AVERIUM,
Averum,
Avere,
Avera, et
Averia, etc.
dicuntur facultates, et omnia, quæ sunt in bonis, res præsertim mobiles, veluti pecuniæ,
ex Gall.
Avoir, habere, possidere. Hinc cognomen
illud
Sine Avero, Gall.
Sans avoir, aliquando tributum. Fragm. Hist.
Andegav. tom. 10. Spicil. Acher. pag. 367 :
Quorum (euntium in Terram
S.)
duces fuerunt Heremita quidam Petrus Achiriensis et Galterius sine
Avero.
Testamentum Philippi Aug. Regis Franc. ann. 1190. apud Rigordum :
Omnes
homines nostri adjuvent eum de corporibus suis et Averis.
Et infra :
In
receptionibus Averi nostri Adam Clericus noster præsens erit, et eas scribet,
et singuli habeant singulas claves de singulis
archis in quibus reponetur Averum nostrum in Templo, et Templum unam. De isto Avero
tantum nobis mittatur, quantum literis nostris mandabimus.
Ubi certum est
Averum pro pecunia sumi. Idem Rigord. ann. 1196 :
Taxata pactione, quod salvis corporibus suis, Averis, et equis, et armis cum pace
recederent.
Charta ejusdem Philippi Regis ann. 1207 :
Naves quoque et
homines ipsorum cum Averiis et pecuniis suis poterunt ascendere, et avalare per aquam
Sequanæ.
Charta Philippi Pulcr. ann. 1293.
apud Lappenberg. in Document. Orig. Hanseat. pag. 168 :
Mercatores de Lubecca...
si afferrent vel ducerent aliquas mercaturas seu Averia de Flandria ad nundinas
prædictas... cheminum debent apud Bapalin.
In exemplo hujus chartæ confirmato
ann. 1302. pro
Averia legitur
Annona.
Leges et Consuetud. Furnenses ex archivo Audomar. :
Si obses fugitivus fuerit, erit in gratia Comitis de corpore et Averio, relicta
parte bonorum uxori et filiis.
Transactio ann. 1219. in libro flavo
Episcopatus Massil. pag. 25 :
Intrare et exire cum suis Averibus et rebus et
mercibus.
Et infra :
Merces apportandi vel Averum.
Conventiones
inter Ludovicum Regem Siciliæ et urbem Arelat. ann. 1385. in MS. D.
Brunet fol.
4. v° :
Omnes cives... sint liberi et immunes ab omnibus pedagiis... una cum
rebus suis, bonis et patrimoniis omnibus, Averes, mercimoniis, etc.
Statuta
MSS. Massil. ann. 1253 :
Constituimus, ut omnes corraterii rerum mobilium et
immobilium... teneantur facere sacramentum... quod Avera civium non vilificabunt... ut
præferant Avera extraneorum, et quod Avera venalia tenebuntur primo
offerre et exponere venalia civibus Massiliæ quam extraneis.
Ibid. :
Statuimus quod omnes scriptores navium scribent omnia Avera mercatorum in suis
cartulariis ; quod signa illa, quæ facient mercatores in Averis suis dicti scriptores
faciant similiter in cartulariis suis.
Hic quasvis merces intelligendas esse
manifestum est.
P. Carpentier, 1766.
◊ Tam mobilia quam immobilia.
Testam. Petri Bernardi de Corneliano ann. 1087. in Append. ad Marcam Hisp. col. 1183 :
Propter hoc jubeo advocatos meos manumissores ut distribuatis ipsum meum Avere,
tam mobile quam immobile, in sanctis Dei ecclesiis, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Averium Ponderis, Merces omnes quæ venduntur ad pondus seu libram. Extenta jurium Comitis Sabaudiæ
ann. 1309. Hist. Dalphin. tom. 1. pag. 97. col. 2 :
Item a quolibet vendente
Averium Ponderis ad libram, levantur semel in anno... duodecim denarii.
Apud
Rymer. tom. 4. pag. 363 :
Cumque de præfatis mercatoribus nonnulli eorum alias
exerceant mercandisas, ut de Averio Ponderis et de aliis rebus subtilibus, sicut de
pannis, etc.
P. Carpentier, 1766.
◊ Arest. ann. 1401. in vol.
9. arest. parlam. Paris. :
Pro qualibet specie rerum hujusmodi ad pondus venalium,
seu Averii ponderis, vj. sol.
P. Carpentier, 1766.
Aver de Pes, Eadem notione. Lit. Bereng. archiep. Auxit. ann. 1413 :
Item pro quolibet
mercatore in dicta civitate mercaturas, vocatus Aver de pes, pro qualibet libra iv. den.
Turon.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Aver, Eadem notione. Testamentum Rogerii Vicecom. Biterr. ann. 1150. apud Marten. tom.
1. Anecd. col. 411 :
Si autem Comes de Fuxo de pignora prædicta male conquestus
fuerit, et sine contentione et placito præfatum Aver reddere noluerit, etc.
Vide
tom. 1. novæ Gall. Christ. in Probationibus col. 128.
Aver, ut
Averium, in Stat. ann. 1165. inter Probat. tom. 2. Hist. Occit. col.
604 :
Tantum si debitor vel fidejussor ipsum Aver non poterit reddere, consilio
proborum hominum Carcassonæ per honorem et per Aver reddant, si fieri potest.
Avere, in Chartis Hispanicis. Vetus Charta Hispanica æræ 819. apud Ambrosium Moralem
lib. 13. cap. 18. et Sandovallium in Sylone Rege :
In istum sanctum locum venimus
cum Averos nostros, etc.
Pactum inter Alphonsum Regem Castellæ et Sanctium Regem
Navarræ, apud Hovedenum :
Et in toto quantum Rex Adelfonsus tenet de Rege Navarræ,
melioret cum suo proprio Avere, quantum voluerit et poterit.
Testamentum
Guifredi Comitis Ceritaniæ ann. 1035 :
Excepto ipsum Avere, quod Bernardus tenet in
villa Fornols.
Vetus Poeta Hispanus de Alexandro M. apud Bivarium :
Una cosa que dixo, debedes bien creer,
Que a muy rica tierra, è sobre grand Aver, etc.
Guill.
Guiart. ann. 1297 :
Qu'au Roy de France se rendirent,
Tuit communément sans descors,
Souves les Avoir et les cors.
Vide Gloss. ad Villharduinum, voce
Avoir.
◊
Idem poeta de Alex. M. vers. 220.
Aver monedado, pro Pecunia :
Cleor fino su canca, el rey fue pagado,
Donoge quant el quiso de Aver Monedado.
Lusitanis
Aver eodem sensu usurpabatur. Vide S. Rosa de Viterbo vol. 1.
pag. 151.
Averiæ, ex Hispanico
Averias, quod
![[]](img/image.png)
idem sonat ac
Avera, bona, pecuniæ, etc. Curia Generalis Catalaniæ,
habita Cervariæ sub Petro III. Rege Aragon. ann. 1359. MS. :
Statuimus, quod
Officiales nostri, qui sunt assueti de causis criminalibus recipere Averias, nequeant
easdem accipere, nisi delatus de crimine pecuniariter fuerit condemnatus, vel
remissionem per pecuniam receperit de eodem ; pro quibus Averiis nequeant recipere ultra
quatuor, ac etiam Algozirii, et Curiæ ejusdem, et ipsam taxationem faciat cum consilio
duorum Consiliariorum civitatis Barcinonensis.
P. Carpentier, 1766.
◊ Mulctas pecuniarias hic
intelligo ; atque adeo potius ab
Avaria, quam ab
Averium, arcessenda est
hujus vocis origo. Vide supra
Avaria. Firmatur Carpenterii opinio Constit. Cataloniæ
vernacule scriptis ubi statutum a Cangio allatum legitur lib. 9. tit 27. const. 1 :
Encara statuim e sanccim que los officials nostres qui son acostumats dels fets
criminals rebre Haverias, etc.
Titulus inscriptus
De compositions y
Haverias.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Averis, Eadem notione. Histor. Dalphin. tom. 2. pag. 574 :
Prohibemus terram vel
subditos Comitis offendere.... sub pœna corporis et Averis, etc.
Averia,
Averii, Equi, boves, jumenta, oves, cæteraque animalia, quæ agriculturæ
inserviunt, aut in agricolæ bonis et facultatibus, seu, ut vocant,
Instauramento,
computantur, Regiam Majestatem lib. 4. cap. 27 :
Hoc placitum dilationem non
recipit, propter Averia, id est, animalia muta, ac diu detineantur inclusa.
Animalia
simpliciter dicuntur, supra cap. 22 :
Ad capiendum aliquam summam
magnam Averiorum, seu animalium in namum.
Leges Baronum Scotic. cap. 23 :
Dominus meliorem Averiam, sive animal de suis catallis habebit.
Vita B. Edmundi Cantuar. Archiepisc. inter Anecd.
Marten. tom. 3. col. 1806 :
Est alia ejusdem terræ consuetudo, quod mortuo
patrefamilias, dominus ejus accipiat melius animal, quod habuit, cujuscumque sit
generis.
Et col. seq. ubi de eadem lege :
Hæc est lex terræ,... quod
dominus tuus melius habeat Averium, quod ille habebat dum vivebat.
Apposite
Willelmus
Wast in Glossario :
Sane per Averium in Legibus Scoticis
intelligitur melius animal rustici seu coloni defuncti, quod domino suo debetur sub
nomine Heregildæ, sive Hereoti.
Vide
Heriotum. Littleton. sect. 71 :
Si come jeo bayle à un
home mes brebits à campester, ou mes boefs à arer la terre, et il ocist mes Avers,
etc.
Monasticum Angl. tom. 2. pag. 23 :
Concessi eis habere omnia Averia
sua in parco meo.
Pag. 142 :
Habeant singulis annis in perpetuum 20.
Averia intrantia in pratis de, etc.
Adde pag. 191. 256. 281. 309. 425. Charta S. Victoris Massil. ann. 1339 :
Fiant duo
inventaria in dicto Prioratu de Tortorio, quot extent vel deficiant animalia
Averia.
P. Carpentier, 1766.
◊ Stat. Massil. lib. 6. cap.
14 :
Quæ Avera, scilicet boves, equæ, et alia pecora campi dant damnum in vineis et
agris, et aliis possessionibus civium Massiliæ, etc. Avers
Normannis et Anglis ;
Provincialibus vero
Avé, qua voce ovium, vervecum et caprarum greges tantum
designant. Vide Glossar.
de Lauriere voce
Avers.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Avera,
Avere, Eadem notione. Bullarium Fontanell. fol. 115. verso :
Denique concedo quod Avera et porci Monachorum libere et quiete pergant in eamdem
totam pasturam, in quam Avera mea et porci mei perrexerunt.
Chartularium minus
S. Victoris Massiliensis fol. 150.
![[]](img/image.png)
in Charta ann. 1227 :
Item quod
pasquerium habeat dominus de Castellana in territorio de Villa Crosa, sicut habuit usque
nunc, Avere tamen alicujus domus religiosæ non poterit mittere in territorio de Villa
Crosa.
◊ Præsertim vero voces istæ usurpatæ leguntur pro
jumentis, aut equis, qui aratro junguntur, vulgo
Chevaux de charruë.
Domesdei, in Monastico Anglic. tom. 3. pag. 305 :
Pastura 100. ovibus, unus
Averius, unus porcus, 7. oves, etc.
Ibid. pag. 306 :
Quinquaginta acræ
prati, et una piscaria, 9. Averii, 2. runcini, 27. porci, 100. oves.
Idem
Monasticum tom. 1. pag. 112 :
Cum instauramento 8. boum, unius Averii, et 122.
ovium.
Capitula Placitorum Coronæ apud Hovedenum in Richardo I. pag. 745 :
Inquiratur autem de quot bobus et Averiis singulæ carrucæ valeant instaurari, et
quot et quantum instauramentum singula maneria possit sustinere.
Et mox :
Erit autem pretium bovis 4. solidi, et vaccæ similiter, et ovis crispæ 10.
denarii, etc.
Vitæ Abbatum S. Albani pag. 76 :
Centum equos, quorum alii
erunt manni, alii vero runcini, alii summarii, alii veredarii, alii vero Averii.
Vide Fletam lib. 1. cap. 20. § 118. 119. Somnerus perperam ab
Ouvrer, laborare,
agrum colere, vocem hanc deducit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Avera, in Domesd. et apud Spelmannum idem quod
Averagium
infra.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Avere Grossum et Minutum, Gall.
Gros et Menu bétail, in duobus Chartis ex Archivo S. Victoris
Massil.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Avera Lachalis, Vacca vel capra, ex qua lac sugitur vel exprimitur, in Charta anni 1330. ex eodem
Archivo.
P. Carpentier, 1766.
Avere Lanutum, Verveces, oves. Libert. Brianc. ann. 1343. tom. 7. Ordinat. reg. Franc. pag. 732.
art. 36 :
Gabella Averis lanuti, de quo Averi lanuto gabellam solvere
teneantur.
P. Carpentier, 1766.
Avere Porcinum, Grex porcorum. Charta ann. 1463 :
Quod non sit licitum aliquibus
hominibus.... recipere aliquod Avere porcinum... ad mejariam.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Avere,
Averia, Vectigal, portorium, vel etiam ædes in quibus fiscales ii
reditus excipiuntur, Gall.
Douanne. Chron. Parmense apud Murat. tom. 9. col. 870 :
Insuper rustici qui venerant cum dicto Rolandino Scorza, et ab aliis partibus, et
ribaldi et aliæ viles personæ, ascenderunt palatia Communis vetus et novum, et domos
Potestatis et Capitanei et gabellæ Judicis exactoris Averis Communis.
S.
Ferdinandi Gloria posthuma tom. 7. Maii pag. 376 :
Dixit quod cum anno proxime
præterito mdcxxvi. advenissent galeones Indicæ, ipse cum aliis pluribus ac
nominatim cum Capitaneo Joanne Nunez de Jeroci... die xxviii. Novembris
conscenderint lembum Averiæ ad excipiendos prædictos galeones.
Averagium, Rastallo et Spelmanno, est
Carropera, seu vecturæ onus, quod tenens domino
exsolvit cum
averiis, seu equis, bobus, plaustris, curribus. Hinc crebro
quietum
esse de Averagiis, in veteribus Chartis. Vetus Charta apud eumdem Spelmannum :
Sciendum est quod unumquodque Averagium æstivale fieri debet inter Hokday et
gulam Augusti.
Alia apud Somnerum in Tractatu de
Gavelkind pag. 189 ;
Item pro Averagiis 13. sol. et 4. denar. Vide pag. 187. Addit præterea idem
Spelmannus,
Averagium interdum esse detrimentum, quod in vectura, mercibus
accidit : verbi gratia, si frumentum corrumpatur, vinum fluat, merces in tempestatibus
ejiciantur. His adduntur vecturæ sumptus et necessariæ aliæ impensæ. Meminitque idem
![[]](img/image.png)
Statuti inediti de
Averagiis mercium e navibus projectarum. Nescio an
ad ejusmodi
Averagia pertineat, quod habetur in Monastico Anglic. tom. 1. pag.
230 :
Solebant etiam homines villæ ire apud Langinhet, et reportare Averagium de
anguillis de Southraye.
◊
Idem forte quod supra
Avaria. Comput. redituum comit. Pontivi ann. 1554 :
Des
profficts et revenus des Averaiges.... des nefs, etc.
Nisi sit pro
Arivaige, Tributum quod pro navium appulsu penditur. Vide supra
Arrivagium.
Averagium vero
hic ex Monast. Angl. idem videtur esse quod supra
Avalagium, quomodo fortean legendum est, Præstatio ex
anguillis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Averare, Eadem notione, scilicet cum
averiis res vehere. Custumar. de Hechampri.
Lew. pag. 18 :
Omnis Lanceta Averabit ter in anno ad acram vel linnam.
Chartularium Glaston. Abbatiæ fol. 40 :
Omnes homines (de Kyngston)
debent ter Averare ad Bristoliam.
Averpeny, Tributum, quod præstatur pro immunitate
carroperæ, seu vecturæ. Rastallus
in Expositione antiquorum vocabulorum :
Averpeny, hoc est, quietum esse de diversis
denariis pro averagio Domini Regis,
id est a vecturis regiis, quæ a tenentibus
Regi præstantur. Chartularium Beccense, ubi
Vocabula
Anglicana quæ continentur in cartis nostris exponuntur :
Averpeny, Estre
quitte d'Average.
Monasticum Angl. tom. 1. pag. 302 :
Habent et Averpeny, scilicet pro singulis 30. acris 2. denarios.
Occurrit
passim in Chartis Anglicis cum aliis ejusdem terminationis vocabulis, tom. 2. pag. 134.
286. 558. 625. 653. etc. Vide
Avercorne.