«
2 cupa » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 657a.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/CUPA2
2. CUPA,
Cuppa,
Coppa. Hesychius :
Κύϐϐα,
ποτήριον. Gloss. Lat. Gr. :
Cupa, βούττις μεγάλη,
ἥν τινες γαυλὸν ϰαλοῦσιν.
Est autem
γαυλὸς, certa navigii species : et apud Hesychium,
ϰύπαι, εἶδος τι νεὼς, pariter esse dicuntur. Sic vocem
Copa Nicolaus Specialis usurpat lib. 7. de Rebus Siculis
cap. 17. apud Murator. tom. 10. col. 1070 :
Sed die tertia, ut ipsos defensores
urbis in multarum partium defensione distraherent, quo debilitatam urbem viris
bellatoribus facilius superarent, cathenam quæ portum urbis concluserat, præmissis
portennis, quas vulgo alii Filvas, alii Copas vocant, magnisque navibus succedentibus
infringere conabantur.
Idem Glossarium
Κόψα,
urna, hydria. Ubi forte legend.
Κόπα. At apud Heronem Mathematicum,
ϰοῦπα, et
βοῦττις, pro vasis vinariis
sumuntur ; sed
Cupa major est
butti. Recentioribus vero
Cupa et
Cuppa, usurpantur pro poculo, seu vase potorio, quod videtur sic appellatum, quod
Cupæ formam referat. Nostri
Coupe appellant, Armorici
Cop. Vita sancti Guidonis Abbatis
Pomposiani :
Cuppam, qua bibebat Abbas, ab eo sibi petiit porrigi.
Cupa S. Columbani, in ejus Vita inter Acta SS.
Benedict. sec. 2. pag. 53.
Cuppæ aureæ et argenteæ, in Constitut. Siculis lib. 3. tit. 36. § 1. Liber de
Contemptu mundi :
Insignesque thori, Cupæ, cyphique decori.
Vide Lupum Ferrariensem Epist. 85. Salmasium ad Hist. Aug. pag. 253. Nævium ex quo laudatur :
Duas Cupas mero plenas
exhausit ;
et Anecd. Marten. tom. 1. col. 1527.
Coppa una argentea, in
Chronico Romualdi II. Archiep. Salern. apud Muratorium tom. 7. col. 242.
Cuppa
argenti fusilis, quam Calicem interpretatur Mabillonius, in Translatione S.
Filiberti, inter Acta SS. Bened. sæc. 4. part. 1. pag. 552.
P. Carpentier, 1766.
Copa, Patera, crater, Italis
Coppa. Inventar. ann. 1389. tom. 3. Cod. Ital.
diplom. col. 364 :
Planeta una drappi brocati auro in campo rubeo, laborati ad
Copas, leones et alia animalia.
Coppa, Eadem notione, apud Simeonem Dunelmens. Charta Æthelstani Regis Angl. tom. 1.
Monastici :
Tria tapetia, et duas Coppas argenteas cum cooperculis. Cuppas
vocat mox idem Dunelmensis. Eckeardus junior de Casib. S. Galli cap. 1.
Coppam auream
Domini tui... pincernæ meo confestim afferto.
Supra
cantharum appellavit.
Chronicon Casinense lib. 3. cap. 57. (al. 58.) :
Coppas duas argenteas deauratas
cum nigello librarum 15.
Liutprand, Antapod. lib. 2. cap. 6 :
Coppas argenteas deauratas 2.
Romualdus Salernitanus
in Chronico MS.
Scrinium Hugolini Boni Comitis fregerunt, et ex eo Coppam unam
argenteam, et privilegium, quod Rex Imperatori fecerat, asportarunt
. Otto Morena :
Et ipsi unam Copam auri et denariis plenam ipsi Regi portaverunt.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Copa Ferrea, recensetur inter coquinæ vasa, in Inventario anni 1342. ex
Archivo
S. Victoris Massil. Armar. Din. num. 38.
Coparius Major, dignitas in aula Regum Lusitaniæ. Vide Brandaonum in Monarch. Lusitan. tom. 5.
pag. 304. v.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cupparius. Traditiones San-Emmeram. apud Bernardum
Pez tom. 1. Anecd. part. 3. col.
171 :
Udalric Swarscepfe Cupparius.
Cupha, Idem quod
Cupa 2. Vita S. Godehardi n. 62 :
Petendo eum, ut
benedicat parum vini in Cupha vel scypho suo.
Cupellus, vel
Cupella. Vasis potorii species, ex
Cupa, aut a Græco
ϰύπελλον, quod Hesychio est
εἶδος ποτηρίου ἀωτοῦ. Ubi forte legendum
ὠωτοῦ, in formam ovi. Alii a Germanico,
Kübel deducunt. Gloss. Lat.
Græc. :
Cupillum, γευστρίδιον,
f.
γευστήριον, poculum quo vini gustuscapiebatur, apud
Athenæum ;
Gustatorium, in Fragmento Petronii de Cœna Trimalcionis. Apitius lib. 1.
cap. 2 :
Piper tritum cum melle despumato in Cupellum conditi modo mittito.
Alia Editio habet
Cupellam.
Cupella, Vas potorium Supplem. Antiquarii : Cupella,
βούττιον,
Gaulus. Vita S.
Paterni Episc. Abrincat. cap. 5 :
Potum per Cupellas dispositum evellere
voluerunt.
Est etiam
Cupella, parva cupa apud Gregorium Turon. lib. 2. de
Mirac. cap. 35.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cupella Apum, Vas apum, Alvus, Gall.
Ruche. Instrumentum anni 1267. ex Archivo S.
Victoris Massil. :
Rector hospitalis S. Andreæ... inter alia promittit reddere
Priori ejusdem Sancti a S. Victore dependentis Cupellas apum quadraginta.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Coppula, Cupa minor. Computum ann. 1333. Hist. Dalphin. tom. 2. pag. 277 :
Item pro
duobus bacilibus de ære pro Domino, taren. viii. gran. iii. Et pro
Coppulis pro Domino, taren. iii.
Cuppa. Charta Henrici III. Regis Angl. apud Prynneum in Libertatib. Eccl. Angl. tom. 2.
pag. 834 :
Cum ex consuetudine approbata et obtenta habere consueverimus palefridos
et Cuppas Episcoporum et Abbatum regni cedentium, etc.
Habentur similes aliæ
Chartæ aliquot tom. 3. hujusce juris Regii testes. Vide
Heriotum.
Cuppa vel
Copa
ad reponendam Eucharistiam. Necrologium Eccl. Parisiensis Id. Aug. :
Dedit
nobis Calicem aureum cum patena ponderis 4. marcarum auri, de quo facta fuit Cuppa ad
reponendum Eucharistiam.
Charta Anglica apud Prynneum in Libertatib. Angl. tom.
3. pag. 798 :
Mandatum est Justiciario Hiberniæ, quod in singulis Ecclesiis
Cathedralibus Hiberniæ inveniat unam Cuppam ad Eucharistiam in ea reponendam.
Chartularium S. Martialis Lemovic. :
Capsa
capitis Apostoli (S. Martialis)
manet renovata et Copa ubi Corpus Domini
reservatur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Coppa, apud Martenium Itiner. tom. 2. pag. 241. ex antiquo Inventario Thesauri
Monasterii Abdinghoff. Paderborn. :
Aureus calix i. cum patena
lxx. lapidum decoratus ornatu. Argentei vero vii. Coppa
i. argentea.
An ad reponendam Eucharistiam, non satis liquet.
P. Carpentier, 1766.
◊ Nostris
Ciboire.
Inventar. S. Capellæ Paris. ann. 1363. ex Bibl. reg. :
Item una Coppa argentea
deaurata ad portandum Corpus Christi. Item une Couppe d'argent dorré à porter le Corps
nostre Seigneur,
in Inventar. Gallico.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Copa Calicis, in Notis marginalibus antiqui Martyrologii Ecclesiæ Aquensis.
P. Carpentier, 1766.
Cupa Elemosynaria, Colligendis vel reponendis eleemosynis destinata. Inventar. MS. thes. Sedis
Apostol. ann. 1295 :
Item unam Cupam elemosynariam fractam, cum circulis
deauratis.