliisque claustri officinis, sed et ne vel unam antiphonam aut
responsorium, vel aliquid aliud tale absque libro nominare, (unde forte
σιωπῶντες ϰήρυϰες dicuntur Gregorio Nazianzeno orat. 12. qui
scilicet, ut infra ait,
σιωπὴν λόγου longe
τιμιωτέραν observabant,) instruebantur novitii, si quidpiam
petere aut dicere necesse haberent, id signis innuere, et
manu loquaci, ut ait
Petronius, seu
linguosis digitis, ut Senator lib. 4. Epist. 51. complicatis nimirum
diversimode, aut expansis digitis indicare. Udalricus lib. 3. Consuet. cap. 3 :
Opus quoque habet, ut Signa diligenter addiscat, quibus tacens
quoquo modo loquatur : quia postquam adunatus fuerit ad conventum, licet ei rarissime
loqui, et tales in claustro officinæ sunt, in quibus traditum est a patribus nostris et
præfixum, ut perpetuum silentium teneatur, in Ecclesia, dormitorio, refectorio, et
coquina regulari. In his singulis tam in die quam in nocte, si vel unum verbum quoque
audiente loquitur, non facile veniam absque judicio meretur, etc.
Guigo II.
Prior Cartusiensis in Statutis ejusdem Ordin. cap. 45 :
In qualibet autem
constituti obedientia, cum prælato sibi possunt de necessariis loqui fratres, petita per
Signum licentia, habent enim Signa pleraque rusticana, et ab omni facetia vel lascivia
aliena, per quæ de his, quæ ad sua pertinent officia rebus vel instrumentis possunt ad
invicem commemorari.
Joan. Monachus lib. 1. Vitæ S. Odonis Cluniacensis Abbat. :
Est et alius inter eos taciturnitatis modus. In competentibus namque horis nemo
intra claustra ejusdem Monasterii audebat loqui, nec se cum alio fratre jungere...
Quoties necessitas ad exposcendum res instabat, toties diversa Signa invicem faciebant,
ad perficienda, quæ vellent, quas puto Grammatici digitorum et oculorum notas vocare
consueverunt. Adeo nempe inter eos excreverat ordo iste, ut puto, si sine officio linguæ
essent, ad omnia necessaria significanda, sufficere possent Signa ipsa.
Infra :
Affuit nox, et ecce quidam de pueris Signo secessum naturæ petiit.
Ratbertus de Casib. S. Galli cap. 11 :
Cochlearium sibi afferri Signo
fecit.
Mox :
Surgere autem Signo jussus, ut mos loci erat, etc.
Cæsarius lib. 1. de Miracul. cap. 1 :
Die quadam, cum ei unus Monachorum de
Confessione Signum faceret, etc.
Concil. apud Castrum Guntheri ann. 1231. cap.
24 :
Abbates provideant, quod Monachi sibi subditi sui sciant Signa facere.
Hinc Johannes Sarisberiensis in Euthetico ad Policraticon :
Si jubet, ut taceas, statua taciturnior esto,
Nec redimas Signis verba negata tibi.
Signare,
Signum facere, pro Signis aliquid petere aut innuere, apud Cæsarium
Heisterb. lib. 2. cap. 22. lib. 3. cap. 14. 24. 51. lib. 4. cap. 6. lib. 8. cap. 17. lib.
11. cap. 36.
P. Carpentier, 1766.
◊ Signer, eadem
acceptione, in Lit. remiss. ann. 1480. ex Reg. 205. Chartoph. reg. ch. 274 :
Lequel
petit Jean Signa du doy le suppliant, afin qu'il alast parler à lui.
Unde
Seignement, Actio pantomimica, quæ signis exprimitur, in Reg. 2. Duac. ubi de
solemni ingressu Caroli ducis Burg. in hanc urbem ann. 1472. fol. 110. r° :
Et y
avoit tant en ladite rue Nostre Dame, comme au marchié neuf, hours ou avoit les neuf
histoires des neuf preulx par Seignement sans parler.
Vide in
Signum
9. Hinc
P. Carpentier, 1766.
Signare Navem, Signis, ut accedat, innuere ad debitum vectigal solvendum. Lit. Alf. comit.
Pictav. ann. 1269. in Reg. 11. Chartoph. reg. fol. 41. r° :
Cum ex parte fidelis
nostri Guioneti de Thoarcio nobis datum est intelligi, antecessores sui in possessione
fuerunt naves per mare transitum facientes Signandi apud Rupellam, cujusmodi
consuetudine uti consueverunt pacifice, etc.
Resignare, pro
Signis respondere loquenti per signa, Cæsar. Heisterb. lib. 8. cap.
96.
Significare, Idem quod
Signare, usurpant non semel Usus antiqui Ordinis
Cisterciensis cap. 75. 79. 84. 90. Angelrannus in Miraculis S. Richarii Abbatis
Centulensis n. 4 :
Sed nondum fuerat, quia tempus et hora loquendi,
Astanti turbæ certatim Significare.
Cœpimus, ascendant, rapiant, secumque reducant.
Statuta Ord.
de Sempringham pag. 734 :
Minuti caveant, ne mutuo
inordinate Significent, vel loquantur.
Occurrit ibi non semel.
◊ Ejusmodi signorum species varias, a Monachis observandas,
pluribus tradit idem Udalricus lib. 2. cap. 4. Sed cum eæ potissimum spectent, quæ ad
solum victum indicandum pertinent, longeque plures describantur in libro Ordinis S.
Victoris Parisiensis MS. præstat hoc loco caput integrum exhibere, quod est 25.
De his, quæ ad divinum maxime pertinent officium.
◊ Pro signo generali libri, extende manum, et move, sicut
folium moveri solet.
◊ Pro signo Missalis, generali signo præmisso, hoc adde, ut
facias signum crucis.
◊ Pro signo textus Evangelii, hoc adde, ut in fronte facias
signum crucis.
◊ Pro signo Epistolaris, hoc adde, ut in pectore facias
signum crucis.
◊ Pro signo Lectionis, manui vel pectori digitum impinge,
et paululum attractum fac resilire, quasi qui ceram a candela legentis super folium
labefactatum labore unguium expungit.
◊ Pro signo Responsorii, articulo indicis pollicem suppone,
et ita fac eum resilire.
◊ Pro signo Antiphonæ, vel versus Responsorii, articulo
minimi digiti pollicem suppone, et ita fac resilire.
◊ Pro signo Alleluya, leva manum, et summitates digitorum
inflexas, quasi ad volandum, move, propter Angelos, quia eorum Cantus dicitur.
◊ Pro signo Sequentiæ, leva manum inclinatam a pectore, eam
amovendo inverte, ita ut quæ prius erat sursum, sit deorsum.
◊ Pro signo Tractus, trahe manum per ventrem de deorsum,
quia longum significat, et contra os applica manum, quia cantum significat.
◊ Pro signo Libri, in quo legitur ad Nocturnos, præmisso
generali signo, et libri, et lectionis, adde, ut manum ponas ad maxillam.
◊ Pro signo Antiphonarii, præmisso signo libri, adde, ut
pollicem inflectas, propter incurvationes notularum, neumas, quæ ita sunt inflexæ.
◊ Pro signo Regulæ adde ut capillum super aurem pendentem
cum duobus digitis apprehendas.
◊ Pro signo Hymnarii, adde, ut pollicem et digitum ei
proximum proferas, summitatibus eorum junctis, quia præsens tempus, vel quod primum est
significatur.
◊ Pro signo Psalterii, adde ut cavam manum ponas in capite
propter similitudinem coronæ, quam Rex portare solet.
Pro iis, quæ ad victum pertinent.
◊ Pro signo panis, fac circulum cum pollice, et his duobus
digitis, qui sequuntur.
◊ Pro signo panis, qui aqua coquitur, adde, ut interiora
unius manus super exteriora alterius ponas, et ita superiorem manum, quasi ungendo, vel
imbuendo, circumferas.
◊ Pro signo panis, qui vulgariter Turta appellatur, adde,
ut crucem per medium palmæ facias, quia hic panis sic dividi solet.
◊ Pro signo dimidii panis, unius manus pollicem cum
sequenti digito inflecte, quasi dimidium facias circulum.
◊ Pro signo fabarum, primo pollicis articulo sequentis
digiti summitatem suppone, et ita fac pollicem eminere.
◊ Pro signo milii, fac gyrum cum digito, quia sic movetur
cum cochleari in olla.
◊ Pro signo pulmenti oleribus confecti, trahe digitum super
alterum digitum, quasi qui coquendas incidat herbas.
Pro signo generali piscium, simila cum manu motionem
caudæ piscis in aqua
. Udalric.
Pro signo sepiarum, divide omnes digitos ad invicem, et
ita eos commove
. Udalric.
Pro signo anguillæ, conclude utramque manum, quasi qui
tenet et premit anguillam labentem
. Udalric.
◊ Pro signo lampredæ, simila cum digito in maxilla punctos,
quos lampreda super oculos habet.
◊ Pro signo salmonis, adde, ut de pollice et indice
circulum faciens oculo dextro circumponas.
◊ Pro signo
lucii, adde, ut cum manu superficiem nasi complanes : quia hic piscis longum
rostrum habet.
◊ Pro signo tructæ, hoc adde, ut de supercilio ad
supercilium trahas, quia est signum feminæ, quia et tructa femineo genere
pronuntiatur. Vide Udalric.
Pro signo crispellarum, cum pugno accipe crines, quasi
volens eos facere crispos
. Udalric.
Pro signo casei, utramque manum conjunge per obliquum,
quasi qui caseum premit
. Udalric.
Pro signo flatonum, præmisso signo panis et casei, unius
manus omnes digitos inflecte, et ita manu cava in superficie alterius manus pone
.
Udalric.
Pro signo rufellarum, (rufeolarum Udalric.)
præmisso signo panis, simila cum duobus digitis involutiones, quæ in eis factæ
sunt
.
Pro signo lactis, minimum digitum labiis impinge, pro eo,
quod sugit infans
. Udalric.
Pro signo mellis, paulisper linguam fac apparere, et
digitos applica, quasi lambere velis
. Udalric.
Pro signo vini, digitum inflecte, ita labiis adjunge
.
Udalric.
Pro siguo aquæ, omnes digitos conjunge, et per obliquum
move
. Udalric.
◊ Pro signo aceti, frica cum digito guttur, quia in gutture
sentitur.
◊ Pro signo pomorum, maxime pyri vel mali, pollicem cum
aliis digitis conclude.
Pro signo cerasearum, adde, ut digitum subtus oculum
ponas
. Udalric.
Pro signo porri crudi, pollicem et digitum ei proximum
simul conjunctos extende
. Udalric.
Pro signo alii, seu rafæ, extende digitum contra buccam
paululum apertam, propter odorem, qui sentitur ex illis
. Udalric.
Pro signo sinapis, articulo anteriori minimi digiti
pollicem suppone
. Udalric.
◊ Pro signo ciphi, tres digitos aliquantulum inflecte, et
sursum tene.
Pro signo scutellæ, manum latius extende
. Udalric.
◊ Pro signo justæ, inclina manum cavam deorsum.
Pro signo phialæ vitreæ, præmisso signo ciphi, adde, ut
duos digitos circa oculos ponas
. Udalric.
◊ Pro signo cappæ, tene oram ejus cum tribus digitis, id
est, minimo et duobus sequentibus tene.
◊ Pro signo superpellicii, cum eisdem digitis manicam ejus
tene.
◊ Pro signo mantelli seu pellium, oram eorum tene.
◊ Pro signo pellicii, omnes unius manus digitos expande, et
ita in pectore positos contrahe, quasi qui lanam constringit.
◊ Pro signo camisiæ, manicam ejus tene.
Pro signo femoralium, adde, ut manum in
femore de deorsum, quasi qui se femoralibus vestit
. Udalric.
◊ Pro signo caligarum, tene, et signum femoralium adde.
◊ Pro signo coopertorii, fac idem signum, quod est
pellicii, et adde, ut manum in brachio de deorsum trahas, quasi qui se coopertorio
tegit.
◊ Pro signo capitalis seu pulvinaris, leva manum, et
summitates digitorum inflexas, quasi ad volandum move, postea pone ad maxillam, sicut
dormiens solet.
◊ Pro signo corrigiæ, digitum digito circunfer, et de
utroque latere confer digitos utriusque manus, quasi qui se corrigia cingit.
◊ Pro signo cinguli femoralium.
◊ Pro signo metalli, cum pugno pugnum percute.
◊ Pro signo cultelli, trahe manum per medium palmæ.
◊ Pro signo vaginæ cultelli, summitatem unius manus in
altera manu depone, quasi cultellum mittas in vagina.
◊ Pro signo acus, signo metalli præmisso, simila quasi in
una manu acum teneas, et filum in altera, et mittere velis filum per foramen acus.
◊ Pro signo fili, digitum digito circunfer, et simila quasi
mittere velis filum per foramen acus.
◊ Pro signo grafii, præmisso signo metalli, extenso pollice
cum indice simila scribentem.
◊ Pro signo tabularum, manus ambas complica, et ita
disjunge, quasi aperiens tabulas.
◊ Pro signo pectinis, tres digitos per capillos trahe,
quasi qui se pectit.
◊ Pro signo Angeli, fac idem signum, quod pro Alleluia.
◊ Pro signo Apostoli, trahe dexteram deorsum de dextro
latere in sinistrum, pro pallio, quo Archiepiscopi utuntur.
◊ Idem signum est Episcopi.
◊ Pro signo martyris, impone dexteram cervisi quasi aliquid
incidere velis.
◊ Pro signo
Confessoris, si Episcopus est, fac idem signum, quod pro Apostolo : si Abbas
est, fac signum regulæ, capillum comprehendendo.
◊ Pro signo sacræ Virginis, fac signum feminæ.
◊ Pro signo festivitatis, fac primo signum lectionis, et
profer omnes digitos utriusque manus.
◊ Pro signo Abbatis, capillum super aurem pendentem cum
duobus digitis apprehende.
◊ Pro signo Monachi, cum manu capillum tene.
◊ Pro signo Clerici, digitum circunfer auri.
◊ Pro signo Canonici regularis, cum pollice et indice
simila volentem cum lingua camisiæ pectus suum firmare.
◊ Pro signo Laici, mentum tere cum maxilla.
◊ Pro signo Prioris, simila cum pollice et indice scillam
pulsare.
◊ Pro signo Majoris, adde, ut manum extendas, quod semper
aliquid magnum significat.
◊ Pro signo minoris, extende minimum digitum, quod semper
parvum significat.
◊ Pro signo Custodis Ecclesiæ, cum manu simila campanam
sonare.
◊ Pro signo Armarii et Præcentoris, interiorem superficiem
manus leva, et move, quasi innuens, ut æqualiter cantetur.
◊ Pro signo Magistri Novitiorum, trahe manum obliquam per
capillos contra frontem, quod est signum novitii, et digitum pollici proximum pone
subtus oculum, quod est signum videndi.
◊ Pro signo Magistri puerorum, admove minimum digitum
labiis, et adde signum videndi.
◊ Pro signo Camerarii, simila denarios numerare præmisso
signo Canonici.
◊ Pro signo Cellerarii, simila in manu clavem tenere, et
quasi seræ infixam evertere.
◊ Pro signo Ortolani, digitum inflecte, sicut qui rastrum
dextra
de terra
trahit.
◊ Pro signo Eleemosynarii, trahe manum dextro humero in
sinistrum latus, sic enim pera solet a pauperibus portari.
◊ Pro signo Infirmarii, pone manum contra pectus, et ad
signum videndi.
◊ Pro signo Refectorarii, fac idem signum refectionis.
◊ Pro signo Granarii, simila cum ambabus manibus quasi
connexis, quasi alicui vasi velis annonam infundere.
◊ Pro signo senis, trahe manum directam per capillos
contra aurem.
◊ Pro signo pueri, admove minimum digitum labiis.
◊ Pro signo compatriotæ, vel consanguinei, tene manum
contra faciem, et medium digitum naso impone, propter sanguinem, qui inde fluere
solet.
◊ Pro signo loquendi, contra os tene manum, et ita eam
move.
◊ Pro signo tacendi, super os clausum digitum pone.
◊ Pro signo audiendi, tene digitum contra aurem.
◊ Pro signo nesciendi, cum digito terge labia.
◊ Pro signo osculandi, indicem labiis appone.
◊ Pro signo vestiendi, cum pollice et digito sequente
vestem in pectore apprehendens trahe deorsum.
◊ Pro signo exuendi, trahe sursum.
◊ Pro signo comedendi, cum pollice et indice simila
comedentem.
◊ Pro signo bibendi, digitum inflexum labiis admove.
◊ Pro signo annuendi, leva manum moderate, et move, non
inversam, sed ut exterior superficies sit sursum.
◊ Pro signo negandi, summitatem medii digiti pollici
subpone, et ita fac resilire.
◊ Pro signo minuendi, cum pollice et medio digito percute
in brachio, quasi qui minuit.
◊ Pro signo videndi, digitum pollici proximum pone subtus
oculum.
◊ Pro signo lavandi pedes, ambarum manuum interiora ad
invicem converte, et ita superioris manus summitates paululum move.
◊ Pro signo boni, pone pollicem in maxilla, et alios
digitos in alia, et fac eos in mento blande collabi.
◊ Pro signo mali, digitis in facie sparsim positis, simila
unguem avis aliquid lacerando attrahentis.
◊ Pro cujusque rei, quæ jam facta sit, tene manum
æqualiter contra pectus, et interior pars manus sit sursum versa, et ita eam adhuc plus
a pectore sursum move. Hactenus liber Ordinis S. Victoris Paris. dicto capite.
Rursum cap. 22. de iisdem signis :
Signa etiam, quibus cum necesse fuerit, in
silentio, quod opus est, exprimere, etc.
Adde S. Wilhelmi Constitut. Hirsaug. lib. 1. a cap. 6. ad cap. 26. editas in
vet. Discipl. Monast. et Julianum Warnerium in Comment. ad Regulam S.
Benedicti.
◊ De ejusmodi apud veteres etiam usitatis digitorum signis
mulcta congesserunt Rabanus Maurus de Computo cap. 6. Hugo a Porta lib. 1. de Furtivis
litterarum notis cap. 11. Cælius Rdohiginus lib. 23. cap. 11. Fredericus Morellus ad
Nicolaum Artabasdam : novissime vero et copiose non modo de veterum, sed et
de monachorum signis, Haeftenus lib. 6. Disq. Monast. tract. 3. disq. 11. Vide præterea
Fridericum II. Imp. lib. 2. de Venat. cap. 42.
Signum in Fronte et in facie furis
ponere,
στιγματίζειν, in Lege
Longob. lib. 1. tit. 24. § 54. Liutpr. 79. (6, 26.) Charta Henrici Imp. ann. 1023. in Chron.
Laurish. :
Illi, qui hujus audaciæ et invasionis dux et princeps fuerit, tollantur
capilli et corium ; et insuper in utraque maxilla ferro, ad hoc facto etiam candenti,
bene caraxetur et comburatur.... Si autem ibi occiditur, omnes, qui hujus homicidii vel
invasionis participes sunt, cute et capillis perditis supradicta combustione
signentur.
Vide Caium Instit. lib. 2. tit. 1. Id vetitum Constitutione Constantini
M. leg. 17. C. de Pœnis. (9, 47.)
Signum de Corio equi inventi ac mortui
conservare, ut cum venerit certus dominus, habeat quod
ei respondeat
: in Lege Longob. lib. 1. tit. 23. § 1. Rothar. 348.