PLACITUM,
Placitare, etc.
Placita vocabant, conventus publicos totius regni
Ordinum, quibus Reges ipsi præerant, et in quibus de arduis regni negotiis et imminentibus
bellis tractabatur. Annales Francor. Bertiniani ann. 763 :
Pipinus Rex habuit
Placitum suum Nivernis.
Ita ann. 764. 765. 766. Anno vero 767 :
Ibi
Synodum fecit cum omnibus Francis in campo.
Passim. Bis autem quotannis
tenebantur ejusmodi placita. Hincmarus de Ordine Palatii cap. 29 :
Consuetudo autem
tunc temporis talis erat, ut non sæpius, sed bis anno, Placita duo tenerentur : unum
quando ordinabatur status totius regni ad anni vertentis spatium,... in quo Placito
generalitas universorum majorum tam Clericorum, quam Laicorum conveniebat, etc.
Adde cap. 30.
Cum igitur omnes regni vassalli ad ea placita convenirent
Generalia Placita, ea appellata, vel
Communia, ut in
Charta Ludovici Reg. ann. 847. apud Miræum tom. 1. pag. 24. Charta
Vindiciani Episcopi Atrebatensis apud Baldricum lib. 1. cap. 25 :
In conventu
venerabilium Episcoporum, coram Rege piissimo Theoderico, in generali Placito hanc
epistolam roboravimus.
Gesta Dagoberti cap. 40 :
Dagobertus Rex...
convocatis filiis, omnibusque totius regni primatibus, 10. Kal. Junias in Palatio
Bigargio Placitum generale instituit.
Annales Francor. ann. 811 :
Placito
generali secundum consuetudinem Aquis habito, in tres partes regni sui totidem exercitus
misit.
Poeta Saxonicus lib. I. de Gest. Caroli M. ann. 777 :
.... Conventum Placiti generalis habere,
Cum ducibus se velle suis denunciat illic.
Ardo Monach. in Vita S. Benedicti Anianensis num. 43 :
Cum ad generale
Placitum, jubente Imperatore, pergeret.
Charta ann. 858. ex Tabulario Monasterii
Deiparæ Suessionens. apud Rainaldum in Suessione :
Anno Dominicæ Incarnat. 858.
Indict. 6. regni vero Caroli Imperatoris 32. congregata Compendio palatio non minima
coadunatione Episcoporum, summæ auctoritatis virorum, multorum quoque illustrium
procerum seu quamplurimorum nobilium, ut pote generale Placitum ibidem agentium, etc.
Placitum generale apud Gundulfivillam,
in Capitul. Caroli Calvi tit. 38.
Placitum generale apud Carisiacum, tit. 39. Idem placitum Carisiacense cap. 8 :
Per Capitula avi et patris nostri, quæ Franci pro lege tenenda judicaverunt, et
fideles nostri in generali Placito nostro conservanda decreverunt.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Quid autem in
his placitis generalibus sanciretur ac definiretur brevi exponendum duximus. Ac primo
quidem totius regni negotia, sive Ecclesiasticos sive laïcos spectarent, expendebantur ;
de utriusque Ordinis emendatione, quibus remediis ingravescentibus malis subveniendum
mature disceptabatur. Capitul. Ludovici Pii ann. 828 :
Volueramus siquidem tempore
congruo Placitum nostrum generale habere, et in eodem de communi correctione
agere.
Aliud ann. 829 :
Volumus ut omnes res ecclesiasticæ eo modo
contineantur sicut res ad fiscum nostrum pertinentes contineri solent, usque dum nos ad
generale Placitum nostrum cum fidelibus nostris invenerimus et constituerimus qualiter
in futurum de his fieri debeat.
Capitul. Caroli C. ann. 858. tit. 27 :
Litteras dominationis vestræ quique nostrum habuimus, quibus jussistis ut vobis
vii. Kal. Decembr. Remis occurreremus, quatenus ibi nobiscum et cum ceteris
fidelibus vestris de restauratione sanctæ Ecclesiæ et de statu ac salute populi
Christiani tractaretis. Sed nos ad Placitum illud occurrere non potuimus.
Adde
Hincmar. loco supra laudato. In iis præterea dirimebantur causæ quæ in placitis Comitum
finiri non potuerant. Capitul. 6. ann. 803. cap. 2 :
Si autem ad Salicam pertinet
legem, et ibi minime repereris quid exinde facere debeas, ad Placitum nostrum generale
exinde interrogare facias.
Concessa demum a Principibus in iis Comitiis
firmabantur. Concessio Caroli Mag. ann. 803 :
Ad proximum synodalem nostrum
conventum ac generale Placitum, ubi plures Episcopi et Comites convenerint, ista, sicut
postulastis, firmabimus.
Vide
Simeon. Dunelmensem, et Radulfum de
Diceto ann. 1014. Suenonem in Hist. Danica cap. 1. etc. Hinc
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Placita dicuntur Regiæ litteræ, quibus controversiæ judicium in frequenti
ejusmodi Optimatum placito definitum continebatur. Neque etiam aliunde repetenda origo
tritæ hujus formulæ qua Regum Francorum Edicta concluduntur :
Quia tale est nostrum
placitum,
Gall.
Car tel est nostre plaisir, quamvis enim nunc de speciali
ac determinata Principis voluntate et auctoritate intelligi debeat, hoc unum olim
significabat,
ita in generali nostro placito statutum est, seu tale est nostrum
placitum.
Vide Salvaingum de Usu feud. cap. 12.
P. Carpentier, 1766.
◊ Quod an ita certum sit,
haud satis scio : hanc quippe eamdem formulam, ubi
voluntas, loco
placitum,
legitur, exhibet Charta Balduini Fland. et Hannon. comit. ex Chartul. Mont. S. Mart. ch.
14 :
Unde volo (baillivos suos alloquitur)
præcipiens districtius,
quatinus prædictam abbatiam, cum omnibus ad eam pertinentibus, tamquam meas res proprias
defendatis, manuteneatis et protegatis.... Talis enim est voluntas mea ; et sic
faciatis.
Neque alia videtur esse formula quæ occurrit passim in Literis
regiis ; cujus exempla accipe ex Lit. Caroli V. ann. 1367. tom. 5. Ordinat. reg. Franc.
pag. 64 :
Quoniam ea sic fieri volumus perpetuo et jubemus.
Quæ verba
absolutam et determinatam principis voluntatem auctoritatemve significant. Ea quoque
formula usi sunt viri privati, ubi
placiti seu conventus publici judicium esse nemo
dixerit. Charta ann. 1300. in Lib. rub. Cam. Comput. Paris. fol. 146. v°. col. 1 :
Nous Fouguauz et Milet.... de nostre bonne, pure et liberau volunté, et quar il
nous plaist, vendons, donnons, etc.
Vide mox
Placitum. Jussus.
Placitum Regale, in Miraculis S. Ursmari cap. 1. et apud Reginonem ann. 956. Vide præterea, quæ de
hisce regalibus Conventibus observavimus in Dissertat. 4. ad Joinvillam.
Placita Generalia interdum etiam appellant dominorum feudalium judicia, quod ad ea vassalli omnes
convenire tenerentur : quæ quidem aliis
Curiæ generales dicuntur :
Plaits
generaux, in Consuetud. Valentian. art. 35. 36. Hugo Flaviniacensis in Chronic.
pag. 132 :
Exceptis alodiis, quæ homines tenent ad Placitum generale
respicientes,
id est, quorum tenentes placitis dominicis interesse debent : seu
qui
servitio placiti obnoxii sunt. Charta Beatricis Abbatissæ B. Mariæ Suession.
ann. 1231 :
Sciendum autem, quod homines justitiabiles, qui de nobis terras tenent,
debent nobis unum Placitum generale singulis annis in Curia nostra de Parigni ad
vicesimum diem Natalis Domini, et qui inde defecerit, per 2. solid. Paris. de lege
emendaret.
Est autem
Servitium Placiti, nostris,
Service de plaits, quod vassallus domino suo feudato debet, cum
placita sua, seu
assisias tenet, quod
sequi et juvare dominum de Placito vocabant. Hinc formula in
hominiis, in Regesto Tolosano Cameræ Computor. Paris. passim :
Pro prædictis feudis
vobis fidelis existam, et fidele servitium faciam, videlicet guerram et Placitum, ad
submonitionem vestram, vel cujuslibet certi nuntii vestri.
Charta Conradi Imper.
ann. 1145. apud Miræum tom. 1. pag. 105 :
In tribus scilicet Placitis generalibus,
quotannis servitium
determinatum, etc.
Charta ann. 1228. tom. 1. Macer. Insulæ Barb.
pag. 147 :
Nomine dicti castri præstabilis auxilium et juvamen contra quemlibet in
Placito et in guerra.
Tabul. Capit. Ambian. :
Hospites veteris villæ
totum Placitum generale debent.
Adde Chartam Hugonis Ducis Burgund. ann. 1172.
tom. 4. Gall. Christ. inter Instrum. col. 187. Vassalli quippe omnes ad ea
placita convenire tenebantur, nisi eximerentur indulto ad id speciali privilegio ; ac
Proceres quidem utriusque ordinis, Ecclesiastici scilicet et secularis, ut si aliquæ de
iis querelæ fierent, coram judice regio responderent. Lex Longob. lib. 2. tit. 45. § 2.
Lothar. I. 83. :
Ut omnes Episcopi, Abbates, et Comites, excepta infirmitate vel nostra jussione,
nullam habeant excusationem, quoniam ad Placita Missorum nostrorum veniant, aut tales
Vicarios suos mittant, ut in omnibus causis pro illis rationem reddere possint.
Epist. Caroli M. Capit. tom. 1. col. 416 :
Vos
autem, qui contemptores nostræ jussionis extitistis, sive canonici sive monachi
vocamini, ad Placitum nostrum, juxta quod præsens missus noster vobis indixerit, nobis
vos adsistere scitote. Et quamvis ad nos missa hic factæ seditionis vos excuset
epistola, venite et condigna satisfactione inustum crimen
eluite.
Cæteri vero liberi homines eadem de causa intererant,
atque adeo etiam ut munia sibi demandata, seu ad judicia, seu alia quælibet peragenda
exequerentur : eoque nomine a Missis, vel a Comite,
per bannum ad placitum venire
compellebantur, ut est in Concilio Triburiensi cap. 9. seu
ad curiam, ut est apud
Walsing. pag. 268. Verum ne cæteris incolis oneri essent, jubebantur ad
placitum,
perinde etiam ac
in hostem, sive ad curtem, de domo sua sic warniti
movere,
ut
cum pace venire, stare, et ad domum suam redire possent
, ut habent Capitula Caroli
Calvi tit. 27. Vide Jacobinum de S. Georgio in Tract. de Feudis cap. 25. § 24. pag. mihi
71. ubi quærit, quid in partibus Provinciæ intelligatur per obligationem qua tenentur
vassalli et subditi præstare auxilium de suis Placitis et litigiis
.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Si quis vero
vassallus sumtus, præter consuetos, fecisset, illi a domino resarciebantur. Edictum
Johannis I. Regis Franc. ann. 1356. tom. 3. Ordinat. pag. 64 :
Ordinamus quod
sumptus quos fecerunt et damna quæ habuerunt vel sustinuerunt in Placito vel in
guerra..... remittant eis et quittant..... quousque de summa dictorum triginta milium
librarum... sibi plene fuerit satisfactum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Fuere et
Abbatum
Placita generalia, quibus primum solus Abbas vel Præpositus præsidebat,
circumsedentibus
scabinis quibusdam seu assessoribus ; is querelas audiebat,
dirimebatque lites. Constitutio Leduini Abb. S. Vedasti apud D.
Brussel de Usu
feud. pag. 789 :
Homo de generali placito tria placita debet in anno..... In quibus
Placitis nulla extranea potestas debet venire, neque præsidere ad judicandum, neque
Comes, neque advocatus ullus, nisi tantum Abba aut Præpositus... In hoc itaque generali
placito præsidente Abbate seu Præposito, circumsedentibus etiam scabionibus,
etc.
Exinde Advocatus ab Abbate accersitus iis placitis interfuit. Vide
Advocatus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ De privatis
itaque monachis intelligenda Capitularia Regum nostrorum quibus iis prohibetur
placita
exercere, in iis disputare. Capitul. ann. 794.
cap. 9. Addit. 4. cap.
46. Nisi de placitis secularibus interpreteris, ut innuere videntur Capitul. ann. 788 :
Nullus monachus foris monasterio judiciaria teneat, nec per mallos et publica
placita pergat :
et Capitul. ann. 789. cap. 71 :
Et ut monachi ad
secularia placita non vadant.
◊ At cum ejusmodi placitorum onus grave videretur, pauperibus
præsertim, cautum est Capitul. Caroli Imper. :
ut nemo ad mallum, vel ad Placitum,
cogeretur venire, nisi scabini, et qui causam suam, et cui quæratur,
ut est apud
Hincmarum Opuscul. 15. § 14. in Capit. 1. ann. 809. cap. 13. Capit. 2. ejusdem anni cap.
5. libro 3. Capit. cap. 40. Quod quidem Capitulare Caroli Magni intelligit Concilium
Ticinense ann. 855. cap. 14 :
Quosdam ministros Comitum propter frequentia Placita
pauperiorem populum nimis affligere conperimus ; unde Majestatem vestram obsecramus, ut
Capitulare avi vestri de hac re observari faciatis.
Aut forte Capitulare ann.
769. cap. 12 :
Ut ad mallum venire nemo tardet, primum circa æstatem, secundo circa
autumnum. Ad alia vero placita, si necessitas fuerit, vel denunciatio Regis urgeat,
vocatus venire nemo tardet.
◊ Neque tamen remissum omnino id oneris liberis hominibus ;
sed ad tria in anno placita veniendi necessitas mansit. Capitul. 5. ann. 819. cap. 14. et
lib. 4. Capitul. cap. 57 :
Ut videlicet in anno tria solummodo generalia Placita
observent, et nullus eos amplius Placita observare compellat, nisi forte quilibet aut
accusatus fuerit, aut alium accusaverit, etc.
Lex Longob. lib. 2. tit. 21. § 30.
Lothar. I. 74. de
liberis personis :
Neque cogantur ad Placita venire, præter ter in anno.
Quod postmodum indictum legitur apud cæteros vassallos dominicos, qui
servitio
placitorum obnoxii erant. Charta ann. 960. apud Hemereum in Augusta Viromand. :
Quod eandem terram ter in anno ad generale Placitum domini præfatæ villæ
convenirent.
Alia ann. 986. ibidem :
Et homines in eo districtu manentes
tribus vicibus in anno ad Abbatis Placita veniant.
Alia in Tabulario S. Vitoni
Virdunensis :
Nisi solummodo ob nostri memoriam retineant Advocatiam, eo tenore ne
aliquid exinde accipiant, neque in tribus Placitis, ut fit in aliis Advocatiis,
etc.
Alia ibid. :
Placita generalia in jam dicta villa Hassud ter in anno
servant, etc.
Vide
Advocatus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Tempus autem
quo tria illa placita habebantur pluribus in Chartis indicatur,
scilicet post
Natale Domini, post Pascha et post festivitatem S. Johannis,
ut legitur in
Charta ann. 1116. ex Tabul. Elnon.
◊ Cur autem vassalli omnes dominicis judiciis et placitis
adesse tenerentur, pluribus docent Assisiæ Hierosolymitanæ MSS. cap. 222. ubi exactis, quæ
ad
servitium corporis, quod vassallus domino debet spectant, hæc subduntur :
Et celui, qui doit service de cors et de Chevaliers, ou de Sergens, en doit faire
par tout le royaume service, ô lui, ou sans lui, se il en est semons, si comme il doit :
Et quand il est à Court, d'aller à Conseill de celuy, ou de celle, à qui le Seigneur le
donra, se il n'est au conseill de son aversaire, ou se la quarele ne n'est contre luy
mesmes, que nul ne doit plaidoier par comandement de Seignorie d'autre, et doivent faire
esgart, ou connoissance, et recort de Court, si le Seignor lor commande à faire : et
doivent aler veir murtre ou homecide, se le Seignor lor commande d'aler veir come
Court : et doivent par le comandement dou Seignor veir les cos de quoi
l'on se clame de lui que l'on veaut mostrer à Court. Et doivent aller par tout le
Royaume semondre come Court, quant le Seignor leur comandera. Et li doivent service
d'aler faire devise de terre et d'aigues, entre gens, qui ont contens, quant leur
Seignor leur comande. Et doivent faire enquestes, quant l'on requiert au Seignor, que il
face enquerre, et il lor comande à faire. Et doivent veir mostres de terres, ou d'autres
choses, quel qu'elles soient, que le Seignor leur comande à veir come Court. Et doivent
service de faire toutes les autres choses, que les homes de court doivent faire come
court, quand le Seignor le comande.
His adjungenda sunt, quæ habent
Consuetudines aliquot municipales de
servitio placiti : maxime Ambianensis art.
186. 187. 188. Peronensis art. 65. 78. 79. sancti Quintini art. 82. etc. Vide præterea
Chartam ann. 1349. apud Salvaingum de Juribus dominicis cap. 12. et Ughellum tom. 1. pag.
960.
◊ Multiplices ejusmodi placitorum vexationes sic perstringit
le Roman de Rou et des ducs de Normendie MS. :
Toute jour sont lor bestes prises,
Pour ayes et pour servises,
Tant y a plaintes et querelles,
Et coustumes viez et nouvelles,
Ne peuvent une hore avoir pez.
Toute jour sont, dient, as plez,
Plaiz de forez, plaiz de monnoies,
Plaiz de porprise, plaiz de voies,
Plaiz de gaaing, plaiz de graveries,
Plaiz de mellées, plaiz d'ayes,
Plaiz de blet, plaiz de moutes,
Plaiz de defautes, plaiz de toutes,
Tant y a provos et bedeaux,
Et tant baillis viez et nouveaux,
Ne paons avoir paix une hore, etc.
◊ Interdum, ut dixi, ab hac conditione immunitas concedebatur.
Charta Communiæ Meldensis ann. 1179 :
Omnes homines meos, quicunque in præscripta
communia fuerint, quietos et immunes a tallia et Placito, quod dicitur Generale, in
perpetuum esse concedo.
Nisi hoc loco
placitum sumatur pro ea
pensitatione, quæ præstabatur a quibusvis vassallis pro immunitate a
servitio
placiti. Charta Communiæ Brueriarum ann. 1186 :
Tria placita per annum solvent,
et per singula placita 4. denarios bonæ monetæ reddent.
Quod denique
servitium placiti vocant nostri,
sectam et
sequelam Curiæ appellant
Angli. Vide in voce
Secta 3.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Placitum, Pensitatio præstita pro immunitate a
servitio. Charta ann. 1068. in
Append. ad Marcam Hispan. col. 1144 :
Et castros istos supradictos et alodium
emi...... dono eos...... cum omnibus juribus et servitiis cunctis, cum calonicis et
Placitis.... et omnia Placita quæ pertinent ad seniorem majorem.
Charta
Aldefonsi Comit. Tolos. ann. 1131 :
In villa Biterrensi quistam et firmantias,
Placita et justicias, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Placitorum Commonitores, Quibus ex officio competit ad
placitum, in jus vocare, apparitores.
Primordia Calmosiac. Monast. apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 1165 :
Porro liberi
qui tunc adfuere homines judicarunt æquum sibi videri, ut si qui eum ad placitum
convocassent in conspectu omnium hoc probarent....... et quoniam præsentes aderant
Placitorum Commonitores... probaverunt se ad condictum diem sæpe memoratum Joscelmum ex
parte Ducis legitime convocasse.
Placita Tenere. Synodus Carisiaca cap. 2 :
Episcopi quique in suis Parochiis, et Missi in
illorum Missaticis, Comitesque
in eorum Comitatibus, pariter Placita teneant.
Occurrit præterea
in Capitularibus Caroli Calvi tit. 21. post cap. 5. in Epistola Episcoporum regni ad
Ludovicum cap. 12. apud Lanfrancum Epist. 39. etc. Hinc formula etiam hodie recepta :
Tenir les plaits.
Placita Custodire. Capitul. 3. ann. 789. cap. 1 :
Comites... in venationem non vadant illo
die quando Placitum debent custodire, nec ad pastum.
Vide infra.
◊ Placita vero tenebantur in locis apertis, publicis,
sub dio. Simeon Dunelmensis ann. 1070 :
Verum cum illis Episcopus sub divo
placitare noluit.
Jus feudale Saxonum cap. 32. § 19 :
In curia serata,
vel sub tecto non licet domino feudali judicio præsidere.
Et cap. 39. § 1 :
Nullam curiam oportet illum (Regem)
in literis assignare, quia ubi
Rex judicat in aperto, ibi est curia sua.
Vide Grimm. Antiq. Jur. German. pag.
793. sqq.
◊ In campo. Notitia judicati ann. 981. in Tabulario
Casauriensi :
In territorio Marsicano, in ipso campo de Cedici, ubi erat ipsa casa
Domini Ottonis ædificata, ubi residebat in placito Gisalbertus venerabilis Episcopus, et
cum eo residebat Arnulfus Comes et Missus sacri Palatii, et cum eo Geboardus et Anfredus
Missi sacri Palatii, et cum eis residebant Raynaldus Comes, etc.
Sententia ann. 1339. tom. 1. Hist. Dalphin. pag. 213 :
Acta fuerunt hæc in campis prope l'Alben juxta metam positam juxta viam
publicam, etc.
◊ Sub arboribus. Charta Bertoldi Leucorum Episcopi ann.
1005. apud Perardum :
Acta sunt hæc, quando fuit placitum de Abbatia Poloniacensi
inter Domnum Bertoldum et Domnum Brunonem Episcopos, in Dodonis corte, juxta quercus,
etc.
Tabularium S. Dionysii de Capella diœcesis Bituric. ch. 162 :
In
Uriacensi curia, sub quadam ulmo, quæ est sita ante domum Radulphi de Porta.
In
Charta ann. 1205. in Histor. Monmorenciaca pag. 75. mentio fit
assemblationis, i.
placiti,
factæ ad ulmum di spinogilo, ubi sopita quædam discordia a judicibus vel
arbitris. Charta Willelmi Ducis Aquitan. ann. 1137 :
Hoc donum feci apud Mausiacum
in curia Ottonis sub umbraculo, etc.
MS. :
A l'issue del montier trouva Raimon son sire,
Ou il tenoit ses Plais sous l'ombre d'un olive.
◊ In plateis. Tabularium Casauriense ann. 975 :
Notitia judicati, qualiter pro futuris temporibus memoria recordandum, i. in
territorio Teatense, in ipso plano de Piscaria, justa via salaria, in platea, ubi
residebant Domnus Otto et Ottone filio ejus insimul Comitibus, etc.
Tabularium
Vindocmense ann. 1061. ch. 189 :
Facta est hæc emptio apud Lavarzinum in platea,
ubi placita fieri solent.
◊ Ante portas castrorum. Tabularium Vindocinense Thuani
ch. 52 :
Perrexit illuc Prior noster, ivitque placitum in castro Raynaldi ante
portam ipsius castri, quæ est a meridie, ubi interrogatus ille, quare saisisset
plaxitium nostrum, respondit, etc.
◊ Ante Ecclesias. Notitia judicati in Tabulario
Casauriensi :
In ipso Castaldato de Colle majore, in ipsa villa, quæ nominatur
Banio, ante Ecclesiam illam, quæ S. Joannes vocatur, ubi residebant in placito Sifredus
Vicecomes, et Tresidius Castaldius, et Guarnerius judex, per singulorum hominum causas
audiendum, vel justitiam faciendum, vel deliberandum intentionem, et
residebant cum eis de bonis hominibus, hoc erant Adelbertus, etc.
Alia Notitia
in eodem Tabulario : ...
In locum, qui nominatur Pecanie, juxta ipsam Ecclesiam S.
Leopardi, ubi residebant in placito, Atto Comes, et Transmundus,... judices.
Alia apud Franciscum Mariam in Comitissa Mathildi lib. 3. pag. 28 :
In atrio ante
Basilicam S. Joannis B. resideret in judicio, etc.
Adde Matth. Westmonaster.
ann. 1051. et Gervasium Dorobernensem. pag. 1292. Vetantur autem fieri in ipsis Ecclesiis,
vel in earum atriis, seu cœmeteriis, in Capit. 1. ann. 819. cap. 14. in Capit. Caroli M.
lib. 4. cap. 28. lib. 5. cap. 91. 156. in Capit. Caroli Calvi tit. 39. cap. 12. tit. 11. cap. 7. tit. 38. cap. 7. tit. 45. cap.
12. in Concilio Arelat. VI. cap. 22. Mogunt. cap. 40. Turonensi III.
can. 39. Suession. II. cap. 7. in Canonibus Isaaci Episcopi Lingon. lib. 3. in Decretal.
Gregor. tit. 49. cap. 5. etc. in terris Ecclesiæ
circumjacentibus vel cohærentibus, in Capitul. Caroli Magni ann. 801. cap. 31. in
immunitatibus Ecclesiarum, inter Fragment. Capitul. Ludovici II. cap.
14.
◊ Interdum tamen in ædibus ac locis opertis tenebantur
placita, propter aeris incommoda, maxime Placita majora. Capitula Caroli Calvi tit. 39.
cap. 12 :
Domus vero, sicut in Capitulis avi et patris nostri continetur, a Comite
in loco, ubi mallum tenere debet, construatur, quatenus propter calorem solis et pluviam
publica utilitas non remaneat. Minora vero placita Comes sive intra suam potestatem, vel
ubi impetrare potuerit, excepto in Ecclesia et porticibus, atque atrio Ecclesiæ et
mansione Presbyteri, habeat.
Synodus Romana ann. 904. cap. 11 :
Ut in
domibus Ecclesiarum, neque Missus, neque Comes, vel judex quasi pro consuetudine, nec
placitum, neque hospitium vendicent : sed in publicis vicis domos constituant, in quibus
placitum teneant, et secundum antiquam consuetudinem hospitentur.
Adde Capitul.
1. ann. 809. cap. 25. Capitul. 2. ejusdem ann. cap. 13. Capitul. 1. ann. 819. cap. 14.
lib. 3. Capitul. cap. 57. lib. 4. cap. 28. etc.
◊ Placita jejuni judices tenere jubentur in Capitul.
Caroli Mag. lib. 1. cap. 62. 60. lib. 3. cap. 38. in Legibus Longobard. lib. 2. tit. 52.
§ 4. 11. Carol. M. 42.
114. in Capitulo ad Legem Salicam cap. 1. § 15. in Capitul. 1. Caroli
M. incerti ann. cap. 38. in Speculo Saxon. lib. 3. art. 69. § 1. etc. Theodulfus lib. 1.
Carm. v. 400 :
Crapula vitetur semper, plus tempore eodem
Quo pia justitiæ lora regenda manent,
Nam qui se nimiis epulis somnoque sepelit,
Corporis atque animæ vim sibi demit hebes.
Cum venit ad causas nudatus acumine sensus,
Marcidus et segnis, et sine mente sedet, etc.
Odo Cluniacens. lib. 1. de Vita S. Geraldi cap. 11 :
Jejunus ibat ad
Placitum, ne mersa sobrietate, rationis judicio caruisset.
◊ Placita diebus dominicis teneri prohibentur in Capit.
Caroli Magni lib. 2. cap. 7. maxime ubi aliquis ad
mortem vel ad pœnam tradendus, in lib. 5. Capitul. cap. 153. in Capit.
Compendiensi ann. 868. A quarta feria ante initium
Quadragesimæ, nec in ipsa quarta feria, usque post octavas Paschæ pariter vetantur, in
Capitul. Caroli Calvi tit. 11. cap. 8.
Placitum Custodire dicebatur, qui in jus vocatus a judice, placito intererat
per triduum, secundum
Leges. Charta Clodovei III. Regis ann. 2. apud Mabillonium
:
Sed venientes ad eorum placitum ipsi agentes jam dicto Abbati Noviento, in ipso
Palatio nostro, per triduos, per plures dies, ut lex habuit, Placitum
custodissent.
Alia ejusdem Regis ann. 3 :
Postea memoratus Chrotcharius per
triduum aut etiam amplius Placitum suum, ut lex habuit, custodissit, et ipso Amalberchto
abjectissit, vel subsadissit, etc.
Eadem formula habetur apud Marculfum lib. 1.
form. 37. in Formulis vett. cap. 38. et in Formulis secundum Legem Romanam cap. 33.
Capitula Caroli C. tit. 21 :
Ut per omne regnum nostrum Episcopi et Missi nostri ac
Comites in singulis parrochiis ac Comitatibus placita teneant, et illa placita omnis
homo, qui Placitum custodire debet, et in illis Comitatibus commanet, sine exceptione et
excusatione custodiat.
Adde lib. 4. Capitul.
cap. 4. Ughellum tom. 4. pag. 632. 794. Contra
placitum suum
neglexisse, vel non
adimplevisse, dicebatur, qui nulla missa excusatione ad
condictam diem juri stare neglexerat, in iisdem form. 37. et 38. et in form. 33. inter Sirmondicas. Vide supra.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Placitum Custodire, nude pro iis interesse. Capitul. excerpta ex Leg. Longobard. cap. 27 :
Et
ad ingenuos homines nulla Placita faciant custodire postquam illa tria custodierint
placita quæ instituta sunt ; nisi forte contingat ut aliquis aliquem accuset.
P. Carpentier, 1766.
Placitum Refutare, Litem intentatam dimittere. Charta Theob. comit. Bles. ann. 1156. ex Tabul.
Capit. Carnot. :
Assistente ibi Roberto pontifice coram rege et multiplici baronia,
protestatus sum me in terra de Bussiaco nichil juris habere, et ita placitum dimisi...
Et ideo tam solempniter, post certissimam inquisitionem, Placitum refutavi, et jus suum
episcopo et ecclesiæ dimisi.
Vide
Refutare.
P. Carpentier, 1766.
Placitum Capitale. Leges Henrici I. Regis Angl. cap. 31 :
In summis et capitalibus Placitis
unus Hundredus vel Comitatus judicetur a duobus, non unus duos judicet.
Charta
Henrici II. Regis Angliæ in Monastico Anglic. tom. 1. pag. 387 :
Et statuto die
veniant in Curia S. Mariæ, et ibi habeant rectum de capitali Placito suo, et S. Maria
habeat quicquid pertinet ad Curiam suam.
P. Carpentier, 1766.
Placitum, Conventus quivis, in quo res controversa discutitur et judicatur.
Placitum
sive judiciale colloquium,
apud Arnolf. in Mirac. S. Emmer. tom. 6. Sept. pag.
510. col. 2. Vide supra
Placitatio.
P. Carpentier, 1766.
Placitum in Amore, Quod coram arbitris habetur. Charta ann. circ. 1130. ex Chartul. Stirp. :
Tandem mandavit michi per Petrum nepotem meum... Placitum in amore ad octabas S.
Michaelis, quod accepi.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Placitum Centenarii, Cui præerat judex minor qui per centenas jus dicebat, quique non nisi de
minoribus causis dijudicabat. Capitul. 3. cap. 4 :
Ut nullus homo in Placito
Centenarii neque ad mortem, neque ad libertatem amittendam aut ad res reddendas, vel
mancipia, judicetur.
Adde Capit. 5. ann. 819. cap. 14. Charta Conradi II. Imper.
ann. 1146. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 799 :
Abbas Walciodorensis
Theodericus... conquestus est de quibusdam malefactoribus, qui... legem Centenarii
Placiti, hospitationes et violentas oppressiones inferebant.
Vide
Centenarius.
P. Carpentier, 1766.
◊ Et ad quod homines seu
vassalli omnes ejusdem
centenæ convenire tenebantur ;
Plet centain inter
Redit. comit. Namurc. ann. 1289. ex Reg. Cam. Comput. Insul. sign.
Le papier aux
aysselles fol. 23. v°. :
Encor i a (à Spies)
li cuens trois fiés
l'an, à trois nautaus de l'an, trois plés, k'on apele Plés centains, c'est à chascun
natal un plait, à queis plais to li homme et dou comte et de l'eveske doivent venir par
le semonse do sergant le comte.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Placitum Christianitatis, in quo causæ ac quæstiones, quæ ad religionem pertinent, agitantur, cui Episcopus
vel alius ejus nomine præest, idem quod infra
Placitum
Episcopi, Gall.
Plait de Chrétienté. Charta Otakeri Ducis Styr. apud Ludewig.
tom. 4. Reliq. MSS. pag. 175 :
Capellas duas meæ ditionis quas a plebano jure
absolutas, præter jus convocandi conventum in Placito Christianitatis, etc.
Vide
Christianitas.
P. Carpentier, 1766.
◊ Quod et
Placetum
synodale dicitur, Jus nempe
synodum convocandi et
synodalem censum
exigendi. Vide
Synodare et
Synodus. Pactum inter Henr. Gradens. et
Ulderic. Aquilej. Patriarch. ann. 1180. tom. 4. Cod. Ital. diplom. col. 1551 :
Tradimus vobis domino Henrico Gradensi patriarchæ... duas plebes... cum Placito
christianitatis, quod est jus synodandi... Banna quæ de Placito christianitatis, vel
alio placito spirituali provenire solent, etc.
Charta Gerardi Aquilej. patr.
ann. 1122. inter Monum. ejusd. eccl. cap. 59. col. 558 :
Si quidem prædictæ
ecclesiæ clerus vel populus, una cum cæteris meis fidelibus, me sæpissime et humillime
rogavit, ut Placitum synodale cum integra justitia ad eamdem plebem pertinens, altari
Beatæ Mariæ et S. Stephani perpetualiter traderem.
In foro ecclesiastico,
Placet nuncupatur Charta, qua quis in jus vocatur. Lit. remiss. ann. 1389. in
Reg. 138. Chartoph. reg. ch. 8 :
Pour certaines cemonses ou citations, appelées
Placet en court d'église, que a fait aucunefoiz ledit Thirant, comme procureur en la
court spirituele d'Arras, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Placitum Commune, Cui Missi regii una cum Comitibus intersunt jus dicturi, in lib. 3. Capitul. cap.
87.
Communia placita interdum dicuntur quæ alibi
Generalia. Vide supra.
Placita Coronæ dicta, in quibus de delictis judicatur, quorum cognitio ad solum Regem spectat,
seu ejus Justitiarios, quos
Justitiarios Coronæ, et
Coronatores vocant
Angli. Quæ quidem crimina quatuor esse dicuntur,
murdrum, incendium, rapina sive
roberia, et
raptus mulierum, in Legibus Malcolmi II. Regis Scotiæ cap. 11.
et in Statutis Alexandri Regis cap. 14. § 2. Horum, inquam, jurisdictio, escheta, et pœna
pertinet ad solum Regem, non vero ad Barones, nec ad Curias burgorum, nec ad ullas Curias
inferiores, neque etiam ad Curias Ecclesiasticorum : et si accidant, infra Vicecomitatum
aliquem debent teneri etiam a justitiario ad caput 40. dierum. Vide Leges Burg. Scot. cap.
6. § 3. Quoniam Attachiam. cap. 76. Statuta Alexandri Reg. Scot. cap. 14. § 2. Statuta
Willelmi cap. 2. § 4. Stanfordius lib. 1. de Placitis Coronæ cap. 1 :
Plees del
Corone, sont les plees queux conteignent l'offense faits encounter la Corone et dignité
le Roy.
Vide Leges Henrici I. Regis Angliæ cap. 2. Rogerum Hoveden. pag. 783.
786. Monasticum Anglic. tom. 2. pag. 660. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Placitum de Nova Disseisina, Leguleis
Anglis
Assise of novel dissaisin, quo scilicet
aliquis per curiæ judicium a possessione dejicitur. Matth. Paris ann. 1224 :
Justitiarii Regis, quos Itinerantes appellamus,... tenebant Placita Regis de nova
disseisina.
Placitum Episcopi, Conventus ab Episcopo de rebus Ecclesiasticis indictus. Concilium Triburiense
ann. 895. cap. 9 :
Cum autem Episcopus Ecclesiam a Domino Deo sibi commissam
regens, Episcopatum circumeundo perrexerit, et placitum canonice constitutum decreverit,
populumque sibi creditum illo invitaverit, atque Comes eadem die sciens placitum ab
Episcopo condictum, vel nesciens, placitum cum populo condixerit, et per bannum illuc
venire præceperit : placitum Comitis omnes postponant et Comes ipse. Denique populus
post Episcopum festive pergant, scientes, se non illic contentiosa contentione
decertare, sed pro fide Catholica invigilare ; non cumulum pecuniarum, sed lucrum
congregare animarum.
Concilium Rom. ann. 904. cap. 12 :
Habeant igitur
Episcopi singularum urbium in sua diœcesi liberam potestatem, adulteria et scelera
inquirere, ulcisci et judicare, secundum quod Canones censuerunt, absque impedimento
alicujus. Et cum opus fuerit ad comprimendos rebelles, et contemptores, publicum
Placitum convocent, non ad præjudicandum, sed potius ad ea, quæ Deo placita sunt, et
saluti animarum conveniunt, prosequendum.
Adde Capitul. Caroli Calvi tit. 27. cap.
7.
Placitum Exercitale, Conventus, seu Statutum Principum super re
exercitali, hostili. Capitul.
1. ann. 802. cap. 40 :
Si de mundeburde sanctarum Ecclesiarum, vel etiam viduarum,
et orphanorum, seu minimum potentium, atque rapina, nec non de exercitali Placito
instituto, et super ipsis causis, etc.
Capit. 2. ejusdem anni cap. 20 :
De banno Domni Imperat. Karoli, quod per semetipsum consuetus est bannire, id est
de mundeburdo Ecclesiarum,... atque de rapto, et de exercitali Placito, ut hi, qui ita
irruperint, bannum dominicum omnimodis componant.
Adde Capit. 7. ann. 803. cap.
1.
Placitum Fractum dicitur, cujus dies condictus præteriit, in Legibus Henrici I. cap. 59.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Placitum Fundi, JC. nostris jus cognoscendi de re fundali, quod domino fundi competit, a quo ad
altum justitiarium potest appellari.
P. Carpentier, 1766.
◊ Charta ann. 1249. ex Cam.
Chartoph. Atrebat. :
Hoc salvo comiti Pontivensi, quod habet ibi Placitum fundi,
ubi habet feodum vel dominium.
P. Carpentier, 1766.
Placitum Generale, idem quod supra
Foagium, i. sic dictum, quod ab omnibus focum
habentibus exigatur. Libert. castri Theodor. ann. 1301. in Reg. 38. Chartoph. reg. ch.
77 :
Concedimus quod omnes domus castri Theodorici, a quibus gentes nostræ levabant
Placita generalia, quæ sunt pro quolibet foco domus ad festagium, duos solidos ; et pro
quolibet foco domus ad appentitium, xij. denarios, sint liberæ a prædictis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Placitum Gladii, Idem quod
Placitum spatæ. Charta Johannæ filiæ
Philippi Comit. Bolon. apud Baluz. tom. 2. Hist. Arvern. pag. 101 :
Do, lego et
concedo carissimæ matri meæ M. Comitissæ Boloniæ totum et integrum Placitum gladii quod
habebam jure hæreditario in tota terra Insulæ bonæ et etiam in Kaleto.
L. Henschel, 1840–1850.
Placitum Judicare, in Charta Walt. de Amersleben ann. 1205. apud Leuckfeld. Histor. Walkenried. pag.
423.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Placitum Legale, in Capitul. Caroli Calvi tit. 34. cap. 2 :
Ut secundum legem quæ ibi male
facta habent emendent, aut solvant secundum legale Placitum, aut per indulgentiam sibi
impetrent perdonari.
Placitum Lethiferum, ubi de rebus criminalibus cognoscebatur, quod
placitum criminale dicitur
in Regiam Majestatem lib. 1. cap. 1. Matthæus Paris ann. 1075 :
Episcopum
crudeliter peremerunt, et centum homines cum eo, juxta flumen Tyne, ubi Placita
lethifera ab Episcopo tenebantur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Placitum Manusmortuæ, Redemtio quæ debetur domino post mortem vassalli. Vide in
Manus et
infra.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Placita Minora dicuntur Placita Comitum, in Capitul. 1. ann. 819. cap. 14. et in Capitul. Caroli
Calvi tit. 45. cap. 12.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Placitum Missum, De quo utraque pars convenit. Notitia ann. 972. apud Muratorium delle Antic.
Estensi pag. 150 :
Et ipse dedit mihi wadia de placito, unde hodie est inter nos
constitutum et unitum Placitum Missum, ut ipsam probationem, etc.
Placitum Nominatum, quod indicitur a judice reo, vel accusato, de crimine, aut quavis alia re
responsuro, cujus dies definitus est, in Legibus Henrici I. Regis Angl. cap. 20. 46. 50.
P. Carpentier, 1766.
Placitum Planum, Sine juris formula,
sine strepitu et figura judicii, ut aiebant. Charta
commun. Clarimont. ann. 1248. tom. 5. Ordinat. Reg. Franc. pag. 600. art. 5 :
Burgensibus de plano Placito coram villico et scabinis suis discutietur inter
ipsos.
L. Henschel, 1840–1850.
Placitum Populi, in Charta ann. 1147. Frider. Archiep. Magdeburg. apud Lunig. Spicil. Eccles.
Pars. I. Contin. Append. pag. 34.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Placitum Publicum, Solemne, in Capitul. 1. Caroli Mag. ann. 813. cap. 22. et lib. 2. Capitul. cap.
32.
Pulchrum Placitum, Anglis,
Beaupleades. Statutum Marlebrigense sub Henrico III. :
Provisum est etiam, quod nec in itinere justitiariorum, nec in Comitatu, in
Hundredis, nec in Curia Baronum de cætero capientur fines ab aliquibus pro pulchre
Placitando, neque pro eo, quod non occasionentur.
Adde Statutum 1. Westmonast.
cap. 8.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Placitus Sacialis, f. pro
Sationalis, qui scilicet tempore Sationis tenebatur. Charta ann.
879. in Append. ad Marcam Hispan. col. 806 :
Præsentes eramus in dicta valle
Confluentana, in locum Exalata, ante domum S. Andreæ Apostoli Christi, et in Placitos
Saciales, ubi vidimus et audivimus ipsas scripturas legentes et relegentes.
Placitum Spatæ, seu
ensis, Merum imperium, justitia major,
Haute justice, quæ jus
gladii habet. Charta Philippi Comitis Bononiæ ann. 1223 :
Et in prædictis istis
locis... habebimus magnam justitiam, quæ vocatur Placitum ensis.
Charta Philippi
Regis ann. 1296 :
Concedimus eidem (Episcopo Ebroicensi)
et
successoribus suis Episcopis Ebroicensibus in terra sua et Ecclesiæ Ebroicensis... totam
altam justitiam, quæ vocatur in Normannia Placitum spathæ.
Alia Joannis
Regis Angl. ann. 1205. pro Episcopo Lexoviensi, in Regesto Philippi Aug.
Herouvalliano fol. 132. et apud Guill. Prynneum in Libertatib. Eccles. Angl. tom. 3. pag.
2. Hæc Joannis regis charta script.
ann. 1199. die 4. sept. exstat apud Marten. Ampl. Collect. tom. 1. pag. 1022. itemque
alia ann. 1205. in qua § 5. de placito spatæ apud Lexovium agitur ibidem pag. 1060. B.
et alibi. :
Nos tantummodo tria Placita, quæ de spata vocantur,
in illa civitate Lexoviensi et banleuca habere, videlicet de submonitione exercitus
nostri, et de via Curiæ nostræ, et de moneta, etc.
Aresta ann. 1258. in 1.
Regesto Parlamenti Paris. fol. 12 :
Placitum ensis, Placitum mortis, mutilationis
membrorum, mulieris difforciatæ, et novæ dissaisinæ.
Ibidem fol. 18. sub ann.
1259 :
Placitum ensis, seu alta justitia.
Charta Communiæ Rotomagensis ann.
1207 :
Recordationem quoque tenebunt de iis, quæ facta fuerint inter eos, salvo
nobis Placito ensis.
Occurrit ibi semel ac iterum. Vide Historiam Castilionensem
in Probat. pag. 70. Chartas Normannicas post Ordericum Vitalem pag. 1060. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Placitum Spadæ, Eadem notione. Charta Radulphi Abb. Fiscamn. ann. 1211. apud D.
Brussel de
Usu feud. tom. 1. pag. 263 :
Philippus Dei gratia illustris Rex Franciæ... nobis et
ecclesiæ nostræ in perpetuum concedit Placitum spadæ totius terræ nostræ.
Charta
ann. 1235. apud Lobinell. tom. 2. Histor. Britan. pag. 384 :
Quod Barones...
habebant Placitum spadæ. Plet de l'espée,
in Charta ann. 1309. ex Bibl. reg.
Strictiori tamen significatu accipienda hæc eadem vox videtur in Litteris Philippi III.
Reg. Franc. ann. 1278. tom. 1. Ordinat. pag. 306. ibi enim Philippus concedit Communiæ
Rotomagensi
jurisdictionem de Placitis spadæ, sed
retenta sibi justitia mortis,
mehagnii et vadiorum belli
; unde cum D.
de Lauriere lubens crediderim
Placitum spadæ hic intelligendum jus cognoscendi de duello.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Placitum Vigiriale, in Charta Johannis Ducis Cabilon. ann. 1232. apud Chifflet. in Beatrice Comit.
Cabilon. pag. 48 :
Quitavit... quicquid habebat idem Dux (Hugo)
in
charreria Cabilonensi : et vinum quod tannatores debent annuatim censuale : et Placitum
vigiriale, etc.
L. Henschel, 1840–1850.
Placitum Vulgare, in Charta Henric. de Schwartzburg. ann. 1253. legi scribit Haltaus. Glossar.
German. col. 1165. voce
Land-gerichte.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ad Placitum Mannire, Vocare in jus, in Capitul. Caroli M. ann. 797. cap. 5. Vide
Mannire.
In Placitum trahere, in Charta ann. 1296. apud Kennett. Antiq. Ambrosd. pag. 328.
Placitum, Lis intentata. Pactum inter Venetos et Principes Regni Hierosol. ann. 1123. apud
Will. Tyrium lib. 12. cap. 25 :
Si vero aliquod Placitum, vel alicujus negocii
litigationem Veneticus erga Veneticum habuerit, in Curia Veneticorum diffiniatur.
Litteræ Gualteri Episcopi Laudunensis ann. 1164. apud
Mabillon. Diplom. pag. 267 :
Si in eadem villa Placitum oriatur, in quo gagia
dentur ; Placitum illud, etc.
Charta ann. 1275. apud Kennett. Antiq. Ambrosd.
pag. 285 :
Placitum motum fuit inter dictos religiosos,
etc.
P. Carpentier, 1766.
◊ Charta Will. Lingon.
episc. ann. 1209. in Chartul. Campan. fol. 201. v°. col. 1 :
Usus et consuetudo
talis est in regno Franciæ, et justum est, quod nullus respondere deberet infra
vicesimum primum annum ætatis suæ de aliquo, quod pater ejus teneret sine Placito, cum
decessit.
Occurrit rursum in Ch. Alber. Rem. archiep. ann. 1210. ibid. fol. 111.
Placitus, pro
Placitum. Lex Ripuar. tit. 30. § 2 :
Et sic denuo Placitus ei
concedatur.
Tabularium Lascurrense apud Marcam lib. 4. Histor. Beneharn. cap.
8 :
Et misit missaticum Gassiarnaldum Vicecomitem Aquis, qui tenuisset Placitos
ante se, sicut Comes debebat facere.
Tabular. S. Florentii :
Contigit ut Placitus
fieret in confinio Andegavorum et Turonorum, in quo conventus factus tam Nobilium
Francorum, quam et Britonum... anno iv. Hlotarii
Regis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Placitus, Constitutus, definitus. Lex Ripuar. cap. 66. § 1 :
Si autem contentio orta
fuerit quod sacramentum in die Placito non conjurasset, etc.
Placitum, Quod debetur domino pro redemptione, seu
rachato feudi, in morte vel
mutatione vassalli. Charta ann. 1240. tom. 1. Hist.
Dalphin. pag. 124 :
Feudus baylliæ debet, sicut dictum est, hominium et jurare
fidelitatem et centum solidos de Placito, tempore mutationis.
Litteræ Humberti
II. ann. 1334. ibid. tom. 2. pag. 246 :
Mandamus quatenus Placita quæque debita
propter obitum dom. et germani nostri Guigonis Dalphini Viennensis.... recuperare
curetis.
Computus ann. 1333. pag. 272 :
Pecunia recepta de Placitis per
mutationem novi domini in eo dicto anno, etc. summa ccxc. flor.
Dalph.
Charta ann. 1406. ex Tabulario S. Cypriani
Pictavensis :
Sine ullo Placito, sive deverio.
Alia ann. 1370 :
In
feodum cum 12. denariis monetæ currentis de accaptamento seu Placito.
Tabularium
Nantoliense in Pictonibus ann. 1399. :
Pro decimo denariorum achaptamenti, seu
Placiti in mutatione Domini.
Vetus Consuetudo Pictavensis cap. 70 :
Le
Seigneur, auquel est deu hommage plain, et fondé par la Coustume d'avoir pour chaque
mutation Plet et cheval de service, par borderies et masure.
Adde recentiorem art. 31. et 169.
Hinc
Placitum manus mortuæ, (de quo in
Manus Mortua) pro
rachato,
quod in morte vassalli exsolvitur. Quidam tamen existimant discrimen esse inter
plait, et
plait de Mortemain : ita ut prius dicatur de
rachato in
mutatione vassalli, alterum in morte vassalli. Ita Theveneus et Raguellus : at Gallandus
ait, se observasse in veteribus tabulis idem unumque esse. In aliquot Chartis vernaculis
Placitum hac notione per
Plaisir redditur. Charta ann. 1459 :
Homage lige à 25. sols de devoir ou Plaisir.
Alia ann. 1460. in Tabul.
Nantol. :
Sans aucun Plaisir ni achaptement.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Triplex
ejusmodi placitum distinguit Salvaingus in Tractatu quem in hanc rem edidit ;
conditionatum nempe, consuetum et arbitrarium, sive
placitum, ut loquuntur,
ad
misericordiam, Plait à mercy. Distinctam hanc distributionem, et quid his verbis
intelligendum, habes ex Inquisit. facta pro Dom. Dalphino tom. 1. Hist. Dalphin. pag. 94 :
Item omnes tenentes in Oysentio per feudum, si Placitum non sit determinatum,
debent Placitum ad misericordiam, ad mutationem tenementarii, et omnes tenentes per
villanagium, si Placitum non est determinatum, debent Placitum ad duplicem
censum, et admutationem tenementarii.
Ubi
Placitum ad duplicem censum
idem esse ac consuetum existimo ; et ita quidem judicatum est Aresto Parlamenti
Gratianopolitani ann. 1652. quod vide apud Salvaingum de Usu feud. cap. 35. Quod vero
Placitum vocant Delphinates,
Recognitio dicitur in Provinciis Lugdunensi,
Dombensi, etc. Vide in hac voce num. 4.
P. Carpentier, 1766.
◊ Plaisir, eodem
sensu, in Charta ann. 1406. ex Reg. feud. comitat. Pictav. in Cam. Comput. Paris. fol.
310. v° :
Belote de la Ligne tient.... à hommaige lige et à dix solz de Plaisir et
dix solz de chamberlaige, etc.
Ibid. pluries
Plaist.
◊ Est etiam
Placitum, exactio, vel præstatio quævis.
Tabularium Prioratus de Domina in Delphinatu fol. 15 :
Salvo Placito meo, scilicet
7. solidos solvendo in Nativitate Domini de geria tantummodo.
Hinc
Placitum plassagiorum, præstatio quæ pro
stallis seu locis in foro tempore nundinarum exigitur. Vide
Plassagium. Libertates villæ Perusiensis ann. 1260. apud
Thomasserium pag. 98 :
De home, qui eraet à la Paerose, ne doit lever si sires ne
los ne Plaet.
P. Carpentier, 1766.
◊ Plait et
Plet, eadem notione. Charta ann. 1311. in Reg. 47. Chartoph. reg. ch. 129 :
Derrechief lvj. deniers, que l'en dit les Plaiz de Noel et de Pasques, que
plusieurs personnes doivent par an, pour raison de sept pieces de vignes.
Alia
ann. 1328. in Reg. 65. ch. 164 :
Item à la Toussainz une coustume, que on appelle
Plez et recez, quarente solz.
Reg. Cam. Comput. Paris. ad ann. 1287. fol. 62.
ubi de redditibus Branæ :
Item li Plet de la lecherie vaut par an xij.
livres.
Illud scilicet, quod a meretricibus præstabatur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Placitum, Judicium, jurisdictio. Charta ann. 843. in Append. ad Marcam Hispan. col. 781 :
Contradicere non possum hodie nec in ullo Placito per quibus illi reprobi sint
aut illorum testimonium invalidum esse debeat.
Tabular. Farfense apud Mabillon.
tom. 4. annal. pag. 700 :
Ipso denique anno interfectus est Crescentius Comes,
jussu Ottonis Imperatoris et Gregorii Papæ, ut audistis, qui nimis districte Placita
infra Romam exercebant.
Placitum, Conventio, pactum. Isidorus lib. 4. Orig. cap. 24 :
Pactum dicitur inter
partes ex pace conveniens scriptura, legibus, ac moribus comprobata : et dictum pactum,
quasi ex pace factum... Placitum quoque similiter ab eo, quod placet. Alii dicunt Pactum
esse, quod volens quis facit : Placitum vero quod quisquam nolens compellitur : veluti
quando quisquam paratus sit in judicio ad respondendum, quod nemo dicere potest pactum,
sed Placitum.
Gregorius Turonensis lib. 6. cap. 34 :
Legati iterum ab
Hispania venerunt, deferentes munera, et Placitum accipientes cum Chilperico Rege, ut
filiam suam, secundum convenientiam anteriorem, filio Regis Leuvichildi tradere deberet
in matrimonium. Denique dato Placito, et omnibus pertractatis, Legatus ille reversus
est.
Lib. 7. cap. 6 :
Deprecor, ut Placita, quæ inter nos post patris mei
obitum sunt innexa, custodiantur.
Fœdus Regum, apud Nithardum lib. 3 :
Et
ab Ludher nul Plaid nunquam prindrai, qui meon vol cist meon fradre Karle in damno
sit.
Ubi
plaid, pactum significat, non vero
rixam, ut Bodinus lib.
5. de Rep. cap. 6. Falcetus, et alii verterunt. Hæc enim sonant :
Et cum Lothario
nullum pactum inibo, quod quantum
sciam, meo fratri Karolo damno futurum sit.
Charta ann. 1276. apud Kennett. Antiquit. Ambrosden.
pag. 286 :
Unde Placitum conventionis sumptum fuit inter eos in eadem curia ;
scilicet quod, etc.
Eadem habentur in Charta ann. 1292. ibid. pag. 321.
Placitum ecclesiasticum, eadem notione, in vet. Charta Ravennensi apud
Mabillon. Diplom. pag. 457. Tabular. Vosiense fol. 17 :
Quod si fevales mei de
hac terra S. Petro dare voluerint, Placitum vel donum quod ipsi fecerint, et ego
concedo permanendum et tenendum.
Ita Placitum usurpatur in
Concilio Emeritensi cap. 4. Tolet. XI. cap. 10. in Legibus Wisigoth. lib. 2. tit. 5. § 5.
7. 8. 9. lib. 3. tit. 4. § 2. lib. 5. tit. 7. § 9. lib. 10. tit. 1. § 11. 12. in Lege Bajwar. tit. 15. cap. 13. in
Capitulis Caroli Calvi tit. 7. et alibi non semel, apud Joannem VIII. PP. Epist. 36.
Flodoardum ann. 953. Erchembertum in Histor. Longob. cap. 32. Reginon. ann. 743. Goffridum
Vindoc. lib. 3. Epist. 36. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Placitum, Donatio. Tabul. Vosiense fol. 66 :
Notum esse volumus quoniam Bonius de
Vosias.... dedit Deo et B. Petro Apostolo Vosiensi medietatem mansi Albou.... Uxor ejus
et filii Helias, etc. concesserunt hoc placitum quod pater suus et mater et fratres
fecerant.
Hinc
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Placitum dicitur Charta conventionis vel donationis. Idem Tabular. fol. 8 :
Auditores hujus rei fuerunt Ademarus presbiter, qui propter hoc eis Placitum
fecit,
id est, Chartam hanc scripsit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Placitum, Terminus legitimus communi partium consensu, vel judicis sententia constitutus,
unde
placitum dictus. Lex Salica edit. Baluz. tit. 42. cap. 10 :
Et sic
iterum ad alias septem noctes Placitum tribuat, id est, ut quatuordecim noctes a prima
admonitione compleantur.
Adde tit. 47. cap. 2.
Placitus, eadem notione,
in Leg. Ripuar. cap. 30. § 2. et in Lege Bajwar. tit. 15. cap. 10.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Placitum, Decretum, statutum. Formulæ antiq. promot. Episcop. apud Baluz. tom. 2. Capitul.
col. 614 :
Tunc relecta sunt ei Placita quæ Episcopus jam ordinatus ab
ordinatoribus et electoribus suis suscipere debet ; ubi continetur qualiter vivere,
docere, et subditos suos regere debet secundum sacros Canones.
Form. 14 :
Sed et observationes ac regularia mandata sacrosanctorumque Conciliorum Placita,
etc.
Occurrit rursum in form. 18.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Placitum, Jussus, voluntas, sensus. Capitul. de Villis Caroli Magni cap. 16 :
Volumus ut quicquid nos aut Regina unicuique judici ordinaverimus, aut
ministeriales nostri Sinescalcus et Butticularius de verbo nostro aut Reginæ ipsis
judicibus ordinaverint, ad eorumdem Placitum, sicut eis institutum fuerit, impletum
habeant.
Capitul. lib. 7. cap. 379 :
Non secundum Placitum hominis, sed
secundum Dei voluntatem. Nec in hac parte voluntas aut gratia hominis sectanda est, sed
voluntas Dei in omnibus exquirenda.
Eadem notione
Plait apud vet. Poetam
MS. :
Droit à l'ostel Guillaume vait,
Ou il avoit basti son Plait.
Ita
Plaisir usurpat MS. :
Messager doit tout son Plaisir
Dire, sans le seigneur laidir.
MS. :
Car il convient, soit mal, soit bien,
Qu'il face votre Plaisir.
P. Carpentier, 1766.
◊ Hinc
ad Placitum
alicujus continere. Charta ann. circ. 1231. in Chartul. Guill. abb. S. Germ. Prat.
fol. 191. v°. col. 2 :
Homines vestri de S. Germano et de Valle recognoverunt coram
nobis, priore vestro præsente se vobis debere talliam ad voluntatem vestram, et quod
ipsi ad vestrum Placitum amodo continebunt.
P. Carpentier, 1766.
Placitum, Colloquium, congregatio monachorum. Vita S. Berth. tom. 6. Jul. pag. 480. col.
1 :
Nunquam in illius ore aliquid.... nisi pax, nisi Christus, nisi misericordia
erat ; ita ut in Placitis sedens, sacras aliquas recitationes, præsentibus causis
idoneas, simplici ore ediceret.
P. Carpentier, 1766.
Placitum, Oblectamentum. Charta ann. 1438. inter Probat. tom. 3. Hist. Nem. pag. 261. col.
1 :
Plerumque, tam ipsæ moniales quam cives, manentes et habitantes civitatis
Nemausi, ad umbras ipsarum salicum acciperent Placitum et ebatum.
Vide in
Placitare.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Placitum, pro
Palatium, et vicissim, sæpissime legi in veteribus libris monet Baluz.
in Notis ad Capitul. col. 1077. ubi exempla nonnulla refert, quæ videsis.
Placitum,
apud Papiam pro
Plocium. Vide
Plotei.
Plaitum, pro
Placitum. Vetus Placitum in Chronico S. Vincentii de Vulturno lib. 2 :
Et dum nos per plures dies ibidem in Plaito resedissemus.
Habetur ibi
pluries pag. 690.
Plaitare, Placitum, seu pactum inire. Joannes VIII. PP. Epist. 69 :
Quia utrique
Abbates.... non in decem millium tantum mancusorum, sed in duodecim millium Plaitasse...
astruunt.
Supra
pactum facere dixit. Adde Epist. 74. Vide Octavium
Ferrarium in
Piatire.
Placitare, Litigare, lite contendere. Capitula Caroli Calvi tit. 43. cap. 10 :
Si
aliquis ex fidelibus nostris.... sæculo renuntiare voluerit, et filium, vel talem
propinquum, habuerit, qui reipublicæ prodesse valeat, suos honores, prout melius
voluerit, ei valeat Placitare.
Ubi
Placitare, non litigare, sed aliquid ex
pacto concedere sonat. Vide infra. Leges Henrici I. Regis Angl. cap.
59 :
Si dominus Placitat contra suum hominem de proprio placito suo, etc.
Tabularium Vindocinense Thuani Ch. 177 :
Omniaque supradicta calumniavit, et in
Comitis Vindocinensis Curia omni generositate procerum Vindocinensium ibi circumastante,
atque audiente, cum eis Placitavit.
Goffridus Vindoc. lib. 2. Epist. 24 :
Mihi vestra bonitate mandastis, quod inter me et illam aut Placitandi, aut
concordiam faciendi respectum usque ad festivitatem S. Beati accepistis.
Littleton. sect. 534 :
Et saches, mon fils, que est un de pluis honorables,
laudables et profitables choses en nostre ley, de aver le science de bien Pleder en
actions reals et personals, et pur ceo jeo toi counsaile especialement, de mitter ton
courage et cure de ceo apprender.
Wilh.
Wyrcester Annal. Rer. Angl. ann. 1363. in
Lib. nigro Scaccarii pag. 433 :
Hoc anno statutum est in Parlamento, quod homines
juris regni de cetero Placitarent in lingua materna.
P. Carpentier, 1766.
◊ Plaidoier, eodem
sensu, in Lit. ann. 1372. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 516 :
Comme....
l'archevesque de Tours maintiengne.... que lui et ses prédécesseurs.... aient accoustumé
à ressortir et Plaidoier en notre court de Parlement, etc.
Quæ
vox, ut et
Pleidoier, nostris etiam Jurgari, rixari sonat. Lit. remiss. ann. 1397.
in Reg. 152. Chartoph. reg. ch. 173 :
Lequel varlet commença à rioter et Plaidoier
avec Jehan Guiot, et desmentirent l'un l'autre.
Aliæ ann. 1373. in Reg. 105. ch.
154 :
Le mary de ladite Emelot, qui estoit en sa maison, yssi et prist à Pleidoier
et maudire ledit prisonnier.
Unde
Plaidoieur, Jurgiosus, rixosus, in
aliis Lit. ann. 1409. ex Reg. 164. ch. 11 :
Lequel prestre, qui estoit rioteux et
Plaidoieur, etc. Plaider
vero, pro Jocari, cavillari, vulgo
Badiner,
plaisanter. Lit. remiss. ann. 1392. in Reg. 143. ch. 308 :
Le suppliant se
appoya à l'uis d'un mercier voisin de son père, à la femme duquel mercier et à son
varlet il Plaidoit et s'esbatoit.
Aliæ ann. 1454. in Reg. 184. ch. 463 :
Ainsi que les supplians passoient leur chemin, ilz trouverent Jaques le Leu, qui
estoit fort chargié de vin, et qui plaidoit à aucunes personnes, qui estoient contre ung
estal audevant d'une maison. Plaidier,
eodem intellectu, tom. 1. Fabul. pag.
159 :
Car il avoit trové amie
Si bele c'on pot souhaidier ;
N'avoit cure d'aillors Plaidier,
Fors qu'avoec lui manoir et estre.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Placitare Per Brevem, id est, Scripto seu citatione causam breviter continente, aliquem in jus vocare,
atque litigare. Tabular. B. M. de Bononuntio Rotomag. :
Dicit quod vidit in dicta
curia plures personas per brevem Placitare.
Vide
Brevis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Placitare, Placitis præsidere,
Tenir les plaits. Capitul. Caroli Magni ann. 807. cap.
4 :
Ad exemplum quod nos cum illis (Comitibus)
Placitare solemus, sic
et illi cum suis subjectis Placitent.
Charta ann. 1114 :
Debetis vos aut
vestri homines ..... Placitare ipsum placitum cum illo bajulo per vos et per nos, et si
vos aut vestri homines non potueritis ibi esse, accipiat noster bajulus ipsam fiduciam
per vos et per nos, et Placitet ipsum placitum nobiscum aut cum nostris
hominibus.
Caffari Annal. Genuens. ad annum 1156. apud Murator. tom. 6. col. 259 :
In 14. consulatu unius anni fuerunt Consules de Communi tres,... et de placitis
sex, de quibus tres Consules Placitabant in quatuor compagniis, etc.
Adde
Chartam Ludovici I. ann. 852. tom. 5. Gall. Christ. inter Instr. col. 509. Histor.
Lotharing. tom. 2. col. 318. Miræum tom. 1. pag. 105. col. 1.
P. Carpentier, 1766.
◊ Plaider, eadem
acceptione, in Stat. ann. 1355. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 510. art. 7 :
Quant li maires Plaide, et il commande que on se traiz, etc.
Hinc
Plaidéeur, qui judex in placitis sedet, in Ch. ann. 1315. ex Chartul. Pontin.
pag. 234 :
Dans Jehan de Brene Plaidéeur de Pontigny..... seoit comme juges et
tenoit ses plaiz et exercoit jurisdiction.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Placitare, Ad placitum vocare, submonere. Lex Ripuar. cap. 67. § 3 :
Quod si
sacramentum ille qui prosequitur non pronuntiaverit, ipse qui Placitavit ante annum
revolutum vel septem noctes sacramentum suum coram testibus offerat.
Placitare, Convenire, pacisci, in Chartis Olai Roschildensis Episc. ann. 1318. et Magni Reg.
Daniæ ann. 1343. apud Pontanum lib. 7. et 8. Rer. Danic. Statuta Humberti Bellijoci Dom. ann. 1233. tom. 9. Spicil. Acher. pag.
184 :
Pro modo verberaturæ debet verberato per manus burgensium verberis injuria
Placitari.
Charta Casimiri Reg. Polon. apud Ludewig. tom. 5. Reliq. MSS. pag. 513 :
Concedentes eisdem procuratoribus nostris plenam.... potestatem.... cum
prædicto fratre nostro carissimo D. Carolo Romanorum et Boemiæ Rege illustrissimo
tractandi, Placitandi et procurandi.
Ado Viennensis ann.
743 :
Cepitque castrum, quod dicitur Hocfeoburg, et Theotecnum Saxonem Placitando
sibi conquisivit.
Ericus Upsaliensis lib. 3. Hist. Suecicæ pag. 66 :
Taliter Placitatum est fide media et condictum, etc.
Pag. 85 :
Placitatum extitit in hunc modum, etc.
Ita lib. 5. pag. 108. et alibi.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Placitare, Aliquid ex
placito seu pacto concedere. Lex Alaman. cap. 55 :
Si
quis liber mortuus fuerit, et reliquerit uxorem sine filiis aut filiabus,... sequatur
eam dotis legitima, et quicquid parentes ejus legitime Placitaverint.
Adde
Capitul. 4. Ludovici Pii cap. 4. Tradit. 70. S. Galli :
Post ejus presbyteri
obitum, nepta illius eandem traditionem possideat. Et si nepta illam traditionem sibi
Placitatam dimittere voluerit, tunc locum et præbendam habeat quasi unus monachus, et
traditionem præfatam sibique Placitatam nobis dimittat. Plaider,
pro
Jouer,
amuser, ludificari, usurpat MS. :
Vés de quel truffle il nous Plaide.
P. Carpentier, 1766.
Placitare Hominium, Illud in judicio discutere. Charta Rich. I. reg. Angl. ann. 1196. inter Probat.
tom. 2. Annal. Præmonst. col. 33 :
Concessimus etiam eis, ne aliquis officialium
nostrorum præsumat hominia eorum Placitare, sine aperta rationabilique causa de illo
distringat.
Explacitare Se, Ex placito se tollere,
Se tirer hors de procez. Leges Henrici I. Regis
Angl. cap. 5 :
Alius dies ponatur ei, et tunc Explacitet se, vel emendet, nisi
competens soinus intercedat.
Willelmus Malmelsb. lib. 2. de Gestis Angl. cap.
13 :
Ut magnates illius castelli blande in curia Regis de seditione convenirentur,
si se possent Explacitare, illæsi abirent.
Subplacitare, Ad placitum, in jus vocare, citare,
admallare. Regula S. Fructuosi cap.
10 :
Tertio qualiter quotidie vivere debeant, ibi disponant, et tanquam a sajonibus
comprehensi, ad cellas revertantur Subplacitati.
Implacitare, In placitum, et in jus vocare.
In placitum ponere, in Monastico Anglic.
tom. 2. pag. 828. Nostris,
Mettre en procez. Leges Henrici I. Regis Angl. :
Si de nominatis placitis Implacitatus non erat.
Occurrit præterea cap.
41. 43. 47. 61. Eadmerus lib. 2. Novor. pag. 38 :
His pro licentia dictis, statim
omnis commentatio Implacitandi Anselmum compressa, omissa est.
Ordericus Vital.
lib. 11. pag. 804 :
Nec simul, sed separatim variisque temporibus, et multimodis
violatæ fidei reatibus Implacitavit.
Leges Guillelmi Nothi vernaculæ cap. 39 :
Dous sunt perceners d'un crichet, e est l'un Emplaidé sans l'altre, e per sa
folie si pert, etc.
Adde cap. 38. etc. Maria Francicas in Proverbiis Æsopicis
MSS. :
Or conte d'un chien veneour,
De male guise menteour,
Qui une brebis Emplaida.
Adde Monasticum Anglic. tom. 3. pag. 74. Hemereum in Augusta Viromand. pag. 121.
Chartam Communiæ S. Quintini ann. 1195. initio, etc. præterea Leges Alfonsinas parte 2.
tit. 7 :
De los Emplazamientos.
Implacitata Causa, non definita in placito,
cause qui n'a pas été plaidée. Hincmarus
Laudunensis Episcopus :
Eorum causa usque ad alium tractatum, certis causis
intervenientibus non diffinita, sed Implacitata remansit.
Placitamentum, Consensus domini, seu præstatio pro eodem consensu, ut est
laudimium.
Tabularium Ecclesiæ Gratianopolitanæ sub Hugone Episcopo fol. 50 :
In quibus aquis
accipio de Placitamento in unumquodque molendinum, quando ædificatur.
Occurrit
præterea in veteri Charta apud Columbum in Episcopis Valentin.
Placitatorium,
Locus, ubi fit placitum, litigatio,
controversia.
Joan. de Janua.
P. Carpentier, 1766.
Placitorium, Aula, locus ubi
placita aguntur. Charta ann. 1319. in Reg. A. Chartoph.
reg. ch. 18 :
Necnon et Placitorium altum prædictæ curiæ Parisiensis, cum suis ad
hoc pertinentiis, ad tenendum in Placitorio seu curia prædictis placita, ut est inibi
fieri consuetum, de speciali gratia concessit
(Philippus rex.) Reg. Cam. Comput.
Paris. sign.
Noster ad ann. 1328. fol. 411. r° :
Custos Placitorii
castelleti, per diem viij. den.
Comput. fabr. S. Petri Insul. ann. 1473. ex
Tabul. ejusd. eccl. :
Item.... pro tribus hostiis, uno scilicet in processionibus
in ingressu Placitorii baillivi, etc. Plaidoir,
eadem significatione, in Lit.
remiss. ann. 1375. ex Reg. 108. ch. 161 :
Lesquelx maieur et eschevins estoient
enfermez en leur Plaidoir, etc.
Aliæ ann. 1396. in Reg. 149. ch. 274 :
Le
suppliant et un sien vallet avec lui, alans paisiblement leur chemin en la ville de
Bruges, devers le Plaidoir, que ont et tiennent illecques ceulx du terroir du
franc.
Vide
Placitatorium suo loco.
Placitatio, Ipsa actio placitandi. Leges Kanuti Regis cap. 17 :
Ipsa vero die Dominica
publica mercimonia vel Placitationum conventicula..... prohibemus.
Charta Quilenci Episc. Lingon. ann. 1135. tom. 4. Gall.
Christ. inter Instr. col. 165 :
Et si quid a fratribus...... inventum seu
receptum fuerit, liberum et absolutum absque omni Placitatione concedo.
Litteræ ann. 1356. tom. 3. Ordinat. pag. 117 :
Concessimus, quod nullum eorum
extra villam Nivernensem pro Placitatione aut pro aliqua causa
trahemus.
Item Garrulitas. Arnoldus Lubecensis lib. 3. cap.
5 :
Inter Missarum quoque solemnia non, ut quibusdam moris est, susurrationibus aut
Placitationibus intendebat, etc.
Vox nostris, maxime Belgis, sat in usu.
P. Carpentier, 1766.
Placitatio, Colloquium, Gall.
Pourparler. Chron. Noriberg. apud Oefelium tom. 1.
Script. rer. Boicar. pag. 325. col. 2 :
Rex Wenceslaus et Electores venerunt ad
civitatem Egram... feria quarta post Pascha ad dietam.... Ibi multæ Placitationes habitæ
sunt.