« »
 
[]« Decimæ » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 023c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DECIMAE
DECIMÆ, in veteri Testamento quæ fuerint, omnes norunt : sed quando in nova Lege Sacerdotibus dari cœperint, non omnino constat. Non desunt quippe qui non multo ante Caroli Mag. tempora id accidisse volunt, atque in iis Paulus Sarpius auctor Historiæ Concilii Tridentini, in Tractatu Italico de Materie beneficiali, quod omnino falsum esse arguit saltem Constitutio generalis Chlotarii Regis cap. 11. et Concilium Matisconense II. ann. 585. cap. 5. ex quibus longe antea id obtinuisse colligimus : Leges divinæ, ut est in eo Concilio,
consulentes Sacerdotibus ac Ministris Ecclesiarum, pro hæreditatis portione omni populo præceperunt Decimas fructuum suorum locis sacris præstare, ut nullo labore impediti, horis legitimis spiritalibus possint vacare ministeriis. Quas leges Christianorum congeries longis temporibus custodivit intemeratas. Nunc autem paulatim prævaricatores legum pæne Christiani omnes ostenduntur, dum ea quæ divinitus sancita sunt, adimplere negligunt. Unde statuimus et decernimus ut mos antiquus a fidelibus reparetur, et Decimas Ecclesiasticis famulantibus ceremoniis [] populus omnis inferat, quas Sacerdotes aut in pauperum usum, aut in captivorum redemptionem prærogantes, suis orationibus pacem populo ac salutem impetrent
. Extat præterea Epistola Episcoporum Turonensis provinciæ ad plebem missa, post Synodum actam ann. 567. qua hortantur,
ut unusquisque ad exemplum Abrahæ Decimas offerat de suis mancipiis, etc
. adeo ut liceat subodorari tum primum ejusmodi inductas decimas. Adde Pœnitentiale Theodori cap. 13. Hæc observasse sufficiat : qui enim plurat volet, consulat Baronium ann. 57. n. 74. et seqq. Seldenum, et alios qui de Decimis tractatus integros edidere. Tantum moneo Decimas Ecclesiasticas in tres partes divisas, quarum prima ad ornamentum Ecclesiæ, altera ad pauperes, tertia ad Sacerdotes spectabat. Vide Capitulare ann. 779. cap. 7. Capitulare Episcopor. ann. 801. cap. 7. Glossarium Juris Gallici D. de Lauriere ad vocem Dismes. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Monasteria quod spectat, Decimarum iis concessarum nono Ecclesiæ sæculo exemplum habemus apud Mabillonium lib. 6. de Re Diplom. in Præcepto Caroli Crassi, quo confirmat restitutionem Monachorum in cœnobio S. Apri, ubi sic legitur :
Statuimus quoque, quod in Privilegio decretum est, ut ex cunctis reliquis villis beati Apri medietas Decimæ frugum vel animalium a porta Monasterii detur : ex Breviriaco vero et Monte-Barro vel Barrico, tam de dominicis vineis, quam de beneficialibus Monasterio Decimæ dantur.
Hic usus deinceps frequentior.
Decimarum aliæ sunt personales, aliæ reales. Personales sunt, quæ debentur ex negotiatione, artificio, scientia, militia, et hujusmodi, quæ potius respiciunt ipsam personam, quam rem ipsam. Ita Lindwodus ad Provinciale Cantuar. Eccl. lib. 1. tit. 3. Adde lib. 3. tit. 16. pag. 245. Decimæ conlaborationum, in Capitulis Caroli C. tit. 41. cap. 11. Aliæ sunt
Decimæ Reales ac Prædiales, in eodem Provinciali, ibidem,
quæ de frugibus terræ et animalium nutrimine persolvuntur
, de quibus Lex Longob. lib. 3. tit. 3. § 5. Ludov. Pii 33. et Speculum Saxon. lib. 2. art. 48. Memorantur
Decimæ prædiales
, in Indice MS. Beneficiorum Eccl. et Diœc. Constantiensis fol. 12. verso, et in Concilio Salmant. ann. 1335. cap. 5. inter Hispanica tom. 3. pag. 587. etc.
P. Carpentier, 1766.
Decima Almata, an Decima, quæ ecclesiæ debetur, atque ideo Almata pro Alma, id est sancta, nuncupata ? Vide supra Almus. Et quidem hic a Tertia, qua significatur agrarium, distinguitur. Vide Tertia 4. Charta Guill. episc. Cabilon. ann. 1233. in Chartul. Cluniac. ch. 390 :
Addidi etiam quo illa tercia racemorum, quæ sibi de dictis vineis debetur, insimul decimetur ; et ne fraus in solutione decimarum fieret a cultoribus vinearum, voluit et præcepit ut decimam recipiant quandoque voluerint, antequam perveniat ad Decimam almatam.
Vide mox Decima sanctualis.
P. Carpentier, 1766.
Decima Annalis, Præstationis species episcopo a curionibus quolibet anno exsolvenda. Stat. synod. eccl. Avenion. ann. 1366. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 575 :
Quilibet vestrum, etiam antequam recedat, solvat synodalem et cathedraticum et etiam Decimam annalem.
P. Carpentier, 1766.
Decima Aratri Comitis, Ex agris qui aratro comitis coluntur. Bulla Alex. III. PP. in Chartul. S. Nicas. Mellet. : []
Apud Valles pro Decima aratri comitis, decem solidos.
Charta Phil. Aug. ann. 1195. ibid. :
Concessit etiam secundam decimam, post primam decimationem, de domestica carruca sua de Vallis.
P. Carpentier, 1766.
Decima Biennalis, Per biennium imposita. Charta ann. 1365. in Chartul. S. Joan. de Jardo :
Executor et collector Decimæ biennalis noviter per dominum nostrum Papam impositæ.
P. Carpentier, 1766.
Decima Causarum, Clamorum, Pars decima emolumentorum, quæ ex causis et clamoribus seu litibus proveniunt. Pactum ann. 1441. inter Probat. tom. 3. Hist. Nem. pag. 264. col. 1 :
Procuratores regii... asserebant domino nostro regi pertinere emolumentum Decimarum causarum, quæ ventilabantur in Curia ordinaria dictæ civitatis Nemausi, et quod dictæ Decimæ acthenus levari consueverant, et dari ad firmam. Decimas et emolumenta occasione dictorum clamorum etc.
in Lit. ann. 1405. tom. 9. Ordinat. reg. Franc. pag. 705.
Decimæ Dominicæ, Quæ domini seu Regis sunt, et quæ Ecclesiis, Monasteriis, vel Capellis Regiis, vice dotis, aut oblationis conferuntur. Vide Constitut. Chlotarii Regis ann. 560. tom. 1. Concil. Gall. et Conc. Meldense can. 75.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Decimæ Francorum, Quæ, si bene conjecto, a Francis seu ingenuis hominibus exsolvebantur. Chartularium S. Vandregesili tom. 2. pag. 2005 :
In Ecclesia S. Georgii decem solidos et Decimam Francorum.
Simili modo dictæ videntur ibidem
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Decimæ Hominum, Quas scilicet Homines clientes et subditi ex prædiis a se tentis exsolvere tenebantur :
In Basler Decimam Hominum Gaufredi de Baillol.
Rursus ibidem :
Ecclesiam de Wateville cum omnibus Decimis dominii et hominum in agris, pratis, piscationibus.
Neque absimili ratione legimus ibid. pag. 2006 :
In Watavilla duas partes Decimarum Rusticorum.
P. Carpentier, 1766.
Decima Grangiarum quæ sit, explicatur in Charta fundat. Blancæ-landæ ann. 1154. inter Instr. tom. 11. Gall. Christ. col. 242 :
In Popevilla et Varevilla Decimam grangiarum, videlicet cum ad illas currus attulerit garbas sive quadriga, vel quocumque modo afferantur et undecumque, novem in grangiis computentur, decima canonicis reddatur.
P. Carpentier, 1766.
Decima Jactata, f. Ad auctionem locata. Charta ann. 1316. in Reg. S. Ludov. ex Chartoph. reg. fol. 4. r°. :
Item confirmavit donationem... Decimæ jactatæ de terris arabilibus, etc.
Alia ann. 1317. ex Reg. 58. Chartoph. reg. fol. 6. r°. :
Item placet domino regi, quod Robinus de Gandovillari armiger... Decimam jactatam de terris arabilibus... modo percipiat super redditus et emolumenta carnificeriæ... Aurelianensis.
Vide Jactus 4.
P. Carpentier, 1766.
Decima Industrialis, Quæ et Personalis, Ea nempe, quæ ex negotiatione et artificio debetur. Charta ann. 1400. inter Access. ad Hist. Cassin. part. 2. pag. 507. col. 2 :
Item dixerunt quod omnes habitatores dicti castri Luci tenentur singulis annis Decimas personales seu Industriales dare præposito.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Decima Litium, apud Romanos erat Pœna temere litigantium, leg. 2. cod. Hermogen. de Calumniatoribus, §. Hæc autem Instit. de pœna temere litigantium.
Homo litigiosus est terribilis in sua civitate
, inquit Sapiens.
Decimæ Militares, in Charta ann. 1204. in Chronologia Episcoporum Lodovensium, eædem videntur quæ infeudatæ, vulgo Dismes infeodées, quæ a [] Militibus, seu Laicis nobilibus possidentur. Quarum quidem originem quidam Carolo Martello adscribunt, quem damnatum volunt, quod primus beneficia Ecclesiastica Militibus distribuerit. Sed hanc fabulam docte ventilavit Baronius ann. 741. Chronicon Senoniense lib. 3. cap. 17. de Carolo Calvo idem habet quod alii de Martello. Sed de Decimarum militarium origine potior videtur Arnoldi Lubec. lib. 3. cap. 18. sententia, cujus hæc sunt :
Scimus autem Decimas et oblationes a Deo Sacerdotibus et Levitis primitus deputatas. Sed cum tempore Christianitatis ab adversariis infestarentur Ecclesiæ, easdem Decimas præpotentes et nobiles viri ab Ecclesiis in beneficio stabili acceperunt, ut ipsi defensores Ecclesiarum fierent, quæ per se obtinere non valerent.
His consona habet Crantzius in Metropoli lib. 1. cap. 2. Vide præterea Petrum Blesensem Epist. 82. et Ordericum Vitalem lib. 5. pag. 575. Ut ut est de origine harumce Decimarum infeudatarum, usus apud nos invaluit, ut eæ quæ antiquiores sunt Concilio Lateranensi anni 1179. sub Alexandro III. ubi fuerunt prohibitæ, subsistant, recentiores vero aboleantur ; sed illæ omnes censentur anteriores hoc Concilio, quarum origo probari non potest esse posterior. Vide Abbas-Miles.
Decimæ de Militia. Vide Concilium Trosleianum ann. 909. cap. 6.
P. Carpentier, 1766.
Decimam Tenere in Militia, Ea scilicet ratione, qua miles decimam potest obtinere, hoc est jure feudi. Charta Odon. abb. Major. monast. ex Tabul. ejusd. :
Decimam quoque quamdam, quam in militia tenent de fratre suo Roberto de Angulis, post decessum suum in eleemosynam ecclesiæ S. Frombaldi et nobis libere et quiete possidendam concesserunt.
P. Carpentier, 1766.
Decimæ Militum, Aliæ a Decimis militaribus ; ita videntur appellari oblationes, quæ a novis militibus ecclesiæ fiebant. Charta Rob. Cabilon. episc. ann. 1188. in Chartul. Cluniac. :
Capellanus habere debet confessiones, escherpas, baptisteria, reconciliationes mulierum, Decimas militum, dealbatos, redditus de duellis, etc.
Decimæ Minutæ, vulgo Menuës dismes. Charta anni 1104. ex Tabulario Molismensi :
Duasque partes minutæ Decimæ et fevi et in Purificatione B. Mariæ omnes candelas, totamque magnam Decimam, cum Decimam carrucarum mearum.
Tabular. S. Crucis Talemondensis fol. 8 :
Dedi etiam... minutam Decimam duarum parrochiarum, sancti videlicet Vincentii de Jardis, et S. Hilarii de Foresta : hoc est, Decimam de lana, de lino, de canaba, de agnis, de porcellis, de vitulis.
Tam in grossa decima quam Minuta, in chart. ann. 1271. Alsat. Diplom. tom. 1. pag. 469.
P. Carpentier, 1766.
Decimæ Mixtæ, Eædem quæ Reales ; quod ex diversis animalibus rebusve solvantur, sic dictæ. Arest. ann. 1416. 8. Aug. in vol. 11. arestor. parlam. Paris. :
Quod dicti habitantes (Cenomanenses) modicæ devotionis erant, nec Decimas personales, ac parum de mixtis et prædialibus solvebant.
P. Carpentier, 1766.
Decima Monetæ, Quæ ex monetæ emolumento provenit. Vide Monetagium. Charta Henr. I. reg. Franc. ex Chartul. S. Magl. Paris. ch. 4 :
Concedimus eis decimas omnium redibicionum ad nos pertinentium de marino portu Musterioli castri, excepta Decima monetæ, quæ quondam concessa est S. Austrobertæ.
[]
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Decimæ et Nonæ, interdum ex iisdem prædiis collectæ. Vide Nona 2.
Decimæ Numeratæ. Charta ann. 1206. ex Tabul. Ecclesiæ Carnotensis num. 49 :
In iis tamen omnibus omnem justitiam, vendas de duabus bovatis terræ, Decimam de residuo terræ, Decimam et campipartem annumerato granicæ Canonicorum ibi præsidentium in campo numeratas idem Capitulum salvas in integrum habebit.
P. Carpentier, 1766.
Quæ numerari debebant ab hominibus institutis, ut mergites in agris pro decima aut campiparte ex officio numerarent. Chartul. Carnot. ch. 305 :
Item apud Meinviler medietatem Decimæ numeratæ... De numeratione autem talis est conditio inter nos et illos qui excolunt terram, quod ille, qui primo vult sibi numerari, quærit numeratorem, semel tamen, nec opportet quod amplius quæratur ; et numerator poterit numerare, si voluerit, in quolibet campo et capere decimam suam ibidem in capite numeri. Præter hoc et dono totam Decimam in terra patrimonii mei numeratam.
Vide infra Numeragium et Numeratores.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Decimam Panis et Vini Cotiensibus Sanctimonialibus annis 1155. 1171. indulget Ludovicus Junior,
quotiens Compendii, Vermeriæ, Bistisiaci, sive etiam in foresta fuerit
. Alia quoque deinceps iisdem Virginibus bona contulit cum uxore Adela, quæ Philippus Aug. in Litteris ann. 1183. indultis recenset et confirmat, quibus etiam
Decimam panis et vini, quod expendimus, inquit, apud Petramfontem in domo nostra, quando ibi erimus
, adjicit. Præterea iisdem Monialibus
S. Johannis de Cusia totam panis et vini Decimam
Castri Cauciaci Ludovicus Hutinus confert in Præcepto, quod est
Actum apud villam Colli-Resti anno Dom. mcccxv. mense Novembri
. Hæc Mabillonius lib. 4. de Re Diplom. num. 44. Charta ann. 1163. ex Archivo Episcopatus Massil. :
In Massilia vero superioris et inferioris villæ Decimarum panis et vini et carnis dimidiam partem Episcopi et dimidiam Canonicorum esse cognovimus.
Decimæ Parochianæ, in Concilio Meldensi cap. 75. Presbyteri
Parochianas Decimas accipiant, et populi necessitatibus debite invigilent
. Vide Provinciale Cantuariensis Eccles. lib. 3. tit. 16. pag. 243. ubi quomodo decimæ Curionibus persolvantur, pluribus agit. De earum divisione vide Chrodogangum Episcop. Metens. in Regula Canonicor. cap. 75.
Decima Pauperum, Pars tertia Decimarum Ecclesiasticarum, pauperibus primitus addicta. Charta Birgeri Ducis Sueonum ann. 1252 :
Mandamus quatenus tertiam partem de Decimis quæ Pauperum vulgariter appellatur... Upsaliensi Ecclesiæ, benivole, integre, et fideliter annis singulis de cætero in perpetuum exsolvatis.
Alia alterius Birgeri ann. 1299 :
Propter suggestiones quorumdam tertiam partem Decimarum, quæ olim consuevit Decima pauperum appellari, etc.
Chronicon Upsaliense num. 11 :
Hic etiam de mansione Biscupcullum cum Ecclesia Cullum, et decimis Archiepiscopalibus, atque Decimis pauperum provenientibus de parochia Cullum ordinavit præbendam in Ecclesia, etc.
Occurrit præterea in Chartis Jacobi Archiep. Upsaliensis ann. 1280. et Erici et Waldemari Ducum ann. 1307. et alii apud Joan. Schefferum. Ejusmodi erant apud Hebræos decimæ, quas pauperibus recondebant, et quas Græco sermone [] πτωχοδεϰάδας appellatas scribit S. Hieronymus in cap. 45. Ezechielis.
P. Carpentier, 1766.
Decima Personalis, Eadem quæ supra Industrialis. Charta ann. 1288. ex Tabul. archiep. Auxit. :
Promiserunt et convenerunt dare decimam de agnis, caseis... et Decimam personalem,... ita videlicet quod fabri, sabaterii, textores... solvat quilibet eorum per annum duodecim denarios.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Decima Plena. Index MS. beneficiorum Eccles. et Diœc. Constantiensis fol. 15. e Musæo D. de Cangé :
Rector solvit pro Decima plena quinquaginta solidos.
P. Carpentier, 1766.
Decima Prorecta, Eadem fortassis quæ supra Jactata ; nisi sit Decima decimæ. Vide Prodecima. Reg. feudor. comitat. Pictav. ex Cam. Comput. Paris. fol. 66. r°. in Charta ann. 1405 :
Item Decimam prorectam dictarum terrarum dicti harbergamenti,... super quam decimam capit rector de Cloayco unum præbendarium frumenti.
P. Carpentier, 1766.
Decima Racemorum, seu vini, in Charta Joan. ducis Bitur. ann. 1402. ex Reg. Cam. Comput. Paris. ab ann. 1360. ad 1416. fol. 186. v°. :
Donamus... medietatem decimæ et juris decimæ bladorum, racemorum seu vini.
Decimæ Saladinæ, dicuntur quæ in Concilio Parisiensi ann. 1288. Philippo Aug. Franc. Rege procurante, contra Saladinum, qui maximam Terræ Sanctæ partem pervaserat, et Guidonem Regem funditus deleverat, omnibus omnium bonis imposita est, in subsidium Christianorum regionum illarum :
quod quidem (verba sunt veteris Chronici,) in grandem perniciem versum est. Nam plures qui Decimationes, Salahadinas nominatas, exigebant, violentius Ecclesias gravabant, et infeliciter postea cessit Decimatio :
eoque res deducta, ut Philippus hujusmodi decimas a subditis suis extorqueri inhibuerit, Diplomate ann. 1189. quod ex Tabulario Ecclesiæ Bellovacensis eruit Louvetus tom. 2. Hist. Bellov. pag. 309. et 311. ubi ejusdem Regis Diploma aliud profert, quod earum Institutionem continet, ut et Rigordus ann. 1188. de qua decima consulendi etiam Hovedenus pag. 641. Matth. Paris, Neubrigensis, et alii ad ann. 1188.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Decimæ Salicæ. Donatio Anselmi Abbat. Laureshamensis apud Tolnerum in Probat. Hist. Palatinæ pag. 17 :
Duæ vero partes omnium Decimarum ad Ecclesiam Turde aspicientium sunt in manu Præpositi præter Salicas Decimas, quæ respiciunt Laurensem Portarium.
Chart. ann. 1153. in Guden. Cod. Diplom. tom. 3. pag. 1058. Decima de terra Salica, ibid. pag. 1094. in chart. ann. 1226. Vide Haltausii Glossar. German. voce Sal-Zehenden col. 1583.
P. Carpentier, 1766.
Eædem atque Dominicales, quæ nimirum prædii domino pensitantur. Vide in Lex et Salicus.
Decimationes Salicæ. Charta Henrici II. Imp. ann. 1203. apud Nicol. Zyllesium :
De Ecclesiis vero et de omnibus per totam Abbatiam Salicis Decimationibus, nulli omnino beneficium aliquod concedi permittimus, etc.
Charta Conradi Imp. ann. 1026 :
Relictis videlicet illis et specialiter delegatis quibusdam curtibus et villis ac Ecclesiis omnibus ubicunque in S. Maximini prædio jacentibus, cum cunctis Salicis Decimationibus, unde necessaria tantummodo suis deberent procurare fratribus, etc.
In alia Henrici III. Imp. ann. 1044. ibid. :
Insuper omnes S. Maximini Ecclesias cum Decimis et Decimationibus,[] et omnes Salicas Decimationes, quas in usus hospitum, peregrinorum ac pauperum destinamus.
Alia ejusdem Henrici ann. 1056 :
Omnes Ecclesiæ et Salicæ Decimationes tam in agris quam in vineis, sive in silvis, etc.
Alia Otton. I. ann. 956. in Guden. Cod. Diplom. tom. 2. pag. 3 :
Dominicales, quas vulgo Salicas vocant, Decimationes, quoniam, essent nostræ regales, etc.
P. Carpentier, 1766.
Decima Sanctualis, Quæ sanctuario seu ecclesiæ vel altari debetur. Charta ann. 1323. in Chartul. eccl. Lingon. Cod. reg. 5188. fol. 199. v°. :
Et hoc pro quadam pecia vineæ liberæ ab omni servitute seu onere, excepta Decima sanctuali.
P. Carpentier, 1766.
Decima Sommatica, Quæ ex cella vinaria, vel ex equis sarcinalibus exigitur. Vide in Sagma. Charta Rainaldi archiep. Rem. ann. 1137. inter Probat. tom. 1. Annal. Præmonstr. col. 205 :
Ecclesiam vestram... ab omni Decima sommatica atque ab omni exactione liberam facimus.
P. Carpentier, 1766.
Decima Spiritualis, Ea quæ ecclesiæ debetur. Charta Bern. abb. Cassin. ann. 1273 :
De aliis vero victualiis et olivis solvant eidem vestario integraliter Decimam spiritualem, ut matrici ecclesiæ.
Ubi distinguitur ab ea, quæ nomine terratici eidem monasterio solvebatur.
P. Carpentier, 1766.
Decima Talliacia, Quæ nomine talliæ exigebatur. Charta ann. 1228. ex Tabul. Major. monast. :
Dedi monachis B. Nicolai de Sabolio... Decimam talliaciam vinearum mearum de Sabolio.
Vide infra Tallia 8.
P. Carpentier, 1766.
Decimæ Sequela, Jus exigendi decimam ex agris alterius territorii, cum a suis hominibus coluntur. Charta ann. 1295. in Chartul. Pontiniac. pag. 264 :
Cum discordia mota esset... super sequela Decimæ quam nos dicti decanus et capitulum habere asserimus... in villa et territorio de Soeilliaco, cum ibi terræ coluntur ab aliquibus in parrochia et decimaria finibusque decimariæ nostræ de Venussia commorantibus.
Vide Secta 4.
P. Carpentier, 1766.
Decimæ Tractus. Vide Tractus 3.
Decima Decimæ. Vetus Scheda de Urburis, subjecta Decretis Regum Hungariæ :
Et quoties Rex habuit Decimas partes hujusmodi minerarum, (auri, argenti et cupri) toties divisit et dedit Archiepiscopo Strigoniensi unam partem, et vocabatur ista datio Decima Decimæ.
Charta Waldemari Regis Daniæ ann. 1240. apud Pontanum lib. 9. Rerum Danicar. :
Mandamus universis et singulis Militibus, Castrensibus, et vassallis et feudatariis, sive terram nostram, quæ Libera dicitur, sive quamcunque aliam terram jure feudali vel quocunque alio titulo detineant, ut ex illis Decimas Decimarum persolvere Episcopo Revaliensi non omittant, etc.
Vide Redecima et Cario.
Decimale Subsidium proventuum Ecclesiasticorum a Sede Apostolica concessum Philippo Regi Francor. de quo Gesta Guillelmi Majoris Episc. Andegav. cap. 49. Idem concessum a Prælatis Franciæ pro redemptione Joannis Regis ann. 1358. uti docent Litteræ Caroli Delphini 24. Mart. 1358. descriptæ in Regesto Memorabilium Cameræ signato C. Vide Froissart. 1. vol. cap. 155. Qua vero ratione ejusmodi Decimæ ab Ecclesiasticis exigerentur, licet percipere ex aliquot Diplomatibus, quæ ex Chartophylacio Regio eruimus.
Ex 12. Regesto Chartophylacii Regii Ch. 159 :
Philippus D. G. Francor. Rex, dilectis et fidelibus nostris Archiepiscopo Remensi, Suessionensi, Catalaunensi, [] Laudunensi, Cameracensi, Tornacensi, Morinensi, Atrebatensi, Ambianensi, Noviomensi, Silvanectensi, et Belvacensi Episcopis Remensis provinciæ Suffraganeis, Abbatibus, Decanis, Prioribus, Capitulo cæterisque personis Ecclesiasticis civitatis, diœcesis et provinciæ Remensis in convocatione facienda per dictum Remensem Archiepiscopum congregatis, Salutem et dilectionem. Considerantes gravia personarum pericula et importabilia onera expensarum, quæ dilecti et fideles subditi regni nostri a longis retroactis temporibus ratione guerræ nostræ Flandriæ sustinuisse conspicimus, ac sollicite quærentes vias et modos, per quos, illo juvante cujus est superborum colla deprimere, inimicorum nostrorum Flandrensium superba rebellio compescatur, et sedato guerrarum discrimine, pacis amœnitas et quietis tranquillitas regno regnique subditis omni adversitate propulsata parentur, post multarum revolutiones viarum, tandem in hac via, tanquam expeditiori et commodiori negotio quod incumbit, nostra sollicitudo quievit, ut universos Prælatos, et personas Ecclesiasticas religiosas et sæculares, Duces, Barones, et quoscunque nobiles regni ejusdem requirere deberemus, ut de singulis quingentis librarum redditus, quas in regno ipso habeat, de uno homine equite armato, et ignobiles de sex hominibus armatis peditibus pro quibuslibet centum focis subsidium nobis faciant ista vice. Aperta igitur via hujusmodi, Ducibus, Comitibus, Baronibus, et cæteris Nobilibus regni nostri, et eis ex parte nostra requisitis ut juxta modum hujusmodi præstent, et consentiant præstari dictum subsidium a subditis eorumdem, una fuit eorum voluntas, una ab eis data est responsio, quod illud subsidium libenti nobis præstabunt animo, et a sibi subditis præstari unanimiter consenserunt, credentes quod vos et aliæ personæ Ecclesiasticæ prædictæ simile nobis subsidium faciatis. Nos igitur spem gerentes de vobis indubiam, quod sicut ex suscepto curæ pastoralis officio plus cæteris illa debitis requirere quæ sunt pacis, sic regni pacem, quæ ex dicto non mediocriter dependet subsidio, cæteris impensius et ferventius procurare velitis : Dilectionem vestram attente requirimus, et affectuose rogamus, quatenus hujusmodi subsidium in tam urgenti necessitate, in tam miserabilis expeditione negotii præstetis liberaliter, et ut a vestris præstetur subditis, nostrum nedum assensum, sed illud quod opportunum fuerit auxilium præbeatis, credentes dilectis et fidelibus nostris Magistro Petro de Latilliaco Canonico Parisiensi Clerico, et Jo. Choiselli Domino de Plexeio Militi nostris, vel eorum alteri super iis quæ circa hæc ex parte nostra vobis duxerint exponenda, et exposita per eum grato compleatis affectu. Data Parisiis die 12. April. an. Dom. 1304.
Ex eod. Regesto Ch. 166 :
Philippus D. G. Franc. Rex, dilecto et fideli Episcopo Cameracensi, salutem et dilectionem. Attendentes vestram non latere notitiam, quæ, quanta et quam gravia Nos oportet iis temporibus pro nostri defensione regni expensarum onera sustinere, vos requirimus et rogamus attente, quatenus illam Decimalem gratuitam subventionem, quam vobis guerræ nostræ præsentis negotio generose noviter concessistis, et quam generosius acceptabile duximus reputandum, sic diligenter et celeriter procurare, exigere, et levare curetis, quod nobis seu gentibus nostris infra instans festum Nat. B. Joan. Bapt. juxta concessionis prædictæ tenorem integre et indeficienter [] valeat applicari in negotio prædicto, prout ordinatum fore dinoscitur, committenda, quodque nostro in hac parte præposito nostro fraudati, nullove prætextu nostri periculoso defectu subjacentes, vobis de prompta exhibitione, sicut de concessione gratia subventionis hujusmodi teneamur ad uberes retributionis debitæ actiones. Actum Paris. die 8. Junii an. 1304.
Ex eodem Regesto Ch. 188 :
Philippus D. G. Francor. Rex, dilecto et fideli nostro Episcopo Belvacensi, salutem et dilectionem. Ad vestram jam potuit pervenisse notitiam, quod nos personæ propriæ non parcentes in prosecutione guerræ nostræ Flandrensis insistimus, et jam positi nostris e vicino inimicis, sumus ei Dei nostrorum adjutorio fidelium indigentes : ideoque vobis ex abundanti necessitatis hujusmodi articulum duximus exhibendum, vos de accedendo ad nos et nostrum exercitum secundum status vestri debitum et modum, quo tenemini in hoc casu absque dilatione quaque apud Attrebatum, vel ubi circaam per modum submus, submonentes et expresse citantes partes illas fuerimonitionis simplicis, quam retrobanni, quod ratione nostræ expositionis personæ et necessitatis prædictæ vobis districte et firmiter intimamus. Est tamen intentionis nostræ, quod si subventionem decennalem inter gentes nostras vobiscum vel vestris nunciis prolocutam solveritis vel * in prompta solvere voluntatis, ut erga nostros subditos diligenter et fideliter procurare solvi, submonitio prædicta ad servitium dicti exercitus nullatenus vos coartet. Dat. Atrebat. die 27. Julii an. Dom. 1304.
In eodem Regesto Ch. 187. describitur Charta ejusdem Regis ad Episcopos Regni data 27. Julii ann. 1304. ex qua sequentia delibavimus :
Ad cujus etiam complementum cogitantes nuper vobiscum, sive cum Missis vestris, tractari per * nostrates aliquas facientes Decimas aliquas requisivimus a vobis et a vestris subditis, quod vos ad hoc jam induxisse credimus pro causa communi * opere in tam periculosa necessitate, a qua non possunt nec debent se aliqui sæculares vel Ecclesiastici aliquatenus excusare, etc.
Et ex Charta alia ejusdem Regis ad Tolosanum Episcop. 26. Augusti ann. 1304. Ch. 189 :
Sane cum non credamus a vestra memoria excidisse, quod vos et Ecclesiasticæ personæ vobis subditæ duas nobis liberaliter concessistis Decimas pro defensione necessaria regni nostri, quarum unam jam dicuntur solvisse, etc.
Infra :
Cumque bonæ memoriæ Benedictus PP. Undecimus decimam duorum annorum ab omnibus personis Ecclesiasticis regni nostri exemptis nobis concessit ad hoc terminis constitutis exsolvendam, etc.
Hisce addenda quæ habentur in Spicilegio Acheriano tom. 13. pag. 347. 354. 355.
Decimales Ecclesiæ, in Chronico Corbeiæ novæ :
Dominus Liudwicus Rex die dedicationis Hemele in dotem altaris obtulit : tradidit etiam Hemmetorp Abbatiolam, Visbike decimas, Cum Decimalibus Ecclesiis in Episcopatu Asnabruggi.
Vide infra in Ecclesia.
P. Carpentier, 1766.
Decimalis Terra, Quæ decimæ obnoxia est, in Charta ann. 1212. ex Chartul. S. Evurtii Aurel.
P. Carpentier, 1766.
Decimalis Res, Ad decimam fructuum partem locata. Stat. Mantuæ lib. 2. cap. 24. ex Cod. reg. 4620 :
Si vero res fuerit emphiteotica, vel fictualis, vel Decimalis, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Decimagium, Territorium ubi percipiuntur decimæ. Charta anni 1251. in [] Tabulario S. Nicasii Remensis :
Cum discordia verteretur de limitatione Decimagii.
Chartularium S. Martini Pontissar. :
Infra metas parrochiæ seu Decimagii S. Audoeni.
Charta Visitatoris Fratrum Militiæ Templi ann. 1302. e secundo Chartulario S. Quintini in Insula pag. 170 :
Habebimus etiam perpetuo illam partem quam percipiebant in Decimagio, etc.
P. Carpentier, 1766.
Dismage, in Ch. ann. 1369. ex Chartul. 21. Corb. fol. 317. v°. :
Le moitié de toutes les dismes de tous les prés, qui sont en tout le Dismage de laditte ville de Vers, qui sont à disme.
Pro jure vero percipiendi decimam, occurrit eadem vox in Charta Phil. abb. Hasnon. ann. 1316. ex Reg. 56. Chartoph. reg. ch. 175 :
Avons vendu bien et loiaument... tous nos terrages et Dismages,... senz rien degueir ne retenir par devers nous.
Ut et Desmerie, in Ch. ann. 1416. ex Reg. feud. Comitat. Pictav. in Cam. Comput. Paris. fol. 325. v°. :
La disme ou Desmerie des blez et charnaige du lieu de Genoilhe et en toute la paroisse dudit lieu, tant en blez lyez et desliez,... et autres choses Desmables et appartenans à dixme. Dimée,
pro ipsa decima, in Ch. Simon. dom. Castrivil. ann. 1257. ex Bibl. reg.
Decimare, Decimam bonorum suorum impertiri. Edgarus Angliæ Rex Orat. ad Antistites, apud Seldenum ad Eadmerum :
Proavus meus, ut scitis, totam terram suam Ecclesiis et Monasteriis Decimavit.
Decimare, Decimam levare. Vide Perardum in Burgundicis pag. 535. Chart. ann. 1309. in Guden. Cod. Diplomat. tom. 3. pag. 736.
Decimare, Decimam persolvere, in Speculo Saxon. lib. 2. art. 48. § 3.
Decimaria, Prædium, ager, in quo percipitur fructuum decima. Charta Theobaldi Comitis Blesensis ann. 1131 :
Et decimam a via quæ Rameruco veniens... extenditur usque ad Decimariam de Ormes.
Alia ann. 1238. in Regesto Tolosano Cameræ Comput. Paris. fol. 43 :
Sive in allodio, vel in territorio, aut in Decimariis ejusdem Castri, etc.
Alia ann. 1246. in M. Pastorali Eccl. Paris. lib. 23. Ch. 95 :
Super eo quod dicebamus nos debere percipere medietatem decimæ in Decimaria eorundem.
Vide lib. 18. Ch. 12. et Tabular. Brivatense Ch. 304. Concilium Insulanum ann. 1288. can. 15 :
Item statuimus quod aliquis bladum de Decimaria alicujus Ecclesiæ intra aliam Decimariam transferre non audeat, quousque fuerit decimatum. Si quis vero contrarium fecerit, rectam decimam, scilicet decimam partem integraliter Ecclesiæ, de cujus Decimaria bladum extraxerit, intra octo dies solvere teneatur.
Occurrit eadem notione in Historia Dalphin. tom. 1. pag. 29. col. 1. et pag. 30. col. 2. in Tabulario S. Albini Andegav. apud Baluzium tom. 2. Hist. Arvern. pag. 426. Stephanotium tom. 3. Antiquit. Pictav. MSS. pag. 866. in Charta anni 1256. et pag. 905. in Charta anni 1339. Desmerie, in Consuetud. Solensi tit. 17. art. 8. Dismerie, in Consuet. de Valançay art. 3. Bituricensi art. 16. 18. Marchensi art. 332. Deymari, Occitanis.
Decimaria, Jus percipiendi decimam ad aliquem pertinens. Tabularium S. Mariæ Longipontis in diœcesi Paris. :
Donavit duas partes de Decimaria ipsius Ecclesiæ, hoc est... de annona, de vino, de lino, de cannaba, de ovis, de porcis, de vitulis et de omnibus aliis rebus.
Chartular. S. Petri de Domina fol. 63 :
Octavam partem Decimariæ de Thedesio [] accepit D. Hugo Prior in guatgeria.
Ibid. fol. 64 :
D. Hugo Prior de Domina accepit a quodam Milite nomine Aynardo octavam partem Decimariæ de Tedesio in vadio per centum solidos.
Vide veterem Consuet. Bituricensem editam a Thomasserio cap. 87.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Decimarium, ut Decimagium et Decimaria prima notione. Charta ann. 1304. ex Archivo D. Marchionis de Flamarens :
In omnibus illis viginti contatis terre, que teneri dicebantur ab eodem Domino Petro in Decimario S. Martini.
Transactio Abbatem inter et Monachos Crassenses ann. 1351. ex Libro viridi fol. 53 :
Habet Conventus dicti Monasterii... quosdam redditus, jura et proventus, et jurisdictiones... in terminio seu Decimario Castri de Lezinhano diocesis Narbonensis.
Decimarii, Rustici, qui terrarum seu aliarum rerum Decimas dominis vel Presbyteris persolvunt, Beneharnensibus Desmers dicti. Vide Marcam lib. 5. Hist. Beneharn. cap. 31. num. 1.
Decimarii, Qui decimas, vel suo, vel domini, aut alterius nomine, exigunt, in Concilio Burdegalensi ann. 1255. can. 18. 23. 24. et Copriniacensi ann. 1260. can. 18. (Charta anni 1229. ex parvo Chartulario S. Victoris Massil. fol. 123 :
Decimarius congreget decimam S. Antonini et tascam simul.
Tabular. S. Eparchii Inculism. fol. 17 :
Quicquid scilicet habebant in tota decima, vel in Cimiterio de Elz, vel Decimarii habebant ab eis. Desmarii
dicuntur fol. 16. Ibidem fol. 18 :
Et quia manutenebat Decimarios invasores Cimiterii ipsius, etc.
Infra :
Quicquid habebat pater meus in tota decima de Elz... et quidquid habebat in Decimariis vel Decimarii ab eo, etc.
Rursum fol. 19. v. :
Pater noster Sicher fuerat Decimarius de Ecclesia Euz, quia tenebat decimam, ut Laicus a Laicis, et partem terræ de Sanctuario.
Fol. 22 :
Ego Constantinus Decimarius de decima Ecclesiæ de Elz... habebam in decima de Elz feodium, ut colligerent quartam partem ex ipsa decima ubicumque extenderetur decima de omnibus rebus, de pane, de vino, de lana, de agris, et de omnibus aliis, de quibus decima datur.
Tabularium Monasterii S. Andreæ Viennensis :
Similiter nec aliquis ex auctuariis vel Decimariis S. Hilarii ultra prædictam viam, in parte scilicet Occidentali aliquid ex decimis requirere audeat.
Charta ann. 1174. apud Columbum lib. 3. de Episcop. Sistaric. :
Præterea concessit ei decimas in hortis, et vineis, et Decimarius et bestia ejus debent vivere de communi, et Decimarius debet jurare se decimas fideliter colligere.
Cujusmodi decimariorum, seu quibus decimæ competunt, passim habetur mentio in Tabulario Abbatiæ Dalonensis in Lemovicibus, pag. 3. 12. 27. etc.
Decimata Vini, apud Anastasium in Hadriano :
Ut Decimatas vini duas pensantes per unamquamque Decimatam libras 60.
Gregorius Mag. lib. 1. Epist. 41. lib. 10. Epist. 30. et lib. 12. Epist. 30. Decimatas vini etiam habet ; ut et Gregorius Monachus non semel in Chronico Farfensi, apud Muratorium tom. 2. part. 2. col. 385. Decimata tysanæ, infra in Tysana.
P. Carpentier, 1766.
Mensuræ vinariæ species videtur, ut et inter Census eccl. Rom. apud Murator. tom. 5. Antiq. Ital. med. ævi col. 836 :
Præstantes bisant. ij. auri solid. et vini Decimatas numero lxxx, in præsentia missi Paracellarii.
Ibid. col. 835 :
Vini megaricos centum
. []
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Decimatio, Decima seu illius perceptio. Instrum. ann. 1173. in Historia Mediani Monasterii pag. 305 :
Contulit Ecclesiæ Belli-prati in perpetuum omnem Decimationem grangiæ suæ de Obleseis sub censu duorum solidorum.
Charta Brzeczlai Ducis Bohemorum apud Ludewig. tom. 6. Reliq. MSS. pag. 56 :
Ad hæc in Brunensi provincia Decimationem frumenti, ac decem nummos, et villam Obucherii, et Decimam telonii, quod Brog vulgo appellatur, in flumine Olzava donavi.
Henric. I. Imp. Convent. ann. 922. cap. 8. Otton. M. ann. 952. cap. 10. Pertz. vol. Leg. 2. pag. 17. et 28.
Decimator, Idem forte qui Decimarius, vel qui jus habet exigendi decimam in agris, Dismier, in Consuetud. Arvernensi cap. 17. art. 18. et Marchensi art. 96. Constitutio Chlotarii Regis cap. 11 :
Agraria, pascuaria, vel decimas porcorum, Ecclesiæ... concedimus : ita ut actor, aut Decimator in rebus Ecclesiæ nullus accedat.
Qui scilicet decimas Regias expetebat. Litteræ ann. 1402. apud Georg. Christianum tom. 2. Rer. Moguntiac. pag. 886 :
Nostris et dicte nostre Præpositure reddituariis, censuariis, pensionaribus, arrendatoribus, Decimatoribus, colonis, incolis et subditis... intimamus, etc.
Vide Guillelmum de Podio-Laurentii cap. 6. Speculum Saxonic. lib. 2. art. 48. § 3. 9. 13. et Perardum in Burgundicis pag. 535.
P. Carpentier, 1766.
Sergent dismier, in Ch. ann. 1247. ex Chartul. Campan. fol. 343. v°. col. 1 :
Et se il avenoit chose par aventure, que li sergens terragierres et li Dismierres ne soient au descharger les gerbes, on croira lou deschargeour par son sairement.
Decimatura, Idem quod Decimaria, in Charta ann. 1157. in Hist. Vastinensi pag. 199.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Decimatus, ut Decimagium, Territorium ex quo decimæ colliguntur. Charta anni 1290. ex Archivo Episcopatus Meldensis :
Item in Decimatu de la Venne unum arpentum terræ, sex partitis minus.
P. Carpentier, 1766.
Charta Steph. Noviom. episc. ann. 1190. in Chartul. Mont. S. Mart. part. 5. fol. 92. v°. col. 1 :
Quicquid infra Decimatum habetis de Brancort ;... et quicquid infra terminos Decimatus de Montbren possidetis.