« »
 
CUSTODIA 1, CUSTODIA 2, CUSTODIA 3, CUSTODIA 4, CUSTODIA 5, CUSTODIA 6, CUSTODIA 7, CUSTODIA 8, CUSTODIA 9, CUSTODIA 10, CUSTODIA 11, CUSTODIA 12.
[]« 1 custodia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 679a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CUSTODIA01
1. CUSTODIA. Custodiæ, Vigiliæ, excubiæ Latinis Scriptoribus. Decretio Chlotarii II. Regis cap. 1 :
Decretum est, ut quia in vigilias constitutas nocturnos fures non caperent, eo quod per diversas intercedente conludio scelera prætermissa Custodias exercerent, Centenas fieri.
Infra :
Capitale tamen qui perdiderit, a Centena illa accipiat absque dubio, hoc est, de secunda et vel tertia Custodia.
Sumitur etiam pro ea obligatione, qua tenentur vassalli excubias facere in castris dominorum, quas vulgo Gardes vocant. Regestum Castri Lidi in Andibus fol. 22 :
Hi sunt homines, qui debent Custodiam apud Castrum Lidi, Dominus Montis aurei per duos menses, etc.
Fol. 26 :
Hi sunt, qui debent Garde apud Castrum Lidi. Alainnus de Semblençai duos menses, etc.
Fol. 37 :
Comes habet in terra de Corcillon hostem, Custodiam, talliatam, etc.
Regestum Campaniæ apud D. Brussel tom. 1. de Feudorum usu pag. 124 :
Lucans de Triaus et Gervasius de Vienna debent facere continuum estagium in castro sanctæ Menoldis ab instanti festo S. Remigii, quod est anno Incarnationis Dominicæ m°. cc°. primo, in duos annos completos. Et deinceps unusquisque eorum faciet in eodem castro singulis annis sex septimanas de Custodia. Ego autem Blanca Comitissa (Campaniæ) dedi unicuique illorum sexaginta libras pro domibus faciendis.
Pag. 125 :
Heres Galteri Chasce feneratoris, tres menses Custodiæ ; et quoniam Custodiam fecit, Comes dabit ei centum solidos.
Vide Warda.
Custodia Terræ. Vetus inquesta in Regesto Philippi Aug. Herouvalliano fol. 163 :
Hugo de Bolcio tenet Custodiam terræ suæ, unde debet duos menses de Custodia.
Infra :
Unde debet exercitum et equitationem ad custum domini, et [] unum mensem de Custodia ad suum.
Vide Stagium.
Custodia, Idem qui Circa, Circator, qui vigilias circa Monasterium noctu obit. Vita S. Aicadri Abbatis Gemeticensis cap. 28 :
Quadam nocte ille pastor egregius vigilias divinas super gregem dominicum faciens, fratribus omnibus præter Custodias soporatis, vidit, etc.
Ne Prior Claustralis faciat Custodias, prohibetur in Capitulo Generali S. Victoris Massil. ann. 1312. ex Archivo ejusdem.
[]« 2 custodia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 679b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CUSTODIA02
2. CUSTODIA, sic Monasterium suum, seu Custodis Monasterii dignitatem vocant Franciscani, quo modo Græcis Φυλαϰαί dicuntur mulierum Monasteria, apud Palladium in Hist. Lausiaca cap. 15 :
Ὁ μὲν γὰρ πὰντα διασϰορπίσας ἔδωϰεν ἀσϰητηρίοις, ϰαὶ Ἐϰϰλησίαις, ϰαὶ φυλαϰαῖς.
Idem cap. 39 :
Οἰϰονομοῦντες τὰ τῶν γυναιϰῶν Μοναστήρια ϰαὶ φυλαϰάς.
Adde cap. 144.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Custodia Canonicorum, Simili notione pro Collegium. Præceptum Caroli Simplicis ann. 919. apud Mabill. lib. 6. Diplom. pag. 163. desinente :
Denique disponimus in eadem capella Custodiam Canonicorum, qui ibi sint jugiter, ac die noctuque Deo laudes horis psallant competentibus.
[]« 3 custodia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 679b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CUSTODIA03
3. CUSTODIA, Dignitas Custodis Ecclesiastica, apud Ughellum tom. 4. pag. 410.
[]« 4 custodia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 679b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CUSTODIA04
4. CUSTODIA dicitur, quoties judex officialibus suis reum custodiendum tradit, quæ Custodia officii dicitur in leg. 2. Cod. Theod. de Exhib. reis (9, 2.) et leg. 4. de Abolit. (9, 37.)
Custodia Captorum, ad quam tenebantur ex Lege, urbium aut oppidorum incolæ. Charta Ludovici Comitis Blesensis et Claromontis pro villa Creduliensi, seu de Creil, anno 1197 :
Nullus Credulii manens extra villam corvatam faciet. Custodiam captivorum quito, etc.
Eadem habet Charta Communiæ Britul. ann. 1224. Vide Escapium, Priso.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Custodia Pupillolum. Vide post Custos.
[]« 5 custodia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 679b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CUSTODIA05
5. CUSTODIA. Visitatio Thesaurariæ S. Pauli Londinensis ann. 1295 :
Item aliud Omelium, (Homeliarium)...... incipiens, præter ea, quæ scribuntur in Custodiis, Dominica prima Adventus, in illo Evangelio, etc. præter ea, quæ scribuntur in Custodia....... Item novum sanctorum Ricardi de Ely, incipiens in translatione S. Thomæ Martyris, quasi in primis Custodiis, et initio aliarum legendarum anni, et finit in legenda S. Edmundi Archiepiscopi.
P. Carpentier, 1766.
F. Ordo recitandi officium ecclesiasticum.
[]« 6 custodia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 679b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CUSTODIA06
6. CUSTODIA, Theca, Gall. Custode. Charta ann. 1321. apud Catellum in Hist. Occit. pag. 901. Et unum amictum, et quædam palla, et 2. Custodiæ, et quidam manipulus de aurefrisio, etc. Petrus de Alectis Episcop. Senogalliensis in Itinerario Gregorii XI :
Reservata Eucharistia, repositaque per suas manus sacratissimas in Custodia.
Constitutiones Ecclesiæ Valentinæ inter Concil. Hisp. tom. 4. pag. 177 :
Collatio sive gustatio hactenus dari solita per Suboperarium Ecclesiæ Canonicis aliisque Presbyteris atque ministris deferentibus Custodiam in processione SS. Corporis Christi, etc.
Occitanis, Custodio exponitur, Coffre ou poitrine d'animal, Squelete, in Dictionario Occitanico Goudelini.
[]« 7 custodia » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 679b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CUSTODIA07
7. CUSTODIA, ut supra Custoda. Inventar. S. Capellæ Paris. ann. 1363. ex Bibl. reg. :
Item solebant esse duæ Custodiæ[] et una toaillia parata ad lilia aurea, et aquilas et leunculos de perlulis.
Inventar. Gall. :
Item souloit avoir deux Custodes et une touaille parée, etc.
[]« 8 custodia » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 679c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CUSTODIA08
8. CUSTODIA, Dignitas seu beneficium curionis, Gall. Cure. Charta Margar. comit. Fland. ann. 1279. ex Chartul. 1. Fland. ch. 312. in Cam. Comput. Insul. :
Nos custodiam ecclesiæ beatæ Walburgis Aldenardensis ad collationem nostram spectantem in manus viri discreti P. Cetuniensis præpositi... ponimus, ut eam quam primum vacabit, quoquo modo nostro nomine conferat.
Alia ann. 1287. apud Ludewig. tom. 12. Reliq. MSS. pag. 351 :
Sunt autem hæc jura, quæ in capitulo nostro dominus noster præpositus obtinet in præsente ;... scholasticam conferet, quando vacat, et Custodiam, cui ecclesia S. Egidii in Bibera est annexa.
Vide supra Custoderia.
[]« 9 custodia » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 679c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CUSTODIA09
9. CUSTODIA, Custodis seu thesaurarii ecclesiæ dignitas et officium. Acquisit. castri Covini ab episc. Leod. ann. 1096. ex Tabul. ejusd. eccl. :
Tali conditione, ut duas præbendas darem duobus filiis (Balduini comit. Montens.) in ecclesia S. Lamberti et majori darem duas alias præbendas in omnibus aliis monasteriis, insuper et Custodiam post decessum domini Walsonis custodis.
Versio Gallica :
A telle condition que donnerois aux siens deux fils en l'église de S. Lambert deux prébendes, et au plus grand d'eage donnerois deux autres prébendes en tous autres monasteres, et au surplus la Costerie après le décès et trespas du seigneur Wason costre.
Vide supra Costurarius.
[]« 10 custodia » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 679c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CUSTODIA10
10. CUSTODIA, Tutela, protectio, simul et Præstatio a tenentibus facta dominis pro tutela ; item Jurisdictio et districtus territorii, quod sub tutela est. Charta Theobald. comit. Campan. ann. 1232. tom. 4. Ordinat. reg. Franc. pag. 683 :
Ego concessi et obligavi me et hæredes et successores meos erga ecclesiam Molismensem, quod Custodiam, quam habeo in quibusdam villis ad eamdem ecclesiam pertinentibus,... neque ego, neque successores mei comites Campaniæ extra manum nostram ponere possimus.
Alia ann. 1287. ex Chartul. Latiniac. fol. 183. v° :
Decem arpenta pratorum vel circiter, quæ emimus a dom. Johanne de Julliaco milite, sita in praeria et Custodia de Latigniaco... Remanentibus penes ipsos alta et bassa justitia et Custodia in dictis pratis.
Vide Salvamentum 1.
[]« 11 custodia » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 679c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CUSTODIA11
11. CUSTODIA, Observatio, victus ratio, Gall. Garde, régime. Lit. remiss. ann. 1350. in Reg. 80. Chartoph. reg. ch. 83 :
Propter suam temerariam seu pravam Custodiam, infra quindecim dies... dicitur expirasse.
[]« 12 custodia » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 679c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CUSTODIA12
12. CUSTODIA, Custos pecorum, Gall. Gardien. Pactum inter Arn. de Villanova dom. de Transio et homines ejusd. castri ann. 1283 :
Item fuit pactum quod si aliqua Custodia avere suum scienter de nocte (intrare permiserit) in prato alieno vel deffenduta, solvat pro persona sua pro pœna quinque solidos.