« »
 
CAUTUM 2, CAUTUS, CHOTUS, COTUS 1, COTUS 2, COTUS 3, COTUS 4, COTUS 5, COTUS 6, COTUS 7.
[]« 2 cautum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 244a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAUTUM2
2. CAUTUM, Cotum, ex Hispanico Coto, Locus defensus, immunitas, Salvitas, Cautare, Incautare, Defendere, protegere, munire, securum facere, Cavere rei alicui, unde vox videtur deducta. Charta Sancii Regis Portugalliæ æræ 1238 :
Promisi me erecturum munitionis lapides, quos Cautum vocant, in circuitu loci sanctissimæ Virginis.
Charta Ordonii Regis æræ 950. apud Anton. de Yepez tom. 4. [] Chron. Ord. S. Benedicti pag. 436 :
Et cum sua concurrentia et cum suo Cauto in circuitu ipsius concurrentiæ, etc.
Infra :
Et sunt ipsæ Ecclesiæ Incautatæ in toto gyro per petras erectas et scriptas, etc.
Ibidem :
Similiter damus vobis ipsam cortem de villa Patrono Cautatam, cum suis domibus et ædificiis, sum sua cortina quomodo concludit per ipsum flumen, etc.
Charta Bermundi II. Regis æræ 1070. apud eumdem tom. 6 :
Sit vobis Piniolo et Ildonciæ attributa licentia facere quod volueritis de Cautis et hæreditatibus, quas a me accepistis.
Alia æræ 1153. ibidem pag. 473 :
Cum suis testationibus omnibus, et rebus et familia libera ab omni censu et debito nostræ Ecclesiæ, et cum duabus partibus de illo voto, et clamoribus, et cum suo Cauto in gyro, etc.
Vide eumdem tom. 5. pag. 438. Vetus Lapis in Monasterio de Husillos, in Hispania, apud Ambros. Moralem lib. 16. cap. 44 :
Æra 1195. Rex Sanctius Domini Aldefonsi Hispaniarum Imperatoris filius, dedit Cautum Ecclesiæ sanctæ Mariæ de Fustellis, Raimundo Gileberto existente Abbate ejusdem Ecclesiæ.
Charta Alfonsi VII. Imp. æræ. 1182. apud eumdem Yepez tom. 7 :
Cauto etiam prænominatos terminos et loca prænominata jam dictam Ecclesiam S. Joannis, et omnem ejus ubicunque sit hæreditatem, quod nulla potestas, nullusque alius homo, causa malefaciendi vel pignorandi intrare præsumat, etc.
Quæ formula in aliis Chartis ejusdem Regis occurrit non semel. Charta Alfonsi VIII. Regis Castellæ æræ 1213. apud eumdem Yepez tom. 7 :
Et omnia pecora vestra per omne regnum meum sint secura et Cauta, tanquam mea propria, et libera, et ubique habeant pascua.
Ibid. :
Mando etiam et firmiter statuo, quod omnes hæreditates vestræ, tendæ, et canales, furna, et omnia vestra tanquam mea propria sint, ut dictum est, Cautata, et ab omni gravamine et inquietatione tam regali quam alia semper libera et absoluta.
Charta Ferrandi Regis Castellæ æræ 1224 :
Cauto vero supradictos homines et omnia quæ habent vel habebunt, quod nullus de cætero pro aliqua voce, vel calumniis, excepto pro pretio debito, audeat pignorare, vel de suo aliquid prendere, molestare, vel calumniare. Hujus autem liberationis et Incautationis inchartationem facio Deo et sanctæ Agathæ, etc.
Vide Brandaon. in Monarch. Lusitan. tom. 3. pag. 71. 195. 212. tom. 4. pag. 50. 101. 187. v. tom. 5. pag. 308. Colvanerez in Segovia cap. 18. pag. 5. etc.
Cotus. Charta Alfonsi VII. Regis æræ 1174. apud eumdem Yepez tom. 5. pag. 472 :
Nullus homo sit ausus ingredi infra hos Cotos, neque ullam violentiam facere, etc.
Occurrit ibi pluries. Charta Alfonsi Hispaniarum Imperatoris æræ 1162. apud Bivarium :
Offero, et confirmo, et concedo omnia quæcunque sint, sive de regalengo, sive de condado : sive magna, sive parva infra Cautos, quos proavus meus posuit... id est per Cautos de termino de Vitriales, etc.
Alia Sancii Regis Portugalliæ æræ 1231. apud Rodericum da Cunha in Episcopis Portens. 2. part. pag. 58 :
Ego Sancius... facio chartam Cauti Gondomar quod... augmentari fecimus.
Infra. :
Ubi sedet antiquus lapis Cauti : Quidquid infra lapides et terminos istos concluditur, firmiter Cautamus, et Cautatum in perpetuum esse mandamus, et hæreditates quæ ad casalia infra Cautum istum existentia extra Cautum pertinent, habeat prædictus Episcopus, etc.
Charta Martini Ovetensis Episcopi æræ 1288. apud Yepez[] tom. 3. pag. 217 :
Tibi Abbati domino Joanni Sammonensi ejusdem loci, atque successoribus vestris facimus scripturam libertatis, ut amplius Sammonense Monasterium aut Ecclesias vestras, sive intra Cautum sive extra Cautum ad Sammonense Monasterium pertinentes non inquietemus, neque jus Pontificale desuper Monasterium vestrum, aut super Ecclesias vestras, unquam requiramus.
Vide eumdem Yepez tom. 5. pag. 439. b. 448. b. 449. b.
[]« Cautus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 244c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAUTUS
CAUTUS, Navis species. Vide Gatus.
[]« Chotus » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 316b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CHOTUS
CHOTUS, ab Hispan. ni fallor, Coto, [] Taxatio, pretii constitutio. Charta Alphonsi reg. Castel. inter Acta SS. tom. 6. Jul. pag. 56. col. 1. ubi de Liturg. ant. Hisp. :
Si quis vero hanc meæ concessionis paginam infringere, seu in aliquo diminuere præsumpserit,... regi parti mille auros in Choto persolvat.
Vide Cotus 2. An Cocto ?
[]« 1 cotus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 600a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COTUS1
1. COTUS, Custos hortorum, agrorum et vinearum. Charta Philippi Franc. Regis ann. 1287 :
Voluit etiam dictus Bertrandus, quod Cotus et garda dicti castri et ejus honores... nobis et sibi sint communes.
Pactum inter Dom. et Consules Brageraci ann. 1372. MS. in Consuetudinibus editis art. 13. :
Item quod in Castro et Castellania Brageracensi sit Cotus sive gardiagium : videlicet in terra dicti Domini et districtu qui nunc est vel erit in futurum, inter flumen vocatum La Yla, etc. cujus quidem Coti seu gardiagii erit guagium 4. solidorum, et infra secundum consuetudinem villæ prædictæ, in quibus damnum dare Edit. dans melius. [] tenebitur ratione guatgii, et ultra hoc emendare damnum passo. Itaque vel potius ita quod, ut in Edito. pro dicto Coto de cætero infra dictos terminos gagium novem, nec sex solidorum, quod consuevit exigi seu levari, de cætero non levetur.
Ad marginem scriptum Droit de Quot. Eædem Consuetud. editæ art. 97 :
Item si quis intraverit hortos clausos vel non clausos de nocte, et cœperit inde furtive de fructibus excrescentibus inde ad valorem duodecim denariorum, curret villam, et ponetur in ispillorio, vel solvet sexaginta solidos Domino, necnon et solvet duplex gatgium Coti, et ultra hoc damnum passo emendabit.
Art. 98. de eo qui furatus fuerit de fructibus vinearum dicitur :
Solvet, si sit de nocte, duplex gatgium Coti ; si vero de die, gatgium simplex.
Et art. 101. de animalibus terras, hortos, etc. vastantibus :
Dominus animalis tenebitur de damno dato, et solvet pro dicto damno pro quolibet bove et vaca decem et octo denarios pro gatgio Coti, et ultra hoc emendabit damnum passo ; pro quolibet roncino... solvet pro gatgio Coti duodecim denarios.
Eadem notione sumitur vox Cotarius in iisdem Consuetud. Brager. art. 99. cujus locus exstat in hac voce post Cota 2. Vide Quota.
P. Carpentier, 1766.
◊ Potius, Tributum, quod pro hortorum custodia exigebatur, simul et mulctæ, quæ ob delicta in iis commissa imponebatur, taxatio, Hispan. Coto. Pariag. inter reg. et monast. Obasin. ann. 1329. in Reg. 66. Chartoph. reg. ch. 484 :
Item Coti sive dechi terræ propriæ dictorum religiosorum, quam habent inter dicta duo flumina, et eorum emendæ sive emolumenta, ad dom. regem et dictos religiosos communiter pertinebunt.
Charta ann. 1334. ibid. ch. 1358 :
Item habent dicti condomini in castellania seu baronia et castris prædictis pro indiviso baylivias, Cotos seu decos, pedagia per terram et aquam.
Libert. civit. Caturc. ann. 1344. in Reg. 68. ch. 312 :
Item habent dicti consules... cognitionem Coti et gardiagii quorumcumque prædictorum.
Lit. Joan. comit. Arman. pro villa Florenciæ ann. 1358. tom. 8. Ordinat. reg. Franc. pag. 91. art. 35 :
Concedimus dictis consulibus et habitatoribus ejusdem villæ, quod nos per nos aut per aliquos alios, aliquo tempore, non faciemus Cotum in dicta villa.
Vide supra Cotagium et Coterius.
[]« 2 cotus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 600b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COTUS2
2. COTUS, pro Quota, seu quantitas pecuniæ. Fori Cæsar-augustæ ann. 1301. sub Jacobo II. Rege Aragon. :
Cum per cartam seu statutum usurarum... sit statutum quod omnes Christiani teneantur jurare in contractibus usurariis, quod in illo contractu non erat usura, nec machinatio ultra Cotum in dicta carta usuraria contentum, etc.
Edictum Jacobi I. Regis Aragon. ann. 1242. in Appendice Marcæ Hisp. col. 1437 :
Christiani qui pignera tenent vel tenebunt in posterum, saltem postquam eis secundum formam Coti Judæorum fuerit satisfactum, pignora et instrumenta debiti libere, simpliciter et absolute restituere compellantur.
Vide Observantias Regni Aragon. lib. 6. tit. Interpretat. § 7. et infra in Quota. Vide etiam Cautus.
[]« 3 cotus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 600b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COTUS3
3. COTUS, Locus defensus. Vide in Cautum.
[]« 4 cotus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 600b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COTUS4
4. COTUS, Equus bimus. Magnum Chartularium S. Victoris Massil. fol. 13 :
Comparaverunt unam semodiatam terræ et dederunt pro ea unum optimum Cotum et viii. alnas de cannabas.
Ibidem fol. 91 :
Pro ipsa quarteirada dedi unum Cotum.
[]
[]« 5 cotus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 600c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COTUS5
5. COTUS, Culcitra. Vide Cottum.
[]« 6 cotus » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 600c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COTUS6
6. COTUS, Plaustri rustici species. Lit. Anser. archid. castri Radulph. et Girardi archipresbyt. Bitur. quibus testantur se reperisse in grangia de Cornossa tres Cotos sive trahentes, unum voge, item duos martellos lathomiorum, ex Chartul. archiep. Bitur. fol. 165. v°. Cressol, eodem sensu, in Lit. remiss. ann. 1455. ex Reg. 191. Chartoph. reg. ch. 188 :
Les supplians avoient fait porter certaine quantité de pierres avecques leur Cressol et paire de beufz.
[]« 7 cotus » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 600c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COTUS7
7. COTUS. Alex. Iatrosoph. MS. lib. 2. Passion. cap. 67 :
Nos autem rorem, quo Coti utuntur, i. marinum, admiscemus coctioni.
Leg. videtur Coci.