VICARIUS, generatim dicitur ille, qui alterius vices gerit, obit. Cledonius Romanus in
Arte :
Sæpe quæsitum est, utrum Vicarius dici debeat is, cui Magnificentissimi
Præfecti vices suas in speciali causa mandaverunt ; nam Vicarius dicitur is, qui ordine
codicillorum vices agit Amplissimæ Præfecturæ. Ille vero, cui vices mandantur propter
absentiam Præfectorum, non Vicarius, sed Vices agens ; non Præfecturæ, sed Præfectorum
dicitur tantum.
Senator lib. 6. form. 15. de Vicario urbis Romæ :
Vices
agentium mos est, sic judicum voluntatibus obedire, ut suas non habeant dignitates.
Splendent mutuato lumine, nituntur viribus alienis, et quædam imago in illis videtur
esse veritatis, qui proprii non habent jura fulgoris. Tu autem Vicarius diceris, et tua
privilegia non relinquis ; quando propria est Jurisdictio, quæ datur a Principe.
Excerpta ex Lege Longobard. cap. 24 :
Ut omnes
Episcopi, Abbates et Comites, excepta infirmitate, vel nostra jussione, nullam habeant
excusationem quin ad placita Missorum nostrorum veniant, aut talem Vicarium mittant
qui in omnibus causis pro illis rationem reddere possit.
Vicarius, Sequioribus sæculis, dictus est, qui vice Comitis, aut alterius judicis partes
exequitur in pagis, vel minoribus oppidis : Gallis
Viguier. Walafr. Strabo lib. de
Reb. Eccl. cap. ult. :
Centenarii, qui et Centenariones, et Vicarii, qui per pagos
constituti sunt.
Præceptio Gunthranni Regis in Concilio Matisconensi ann. 585.
de Comitibus :
Non Vicarios aut quoscunque de latere suo per regionem sibi
commissam instituere vel destinare præsumant, qui quod absit, malis operibus
consentiendo venalitatem exerceant.
Concil. Cabillon. II. ann. 813. can. 21. de
Comitibus :
Sed et ministros, quos Vicarios et Centenarios vocant, justos habere
debent, etc.
Gregorius Turon. lib. 10. cap. 5 :
Interrogare præcepit,
cujus
auxilio Cuppa ereptus fuerat, ut ab iis non comprehenderetur, qui
sequebantur ? Responderunt : Hoc Animodi Vicarii dolo, qui pagum illum judiciaria
regebat potestate, factum fuisse.
Monachus Sangallensis lib. 1. de Carolo M.
cap. 32 :
Fuit consuetudo in illis temporibus, ut ubicunque aliquod opus ex
Imperiali præcepto faciendum esset,...... ea Comites per Vicarios et officiales suos
exequerentur.
Hincmarus Remensis Opusc. 15. cap. 15 :
Comites et Vicarii,
vel etiam Decani plurima placita constituant, etc.
◊ Ejusmodi vero
Vicariorum Comitum jurisdictio erat
tantum in levioribus, non vero in majoris momenti, aut criminalibus causis, cum eæ ad
Comitem spectarent. Unde ortam licet opinari non modo
inferiorem, vel
mediam, quam vocamus
justitiam, vulgo
vicariam appellatam ; sed et
vocis
Viaria nomenclaturam, uti supra monuimus. Capit. 1. ann. 810. cap. 2. et
Append. 2. cap. 28 :
Ut ante Vicarium et Centenarium de proprietate aut libertate
judicium non terminetur, aut adquiratur, nisi semper in præsentia Missorum Imperialium,
aut in præsentia Comitum.
Lex Longob. lib. 2. tit. 52. § 7. Carol. M. 69. :
Ut ante Vicarios nulla criminalis actio definiatur, nisi tantum leviores causæ,
quæ facile possunt judicari, et nullus in eorum judicio in servitio hominem conquirat ;
sed per fidejussorem mittatur usque ad præsentiam Comitis.
Proinde ii videntur
Comitum Missi, de quibus Walafrid. Strabo lib. de Reb. Eccl. cap. ult. :
Comites
quidam Missos suos præponunt popularibus, qui minores causas determinent, ipsis majora
reservent.
Adde Capit. 2. ann. 810. cap. 15. Atque ii, si Missi dominici in
provincias mitterentur, cum Comitibus eorum publicis conventibus interesse necesse
habebant, ut est in Lib. 2. Capitul. cap. 28. De iis
inquisitionem faciebant Comites, ex Capitul. Lotharii tit. 3. § 3 :
Volumus ut
Comites nostri licentiam habeant inquisitionem facere de Vicariis et
Centenariis.
Horum etiam erat tributa colligere et exigere
in suis districtibus ex Addit. 4. Ludovici Pii cap. 116. quod
Villicorum, seu
Majorum Villarum curæ etiam potissimum incubuit ; adeo ut hos ab istiusmodi
Comitum Vicariis originem sumsisse par sit existimare.
Vicariorum vero
Comitum occurrit passim mentio in Lege Wisigoth. lib. 2. tit. 1. § 23. lib. 3. tit. 6. §
1. lib. 4. tit. 5. § 6. lib. 8. tit. 1. § 5. lib. 9. tit. 2. § 8. lib. 12. tit. 1. § 2. in
Capitul. ad Legem Salicam tit. 1. cap. 21. tit. 2. cap. 5. in Lege Longob. lib. 1. tit.
25. § 80. lib. 2. tit. 47. § 1. Lud.
P. 47. Carol. M. 22. in Capitul. Caroli M. lib. 2. cap. 28. 32. lib.
3. cap. 11. lib. 4. cap. 44. 63. 64. in Capitul. Caroli C. tit. 31. cap. 28. in Concil.
Arelat. ann. 813. can. 23. apud Adrevaldum lib. 1. de Mirac. S. Bened. cap. 24. Marculfum,
Beslium pag. 247. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Ad
Vicarios pertinebat non modo tributa colligere, ut paulo ante observatum est, sed
etiam
banna et justitias levare, et recipere clamores qui pertinent ad Comitem
, ex
Inquisit. pro juribus Dalph. tom. 1. Hist. Dalph. pag. 143. col. 1. Neque vero omnium
Vicariorum eadem fuit conditio : de causis quippe cum civilibus, tum criminalibus, atque
de iis quæ ad superiorem justitiam spectant, maxime Vicarii Regii, aliquando cognoverunt
et judicaverunt. Epist. Geraldi Archiep. Burdigal. inter Instr. tom. 2. Gall. Christ. novæ
edit. col. 292 :
Ipse tamen dominus Rex, sicut credimus, dedit
postea Vicarias suas paucis quibusdam militibus suis, qui sanguinis justitiam vice
ipsius exercent in toto vel in parte, et in aliquibus locis quæ sunt domini
Regis.
Litteræ Philippi VI. Reg. Franc. ann. 1340. tom. 3. Ordinat. pag. 169 :
Cum ordinatum fuerit quod in dicta villa Biterris essent unus Vicarius et unus
judex pro nobis et nostro nomine instituti, qui in dicta villa Biterris de omnibus
casibus tam civilibus quam criminalibus, et aliis quibuscumque ad nos pertinentibus in
dicta villa et Vicaria tunc constituta emergentibus, soli et in solidum primam
cognitionem haberent, omnesque subditi dicte Vicarie, sive persone Ecclesiastice, sive
Nobiles, seu alie cujuscumque status seu conditionis, casu primi ressorti ad nos
pertinentis, coram dictis Vicario et judice ad senescallum nostrum Carcassone
appellarent ; quo casu debebat dictus Senescallus in villa Biterris et non alibi,
cognoscere de premisso.
Varia itaque exstitere Vicariorum officia pro diversis
temporibus, locis, aut etiam pro dignitate eorum, quorum erant Vicarii. Vide in
Vigerius.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Vicarias sæculo undecimo ineunte jam sub clientelari professione concessas,
ea etiam conditione, ut feminæ eas possiderent, probat D.
Brussel tom. 2. de Usu
feudor. pag. 718. ex Charta Roberti Reg. Franc. ann. 1027. qua Harsendæ Garini viduæ
Vicaria de Antoniaco hæreditatis nomine asseritur :
Ad ultimum vero nos et
uxor nostra Regina Constantia uxorem Garini, Harsendam nomine, ad cujus hæreditatis
beneficium tantummodo camporum Vicariæ respiciebant, ante nostram præsentiam
convocavimus.
Id vero apud Occitanos in primis obtinuit, ut ex Charta
infeodationis Vicariæ Montispessulani ann. 1103. ibid. pag. 726. colligitur. Charta ann.
1162. inter Probat. tom. 2. novæ Hist. Occitan. col. 590 :
Ego Guillelmus de
Petramala... confiteor tibi Ugoni priori Salvensi quod Vicariam de portis et quidquid
habeo in tota villa, teneo a S. Petro de Salve, et a te Ugone priore..... ad feudum, et
debeo illud servire vobis.
Exstant etiam apud Delphinates, sed recentiora,
ejusmodi infeodationum exempla. Inquisitio pro juribus Dalphin. tom. 1. Hist. Dalph. pag.
143. col. 1 :
Archinjaux est homo ligius Comitis, et tenet de eo Vicariam.
Charta ann. 1267. ibid. pag. 144. col. 2 :
Nos Guigo Dalphinus Viennæ et Albonis
Comes... retinemus ad feudum d. Jacobum de Boczosello de Vicaria Gratianopolis, et de
omnibus quæ habet infra muros civitatis ejusdem et de aliis, si quæ de nobis tenet in
feudum ; de qua Vicaria et aliis, si qua tenet a nobis, debet et tenetur nobis facere
homagium ligium et fidelitatem.
Hæc rursum memorantur in Charta ann. 1311. ibid.
col. 1.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vicarius Majoris, Qui sub Majore cæteris villæ incolis præest, in Capitul. Caroli M. de Villis cap.
10.
Subvicarius, Qui
Vicarii, eo absente, vices agit.
Qui placitat placita pro Vicario, in Convent. ann. 1251. inter
Carolum I. Prov. Comit. et Arelat.
Yppovicarius, in Charta ann. 25. Caroli
Reg. apud Stephanot. tom. 3. Antiquit. Pictav. Bened. MSS. pag. 326.
Ypovicarius, in vet. Charta apud Beslium pag. 222. Petrus I. Rex Aragon. in
Constitut. edita apud Barcinonam ann. 1228 :
Dignum est, et firma observantia
teneatur, quod Vicarius non audeat sibi Subvicarium ponere per villas, vel parochias suæ
Vicariæ, nisi ubi ab antiquo habere forsitan consuevit Subvicarii,
in veterum
Diplomatum
subscriptionibus occurrunt non semel, apud Beslium in Comitibus
Pictavensibus pag. 223. et in Episcopis Pictav. pag. 38. 48.
Subvicarius Massiliæ, in Statutis ejusd. civit. lib. 1. cap.
2.
Vide Savin. Histor. Jur. Roman. med.
temp. tom. 2. § 49. not. f.
Vicarii porro alii fuere a Vicecomitibus. In Tabulario Persiensi exstat Notitia Judicati
sub Theoderico Comite Augustodunensi, quod subscribitur a
Bligario Vicecomite, et a
Girbaudo Vicario.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Quod minus
accurate dictum est, si ubique et semper id obtinuisse contendas ; præter quam enim quod
in Codice Reg. ad cap. 27. Excerptor. ex Lege Longobard. ubi memorantur
Vicarii, in
margine legitur,
id est, Vicecomites, vel Vicedomini ; certum est terram
Toarcensem, quæ Rigordo in Gestis Philippi Aug.
Vicecomitatus Toarcii dicitur, a
Giraldo de Turtiniaco
Vicariam Toarcensem appellari.
Vicaria, Districtus Vicarii, locus, in quo justitiam suam exercet. Charta Agii Episcopi
Aurelian. ann. 854 :
In eodem pago, in Vicaria Orcellensi, etc.
Chart. Carol. C. ann. 855. apud
Baluz. Capitul. tom. 2. col. 1464 :
Dedit..... in pago Parisiaco, in vicaria
Buciaxinse, in villa Dubro, cortile unum, etc.
Rodericus
Toletan. lib. 4. de Reb. Hispan. cap. ult. :
Post quod etiam cepit Anagarum, quod
olim Ticium vocabatur, et Vicariam, quæ ex eo nomen dicitur habuisse, quod Gothorum
tempore sedes judicii habebatur.
Albertinus Mussatus lib. 2. rubr. 4 :
Per coloniarum incolas, quas Vicarias appellant.
Vide Biblioth.
Cluniacensem pag. 266.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Vicaria eo significatu certis continebatur limitibus ; ut enim provinciæ in
pagos, monente Valesio in Præfat. ad Notit. Gall. pag.
xi. sic pagi in
vicarias dividebantur, quæ ex multis villis seu vicis constabant. Hinc pago
vicaria, et
vicariæ villa subjicitur in Tabul. S. Eparchii Inculism. ubi
passim occurrit :
In pago Egolismensi, in Vicaria N. in villa N.
Rursum :
In pago Petricorico, in centena Berciacinse, in villa N.
Ex quibus haud
male colligit idem Valesius
Vicariam et Centenam unam eamdemque rem esse. Vide
Centena 2.
Polypt. Irminon. Br. 12. sect. 24 :
Donationem quam fecit Winiudis in pago Oximense in centena Carbonense, in loco
qui dicitur Curtis Dodleni, etc.
Sect. 25 :
Donationem quam fecit
Hadoardus in eodem pago et in eadem Vicaria, in villa qui dicitur Curtis
Saxone.
Charta ann. 764. sæc. 3. Bened. part. 2. pag. 195 :
Et est præscripta Ecclesia in eadem patria Arvernica, in Vicaria
Rundanense.
Alia ann. 823. sæc. 4. part. 2. pag. 157 :
Tradimus villam seu
curtem nostram... quæ est in pago Lemovicino, in Vicaria Asnacense.
Occurrit
rursum pag. 158. et 161. Tabul. Montis S. Michaëlis :
Ego Guihenoccus dedi
monasterio S. Michaëlis quatuor villas, quarum tres sitæ sunt in Vicaria nuncupata
Miniac. quarta vero in Vicaria Mochon.
Ubi
Vicaria generatim pro terræ
tractu usurpatur, ut
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vicarium, in Tabul. Landevenec. :
Budic Comes tradidit S. Wingualoeo de sua propria
hæreditate quatuor villas, silva Carrec, duas in Vicario Encter, Caer Bullanc, in
Vicario Damett, Caer Wenheli.
Ibidem :
Tradidit.... de sua propria
hæreditate, id est tria Vicaria, Voeduc, Luhan, Ruduc S. Wingualoeo.
Vicaria, Jurisdictio Vicarii, ejusdem officium,
munus. Charta Innocentii II.
PP. apud Doubletum pag. 486 :
Vicariam quoque ac omnimodam
justitiam, ac plenariam libertatem juxta villam S. Dionysii, etc.
Alia Ludovici
VI. Regis ann. 1120. ex Tabulario Sandionysiano :
In eadem Curia perennem
indulgemus libertatem, Vicariam omnimodam in Curia ipsa, et Curiæ domibus conferimus,
etc.
Adde Chartam infeodationis Vicariæ Montispessulani ann.
1103. apud D.
Brussel de Usu feud. tom. 2. pag. 726. et Chartam ann. 1151. inter
Probat. tom. 2. novæ Hist. Occitan. col. 537.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vicariatus, Eadem notione. Charta ann. 1219. inter Macerias Insulæ Barb. tom. 2. pag. 529 :
Recognoverant siquidem dicti Levratenses quod vicariam de Dalgoiri cum
pertinentiis ad Vicariatum tenebant a dom. de Riviria, et hominium ligium inde debent.
Pertinentia ad Vicariam sunt illa, etc.
Synodus Pergam. ann. 1311. apud Murator.
tom. 9. col. 547 :
Sancimus quod aliquis clericus, sive ecclesiastica persona
absque diœcesani sui licentia officium publicum vel officialitatem alicujus secularis
rectoris seu communitatis seu universitatis burgi, castri, loci, aut parochiæ...
exercere vel suscipere de cætero non præsumat, scilicet consulatus, tabellionatus,
gastaldiæ, Vicariatus, vicedominatus, etc.
Vicaricia Potestas. Charta
Gaufredi Comitis Andegavor. pro Monasterio S. Albini :
Concessimus quoque eis, ut
nulla in eorum terra Vicaritia dominetur potestas, nisi de homicidio, aut furto, vel
incendio, etc.
Idem quod
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vicaria, Justitia, seu jus cognoscendi et judicandi de criminibus. Charta fundationis
Monast. B. Johannis de Mota, apud Mabill. tom. 3. Analect. pag. 302 * :
Quiquid ad
eumdem locum pertinet, vel pertinere videbitur, videlicet decimam, Vicariam furti,
raptus et sanguinis, omnesque insuper omnimodis totius loci reditus et
consuetudines.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vicaria, Legitima
Vicarii portio, quod ipsi ex officio competit. Charta ann. 1103.
apud D.
Brussel de Usu feud. tom. 2. pag. 726 :
Sed si de militibus
Montispessulani, vel de uxoribus illorum, ego Willelmus dominus Montispessulani averum
habuero propter placita Montispessulani, habeas inde Vicariam tuam. De qua (justitia)
Vicarius habebit suam Vicariam,
in Charta ejusdem anni inter Probat. tom. 2.
novæ Hist. Occit. col. 361.
Vicaria, Exactio, quam Vicarius faciebat intra Vicariæ suæ limites. Tabular. S. Eparchii
Inculism. fol. 22. ex Testamento Humberti Guerillæ ann. 1107 :
Concedo... totam
illam pravam consuetudinem seu injustitiam vel inquietudinem, quam in terra S. Eparchii,
quæ vulgo Vicaria appellatur, violenter et injuste per occasionem Vigeriæ
capiebam.
Tabularium Celsinianense :
Et ista omnia sine mala consuetudine,
et sine ulla Vicaria.
Tabularium Vindocinense ch. 55 :
Habebat vineæ
agripennum unum, allodialiter immunem, hoc est, ab omni census et Vicariæ redhibitione
liberum.
Tabularium Abb. Belliloci in Lemovic. :
Si aliquis contra hunc
titulum aliquam calumniam inferre tentaverit, aut ullus Vicarius Vicariam requisiverit,
vel ullam dominationem.
Tabularium Abbat. Conchensis in Ruthenis ch. 49 :
Dono et cedo et perpetuum derelinquo Vicariam et malos usus et consuetudines, et
cætera omnia, quæ juste vel injuste habeo, etc.
Charta Henrici Regis Franciæ
ann. 1048. ex Tabulario Ecclesiæ Carnotensis num. 29 :
Et hoc mihi aliquantisper cogitanti ad memoriam rediit Canonicorum Carnotensis Ecclesiæ, quam sæpius
inculcaverant, petitio, per quam a diversis exhibitionibus et exactione illa, quæ
vulgari nomine Vicaria vocatur, illum fiscum, cui Unigradus vocabutum est, liberum et
quietum deinceps concederem, etc.
Charta Philippi Regis Francor. apud Doubletum
pag. 856 :
Ad ultimum vero regalis sublimitas, tantam incolis Capellæ libertatem
concessit, ut nullus in ea bannum, vel theloneum, aut Vicariam aliquam nisi S. Dionysio
persolvisset, etc.
Alia Anselli Episcopi Belvacensis ann. 1099 :
Dedit B.
Petro in suburbio Belvacensi 12. hospites cum omni justitia, excepta Vicaria, foragio,
et teloneo, etc.
Tabul. Majoris Monast. :
Quæ omnia libera ab
omni consuetudine exactionis, vel Vicariæ, seu cæterorum vectigalium facio.
Charta alia ibid. :
De hospitibus quoque qui in terram monachorum hospitati
fuerint, concessit et dedit eisdem monachis omnem Vicariam et omnes
consuetudines.
Vicariorum cupiditas notatur in Capitul. Ludovici Pii ann. 829.
cap. 5. Adde Spicilegium Acherianum tom. 13. pag. 292. Mabill. sæc. 6. Bened. part. 2. pag. 389. et Lobinell.
tom. 2. Hist. Britan. col. 190.
Vicarietas. Eadem notione.
Tabularium Vindocinense fol. 48 :
Emit liberam a lege Vicarietatis.
Fol.
51 :
Liber ab omni redditione Vicarietatis, vel alterius lege, excepta
decima.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vicariata, ut
Vicaria, Jurisdictio, officium
Vicarii. Notitia ann. circ. 1068.
apud Marten. tom. 1. Ampl. Collect. col. 473 :
Post mortem autem ipsius domni
Gervasii Archiepiscopi, confirmavit et corroboravit omnino Gervasius ipsius nepos donum
hoc, id est Vicariatam prædictæ terræ de Sarciaco, et quicquid ad Vicariatam pertinet et
venationem totius bosci S. Vincentii.
Vicariatio, Functio
Vicarii, seu ejus, qui alterius
vices agit. Epist. Agapeti. PP. ann. 951. in Append. ad Marcam Hisp.
col. 867 :
Si quis autem, quod non credimus, in aliquibus frangere tentaverit,
sciat se, nisi resipuerit, auctoritate Dei et S. Petri Apostoli atque nostra, qui ejus
fungimur Vicariatione, anathematis vinculis indissolubiliter innodandum.
Eadem
leguntur ibid. col. 868. et apud Marten. tom. 1. Ampl. Collect. col.
325. Flodoardus lib. 4. Hist. Remensis cap. 1 :
Qui si veniendi
facultas defuerit, suos cum eo dirigant legatos, qui eorum Vicaricatione perfuncti,
disceptandi et deliberandi libertatem possideant.
Legendum
Vicariatione,
uti habetur in Charta Gauffredi Comitis Andriensis ann. 1175. apud Ughellum tom. 7. pag.
1091. 1092 :
Si aliquis tentaverit facere furnum, vel etiam portare panem in suo
territorio, incidat in dictam pœnam, et medietas dictæ. pœnæ sit Curiæ regalis, et alia
medietas sit Ecclesiæ ; et si ego, qui sum dominus, vel hæredes et successores mei
tentaverint, incidant in dictam pœnam, quam Vicariationem concessit mihi dominus Rex per
litteras sigillatas magno sigillo, etc.
Infra :
Pro qua concessione et
Vicariatione fateor me accepisse a dicto Mario Episcopo Ecclesiam Majorem, quæ est prope
Castrum dictæ civitatis ; et dictus Marius obtinuit licentiam de dicta Vicariatione et
concessione dictæ Ecclesiæ, etc.
Sic autem concipitur Chartæ initium :
Nos Gauffredus, etc. vicariam cum Mario venerabili Episcopo Montis Viridis,
furnum, quod habes in civitate, etc.
Ita
Vicaria et
Vicariatio,
idem sonant.
P. Carpentier, 1766.
◊ Hinc nostris
Vicariat, Scriptum, quo
quis alicujus procurator constituitur. Lit.
remiss. ann. 1480. in Reg. 206. Chartoph. reg. ch. 478 :
Le Vicariat, contenant la
puissance bailliée par l'arcevesque de Tours à maistre Jehan de Plains son official, et
au moyen duquel a esté par ledit de Plains, comme vicaire, fait collation d'icelle
cure.
P. Carpentier, 1766.
Vicarii, ecclesiis pastore viduatis constituti interdum vicini episcopi a summo pontifice.
Charta ann. 1107. in Chartul. Cluniac. ch. 137 :
Ego Wido Viennensium
archiepiscopus et Apostolica auctoritate Bisumptinæ sedis Vicarius confirmo.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vicarii Christi nuncupantur Episcopi in Epist. Synodi ad Teudonis-villam inter Capitul. Caroli
Calvi tit. 2.
Vicarii S.
Petri,
et Apostolorum, vel
Apostolicæ Sedis, passim dicti summi
Pontifices, quod loco Petri Christi vicem gerant in terris, inquit Baronius ann. 740. n.
5. apud Gelasium PP. Epist. ad Anastasium Augustum, Symmachum in Apologetico ad eumdem
Imperat. in Romana Synodo ann. 800. in Præfat. ad Concilium Meldense ann. 845. et can. 80.
etc. Vide, quæ annotavit Baluzius ad Epist. 84. Lupi Ferrariensis.
Vicarius Sedis Apostolicæ, qui alias
Legatus Sedis Apostolicæ dicitur, cui nempe vices suas in
Ecclesiis aut Provinciis designatis summus Pontifex committit. Hujus dignitatis formula
exstat in variis Epistolis Gregorii M. Joannis VIII. PP. præterea in Sergii II. PP.
Epistola, qua Drogoni Episcopo Metensi Caroli M. filio vices suas impertitur, tom. 3.
Concil. Sirmondi pag. 9 :
Sed quia nos cunctarum sollicitudo angit Ecclesiarum, ubi
ipsi esse non possumus, more præcedentium nostrorum moderationis nostræ Vicarios
damus.
Vide Gregor. VII. lib. 6. Epist. 21. et alibi, Annales Francor. Bertin.
ann. 884. et quæ Marca commentatur in Dissertat. de Primatibus num. 49.
Vicarius summi Pontificis
in Spiritualibus Romæ, cujus munus quale sit, accipe ex
Bulla Benedicti XII. PP. ann. 1341 :
Te (Episcopum Assisinatem)
in
urbe supradicta, ejusque suburbiis et districtu Vicarium nostrum in Spiritualibus usque
ad nostrum beneplacitum tenore præsentium constituimus, ac etiam deputamus, visitandi
Ecclesias, Monasteria, et loca Ecclesiastica, sæcularia et regularia, quorumcunque
ordinum, non exempta nec privilegiata, et tam Ecclesiarum, Monasteriorum, et locorum
ipsorum, quam alias personas Ecclesiasticas, urbis, suburbiorum, et districtus
prædictorum cujuscumque status, ordinis, vel conditionis existant, nec non reformandi,
quæ in eis reformationis ministerio noveris indigere, earum et cujuslibet excessus et
crimina corrigendi, et puniendi, aliaque faciendi et exercendi auctoritate nostra, quæ
ad hujusmodi Vicariatus officium pertinere noscuntur.
Vide Gregor. IX. lib. 1.
tit. 28. cap. 5.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vicariatus, Ejusmodi Vicarii dignitas, officium. Charta ann. 1409. apud Ludewig. tom. 5.
Reliq. MSS. pag. 57 :
Nostram ordinationem et amicabilem compositionem sigillo
Vicariatus nostri in Spiritualibus.... fecimus.... communiri.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vicarii S.
Donati, Ita passim sese inscribunt Aretini Episcopi, ut ad Instrumentum ann.
1027. observat Mabillonius sæc. 6. Bened. part. 1. pag. 277 :
Theodaldus S. Donati
Vicarius, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vicarii Episcoporum nuncupati
Chorepiscopi. Vide supra in hac voce. Memorantur Episcoporum
Vicarii in
Capitul. Ludovici Pii ann. 816. cap. 28. et in Addit. 2. cap. 19.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vicarius Generalis Abbatis Casinensis, Cui scilicet Abbas suas vices committit, in Supplemento Vir.
Illust. Casin. Placidi Diac. apud Murator. tom. 6. col. 77.
Vicarii, dicti
Beneficiati quidam in Ecclesiis Cathedralibus, qui Majoribus Missis
decantandis, et officiis Ecclesiasticis peragendis potissimum addicti erant, in eoque
vices Canonicorum peragebant, unde
Canonici Vicarii etiamnum appellantur.
Canonici, Vicarii, seu simplices choriales
, in Concilio Coloniensi ann. 1310.
cap. 7. in Senonensi ann. 1320. cap. 4. et Parisiensi ann. 1324. cap. 4. Necrologium
Ecclesiæ Ambianensis :
4. Kal. Mart. ob. Enguerrani de Croy Canonici. Iste
ordinavit in Ecclesia nostra perpetuis temporibus redditus ad decem Vicarios annuatim
instituendos, videlicet duos Capellanos, duos Diaconos, duos Subdiaconos, quatuor
Presbyteros. De Capellanis autem unus celebrabit Missam de B. Virgine, alius pro
defunctis, et utrique eorum ministrabit in Missa unus Diaconus, et unus Subdiaconus de
prædictis, etc.
Vide Gobelinum Personam in Cosmodrom. pag. 241. Statuta Ecclesiæ
Leichefeldensis in Monastico Anglic. tom. 3. pag. 243. Chronicon. Archiepiscop.
Upsaliensium pag. 216. et Metropolim Salisburgensem tom. 1. pag. 264.
P. Carpentier, 1766.
◊ Unde
præbenda
illis attributa,
Vicarialis nuncupabatur. Lit. admort. ann. 1382. in Reg. 121.
Chartoph. reg. ch. 110 :
Cum defunctus magister Radulphus de Ailliaco, tunc
canonicus Ambianensis, ..... ordinaverit unam præbendam perpetuam, sacerdotalem et
Vicarialem in dicta ecclesia Ambianensi fundare, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vicarii Chorales, Eadem notione, in Testam. Rotherami Eborac. Episc. ann. 1498. ex Lib. nig.
Scaccarii pag. 678 :
Volo etiam quod Vicarii Chorales ecclesiæ Eboracensis prædictæ
habeant c. lib.
Vicaria, Ejusmodi Vicarii dignitas seu Beneficium, apud Stephanum Tornac. Epist. 193.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vicariatus, Eodem intellectu. Obituar. MS. Eccl. Morin. fol. 8 :
Prima die cujuslibet
mensis Vicarii ecclesiæ Morinensis tenentur ire in capitulum, et ibi resignare suos
Vicariatus per traditionem unius festucæ.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vicaria, Sacellum reditibus annuis instructum a presbytero deserviendum, Gall.
Chapelle, vel
Chapellenie. Charta Guillelmi II. Episc. Ultraject. ann. 1301.
in Batav. sacra pag. 173. col. 2 :
Supersunt et litteræ expiatoriæ hujus cædis, quo
nomine mater Hannonis Comitis Hollandiæ fundavit Vicariam unam alteramque largiter
dotatam.
Testam. Bertrandi de Turre ann. 1328. apud Baluz. tom. 2. Histor.
Arvern. pag. 709 :
Volo et ordino quod in capella de Olergio.... fiat quædam
Vicaria quæ semper conferatur per hæredem meum dominum Olergii, quotienscumque ipsam
Vicariam vacare contingerit, cuidam presbytero vicario pro divinis ibidem celebrandis
pro animæ meæ et parentum...... salute.
Testam. Amedei Dalphini ann. 1355. ibid.
pag. 323 :
Item instituo aliam Vicariam in hospitio meo de Melhau de quinque
sextariis frumenti et de quinquaginta solidis Turon. in capella dicti hospitii mei de
Melhau, et de bonis meis dicti loci de Melhau solvendis et reddendis illi qui dictæ
Vicariæ deserviet ; ita quod illi seu ille qui in dicta capella deservient ter in
septimana Missas celebrare in eadem capella teneantur.
Occurrit rursum ibid. pag. 317. MS :
Cil sert à riche Vicairie,
Qui sert à la Vierge Marie ;
Provende el ciel icil deservent,
Qui jor et nuit de cuer la servent.
P. Carpentier, 1766.
◊ Lit. remiss. ann. 1389.
in Reg. 138. Chartoph. reg. ch. 154 :
Pour l'ame d'icellui prestre, Loys Baille
doit fonder de sa rente une Vicairie ou chapelle.
Vicarii in Ecclesiis dicuntur, qui vices agunt Parochi, de quibus est titulus apud Gregor.
IX. et in Sexto. Thomas Walsinghamus pag. 275 :
Docuit nempe plebem, decimas non
esse dandas Curato, nisi is, qui daturus esset, foret ditior quam Vicarius, qui
acciperet, sive Rector.
Vide Concilium Arelatense ann. 1260. cap. 5. Sic porro
appellabantur, Anglis præsertim,
Vicarii perpetui, qui in Ecclesiis constituuntur,
quæ Monasteriis aut Collegiis Canonicorum
appropriatæ sunt, id est, quæ ad
Monasteria aut Collegia Canonicorum pertinent.
Prestre fermier ou Vicaire de l'eglise parrochial dudit Croissy
,
in Charta ann. 1456. ex Chartul. Latiniac. f. 177. v°. Compositio
facta inter Hugonem Episcopum Lincolniensem et Guill. Abbatem S. Albani ann. 1209 :
Et super appropriatione omnium Ecclesiarum, in quibus jura Pontificalia non
habent Abbates S. Albani ; et assignatione Vicariarum in eisdem, nec non et custodiis
earundem Ecclesiarum et Vicariarum, cum eas'vacare contigerit.
Charta Henrici
Archiep. Senonensis ann. 17. Ludov. Reg. ex Tabul. S. Germani Pratensis :
Quæ duo
altaria prædecessores ejus abbates, sub titulo et respectu Vicariorum a nostris
prædecessoribus tenuerunt, remotis et condonatis Vicariorum personis, prædictæ Ecclesiæ
B. Germani sub censuali tenore possidenda in perpetuum concederemus, etc.
Charta ann. 8. Henrici V. Reg. Angl. apud
Blount
in Nomolex. :
Ego Joannes Webbe perpetuus Vicarius ecclesiæ parochialis de
Bromyord dedi domino David Hay perpetuo Vicario ecclesiæ parochialis de Anenebury duas
acras terræ.
Vide
Appropriare.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vicaria, Ejusmodi Vicariorum dignitas seu beneficium. Statuta Eccl. Nemaus. apud Marten.
tom. 4. Anecd. col. 1065 :
Præcipimus districte ne aliquis rectoriam seu Vicariam
alicujus ecclesiæ præsumat ab aliquo recipere, nisi prius nobis fuerit præsentatus, et a
nobis illius ecclesiæ curam receperit animarum.
Charta ann. 1201. ex Tabul. B.
M. de Bononuntio Rotomag. :
Ad communem omnium notitiam volumus pervenire nos
intuitu Dei dedisse.... ecclesiam S. Mariæ de Bervilla super Secanam integre cum omnibus
pertinentiis suis in perpetuum, salvo jure pontificali, possidendam et in usus pios
convertendam, salva vicaria decem librarum usualis monetæ a nobis et successoribus
nostris Vicario conferenda. Vicaria parrochialis,
in Charta ann. 1309. tom. 1.
Chartul. S. Vandreg. pag. 931. Charta ann. 1377. apud Kennett. in Antiquit. Ambrosd. pag.
511 :
Vicaria in capella de Hedingdon.... consistit in omnibus obventionibus
altaris, cum minutis decimis totius parochiæ, exceptis decimis agnorum et decimis casei
de curia domini provenientibus... Et valet Vicaria quinque marcas et amplius, tota autem
ecclesia xx. marcas.
Occurrit rursum ibidem pag. 193. 483. 505. et
543. apud Lobinell. tom. 3. Hist. Paris. pag. 603. et in Hist. Mediani Monast. pag. 376.
377. et alibi.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vicaria Primæ Missæ, Reditus assignatus pro prima Missa. Charta ann. 1380. apud Ludewig. tom. 1.
Reliq. MSS. pag. 401 :
Nicolaus Episcopus Misnensis Vicariam primæ Missæ in
Ecclesia parochiali de Kirchhain, vestro monasterio univit.
P. Carpentier, 1766.
Vicaria, Stipendium
vicario ecclesiam deservienti assignatum. Charta Gualt.
archiep. Rotomag. ann. 1200. inter Instr. tom. 11. Gall. Christ. col. 31 :
Dedimus
autem et confirmavimus dictis canonicis omnes prædictas ecclesias,.... salvis honestis
Vicariis sacerdotum, in prædictis ecclesiis ministrantium.
P. Carpentier, 1766.
Vicaria, Idem videtur quod
Præbenda, cibi scilicet ac potus diurna portio
vicario concessa. Charta ann. 1486. inter Probat. tom. 2. Annal. Præmonst. col.
364 :
Campanarius pro salario suo habebit quolibet anno vigintiocto Vicarias,
etc.
P. Carpentier, 1766.
Vicaria Cymiterii, Jus sepeliendi in cœmeterio. Charta Guill.
de Loischel ex Chartul. S.
Dion. de Nogento :
Dono ..... presbyterium S. Martini Loischeli,.... id est,
offerendas, sepulturas, primitias, Vicariam et theloneum cymiterii.
Nisi reditum
vicariæ intelligas.
P. Carpentier, 1766.
Vicaria Thelonensis, Jus exigendi
teloneum. Charta fundat. S. Launom. Bles. ann. 924. inter
Instr. tom. 8. Gall. Christ. col. 412 :
Do et concedo.... S. Launomaro et monachis
ejus.... omnes consuetudines ipsius (pagi)
, terras et aquas, videlicet
totam Vicariam thelonensem, rota ticum, bannum, feoda, etc.
Vicarii Imperii dicti sunt, quos Imperatores et Reges Romani, cum ipsi per se negotiis regni et
Imperii sufficere non possent, ex aulæ suæ proceribus constituebant, qui vice illorum
cognitioni causarum præessent ; et horum quidem munus, cum persona, quæ eidem
præficiebatur, exspirabat. Ejusmodi fuerunt, quos in Germaniæ Principatibus delegare
solebant Imperatores, qui sub dignitate
Comitis Palatii, vices Imperatorias
agebant, et in iis supremo jure causas dijudicabant. Neque omnino diversi ab iis, qui
vulgo
Vicarii Generales Imperii nuncupantur, quibus scilicet Imperator, in certis districtibus,
Vicariam
Imperatoriæ potestatis et dignitatis committit, seu ad vitam, seu etiam in liberos
masculos translata eadem dignitate. Quæ quidem
Vicaria maxime dari consueverat in
Italia et Gallia, quo rarius accedebant Imperatores. Charta Ottonis I. Imper. ann. 962. apud Murator. tom. 20. col. 626 :
Creamus dictum Valterium Vicarium Imperialem et primum Marchionem
Mantuæ.
Charta Friderici Imp. ann. 1248. apud Guichenonum :
Thomas de Sabaudia Comes, sacri Imperii a Papia superius Generalis
Vicarius.
Alia ejusdem Imper. ann. 1249. apud eumdem :
Ipsum
(Thomam)
nostrum et sacri Imperii generalem Legatum in partibus ipsis
duximus statuendum.
Inventar. Chartar. Reg. ann. 1482. fol. 281. v° :
Rotulus in papiro non signatus continens quandam informationem factam contra
præsumentes defuncto Imperatore Vicariatus Imperii nomen sibi attribuere, maxime in
partibus Mediolanensibus. De anno 1308.
Guillelmus Comes de Monteforti pro Seren. D. Ludovico D. G. Roman. Rege in Mediolano et
ejus Comitatu specialis, et in tota Lombardia Vicarius Generalis
, in Charta ann.
1327. in qua fit mentio Bertholdi Comitis de Marsteten,
dicti Nysfen,
olim Regis Henrici in partibus Italiæ Vicarii
Generalis
. Matthæus Vicecomes D. gratia....
Serenissimi D. Henrici Romanorum Regis
et sacri Imperii in civitate et districtu Mediolani Vicarius Generalis
ann. 1312.
Joannes Galeatius Vicecomes Mediolani, Imperialis
Vicarius generalis
, in Chron. Andr. Danduli apud Murator. tom. 12. col.
478. Rupertus Imp. Brunorium
de la Scala, et filios masculos
legitimos,
Vicarios generales constituit in civitatibus Veronæ et Vincentiæ et
eorum territoriis, constitutione ann. 1434. quæ descripta legitur apud Goldastum tom. 1.
pag. 395. De Vicariatu Imperii in Regno Arelatensi Carolo V. Regi Franciæ, tum Delphino, a
Carolo IV. Imp. concesso, egerunt Anton. Dominici in Assertore Gallico pag. 234. 235. et
alii. Adde Bodinum lib. 1. de Republ. cap. 9. pag. 137. Formula vero dandi
Vicarium
Imperii, habetur apud Petrum de Vineis lib. 3. Epist. 79. lib. 5. Epist. 1. et apud
Goldastum tom. 1. Constitut. Imper. pag. 395. 396.
Vicarii præterea
Imperii appellati, quos Imperator, extra provinciam discedens,
veluti in Italiam proficiscens, in Reipublicæ administratione sibi substituebat. Ita Otto
M. in Italiam proficiscens
Vicarium ordinavit, sibique substituit absenti Hermannum
Brunswicensem : Fridericus I. filios suos Regem Henricum, et Philippum Sueviæ Ducem : Otto
IV.
quo tempore profectus est Romam coronari in Imperatorem, Imperium supra Mosellam
fratri suo Henrico Palatino regendum
dimisit, ut est apud Cæsarium Heisterbach. lib.
1. Henricus VII. filium Johannem Bohemiæ Regem, et Berchtoldum Hennembergicum, primum ejus
familiæ Principem : Sigismundus Cæsar, Guillelmum Bavariæ Ducem ; Ludovicus Bavarus Cæsar
consensu Imperii Principum Ottonem Austriæ Ducem Vicarium Imperii constituit Paduæ et
Tarvisii ; et ab eodem Ludovico Cæsare Edwardus Angliæ Rex Generalis Vicarius per
Germaniam deputatus est, apud Froissart. 1. vol. cap. 35. Codex reg. 10197. 2. 2. fol. 110. r° :
Anno
Domini 1338. Ludovicus IV. Romanorum imperator.... apud Confluenciam supra Rhenum
tenuit consistorium imperiale, in quo..... de consilio Electorum, principum et
procerum suorum, Eduwardum III. regem Angliæ personaliter ibi præsentem, Vicarium
imperii solempniter constituit.
Idem Rex ab eodem Cæsare
Ludovico et Ordinibus Imperii per Galliam et regnum Arelatense constitutus est, teste
Goldasto tom. 3. pag. 411. Rupertus Imp. Romam proficiscens coronam suscepturus, Ludovicum
Palatinum Comitem Rheni filium, in absentia sua, in Germania, Gallia, et regno Arelatensi
Vicarium constituit, ut est apud eumdem Goldastum tom. 1. pag. 381. Quæ quidem Ruperti
Constitutio docet præterea,
de Jure Comitatus Rheni fuisse, et esse, quod cum Romanus
Imperator vel Rex ultra montes in Italiam ingressus fuerit, in ipsius absentia
Vicariatum Imperii in Germania, Gallia, et regno Arelatensi, ad Comitem palatinum Rheni
pertinuisse et pertinere
. De quo quidem Comitis Palatini jure, ut et de Vicariatu
Imperii, qui ad eum, et Ducem Saxoniæ, durante interregno, pertinet, docte disputat
Wicfordius in tractatu Gallico de Electione Imperatoris cap. 12. cui adjungendus
Christophorus Gewoldus in Tract. de Septemviratu Imperii cap. 11. Vide supra
Electores.
P. Carpentier, 1766.
◊ Vicarios autem
Imperii in Italia,
vicariatus honore et jurisdictione, morte imperatoris qui illos
constituerat, privari, atque ad Romanum pontificem continuo pertinere illius exercitium,
statuere nititur Joannes PP. XXII. in Constit. ex ejusd. Reg. fol. 102. r° :
In
nostram et fratrum nostrorum deductum est, fama divulgante, notitiam, quod licet de jure
sit liquidum et ab olim fuerit inconcusse servatum quod, vacante imperio, sicut et nunc
per obitum quondam Henrici Romanorum imperatoris vacasse dinoscitur, cum in illo ad
secularem judicem nequeat haberi recursus, ad summum Pontificem, cui in persona beati
Petri terreni simul et cœlestis imperii jura Deus ipse commisit, imperii prædicti
jurisdictio, regimen et dispositio devolvuntur, et ea, tempore durante ipsius vacatione
imperii, per se vel alium seu alios exercuisse noscitur in imperio memorato. Nonnulli
tamen in Italiæ partibus, potestatis et dignitatis fastigium illicite ambientes, in
nostrum et sanctæ Romanæ ecclesiæ matris, quantum in eis est, præjudicium evidens ac
diminutionem honoris et juris, vicariatus seu alterius cujuscumque nomen officii, quod
ipso imperatore vivente, ex ipsius commissione gerebant in certis terris, territoriis,
sive locis, post decessum ipsius, absque nostra vel Apostolicæ sedis petita vel obtenta
licentia, retinere sibi, et nonnulli etiam de novo assumere quod non gesserant, aut
gestum antéa, posteaquam dimissum, resumere temerariis ausibus præsumpserunt ......
Præsentiam auctoritate monemus, sub excommunicationis pœna, omnes et singulos,
cujuscumque status, præminentiæ, dignitatis aut conditionis existant,... quatenus de
cætero a denominatione hujusmodi seu nominis assumptione, resumptione ac retentione
prædictis, necnon usu, potestate et exercitio supradictis prorsus abstineant et omnino
desistant.
P. Carpentier, 1766.
Vicarii Romæ appellati Præfecti urbis. Bonincont. in Hist. Sicul. part. 3. apud Lamium in
Delic. erudit. pag. 300 :
Ea tempestate duo Urbis præfecti, quos Vicarios
adpellabant, rempublicam administrabant, iique a senatu Romano creabantur, et annuum
magistratum cum potestate summa habebant.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vicarii, Fidejussores, apud Leonem et Anthemium in leg. omnes. 33. § in hac C. de Episc.
et Cleric. ex Pancirolo lib. 1. Thesaur. var. lect. cap. 77. Cod. lib. 1. tit. 3. const. 33. § 3.
Vicariæ
fidejussiones.
Vicarius, Campio, pugil, qui pro alio monomachiam seu duelli, vel quodlibet aliud vulgare
judicium, exsequitur et experitur. Hincmarus remensis de divortio Hlotarii, interrog. 1 :
Quæ ipsa denegans, probationis autore, testibusque deficientibus, judicio
Laicorum nobilium, et consultu Episcoporum, atque ipsius Regis consensu, Vicarius
ejusdem fæminæ ad judicium aquæ ferventis exiit, et postquam incoctus fuerat ipse
repertus, etc.
Infra, interrogat. 6 :
Vicarius ipsius in judicium exiens
incoctus evasit.
Atto Vercellensis Episc. de Pressuris Ecclesiast. :
Ad
pugnam producere (heu) nostros compellimur Vicarios, ut vel istorum cæde victi, vel
illorum quasi absoluti esse videamur, etc.
Notitia ann. 961. in Tabular. Abb.
Belliloci in Lemovicib. :
Judicavit prædictus Raymundus et alii Venerabiles et
assistentes, et ut ipsi duo prætaxati viri Vicarios sibi duos eligerent ad certamen
expeditos, quo Dominus manifestare dignetur veritatem hujus rei, quod ita
factum ; nam secunda diei hora et certantibus usque ad solis occasum, etc.
Vicarii Servi, Qui vices domini agunt in villis ac prædiis ;
villici ministeriales, in
Chronico Reicherspergensi. Gloss. Lat. Græc. :
Vicarius, δοῦλος οἰϰέτου :
in Cod.
Reg. additur
Gallo, seu galo. Tabul. S. Albini Andegav. :
Ego Zacharias
filius Frotmundi Vicarii de Credone :
idem qui
Villicus Credonensis, in
alia Charta ejusdem Tabul. dicitur. Donatio ann. 1103. inter Probat. tom. 2. novæ Hist.
Occitan. col. 364 :
Cum omnibus fevalibus et Vicariis utriusque sexus,
etc.
Charta apud Ughellum tom. 1. Ital. sacræ col. 1429. edit. ann. 1717 :
Statuimus ut universæ Andreæ quondam prædecessoris sui donationes,
præstationes, precariorum seu libellorum, atque Vicariorum conscriptiones... irritæ
sint.
De iis exstat vetus Notitia in Tabulario Abb.
Belliloci in Lemovicib. :
In istis vero curtibus servos Vicarios debemus imponere,
ut fideliter exigant servitia dominis suis, omnes servos istos eligimus ex Lemovicino de
Curto Camayraco. Imprimis in Curte de Favars elegimus judicem servum, nomine Johannem.
In Curte vero de Agiraco imponimus judicem servum, nomine Imonem,..... per omnes curtes
sive villas imponimus judices servos, in tali convenientia, ut nullus ex illis, neque de
posteris eorum efficiatur miles, neque ullus portet excutum, neque spadam, neque ulla
arma, nisi tantum lanceam, et unum esperonem, non habeant vestem scissam antea et retro,
sed tantum clausæ fiant, vectigalia non exigant ; quamdiu fideles permanserint, si
infideles reperti fuerint, perdant totum, et ad servitutem revertant. In unaquaque villa
cedimus unum mansum, et in unoquoque manso de tota Vicaria sua damus eis 4. denarios, et
unam gallinam, et tertiam partem de omnibus placitis, et de vestionibus similiter ;
propter hoc jurent fidelitatem super altare B. Petri in præsentia Abbatis, et Monachis,
qui obedientiales fuerint illis diebus. Si ullus ex illis obierit, honor ejus S. Petro
remaneat, et seniores sui honorabiliter sepeliant. Si filios legitimos habuerint, major
honorem totum teneat, post suum decessum secundus honorem teneat, et sic usque ad
ultimum. Et si ullus ex illis abierit, centum solidos successor, qui post eum voluerit,
ad Monachos det, et fideliatem faciat, et sic in venturis generationibus.
Vide
Servi Vicarii et
Villicus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vicarius Vici, Major, apud Aimoinum lib. 2. Mirac. S. Bened. cap. 3. n. 5.
P. Carpentier, 1766.
Vicarius, Inferior justitiæ minister ab aliquo constitutus. Charta ann. 1307. tom. 7.
Ordinat. reg. Franc. pag. 239. art. 4 :
Quod servientes in terra ecclesiæ
explectabili, quam dicti decanus et capitulum habent, sive alii Vicarii ejusdem
ecclesiæ, etc.
Vicarius denique dicitur is, qui vice monasteriorum, aut virorum Religiosorum, vel
Ecclesiarum, domino feudali offertur, qui de prædiis ab iis acquisitis, neque
amortizatis, respondent, tam de forefacturis, quam de releviis :
Vicaire, in Consuet. Aurelian. art. 42. 118. et seqq. et
Blesensi art. 44. 45. qui vulgo apud nostros dicitur,
homme vivant, mourant, et
confiscant.
<cit>Tabular. Vindocinense Thuan. ch. 128 : His ita peractis Odo
Rufus, in cujus terra vineæ supradictæ consistunt, dicens eas emptas a nobis
venditiones, inde 15. solidos requisivit : quos sibi paciscentibus nobis negavit se
pro his vineas nobis nisi sub Vicario auctorizare, quo scilicet superstite quietas
eas haberemus ; defuncto autem, aut ab Odone, aut ab hærede suo
relevaremus.
</cit>
<cit>Tabularium Majoris Monasterii : Mentitus est Monachus illum
nostræ terræ illius fuisse Vicarium, et ideo justum esse ut relevaretur, quandoquidem
esset defunctus.
</cit> Vide in voce
Relevamentum 2.