1. INVESTITURA, Traditio, missio in possessionem, ex verbo
Vestire, Mittere in
possessionem, de quo suo loco.
Investituram
donare, facere, in Lege
Longob. lib. 2. tit. 18. § 7. Lud. P.
14. ex cap. 6. Capit. 1. ann. 819. Baluz. ann. 817. pag. 211. Pertz. quo capit. differre
Investituram a traditione intelligitur. Vide Beselerum
uber Erbvertræge tom. 1.
part. 1. pag. 21. sqq. Inde ut
Vestitura, ita et
Investitura, pro ipsa possessione interdum usurpatur in eadem Lege lib. 2. tit. 52.
§ 17. Lud. P. 38. :
Volumus autem de his libertatibus, et rebus reddendis, quæ in nostra Investitura
sunt, ut primum quosque per optimos inquiratur.
Adde lib. 1. tit. 25. § 78. tit.
27. § 12. Lud. P. 35. Guido
5. Chartularium S. Vincentii Cenoman. fol. 115 :
Ego persona
Ecclesiæ de Solineio habui medietatem Investituræ præfatæ Ecclesiæ de Solineio a
Capitulo B. Vincentii Cenomanensis, et reliquam medietatem Investituræ a Capitulo B.
Petri de Curia.
P. Carpentier, 1766.
◊ Non a veste, sed a
Teutonico arcessendam hujus vocis originem volunt Loccenius in Explicat. voc. feudal. ad
calcem Antiq. Sueogoticar. et Schilterus in Glossar. Teuton. v.
Fest ; quos consule, si placet. De vocibus Germanicis quibus interpretantur latinum
Investitura vide
Grimm. Antiq. Jur. Germ. pag. 555.
◊ Fiebant porro traditiones ac investituræ non nudo verbo,
aut per simplex instrumentum, vel chartam, sed per symbola quædam, quæ rei in alterius
dominium translationem factam reapse denotarent. Fuerunt symbola illa primo stata ac fixa,
id est, legibus vel consuetudine apud omnes recepta, ac usu definita : ita ut uno eodemque
fere modo possessionis translationem factam advertere sit, vel certe res easdem in ea
adhibitas, quæ possessionem in alium transductam omnino significarent ; adeo ut pæne eadem
apud omnes gentes forma ac formula fuerit.
◊ Ea autem potissimum adhibuere veteres in ejusmodi
traditionum symbolis, quæ affinitatem aliquam haberent cum re, quæ donaretur et
cederetur ; vel saltem, quibus dominium in alium translatum innueretur : ita ut agri vel
prædii investituram factam denotarent, cespitem, glebam, seu Wasonem, uti
loquebantur, ex ipso agro desumptum, in manus illius, cui donabatur, tradebant : quo
symbolo fundi proprietas prorsus in eum translata innuebatur. At ne tantum solum ipsum
concessum crederetur, addebatur et ramus, quo comprehenderetur soli superficies :
(id est, si quid satum et ædificatum esset, ut sunt vites, arbores, plantæ, segetes) quæ
quidem usque eo soli pars est, ut non illud sine hac tradi vel usucapi possit, cum
superficies solo cedat, ut aiunt JC. Addebatur hisce symbolis, festuca, quæ
interdum fustis dicitur, baculus, virga, etc. cujus traditione, dominium rei
pariter translatum crederetur : cum baculus ac virga, domini in suos ac res suas
jus et potestatem denotet : nam festucam, idem esse ac fustem vel
baculum, aut virgam in confesso pæne est, vel certe vicem fustis aut baculi
præbuisse, uti diximus in verbo Festuca.
◊ Postremo præter ista, quandoque adhibita
cultelli
traditio, seu gladii, qui potestatis, cujus signum est, vicem præberet, ut qui magis ad
manum esset : seu hocce symbolo significaretur, eum, qui rei dominium subibat, jus habere
evertendi, disjiciendi, succidendi, metendi, etc. in eo prædio, cujus possessionem adibat.
Vetus Charta apud
![[]](img/image.png)
Augustinum
du Pas in Stemmat. Armoric. pag. 246 :
Quæ omnia... gratuita voluntate cum quodam Cultello obtuli.
◊ Erant præterea aliæ Investiturarum formæ, usu ac
moribus definitæ et receptæ : verbi gratia per gladium, per annulum, per vexillum, per
cambutam, per campanarum funes, et ejusmodi, quæ certum rerum, vel dignitatum genus
spectabant.
◊ Denique quidquid ad manum fuit, posthabitis veteribus
traditionum formis, nullaque festucæ, aut fustis ac baculi, cespitis, et cultelli habita
ratione, ad
Investiturarum symbola adhibitum fuit. Ingulfus pag. 901 :
Conferebantur etiam primo multa prædia nudo verbo, absque scripto, vel charta,
tantum cum domini gladio, vel galea, vel cornu, vel cratera, et plurima tenementa cum
calcari, cum strigili, cum arcu, et nonnulla cum sagitia.
◊ Enim vero ne ejusmodi traditionum perirent symbola,
asservabantur ea apud donatarios in rei gestæ memoriam.
Hujusmodi cespites cum sua
festuca, ait Wendelinus,
multis in Ecclesiis servantur hactenus,
visunturque Nivellæ et alibi, justæ magnitudinis, forma quadrata, vel etiam
laterculari.
Quem morem testantur etiam aliquot Tabulæ. Charta fundationis
Monasterii S. Petri Generensis apud Marcam lib. 3. Hist. Beneharn. cap. 15 :
Facto
inde dono per zonam suam argenteam, ab altari in armario S. Petri repositam.
Tabularium S. Maxentii Pictav. ann. 1109 :
Dedimus... et hoc cum corrigia quadam,
quam tenebamus in manu, in qua tres nodi sunt facti ad signum ; quæ corrigia adhuc
servatur.
Tabul. Majoris Monasterii. Ch. 50 :
Quodam fuste, qui apud nos
nomine ejus inscriptus servatur in testimonium, præsente Abbate Alberto, fecit
guerpitionem.
Vide Grimmium l. 1. pag.
558.
P. Carpentier, 1766.
◊ Maxime asservabantur
ubi ea monimenti scripti loco erant ; cum scilicet in iis describebantur ipsa concessio,
donantis nomen ejusque doni ratio. Ejusmodi est cultellus in Chartophylacio ecclesiæ
Parisiensis asservatus, in cujus manubrio eburneo hæc leguntur, teste D.
Le Beuf
tom. 2. Dissert. pag. 87 :
Hic cultellus fuit Fulcheri de Buolo, per quem Wido
dedit areas Drogonis archidiaconi ecclesiæ sanctæ Mariæ ante eandem ecclesiam sitas, pro
anniversario matris suæ.
Alterius similis cultelli, in quo inscripta est
coemptio alicujus census, mentio fit tom. 6. Annal. Bened. pag. 219.
◊ Interdum traditionis symbolum, donationis, cessionis vel
venditionis instrumento intexebatur, assuebatur, vel alligabatur. Vidimus ipsi in
Chartophylacio Sandionysiano, beneficio humanissimi ac doctissimi viri D. Joannis
Mabillonii Benedictini, qui id etiam observavit in Fulrado Abb. n. 19. tom. 4. Actorum SS.
Ord. S. Benedicti, complures Chartas, in quarum imis limbis intextæ erant festucæ, vel
certe pusilla ligni fragmenta. Hujusce etiam moris indices prostant complures Tabulæ.
Charta Roberti Lingonensis Episcopi apud Perardum pag. 200 :
Et quia dominus Hugo
Comes Trecasinus præsens aderat, quando hanc donationem feci, dedit mihi idem Comes in
testimonium hujus donationis, hunc nummum, qui hic dependet, ut per ipsum donationem
facerem, et Ecclesiæ Divionensi transmitterem.
Infra :
Et in testimonium
hujus donationis nummus iste huic cartæ appensus est, quum per ipsum donatio ista
facta est.
Charta Ludov. VII. ann. 1140. pro Eccl. Deiparæ
Santonensi :
Confirmamus igitur, ac regali auctoritate corroborantes, et cum baculo
præsenti paginæ insuto, per nuntium tuum Constantinum te investientes, concedimus tibi,
etc.
Alia ann. 1104. in Tabulario S. Hilarii Magni Pictav. :
Venientes
ante sepulcrum B. Hilarii, ibi super sacratissimum corpus reliquimus, cum quodam fusili,
huic Chartæ inhærente, omnia, quæ injuste reclamabamus.
Tabularium Angeriacense
fol. 48 :
Emma de Mastacio dedit Deo sanctoque Johanni et B. Reverentio per quoddam
lignum, quod huic pergameno conjunctum est, quidquid alodii habebat, etc.
Tabular. S. Eparchii Inculismensis ann. 1000 :
Hanc igitur donationem fecit per
corrigiam in hoc pergameno pendentem.
Chartul. S. Joan. Angeriac. fol. 32.
r°. :
Prædictam terram S. Johanni, cui vendiderat, ex toto reliquit in manu domni
Ausculphi abbatis cum junco, qui in ora Cartulæ insuitur.
◊ At cum interdum ejusmodi traditionum symbola propter
usum capi, furto subripi, vel perire possent ; ut huic caveretur incommodo, reddebantur ea
inutilia, ac frangebantur. Willelmus Malmesbur. lib. 2. de Gestis Anglor. cap. 8. de
Eadgaro Rege :
Ubi ergo generali assensu, ut dictum est, Pontificum, Abbatum,
optimatumque suorum hæc privilegia ipsi loco conferre disposuit, lituum proprium, ebore
decentissime formatum, auroque decoratum, super altare sanctæ Dei Genitricis posuit ;
ipsiusque donatione eidem sanctæ Dei Genitrici ac suis Monachis ea perpetualiter
possidenda attribuit : eundemque lituum mox in sui præsentia fecit secari in medium, ne
eum cuiquam dare vel vendere posset quilibet, ablatum, sequentem præcipiens partem
illius servari in loco ad jam dictæ donationis testimonium.
Tabularium S.
Hilarii Pictaviensis :
Ipse Hugo pergens ad Sancti sepulcrum, divina ductus
justitia, multis videntibus supradictæ querelæ causam cultello quodam super altare
posito reliquit : qui ne quando forsitan usui esset, illico nos effregimus, atque ad
resecandum calumniæ silicem si forte renasceretur, in testimonium reservari
præcepimus.
Tabularium Vindocinense ann. 1075. Ch. 283 :
Qua de re propria
manu posuit jam dictus Comes auctoramentum, videlicet per unum cultellum, ut mos est,
fractum super altare S. Trinitatis.
Vetus Charta :
Et ad hujus indicium
concessionis, cultellus, per quem donum factum est, fractus est coram cunctis
assistentibus.
Charta Lancelini Militis, apud Louvetum tom. 2. Hist. Bellovac.
pag. 213 :
Et per suum annulum aureum, easdem villas Belvacensi Ecclesiæ deinceps
possidendas in manum Domni Fulconis sui filii, tunc Belvacensis Episcopi, reddidit, et
eundem annulum super altare beati Petri in catena ferrea suspendi fecit in monumentum
hujus redditionis. Duos quoque solidos denariorum et dimidium, quos eodem die de
prædictis villis habuerat, et perforatos in sacrario B. Petri recondi et reservari
rogavit, ut posteris essent in testimonium redditionis, pœnitentiæ, et
satisfactionis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Alteram,
eamque, ut videtur, potiorem, licet assignare causam, cur ejusmodi symbola frangerentur ;
scilicet ut firmior constantiorque haberetur donatio aut venditio ; quemadmodum enim iis
fractis symbolis amplius uti non poterant, sic nusquam in res datas aut venditas quovis
modo reverti se
![[]](img/image.png)
velle, indicare ipsis in animo erat. Hæc non obscure
innuunt sequentes Chartæ. Tabularium S. Sergii :
Et ipse Merillus veniens in
Capitulo fecit donum de Braello, ipse et frater ejus in manu Abbatis, cum quodam
cultello, et portaverunt super altare, atque ibi ad testimonium fregit Merillus ipsum
cultellum.
Tabularium S. Albini Andegav. :
Quædam femina nomine Bonina
guerpivit calumniam quam de terrula quamdam faciebat, ad hæc signa quod Brientius
Monachus revestivit eam de beneficio Monachorum cum cultello suo quem statim fregit in
duas partes pro testimonio.
◊ His generatim prælibatis, restat, ut quæ de diversis
Investiturarum modis ac symbolis jam dicta sunt, aliquot firmemus exemplis. Ac primum de
investituris apud omnes ferme receptis, per cespitem vel guazonem, baculum,
ac fustim, et cultellum, agemus ; postea de cæteris ordine literarum. Symbola omnia accurate exposuit Grimmius
in Antiq. Jur. Germ. pag. 557. et 108. sqq.
Per Cespitem, nude. Charta ann. 1208. apud Hemereum in Augusta Viromand. pag. 195 :
Obtulit super altare B. Petri per Cespitem, etc.
Tabularium Majoris
Monasterii :
Et de eadem quoque terra, impleto pugillo revestivit Germundum S.
Martini Majoris Monasterii Monachum, qui regebat locum S. Medardi.
Tabular. Rothon. :
Riscum Presbiter dederat
Rothono omnia quæ possidebat in Taellac. Eo mortuo Worcomin frater ejus adportavit
corpus ejus in Monasterium, et Cespitem de terra donavit et totam terram in
Taellac.
Grimm. pag. 110.
Erde und
gras.
Per Herbam et Terram, id est per cespitem, qui constat
terra et
herba. Formulæ incerti
auctoris, cap. 20 :
Per illud ostium de ipsa casa, per Herbam vel Terram, ipsum
mansum, vel quidquid ad ipsum mansum aspicit, sicut in ipsa cessione est insertum, ad
partem ipsius Ecclesiæ visus fuit tradidisse vel consignasse.
Ita ferme in form.
19. 43. 57. In Consuetudine Hannoniensi, cum apparitor seu
Serviens, feudum
vassalli pignori capit,
Herbam, et
Wasonem de terra eruit,
Herbe, Wason,
ou autre chose tenant à la racine
. In Consuetudine Castellaniæ Insulensis art. 46 :
Il leve la palée, et Wason
id est, terram
palo, seu ligone, fodit,
et ex ea, eruit cespitem.
Per Ramum et Cespitem. Vita S. Berlendis n. 5 :
Ibique quidquid habebat in prædiis, cum omni
familia servorum, ancillarumque, cum Cespite et Ramo cultelloque cum manubrio albo
tradidit, etc.
Anonymus de S. Gertrude apud Bollandum pag. 600 :
Nivellam
petiit, sanctissimæque Gertrudi, quidquid habebat in prædiis, cum Cespite et Ramo,
cultelloque cum manubrio albo tradidit.
Charta ann. 993. apud Miræum in Notitia
Eccl. Belgii pag. 135 :
Mox post hæc sebsequenti die, ut firmius et stabilius
esset, infra terminum prædicti Comitatus, in villa quoque Thiele nuncupata, eisdem
prænominatis testibus et aliis nonnullis astantibus, sine alicujus retractatione cum
Ramo et Cespite, jure rituque populari, idem sancitum est rationabiliterque
firmatum.
Charta Gerardi Hamensis Domini, apud Hemereum in Augusta Viromand. ann.
1145 :
Et uterque Walterus et nepos pari assensu, parique consilio propriis manibus
prædictam oblationem Ramo et Cespite posuerunt super altare beatissimæ Mariæ.
Per Ramum et Cespitem offerre, in alia ann. 1213. apud
![[]](img/image.png)
eumdem
Hemereum pag. 196.
Per Ramum et Wasonem, pag. 234.
Per Rami et Cespitis super
altare impositionem
, pag. 98. Charta Danielis Advocati Atrebatensis et Dom. Bethuniæ
ann. 1224 :
Postea nobiscum in templum venientes super majus altare per Ramum et
Cespitem, quidquid in prædictis habebant, obtulerunt.
Grimm. pag. 113.
◊ Infigebantur autem rami cespiti ipsi. Charta ann. 1304.
quam descripsit Miræus in Diplom. Belg. cap. 90. et Wendelinus in Gloss. Salico v.
Festuca :
Dedit pleno donationis inter vivos jure........ adhibitis etiam
ex abundanti quibusdam solemnitatibus, quæ ad solemnisationem consimilium fieri
consueverunt ; videlicet quod major dicti Monasterii cereus illuminatus fuit, et
prædictus Miles D. Theodericus cum viridi Cespite, cui viridis Ramus infixus existit,
arrepta etiam stola, qua... Monachus præcinctus fuerat... obtulit super altare,
etc.
Apud Flandros, inquit Wendelinus, cum fundus vel donatur, vel venditur, vetus
ejus dominus cespitem ex illo fundo fodicat cultro, non quadratum, sed orbiculatum, latum
quaquaversum digitos summum quatuor, cui, si pratum est, infigit herbam : si ager,
ramusculum, quatuor circiter digitos altum, hac imagine fundum repræsentans, uti optimus
maximusque est, cum eo scilicet omni, quod solo continetur, quodque in illo naturaliter
crescit. Hunc cespitem sic infestucatum defert traditque in manus Domini, seu Majoris,
quem his verbis alloquitur :
Ego, domine Major, transporto in tuas manus meum illum
feudum, situm illo loco, idque ad opus N. titulo puræ donationis, vel titulo
venditionis, et pretii tanti : quam pecuniam agnosco me recepisse.
Major deinde
acceptum cespitem cum sua festuca tradit emptori, vel donatario, sub hac verborum
formula :
Ego hunc illum fundum mihi per N. in manus præsenter deportatum trado in
manus tuas N. atque immitto te in realem, actualem, et corporalem possessionem ejusdem
dicti fundi cum banno et fredo, secundum hujus Salæ vel curtis legem, salvo jure
cujuslibet.
Ex quibus omnino patet, hæc spectare ad formulam, quam habet
Consuetudo Insulensis art. 80. ut mox monuimus, cum dicitur rei possessionem conferri per
ramum et baculum,
par rain et baston, ubi
ramus non nude, sed pro ipso etiam
cespite sumitur : tametsi investituræ per solum ramum non semel occurrant. Tabul. S. Gemmæ
Santon. ann. 1096 :
Et iterum confirmatum est donum Rami unius, quod transmissum
fuit Monachis S. Gemmæ.
Tabul. Vindocin. ann. 1068. Ch. 176 :
Et iterum
confirmatum est donum Rami unius, quod transmissum fuit Monachis S. Gemmæ.
Tabul. Vindocin. ann. 1068. Ch. 176 :
Et ultro ob confirmationem misit Ramum
viridem lauri super dominicum altare.
Tabul. N. D. Santon. fol. 76. ann. 1065 :
Sponte donum impono cum semipede ligni auri, et una libra piperis in sacculo
ligneo.
Tabularium Abbatiæ de Rota fol. 11 :
Dumque revertebatur, idem
Albinus forte corylum (coudre)
quandam nucibus onustam infra terræ nostræ
metas invenit, Ramum cujus abscidit, et ad recognitionem investituræ suæ asportavit,
quem in manu Præsulis posuit.
Tabularium Majoris Monasterii :
Maino de Poleio
hanc elemosinam cum quodam Ramo ulmi super altare S. Johannis
posuit.
Cum Ramo olivæ virentis, apud Lambertum Ardensem pag. 152. Butelerius lib. 1. Summæ
ruralis cap.
![[]](img/image.png)
93. cujus lemma est :
Comment le bail doit rendre au pupille sa
terre en sa main, luy venu en eage. Le bail doit tout rapporter par Rain et par Baston
le droit dudit bail, qui par Baston luy fut mis en sa main, en la main du Seigneur, et
par loy. Et ce fait, le Seigneur le doit remettre par loy, par Rain et par Baston en la
main de l'enfant venu en eage, comme de sa propre chose et heritage.
Cujacius ad
lib. 2. Feud. cap. 2. quem sequitur Raguellus, existimat, hic vocem
Rain, non
ramum, sed annulum significare, ex eo, quod
Ring Germanis annulus sit. At cum ex
veteribus Poetis nostratibus, quorum locos aliquot congessit Gallandus lib. de Franco
alodio pag. 328. constet
Rain, idem valere ac ramum ; longe probabilius videtur, in
hisce formulis recentioribus idem expressum, quod in veteribus. Charta ann. 1401. ex Chartul. 23. Corb. :
S'en
sont venus dessaisir, sauf leurdit surcens, par Rain et par Baston en le main dudit
enfermier ou nom de ladite église, pour en saisir ledit enfermier, comme seigneur
fonsier desdits lieux.
Ubi
Rain ramum significare haud dubium
est.
Cum Ramo et Guasone, vel
Wasone, id est, cespite, uti suo loco docemus. Charta Decani
Peronensis ann. 1128. ex Tabulario Lehunensi ch. 21 :
In signum concessionis per
Ramum Wasonem super majus altare Ecclesiæ nostræ ad opus Ecclesiæ Lehunensis Liberum et
absque cujusquam dominii retentione obtulerunt.
Alia Hugonis Comitis S. Pauli ex
Tabulario Molismensi ann. 1186 :
Donum ipsius decimæ cum Ramo et Guasone super
altare posuimus.
Charta Roberti Ducis Burgundiæ ann. 1403. apud Perardum :
Hanc oblationis cartam, quam ego ipse legali concessione per festucam, per
cultellum, per Wantonem, per Wasonem super altare posui, manu propria
subterfirmavi.
Vide Malbrancum lib. 10. de Morin. cap. 12. Grimm. pag. 130.
Ast.
Per Guazonem,
Andelaginem,
et Ramos de arboribus. Tabularium Casauriense, anno
Ludovici II. Imperat. 24 :
Ideo constat me Sisenandus Saligo filius quondam
Anastasii, bona et spontanea mea voluntate juxta Salegam legem vendidimus, atque die
præsenti tradidimus, tibi Romano Abbati, vel Monasterio S. Trinitatis... per Guazonem et
Andelaginem et Ramos de arboribus, hoc est, terram meam petias duas in cabale, quod
dicitur Vico, etc.
Charta ann. 935. tom. 3. Annal. Bened. pag. 403 :
Per Festucam et Andelaginem, per Gazonem et Antilagon, per Terram et Cultellum
et Ramos arborum.
Per Wasonem Terræ, et per Fistucum nodatum, seu Ramo arborum, atque per Cultellum
et Guantone, simulque Andilagine,
tradere, in Chartis variis apud Franciscum
Mariam in Mathildi pag. 105. 108. 157. Baron. ann. 1102. Dominicum in Assertore Gallico
pag. 145. in Bullario Casinensi tom. 2. pag. 70. et infra non semel. Vide
Andelangus. Grimm. pag.
196.
Andelang.
Per Baculum. Annales Francorum S. Nazarii ann. 787 :
Illucque veniens Dessilo Dux
Bejuveriorum ad eum, et reddidit ei cum Baculo ipsam patriam, in cujus capite similitudo
hominis erat.
Tabularium Casauriense ann. 1140 :
Reinvestierunt Baculo
quercino.
Tabul. S. Vincentii Cenoman. :
Et per Baculum
querceum donum ejus rei super altare posuit.
Idem :
Donumque hujus rei
per Baculum miriceum in manu Abbatis misit.
Tabul. Majoris Monast. :
Et
hoc donum ambo offerimus cum quodam
Baculo fraxineo super altare S.
Martini.
Hist. Translationis S. Gregorii cap. 11 :
Statimque Baculo suo villam cum omnibus appendiciis suis reddidit.
Tabularium S. Mauri ad Ligerim ann. 1144 :
Super altare cum Baculo virgæ cosdrinæ,
quam de manu forestarii abstulerat, concessit.
Tabularium Vindocinense fol.
235 :
Offerentibus Hieremia et filiis suis in testimonium rei hujus quoddam Baculum
coldrinum super altare.
Charta Bertrandi de Moncontorio :
Hanc
concessionem fecit Do. Bertrandus in aula sua, et pro intersigno confirmationis hujus
eleemosynæ, tradidit quemdam Baculum, quem manu tenebat, Arnaudo Priori
Aureæ-Vallis.
Charta Beatricis de Sabaudia Dom. Foucigniaci ann. 1294 :
Investientes dictam dominam B. recipientem pro se et suis hæredibus per
traditionem Baculi, ut moris est.
:
Tenés la terre, que quitte là vos rent,
Par cest Baston vos en fas le present,
Envers tos homes vos en serai garent.
Chartas alias hujusce ritus indices proferunt Beslius pag. 572. Perardus pag.
118. Sammarthani in Abbatib. Gall. pag. 25. 53. Guichenonus in Probat. Histor. Sabaud.
pag. 140. Gallandus de Franco alodio pag. 342. Ughellus tom. 1. Ital. Sacr. pag. 960. 994.
part. 2. pag. 236. tom. 5. pag. 1490. etc. quibus adde Bractonum lib. 5. tract. 15. § 14.
et Rollandinum in Summa Notariæ cap. 1. Grimm. pag. 133.
Stab.
Investituras Ecclesiarum,
per Baculum et Annulum factas, testatur in primis famosa illa, quæ diu
Christianum orbem afflixit et conturbavit, Sacerdotium inter et Imperium controversia,
cujus originem et progressum multis prosecutus est Juretus in Notis ad Ivonis Carnot.
Epist. 236. ex Scriptoribus coævis, ut et Baronius, et alii passim, quos non exscribo.
Chronicon Mauriniacense lib. 3 :
Cumque curæ pastoralis ministerium, quod per
Baculum acceperat, per librum reddere voluisset, renuit Henricus, dicens, quia sicut
facta fuerat regiminis per Cambutæ traditionem susceptio, ita fieret per ejusdem
redditionem dimissio.
Tabul. Ecclesiæ Andegav. :
Ipse autem Algerius
Episcopus me investivit cum Baculo Episcopali de speciali beneficio ecclesiæ S.
Mauritii Andegavensis.
Tabul. S. Vincentii Cenom. :
Cujus petitioni
domnus Abbas, ut dignum erat, assensum præbuit, eumque protinus cum Pastorali Baculo,
quem ad obsequium sepulturæ prædicti patris in habitu Monastico defuncti ex more secum
detulerat, de beneficio revestitit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Asservatur in Ecclesia Turonensi baculus ligneus plumbea lamina obtectus, in quo
spirali linearum ductu scriptum legitur.
Anno Inc. Dnice
mcxliiii.
Lucius
ii.
PP. investivit Rome judicio sce Apostolice Sedis cum Baculo isto ligneo Turonensem
Ecliam de subjectione Dolensis Eclie et Tregorensis et Briocensis per manum Dni Hugonis
Turon. Archiep
.
Per Fustem Offerre, tradere, investire. Vetus Placitum sub Ludovico Imp. apud Viennam an 912.
ex Tabulario Ecclesiæ Gratianopolitanæ fol. 68 :
Quod audiens dominus Imperator,
ipsam terram per Fustem, quem manu tenebat, prædicto Episcopo reddidit.
Anonymus
in Miraculis S. Columbani n. 24. apud Jo. Mabillonium :
Venientes ad sacratissimum
corpus, mittebant in peram Sancti singulos Fustes, ut per hoc cunctis claresceret, res
S. Columbani, quas antea injuste invasas habebant, ipsi Sancto restitutas.
![[]](img/image.png)
Charta Walperti Archiep. Mediolanensis ann. 963. apud Ughellum in Appendice
tom. 4 :
His auditis, prænominatus... Archipræsul Walpertus, cunctorum, qui
aderant, consilio per acceptum Fustem jam dictas Capellas... tradidit.
Charta
vetus apud eumdem tom. 4. pag. 812 :
Per Fustim, quem in suis tenebat manibus,
Comitissa Mathilda.... investivit homines Cremonæ, etc.
Bracton. lib. 2 :
Si nullum ibi sit ædificium, fiat ei saysina, secundum quod vulgariter dicitur,
per Fustim et per baculum et sufficit sola pedis positio cum possidendi affectu.
Adde lib. 5. tract. 4. cap. 15. § 14. Tabularium Vindocinense Thuani Ch. 19 :
Unde
hujusmodi auctoramentum prius ibidem in Capitulo quodam Fuste, ut moris est, fecit, et
postea eumdem Fustem super altare posuit.
Occurrit præterea ejusmodi investitura
per Fustem, Chartis 24. 50. 55. 120. in Tabulario Majoris Monasterii, apud
Gallandum de Franco alodio pag. 336. Ughellum tom. 1. Ital. sacræ pag. 506. 852. tom. 7.
pag. 875. 1272. 1418. 1442. 1444. tom. 5. pag. 666. 732. Franciscum Mariam in Mathildi
Comit. lib. 3. pag. 115. 117. in Monast. Anglic. tom. 2. pag. 1056. etc. Quibus locis
fustis, festucæ vicem præbuit, quæ et
fustis videtur dicta. Gloss. Lat.
Gr. :
Festuca, ϰάρπος, ῥάϐδος. Fustis, ῥάϐδος, βάϰλον.
Cum Ligno. Charta Girardi Episcopi Pergamensis in Hist. Pergam. tom. 3. pag. 312 :
Eamque donationem et ordinationem seu Investituram cum Ligno et cartula, super
altare ejusdem beati Alexandri factam, aliquo modo infringere præsumpserit, etc.
Alia ann. 1175. ibidem pag. 325 :
Cum Ligno, quod in suis tenebant manibus...
refutaverunt in manu domini Gualæ Episcopi nominatim totam decimam, quam ipsi
habebant.
Vide infra.
Per Cultellum. Charta ann. 1080. in Tabul. Vindocinensi Ch. 285 :
Ego et duo filii mei
Cultellum unum super altare Domini manibus nostris concorditer imposuimus.
Adde
Chartas 217. 234. 405. 509. Charta ann. 1095. ex Tabul.
S. Nicolai Andegav. :
Et ipse donum istud in manu Prioris fecit cum eodem
Cultello, et ipsi tres eumdem Cultellum super altare dominicum S. Nicolai
portaverunt.
Tabul. S. Florentii :
Deo et S. Florentio reddidit cum
quodam Cultello quem super altare posui.
Tabularium S.
Albini Andegav. :
Præfatam donationem sive concessum posuit manu propria super
altare dominicum ejusdem Sancti cum Cultello Widonis.
Occurrit hæc formula
passim in veteribus Chartis tom. 1. Monastici Anglicani pag. 49. 86. 326. tom. 2. pag.
1024. 1031. in Probat. Hist. Guinensis pag. 338. apud Louvetum in Hist. Belvac. pag. 531.
1. Edit. Perardum in Burgundicis pag. 64. in Hist. S. Nicolai Andegav. pag. 32. 63. apud
Beslium pag. 459. in Tabulario Prioratus S. Nicasii Meduntensis fol. 19. in Vita S.
Berlendis n. 5. et apud Brodeum in Consuet. Parisiens. tom. 1. pag. 528. Grimm. pag. 170.
Messer.
Per Cultellum,
Festucam nodatam, Wantonem, et Wasonem terræ
, in vett. Chartis apud
Ughellum tom. 3. Ital. Sacr. pag. 49. 51. 61. 415. tom. 4. pag. 1064. 1442. 1447. 1456.
Chiffletium in Luminibus Salicis pag. 249. Perardum in Burgundicis pag. 189. etc. Charta ann. 872. apud Mabill. Diplom. pag. 542 :
Et
juxta legem meam, per Cultellum et Festucam notatum seu guasonem terræ vobis exinde ad
vestram partem corporalem facio vestituram, ad vestram proprietatem habendum.
Alia ann. 1102. apud
![[]](img/image.png)
Miræum tom. 1. Diplom. Belgic. pag. 370 :
Et per præsentem
chartulam offertionis ibidem habenda confirmo, insuper per cultellum, festucam
nodatam, gantonem et guvascionem terræ atque ramum arboris.
Præceptum de
fundatione Cervariæ in Episcopatu Taurin. apud Stephanot. Fragm. Hist. tom. 3 :
Insuper et per cultellum, fistucum nodatum, arantonem et vasonem terræ atque
ramum arboris, in præfato Monasterio legitimam facio donationem et
vestituram.
Vita S. Berlendis n. 6 :
Ramum cum
cespite, cultelloque de manu viri porrigentis intra scrinium recepit.
Per Cultellum Plicatum. Tabular. Vindocin. ann. 1079. ch. 222 :
Donum per Cultellum unum Plicatum
super altare dominicum S. Trinitatis positum.
Ch. 341 :
Horum omnium
donum et auctoramentum manu sua posuit super altare dominicum per Cultellum in hujus rei
memoriam Plicatum.
Tabularium Burguliense fol. 72 :
Ut hoc donum
Savaricus Vicecomes Monachis Burgulii concederet, prædictus Hubertus 10. solidos ei
donavit. Et propter hoc Savaricus Plicavit illi quendam Cultellum, dando in signum
concessionis, ut sic portaret eum prædictæ Congregationi.
Charta Gaufredi
Comitis Andegav. ann. 1062. ex Tabulario S. Florentii veteris :
Et non solum
exactiones solenniter posito super altare præscripti confessoris Cultello Incurvato ;
sed etiam alia injuste eis ablata restituimus.
Charta ann. 1132. e. Chartul. Latiniac. :
Hoc
autem..... sponte concessit...... unde et Cultellum quemdam pro signo Plicavit, quem
Capitulo S. Petri per Hubertum ipsius Ecclesiæ Præpositum, ut inde absolveretur,
præsentavit.
Tabular. S. Nicolai Andegav. :
Comes Hoellus elemosinæ
hujus suæ donum misit in manu Hamonis Abb. S. Nicholai per Cultellum Hillæi cujusdam
Vassalli sui, quem ipse Comes manu propria Complicavit.
Vide
tom. 2. Monastici Angl. pag. 940. Atque hæc generales Investiturarum formas fere spectant,
quibus etiam accenseri debent, quæ fiebant per
andelangum sive
andelaginem,
et per
chirotecam vel
wantonem, de quibus diximus in hisce vocibus. Nunc de
singularibus ordine alphabetico agemus.
P. Carpentier, 1766.
Per Almutiam. Charta ann. 1283. ex Tabul. Montisol. :
Petrus abbas monasterii
Montisolivi contulit ecclesiam S. Juliani de Ventenaco... Petro Roca presbytero de
Fanojove, quem... per traditionem Almutiæ suæ investivit.
P. Carpentier, 1766.
Per Annulos Provinciales, hoc est, Per sigillam seu chartam sigillatam annulis vel sigillis, quibus
utebantur commissarii a Benedicto XII. PP. deputati ad reformationem monasteriorum Ordinis
S. Benedicti in Lib. pension. S. Vict. Massil. :
Priorem de Cucurono per nostros
Annulos provinciales investimus.
Id est, quibus unusquisque nostrum utitur in
sua provincia : ibi enim loquuntur Gerbertus abbas S. Victoris et Raymundus abbas
Montismajoris.
Per Annulum, et traditione annuli, majorum præsertim prædiorum ac dignitatum factas
investituras ostendunt complures Chartæ. Tabularium Episcopatus Paris. ex Bibliotheca
Puteana :
Anno 1249. fecit Ansellus Miles, dominus Turnonii, homagium ligium de
castro de Turnonio,... et Investivit eum Episcopus per Annulum aureum.
Ibidem :
Anno
1249. Joannes frater Anselli Militis D. Turnonii, fecit
homagium dicto Episcopo de illa parte, quam tenebat in dicto castro,... ad quod homagium
admisit eundem D. Episcopus, volens ipsum investire per baculum, vel festucam, prout
moris est : quam Investituram noluit recipere dictus Joannes, dicens, quod ipsam non
reciperet, nisi per Annulum aureum investiretur.
Charta Gualæ Episcopi
Pergamensis ann. 1174 :
Teque, reverende frater, Adelarde, illius matricis Ecclesiæ
Archidiacone, Annulo aureo Investimus, etc.
Hunc præterea ritum attigere passim
Scriptores, quos erit satis indicasse, ne in immensum opus excrescat : Petrus Damiani lib.
1. Epist. 9. Arnulfus Lexov. Episc. pag. 27. 30. Sugerius in Ludovico VI. pag. 320. S.
Bernardus serm. de Cœna Domini, Petr. Diac. lib. 4. Chr. Casin. cap. 91. 125. Vita S.
Melanii Episc. Rhedonens. cap. 5. n. 27. Franc. Chifflet. in S. Bernard. pag. 510.
Guichenonus in Episcop. Bellic. pag. 81. Duchesnius in Probat. Hist. Ducum Burgund. pag.
33. Acherius ad Guibertum pag. 596. Monast. Anglic. tom. 2. pag. 1008. Probat. Hist.
Gallo-Byzantinæ pag. 22. Waddingus in Regesto tom. 3. pag. 117. Math. Paris. pag. 613.
Bullarium Casinense tom. 2. pag. 35. 52. Ughellus tom. 4. pag. 1337. 1353. etc.
P. Carpentier, 1766.
◊ In minorum etiam
dignitatum concessione annulo usi sunt, ut patet ex Literis cardinalis Monachi ann. 1303 :
Ego hujusmodi commendas victibus quatuor theologorum dictæ domus
(Choletorum)
unio, ipsisque prædictis confero, et ipsos per Annulum meum
investio.
Per Baculum. Tabular. Longipontis in diœcesi Paris. :
Quod donum misit Henrico Priori
per quendam Baculum, quo se sustentabat.
Vide quæ supra observamus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Per Beretam et
Birretum. Vide utramque vocem suis locis.
Per Bibliothecam, seu
Biblia. Charta ann. 843. in Tabulario S. Mauri ad Ligerim :
Donum autem confirmat Bibliotheca veteris ac novi Testamenti.
P. Carpentier, 1766.
Per Bipennam. Charta Guisc. Beljoac. dom. ann. 1118. inter Instr. tom. 8. Gall. Christ. col.
317 :
Acta et firmata sunt hæc in Tyronensi cœnobio per traditionem præsentium et
meæ Bipennæ super magnum altare.
P. Carpentier, 1766.
Per Breviarium. Tabul. Pontis Otranni :
Hanc quoque elemosinam concessit Guillelmus de
Turre, Landrici frater, saisivitque de illa domnum abbatem Oliverium apud portam
monasterii cum Breviario portarii.
P. Carpentier, 1766.
Per Calamum. Charta ann. 1356. ex Bibl. reg. :
Joannem emptorem præsentem et
recipientem de dicta re vendita per traditionem unius Calami manualiter
investivit.
Per Calicem. Tabular. Absiense fol. 95 :
Et de his Investivit ipsum Abbatem cum Calice,
quo Communionem acceperat.
Charta Aldrici Episcopi Cenoman. in ejus Vita pag.
74 :
Per librum quatuor Evangeliorum nobiliter ornatum, et auro ex parte
conscriptum, seu per Calicem unum aureum cum patena sua, desuper Episcopis et
Sacerdotibus manus eorum imponentibus,..... tradiderunt, etc.
Per Cambutam Episcopi investitur Abbas apud Ordericum Vitalem lib. 3. pag. 477. et pag. 481. Charta
Amati Archiepiscopi Burdegal. ann. 1098. in Tabular. Angeriacensi fol. 178 :
Ipsum
eundem Abbatem Ansculfum, Virga
nostræ auctoritatis
superinvestivimus.
Tabularium S. Dionysii de Novigento :
Huberto Comes
Rotrocus Baculum in manu dedit, et curam Monasterii commisit.
Per Candelabrum. Tabul. Leprosariæ Pontis Audomari :
Robertus de Auvillers per unum
Candelabrum super altare hanc donationem posuit.
Tabularium Prioratus S. Nicasii
fol. 35 :
Et dona obtulit super altare prædicti Martyris per unum Candelabrum
multis assistentibus.
Histor. MS. Beccensis Monasterii pag. 464. n. 18 :
Gilbertus de Sanceio septem acras terræ cum uno hospite concedens eas in
perpetuum possidendas Beccensibus, Candelabro pro more illius temporis (12.
sæc.)
super altare posito, et sigillo suo
confirmat.
P. Carpentier, 1766.
Per Candelabrum Deauratum. Charta ann. 1122. ex Chartul. Miciac. :
Beatrix, annuente filio suo
Alberico, necnon et filia sua Agnete,... ad opus Miciacensium fratrum per Candelabrum
deauratum in manu nostra dereliquit, etc.
Canum Venaticorum Apprehensione. Tabul. Casauriense ann. 1140 :
Reinvestivit S. Clementis Ecclesiæ ipsemet
Timo Apprehensione Canum Venaticorum, quos educebat venatu, in loco, qui Cusianum
vocatur, de præfata Ecclesia S. Nicolai.
P. Carpentier, 1766.
Per Capucium. Charta ann. 1323. in Reg. 62. Chartoph. reg. ch. 77 :
Castrum de Olonzaco,
cum omnibus suis juribus et pertinentiis ipsius, dicto Raymundo Durbano... per
traditionem cujusdam Capucii restituerunt.
Alia ann. 1304. in Lib. rub. Cam.
Comput. Paris. fol. 176. r°. col. 1 :
Ipsum dominum Galdum induci fecimus in
possessionem vel quasi cum. Capussio ipsius domini locumtenentis, eidem domino Galdo in
locum possessionis tradito.
P. Carpentier, 1766.
Cum Cereo et Lapide. Charta ann. 1107. inter Instr. tom. 6. Gall. Christ. col. 297 :
Præfatum
abbatem Casæ-Dei cum Cereo, quem tenebat in manu sua, refutare fecit, et ipsemet papa
(Paschalis II.)
suscepta eadem refutatione, illico Anianensem abbatem et
monachos cum eodem Cereo et quodam lapide revestivit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Per Chartam Super Altare. Tabularium S. Michaelis in periculo maris :
Ego Clamarochus dedi Deo et S.
Michaeli unam tesuram, id est piscatoriam in mari. Ut autem hoc per labentia tempora
custodiatur firmius, placuit mihi hanc Cartam ponere super altare S. Michaelis et signum
meum facere.
Per Chirothecam. Charta ann. 1087. ex Tabular. S. Florentii :
Fecitque inde donum per quasdam Cyrothecas in manu Haimonis
Monachi.
Vide
Chirotheca. Grimm. pag. 152.
Handschuh.
Per Claves Ecclesiæ. Charta Adæ Abbatis S. Dionysii ann. 1114 :
Dedimus, et manu nostra per
Claves Ecclesiæ super altare posuimus ad dotem Ecclesiæ.
Tabul. Vindocinense :
De eodem dono dominum Fromandum cum una Clave investierunt.
Tabularium
Brivatense fol. 193 :
Per traditionem libri et specialiter per traditionem Clavium
Cortilis, seu plateæ de Challes.
Vide tom. 8. Ughelli pag. 189. Grimm. pag. 176.
Schlüssel.
Per Clocas Ecclesiæ. Vita Aldrici
![[]](img/image.png)
Episcopi Cenoman. pag. 126 :
Plenam et legalem vestituram per Clocas
et ostia senioris ipsius Monasterii Ecclesiæ,... et per portas ipsius Monasterii
jamdicto Aldrico Episcopo, multis coram testibus in ipso monasterio solemniter
(traditionem)
fecerunt.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Per Coclear de Turibulo. Tabul. S. Vincentii Cenom. :
Quidam miles Albericus nomine cum uxore sua
donum decimæ quam habebat apud Atheiam posuit super altare per Coclear de
Turibulo.
Per Colonnam. Tabular. Casauriense anno 24. Ludovici II. Imp. :
Et investierunt per
demandationem ejusmodi Augusti per Colonnam de ipsa curte.
Per Communionem. Liber Ordinis S. Victoris Parisiensis MS. cap. 22 :
Quædam Monasteria hanc
consuetudinem tenent, ut sæculares in suam societatem ac fraternitatem, omnino sicut
oportet, statim ingressuros per Investituram Communionis tam corporaliter, quam
spiritualiter suscipiant : et post talem plenariam susceptionem sine præfixo termino
conversionis, quantum libuerit, in sæculo permanere sinunt. Hoc tamen in ejusmodi
hominum tali conversione indubitanter periculosum esse consideramus, quod sæpe tales non
voto religionis, sed defensionis suæ causa in fraternitate religiosorum adscripti volunt
videri, non ut ipsi ad religionem conversi meliores fiant, sed ut in nequitia
persistentes, sub patrocinio et tutela Ecclesiarum maneant tutiores. Propter quod sæpe
gravem maculam atque infamiam puritati religionis inferunt, dum eos, qui in religione
constituti sunt, ad patrocinandas causas turpes et ignominiosas, pro sua defensione,
quasi ex debito compellunt, etc.
Vide Jacob.
Hommey. Supplem.
Patrum pag. 497.
Per Coronam. Chronicon Moissiacense ann. 813 :
Ludovicum filium suum constituit
Imperatorem secum, ac per Coronam auream tradidit ei Imperium.
Adde ann. 816.
817.
Per Corrigiam. Tabularium Deiparæ Santon. :
Fecit idem donum cum una Corrigia S. Mariæ et
S. Juliano, et imposuit super altare.
In eodem Tabulario :
Willelmus
Comes Pictav. fecit donum super altare S. Mariæ cum Corrigia cervi cultellum continente,
accipiens 30. sol. charitatis ab eodem Conventu.
Fol. 55 : Helias Comes
Petricor.
suum donum posuit super altare S. Mariæ cum Corrigia, nodo suo facta in
ipsa.
Tabular. S. Hilarii Pictav. :
Signo suæ manus, et Corrigia suæ
cincturæ firmavit an. 1128.
Tabularium Angeriac. fol. 39 :
Omnia ista
annuit dominus meus Hugo de Surgeriis, de quo feodaliter teneo ; nam cum facerem donum
per unam Corrigiam in manu D. Ansculfi Prioris, iste Hugo ab una parte tenens Corrigiam,
nutu suo firmabat, volens istud proficere sibi in futurum.
Tabularium S. Hilarii
Magni Pict. :
Hanc paginam cum Corrigia cincturæ meæ super altare posui.
Ibid. :
Cum Corrigia mei bautei
(baltei.) Denique Charta alia ex eodem
Tabulario :
Ego Guillelmus de Villario dimitto B. Hilario et Canonicis suis
medietatem alodi de Presciaco, quam injuste tenebam, cum hac Corrigia cincturæ meæ, et
hanc dimissionem prius feceram in manu Guillelmi Pictaviensis Episcopi : et feci
concedere istud filium meum majorem Goscerandum cum Corrigia cincturæ suæ, Capitulo B.
Hilarii, et dimissionem, quam feci in manu Episcopi jam dicti, ad opus B. Hilarii
et Capituli sui feci. Corrigia cincturæ meæ cervina est, Corrigia filii mei
vaccina est.
Tabulis adsutæ etiamnum binæ istæ corrigiæ cernuntur. Vide Probat.
Hist. Castaneor. pag. 181.
Cum Crocia Abbatis. Vetus Charta in Hist. Monasterii S. Nicolai Andegavens. pag. 24 :
Et donum
hujus beneficii factum est cum Crocia Abbatis, et a Berlaio et uxore ejus in manu ipsius
positum est.
Alia Fulconis Comitis Andegavensis ann. 1092. ibidem pag. 49 :
Baculum itaque justitiæ et misericordiæ, qui Crocia dicitur, in manu... Abbatis
pro confirmatione doni pono.
Gassendus in Notitia Eccl. Diniensis ad ann. 1430 :
Venerabilis et religiosa domina Brianda Trimonda recepta fuit in Abbatissam
Monasterii S. Catharinæ civitatis Dignæ... per traditionem Crossæ, osculando altare,
et deinde sedendo in choro, in cathedra majore cum Cantico
Te Deum
laudamus.
P. Carpentier, 1766.
Per Cultellum Flexum. Contract. matrim. inter Petrum Infant. Aragon. et Constant. Sicil. ann. 1262.
inter Probat. tom. 3. Hist. Occit. col. 556 :
Per Cultellum flexum et per hoc
præsens scriptum... tradimus vobis D. Constantiæ dilectæ uxori nostræ in dotarium et pro
dotario civitatem Gerundæ integre.
Alius ann. 1358. apud Salern. :
Quia
dos data donationem propter nuptias habere meretur, contemplatione et causa matrimonii
supradicti, sponte et pacifice coram nobis, sua propria, libera et gratuita voluntate,
in facie dictæ majoris Salernitanæ ecclesiæ per Cultellum Flessum, secundum morem
magnatum, comitum et baronum regni hujus, viventium prædicto jure Francorum, ex nunc
promisit.... domicellæ Johannettæ uxori suæ in dodarium et terciarium.... annuas uncias
auri ducentas viginti.
Vide supra
Per cultellum plicatum.
Per Cultrum, vel
Cultellum. Chronicon S. Sophiæ Beneventanæ pag. 718 :
Per
unum Cultrum, quem manu tenebam, dedi, etc.
Adde pag. 741. August.
du Pas
in Stemm. Tinteniacensi pag. 572. Notas ad Vitam B. Roberti de Arbrisello pag. 234.
Historiam Guinensem pag. 338. etc. Grimm. pag. 170.
Messer.
P. Carpentier, 1766.
Per Cuppam Argenteam. Charta ann. 1207. apud Murator. tom. 1. Antiq. Ital. med. ævi col. 614 :
Et idem dominus papa (Innoc. III.)
investivit dictum comitem de
dictis castris, comitatu et terris coram omnibus per Cuppam argenteam.
Alia ann.
1108. apud Cenc. inter Census eccl. Rom. :
Dominus autem papa investivit eum de
gratia sua cum Cuppa argentea deaurata.
Eadem rursum occurrunt ibidem in Charta
ann. 1208.
Per Denarios. Tabularium Majoris Monasterii Charta 182 :
Quod donum ejusdem census
continuo, dum matutinalis Missa cantaretur, posuit super altare dominicum per octo
Denarios, in præsentia multorum.
Tabularium Vindocinense Chart. 206 :
Quibus omnibus ille gratanter assentiens, donum simul et auctoramentum, manu
propria super altare imposuit per unum Denarium Andegavinum, et unum cultellum, quem ad
hoc ipsum donavit quidam homo S. Trinitatis.
Grimm. pag. 178.
Munze.
Per Dextrum Pollicem. Charta
![[]](img/image.png)
ann. 1242. ex Archivis
Cartusiæ Montisrivi :
Nobilis vir Burgundionus dominus de Trilis... investivit
per Pollicem Dextrum Hugoni de Miramars Priori Cartusiæ
Montis-rivi.
Tabul. Eccl. Gratianopolitanæ sub Hugone Episc.
fol. 37 :
Et hæc datio facta fuit primo gradu scalæ Gotafredi in Castro Bocoroni,
et investitus fuit Aldebaldus in Dextro Pollice ex hoc honore.
Per Eleemosynariam, hoc est, marsupium. Charta Simonis de Balgentiaco ann. 1149. in Tabulario S.
Evurtii Aurelian. :
Et super altare ipsius Ecclesiæ per Eleemosynariam meam lapidem
berillum intus habentem propria manu imposui.
Per Ferulam Pastoralem, apud Ughellum tom. 5. Ital. Sacræ pag. 403. Charta ann. 898. apud
Chorier tom. 2. Stat.
polit. Dalph. pag. 227 :
Sed more decessorum suorum regum Ferulam accipiens
tradidit ei Viennensem ecclesiam.
Vide
Ferula 3.
P. Carpentier, 1766.
Per Fimbriam Vestimenti. Charta ann. 1386. apud Murator. tom. 3. Antiq. Ital. med. ævi col. 1236 :
Donamus et concedimus in feudum ac te pro te et hæredibus tuis, ut præfertur, per
Fimbriam vestimenti nostri investimus præsentialiter de eisdem, cum suis juribus et
pertinentiis universis.
Grimm. pag. 158.
Rockschoss.
Per Floccillum Capillorum. Tabular. Absiense fol. 83 :
Hoc dono investivi Rainerum Abbatem cum
Floccillo capillorum meorum.
Grimm. pag. 146.
Haar.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Per Folium.
Madox Formul. Anglic. pag. 92.
Per Folium Nucis. Tabular. S. Hilarii Pictav. fol. 77 :
Hoc donum cum Folio nucis
recepit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Per Forfices. Tabularium S. Martini Pontisar. :
Odo Comes de Corboilo concessit Deo et
S. Germano Pontisariensi quandam vieriam quam habebat in terra Morissarti, deprecante
matre sua Comitissa de Croceio, cum Forficibus quas in manu tenebat, cum quibus
Forficibus Robertus Monachus reinvestivit eum de beneficio loci. Quibus etiam Forficibus
statim idem Comes totondit quendam armigerum Walterii Tosardi.
Grimm. pag. 171.
Schere.
Per Funes, seu
Chordas campanarum Episcopos et Abbates dignitatibus suis investitos,
colligere est ex Hariulfo lib. 4. cap. 2. Baldrico lib. 1. Chron. Camerac. cap. 9. Ademaro
Cabanensi apud Labbeum pag. 176. Innoc. III. PP. lib. 1. Ep. pag. 177. Edit. Venet. Ægidio
Aureæ-Vallis Monacho in Episc. Leod. cap. 20. etc. Adde Ughel. tom. 3. pag. 35. et
Rollandin. in Summa Notariæ cap. 15. Exstant præterea hujusce ritus exempla complura in
veteribus Tabulis. Tabul. Belliloc. Ch. 154 :
Garnulfo Abbati vel ad ipsos
Monachos, qui cum eo fuerunt per Cordam signi et per hostium domo ipsas res, sicut in
charta testamenti continetur... tradidit. Act. an. 3. Caroli Imp.
Ch. 164 :
Tunc veniens ipse Ebrardus intravit in ipsam Ecclesiam, et veniens ad ipsam
villam per Cordam de signo ad hostia de domo et cespitem de terra, sive ramum de
arboribus missis S. Petri tradidit.
Tabularium Casauriense :
Investivit... per ipsas Funes de ipsis campanis.
Idem Tabularium anno 1.
Caroli C. Imp. :
Investierunt A. et Allonem Advocatum
ipsius per annulum de Campana Ecclesiæ S. Desiderii de ipsa curte.
Charta ann. 1122. ex Archivis Majoris Monast. :
Quo peracto, cum tertia die in Ecclesiam S. Petri prædictam venissemus, dictus
Jacob et filius ejus per Cordas signorum in manu nostra eandem Ecclesiam reddiderunt
et nos prædictum Abbatem et Monachos per ipsas signorum Cordas de eadem Ecclesia
plenarie investivimus, qui susceptis de manu nostra Cordis, signa illa protinus
sonaverunt et per hoc investituram suam de eadem Ecclesia omnibus qui aderant
innotuerunt.
Tabularium Dunense :
Eidem Monacho Ecclesiam ipsam per
Cordam signi tradidit, Monachusque suscipiens cordam traxit et signum insonuit, quod
parrechia omnis audivit et vidit.
Tabul. Kemperleg. :
Signorum ipsius
ecclesiæ Cordis coadunatis, coram Principe et filio suo fratrem suum Benedictum
Abbatem idem Præsul propria manu libentius investivit de Ecclesia
prædicta.
Grimm. pag. 184.
Seil.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Per Furcam Ligneam. Tabularium S. Vincentii Cenom. :
Ipse vero libenter annuit et donum patris
confirmans, investivit de eo Monachos per quamdam Furcam ligneam quam in manu sua
tenebat.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Per Gantum. Charta ann. 1187. ex Archivis Abb. Buzeii :
Radulfus itaque de Chameriaco
saisivit memoratos fratres de his omnibus in manu mea cum Ganto suo dextro in Ecclesia
B. M. de Prugniaco ante altare, et ego Mauricius Nannetensis Episcopus investituram
ipsam tradidi cum eodem Ganto venerabili Maino Abbati.
Alia ejusd. ann. ex
Archivis S. Melanii :
Idem Petrus de Chaune hanc eleemosynam posuit in præsentia
nostra per Gantum suum in manu mea et ego inde Gervasium Abbatem per eumdem Gantum
investivi.
Grimm. pag. 152.
Handschuh. Vide
per Chirothecam.
Per Gladium regna collata, auctor est Otto Frising. lib. 2. de Gestis Freder. cap. 5 :
Est enim consuetudo Curiæ, ut regna per Gladium, provinciæ per vexillum a
Principe tradantur, vel recipiantur.
Guntherus lib. 1. Ligurini :
Ergo ubi vexillo partem quam diximus ille,
Hic autem Gladio regnum suscepit ab ipso,
(Hunc etenim longo servatum tempore morem
Curia nostra tenet) posito diademate Petrus
Regali dextra tulit alti Principis Ensem,
Præcessitque sacram brevius diadema coronam.
Dudo lib. 2. de Morib. Normann. :
Regnum, quod mihi ultro dedisti, per
hunc Mucronem, 12. libras auri habentem, reddo tibi. Per Spatham regno
revestire,
in Annalibus Francorum Bertinianis ann. 877. et apud Continuatorem
Aimoini cap. 36.
Per traditionem Ensis evaginati, Comitatus erectionem et
investituram factam, observare est in Charta ann. 1161. apud Guichenonum in Probat. Hist.
Bressensis pag. 133. Adde Thwroczium in Andrea Rege Hungar. cap. 44. Vide
Gladius. Grimm. pag. 165.
Schwert.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Per Gladium,
Capam et Circulum aureum. Literæ ann. 1557. apud Rymer. tom. 15. pag.
462 :
Ipsumque Thomam Baronem Perey hujusmodi statu, gradu, stilo, titulo, honore
et dignitate per cincturam Gladii, et unius Capæ honoris et dignitatis et Circuli aurei
super caput suum positionem insignimus, investimus et realiter nobilitamus, habenda et
tenenda nomen, statum, gradum, stilum, titulum, honorem et dignitatem Comitis
Northumbriæ.
![[]](img/image.png)
Eadem formula occurrit ibid. pag. 497.
Per Grana Incensi. Charta Agnetis Ducissæ Aquitan. ann. 1048. qua Angeriacense oppidum Monasterio S.
Joannis confert :
Et ut firma in perpetuum maneant, ponimus singuli in testimonium
veritatis singula Grana incensi super altare S. Joannis, oblationem Deo in odorem
suavitatis.
Beslius pag. 430.
Per Hastam. Ditmarus lib. 6. pag. 60 :
Cumque Hasta signifera Ducatum dedit.
Grimm. pag. 163.
Speer.
P. Carpentier, 1766.
Per Infulam. Charta ann. 1215. apud Cenc. inter Cens. eccl. Rom. :
Per Infulam capitis
sui eos nomine ipsius ecclesiæ investiens, etc.
Per Juncum. Tabularium Vindocinense Charta 268 :
Tunc inclinavit se Comes, et accepit
viridem Scirpum ; nam domus recenter erat juncata, sicut solemus facere, quando aliquem
personæ potentis, vel dominum suscipimus, vel amicum. Tunc Junco ipso non tam donum
faciens, quam restaurationem dedit, etc.
P. Carpentier, 1766.
Per Lanceam et Confanonum. Charta ann. 1195. apud Murator. tom. 1. Antiq. Ital. med. ævi col. 621 :
Dominus Henricus... imperator... et rex Siciliæ cum Lancea et confanono, quam in
manu sua tenebat, investivit honorifice.... consules communis civitatis Cremonæ, nomine
ipsius communis de hoc, quod in privilegio ipsius communis Cremonæ continetur.
Exstat eadem Charta tom. 1. Cod. Ital. diplom. col. 395.
Per Lapidem. Tabularium Brivatense ann. 1262 :
Et ad opus Capituli cum quodam Lapide
investio, et in possessionem, vel quasi, induco.
Charta alia apud Perardum pag.
140 :
Dedit Ecclesiæ S. Stephani per unum Lapidem, in manu prædicti Abbatis,
quidquid habebat in decimis, etc.
Instrum. ann. 1394 :
Investivit eum per
traditionem unius parvi Lapidis, ut moris est.
Grimm. pag. 181.
Stein.
Per Lapillum. Tabular. S. Flori in Arvernis ann. 1276 :
Sed devestiens de prædictis
omnibus cum quodam Lapillo in manu nostra, voluit et rogavit nos, ut dictum Hugonem
investiremus.
Adde Chartam ann. 1386. apud Rocchum Pirrhum in Notitia Ecclesiæ
Cephalitanæ pag. 485.
Per Librum. Tabularium S. Cyrici Nivernens. Ch. 108 :
Donum consensu ac favore uxoris
suæ confirmatum super altare S. Cyrici cum Libro obtulit.
Charta Hugonis
Autisiodor. Episcopi ex Tabulario Pontiniacensi :
Quod donum per Libri donationem
et osculi susceptionem in manu mea est confirmatum.
Alia in Chronico Besuensi
pag. 667 :
Hanc donationem... Hugo filius, Haimo frater ejus, et uxor ejus,
propriis manibus Librum super altare ponentes, laudaverunt.
Alia ibid. pag.
675 :
Hoc donum... tenentes ambo Librum, per quem hanc donationem ... super altare
posuerunt.
Pag. 676 :
Per impositionem Libri super altare confirmaverunt.
Charta ann. 1123. ex Tabul. S. Nicolai Andegav. :
De hoc dono revestivit Quimarhocus et duo filii ejus Gradelonem Monachum S.
Nicholai cum uno Libro in ecclesia S. Petri Nannetensis, et osculati sunt eum de hac
donatione per fidem ; Librum quoque quo revestierunt Monachum posuerunt pro signo
super altare S. Petri.
Alia ann. 1164. ex Archivis S. Sulpitii Bituric. :
Niva Abbatissa
et Herbatus Prior tenentes Librum ex una parte,
præfatos prædictæ eleemosynæ datores ex altera parte Librum tenentes, de beneficio
Abbatiæ investierunt, et in participationem orationum ejusdem Abbatiæ
receperunt.
Instrum. ann. 1205. ex Archivis Fontis Danielis :
Has omnes
eleemosynas ipse Juhellus de Meduana et Isabel mater ejus et Gervasia uxor ipsius
Abbatiæ Fontis Danielis quam fundaverant dederunt, et cum Libro super altare
posuerunt.
Adde Chron. Besuense pag. 680. 688. 689. 696.
Ordericum Vitalem lib. 5. pag. 590. 594. Innocent. III. PP. lib. 1. Epist. pag. 238. Edit.
Venet. Ditmarum lib. 3. pag. 27. Chronicon Mauriniacense lib. 3. pag. 386. Rocchum Pirrhum
tom. 1. Notitiæ Sicil. pag. 477. Probat. Histor. Drocensis pag. 225. 234. Prædictis hæc
addo ex Libro ordinis S. Victoris Parisiensis MS. cap. 33 :
Si aliquis se
orationibus nostris petierit commendari, finitis clamoribus adducatur, et de ipsis
orationibus per Librum investiatur.
Similia habent Statuta Ordinis Præmonstrat.
distinct. 1. cap. 5. Vide supra
per Bibliothecam et
per Communionem.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Per Librum Manualem. Tabularium Majoris Monast. :
Simon filius Judicaelis de Peregrino donavit
nobis talliatam, et corucam et bannum, etc. de domo nostra de Peregrino et de his
omnibus cum quodam Libro qui Manualis appellatur, quem de manu Presbyteri qui ad eum
visitandum venerat, accepit coram testibus, Priorem hujus domus investivit.
Tabular. S. Vincentii Cenoman :
Donumque hujus rei per Librum Manualem in quo ægram
Episcopus absolverat, ambo in manibus prædicti Abbatis miserunt.
Per Librum Missalem. Charta Amedei Episcopi Lausannensis ann. 1150 :
Librum Missalem, in quo,
vel per quem divinum celebratur mysterium, in manibus sumpsit, super altare posuit, etc.
Charta ann. 1161. ex Tabul. Kemperleg. :
Facta
donatione in claustro S. Amandi cum Libro Missale eam super altare ibidem
obtulerunt.
Liber Chirographorum Absiæ fol. 7 :
Investierunt Abbatem
Absiæ... cum Missali ejusdem Ecclesiæ.
Tabularium S.
Stephani Divion. apud Perardum pag. 119 :
Fecerunt hæc in manu Girardi
Eleemosynarii, qui dono et concessione per Librum Missalis revestitus est.
Adde
Marcam l. 5. Hist. Beneharn. cap. 12. n. 4. cap. 15. n. 5. cap. 25. n. 8.
Per Librum Collectarium. Tabularium S. Stephani Divion. apud Perardum pag. 139 :
Et super altare S.
Stephani per Librum Collectarium guirpiendo deposuit.
Cum Libro Regulæ, et
Cum Regula. Chronicon Besuense pag. 631 :
Et propria manu
donum roboravit super altare per Librum, qui vocatur Regula sancti Benedicti.
Tabularium Vindocinense :
Donum cum Regula super altare dominicum, etc.
Fol. 271 :
Donum super altare cum Regula obtulit.
Tabul. S. Vincentii Cenoman. :
Qua de re unam
marcham argenti loco caritatis habuit ; et de dono prædicto in eodem capitulo cum
Libro Regulæ domnum Abbatem Robertum et Capitulum saisivit.
Vide Gauffridum Vindocin. lib. 1. Epist. 6. et Paulum Diac. lib. 4. Chronici Casin. cap.
1. Liber Chirographorum Absiæ fol. 99 :
Et ad majus altare accedentes, in præsentia
Dominici corporis, cum Regula S. Benedicti de his abbatiam investierunt,
ac deinde beneficium spiritale postulantes acceperunt.
P. Carpentier, 1766.
Per Librum Regulæ novus abbas instituebatur. Charta ann. 1127. inter Instr. tom. 12. Gall. Christ.
col. 29 :
Ut novus abbas... a conventu B. Johannis electus, in capitulo nostro
(Senonensi)
per Librum Regulæ a præposito nostro de ratione abbatiæ
investiatur.
Per Lignum. Tabularium Vindocin. ann. 1077. Ch. 264 :
Dedit quartarium vineæ situm
apud Olonam per rescisuram Ligni, quam misit in manu Abbatis, qui revestivit eum statim
de orationibus et beneficio loci.
Ch. 488 :
Dimisit hanc calumniam,
mittens frustum cujusdam Ligni ob testimonium hujus concessionis super altare.
Tabul. Abb. Deiparæ Longipontis :
Hoc autem donum fecit supradicta domina in
castello, quod vocatur Pons, et per Hertendum Monachum loco testimonii frustulum Ligni
sambuci super altare S. Mariæ transmisit.
Tabularium S. Martini de Campis :
Et donum posuit super altare per Lignum, in quo posuerat annulum aureum.
Charta ann. 912 :
In civitate, quæ vocatur Ticinensium Rex Leoprandus Rex
Lambardorum et Italiæ dispensator per Lignum, quod in sua tenebat manu, investivit
Lanfrancum... ratione feudi, qui ambo professi sunt ex natione, lege Curiæ Lombardorum,
etc.
Hinc colligitur, cur ejusmodi concessiones, quarum fiebant investituræ per
frustulum ligni, quod primum occurrebat,
lignea dona dicantur in aliquot veteribus
Chartis. Tabular. Vindocin. ch. 229 :
Post acceptum beneficium, tulit Donum Ligneum
super altare.
Ch. 237 :
Perrexit ad altare, et posuit Donum Ligneum super
illud, recitans ibi rationem doni, quod fecerat.
Ch. 295 :
Sumptumque
Ligneum Donum tradiderunt illud, etc.
Grimm. pag. 174.
Span.
Per Linteum. Tabularium S. Maxentii in Pictonibus :
Aimericus per unum Linteum satis
optimum dedit S. Maxentio, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Per Malleolum. Tabularium S. Vincentii Cenoman. :
Porro ad hujus rei confirmationem
posuit Gaufridus filius Hugonis de Alvor Malleolum quendam super altare S. Vincentii.
Grimm. pag. 162.
Hammer.
P. Carpentier, 1766.
Per Malleolum Capituli. Tabul. S. Sergii Andegav :
Cum malleolo capituli fecerunt inde donum in
manu domni Petri abbatis, quem postea ad majorem ipsius rei auctoritatem tulerunt super
altare.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Per Manicam. Instrumentum ann. 907. apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. col. 66 :
Comes vero per Manicam suam terram supradictam in manu Catluiant Abbatis
graffiavit.
Tabular. Rothonense :
Erispoe dedit illam villam quæ vocatur
Chaer et insulam quæ vocatur En Aleis... ad fabas Monachis S. Salvatoris, tradens per
Manicam suam in manu Conweion Abbatis in loco Cancell.
P. Carpentier, 1766.
Per Manicias, hoc est, Chirothecas. Placit. ann. 820. apud Murator. tom. 1. Antiq. Ital. med.
ævi col. 463 :
Sic de præsenti ipse Hucpold comes per Manicias suas de manu ejusdem
Bonifritus a parte præfati monasterii revestivit.
Charta ann. 936. apud eumd.
tom. 2. col. 135 :
Per hanc præsentem paginam vendicionis, et per duas Manicias hac
tradere visus sum, et corporaliter facio tibi investituram
venditionis
justa legem meam Alegmanorum.
Vide
Per Manicam.
P. Carpentier, 1766.
Cum Manubrio Cultri, in Charta inter Probat. Hist. Brit. tom. 1. col. 430. bis :
Dedit autem
ista concedente Orguen in claustro S. Martini castelli Goscelini cum Manubrio cultri per
manum Galonis episcopi.
P. Carpentier, 1766.
Per Manus infra manus alterius positas. Charta ann. 1238. apud Cenc. inter Cens. eccl. Rom. :
Dominus Nicolaus
investivit dominum camerarium, nomine ecclesiæ Romanæ, de bonis supra scriptis, mittens
Manus suas infra manus ejus.
Per Mappulam. Chronicon Farfensis Monasterii pag. 661 :
Per jussionem ipsius, dante eo
mappulam suam (son mouchoir)
Advocato suo, revestivit Leonem, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cum Marmore. Tabularium S. Vincentii Cenom. :
Acharius filius Hamelini de Bana
concessit decimam S. Petri de Noviomo de Rupe Odonis, quam pater suus dederat, et donum
hujus rei super altare S. Petri cum Marmore ipsius altaris misit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Per Particulam Marmoris. Charta Landrici de Praiaco pro Monasterio Fontismensi in agro Eduensi, ann.
1118 :
Venit ad nos prædictus Landricus cum uxore sua Helisabet et tribus filiis
suis.... et accipiens in manibus suis Particulam marmorei lapidis, quæ ibi forte reperta
est, venit cum ea ante altare, et tenentes eam omnes simul... obtulerunt eam super
altare, ita dicentes : Nos pro salute animarum tam nostrarum quam antecessorum nostrorum
damus Deo et huic altari, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Per Marsupium De Pallio. Charta ann. 1133. ex Tabul. Rothon. :
Monachos de prædicto dono investivit
ante altare Pirricensis ecclesiæ et pro ea re Marsupium de pallio Herveo Abbati et
Conventui misit.
Per Martyrologium. Charta Ulgerii Episc. Andegav. :
Hoc autem fecit positis clavibus præfatæ
Ecclesiæ S. Joannis in manu mea, et postea super dominicum altare S. Mauricii cum
Martyrologio.
Vide Hist. Monast. S. Nicolai Andegav. pag. 87.
Per Unam Mitram, Decimæ molendinorum investitio exstat in Tabulario Chirographum Absiæ fol. 62.
Per Nodum. Tabularium S. Severini Burdegal. :
Sibi in alodio concessi, et ut
auctoritate propria sæpe fieri solet, concessæ hæreditatis Modum priorem manibus
propriis colligavi, secundum Geraldus Miles, tertium Ramundus de Ulnico : quo facto
Nodum super altare pro meis debitis, et pro meis delictis, et pro defunctorum parentum
criminibus obtuli, etc.
Per Notulas. Charta Philippi Regis Francor. ann. 1317. apud Argentreum in Hist. Armoricana
lib. 5. cap. 34 :
Possessionem ipsius Comitatus... in manu dicti Episcopi
Mimatensis per traditionem quarumdam Notularum, quas in manu tenebat, posuit per eundem
Episcopum dictæ Ducissæ tradendum, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Per Osculum. Tabularium Vosiense fol. 60 :
Hoc autem factum est in villa de Chanzaz in
manu domini Rainaldi Abbatis quem propter hoc ipse Deosculatus est, videntibus et
audientibus Bernardo Vicecomite, etc.
Tabular. S. Albini Andegav. :
Maino
filius Gualonis, annuente Eudone filio et Vieta uxore sua, dedit Deo et S. Albino terram
de Brilchiot, pro cujus doni confirmatione Walterium Monachum
pater et
filius in fidei nomine Osculati sunt. Uxor autem illius, eo quod a femina Monachum
Osculari inusitatum habemus, Lambertum quemdam præfectum S. Albini, jubente Walterio
Monacho, eadem sententia Deosculata est.
Per Ostium Domus. Tabularium Casauriense ann. 951 :
Ideo constat me Alexander filius quondam
Ardemandi, ex natione Bajubaria, secundum meam Bajubariorum legem, per festucam et
guazonem et andelaginem, et per ramos de arboribus, et per Ostium domorum vendidi, et
manibus meis tradidi, atque investivi tibi, etc.
Bracton. lib. 2. cap. 18. § 2 :
Fieri debet traditio per Ostium, et per haspam vel annulum.
Lib. 5.
tract. 4. cap. 15. § 14 :
Sed præsentes fuerint, ubi saisina facta fuerit donatario
per Senescallum, vel per nuntium, per fustim, vel per baculum, vel per haspam, et quod
donatarius inductus fuit in vacuam possessionem, etc.
Vita S. Pardulfi MS. :
Et cum claustra Monasterii, et omnis fabrica ipsius, vel omnia loca inhabitabilia
perfecta, vel consummata fuissent, supradictus Lautarius per Ostium cellulæ ipsius viro
Dei tradidit ad regendum.
Vide
Anaticla,
Haspa. Grimm. pag. 174.
Thür.
P. Carpentier, 1766.
Per Unum Ozilium, id est, Per ramulum vimineum. Chartul. S. Joan. Angeriac. fol. 183. r° :
Feci autem hoc donum prius in manu Letardi præpositi monachi et Gilberti
cellerarii per unum Ozilium, subtus unum ulmum veterem, qui est in cimiterio.
Vide
Osella.
Per Palam, seu
Pallam ex serico, apud Ordericum Vitalem lib. 3. pag. 474.
Per Pallium, seu
Pallam. Charta Ademari Vicecomitis Lemovic. ann. 1074 :
Accedens autem cum duobus filiis meis Helia et Petro, ad hoc sacrum altare
Pallium obtuli : quod Pallium mecum tenentibus ipsis, hunc, de quo sermo est, mansum
semel sub testibus donavi.
Infra :
Hic tantum commemorasse sufficiat,
quod eodem Pallio donacionem firmavi meam de aquæductu, etc.
Vita S. Virgilii
Episcopi Saltzburgensis cap. 16 :
Per Pallium altaris Virgilio Episcopo ipsam
Ecclesiam... tradidit.
P. Carpentier, 1766.
Per Paleam Apostolicam. Charta offic. Trec. ann. 1258. ex Chartul. Campan. fol. 535. col. 2 :
Ipsos mercatores investivit de prædictis bonis, ipsius regis nomine, per
traditionem cujusdam Apostolicæ Paleæ, secundum quod in tradendis possessionibus de
consuetudine in istis partibus observatur.
Vide
Palla 2.
P. Carpentier, 1766.
Cum Palmis Hierosolymitanis. Charta Rotroci comit. Pertic. ann. 1190. ex Chartul. S. Dion. de Nogento :
Adjutorium et defensionem de omnibus repromisit, atque donum istud cum Palmis,
quas de Hierosolymis asportavit, super altare sancti Dionysii posuit.
Per Panem et Librum. Charta Henrici Abbatis S. Mariæ Stampensis ex Tabulario Prioratus S. Martini de
Campis :
Eam (Ecclesiam)
in manibus meis per Panem et Librum reddidit,
et ego consequenter similiter per Panem et Librum in manibus Vener. Theobaldi Prioris de
Campis eam seposui, et... contradidi.
Parvum Pastorale Ecclesiæ Parisiensis cap.
Quid faciendum sit in vacatione Præbendæ, in Ecclesia Parisiensi ; Si Episcopus
in diœcesi Parisiensi fuerit, tenetur vocare Decanum, vel Decano absente Cantorem,... et
de manu illius accipiet Episcopus cum Libro et Pane Præbendam vacantem, sub his verbis,
Reddo vobis Præbendam, quæ fuit N. etc.
P. Carpentier, 1766.
Per Pannum vel
Pennam Mantelli.
![[]](img/image.png)
Charta ann. 1101. tom. 1. Probat. Hist. Brit. col. 505 :
Venit
Conanus filius meus ad eamdem civitatem, qui etiam ipsum donum fecit et concessit per
Pannum mantelli sui in manu Guillelmi prioris.
Alia ann. 1167. in Access. ad
Hist. Cassin. part. 1. pag. 263. col. 2 :
Eundem abbatem inde per Pennam mantelli
præsentialiter investire fecit.
Cum Penna et Calamario investitos Tabelliones observat Rollandinus in Summa Notariæ cap. 5. extremo :
quod etiam habetur in Constitutione Ruperti Imp. ann. 1401. apud Goldast. tom. 1. pag.
382.
P. Carpentier, 1766.
◊ Commis. tabellion.
inter Form. Mss. Instr. fol. 78. v° :
Per pennam, calamarium atque cartam, quam in
vestris manibus tenebitis, investiatis de officio antedicto
(tabellionatus.)
Occurrit ibi non semel.
Per Pergamenum. Charta Aimerici de Ranconia apud Beslium pag. 492 :
Dedi... in manu
Abbatis Fulcherii per quemdam Pergamenum super altare signatum crucibus, videntibus
multis.
Alia Willelmi Ducis Aquitan. ex Tabulario Angeriacensi :
Per hoc
Pergamenum hoc donum... super altare B. Joannis posui.
P. Carpentier, 1766.
Per Pilaria Claustri. Cæremonias in investituris prioratuum aliquando adhibitas pluribus exponit Charta
ann. 1421. ex Chartul. priorat. Belleval. :
Dominus Therricus abbas Mediani
monasterii... dominum Desiderium in corporalem, realem et actualem possessionem dicti
prioratus (de Bellavalle)
induxit et investivit præsentialiter de eodem per
traditionem magni hostii ecclesiæ dicti prioratus ejusque clavium, cordarum campanarum,
cornuum magni altaris, piscinarum ac calicis, nec non albæ et cinguli, aliorumque
ornamentorum ecclesiasticorum. Quibus acceptis per eumdem dom. Desiderium et indutis,
idem dominus abbas ipsum dom. Desiderium possessione sua semper investiendo et eam
continuando et adimplendo, cruce Salvatoris nostri sursum erecta præeunte, processionem
per claustrum dicti prioratus faciendo letaniamque Sanctorum cantando, quatuor
principalia pilaria quatuor angulorum claustri ipsius sibi tradidit et investivit de
eisdem. Quibus præmissis sic actis, præfatus dom. Desiderius possessionem hujusmodi sic
sibi traditam et per eum habitam, captam et adeptam tenendo, servando et manutenendo
missam B. Mariæ Virginis ipsiusque in honorem atque signum realis, corporalis et
actualis possessionis habitæ et adeptæ, alta voce, coram populo ibidem astante, denarios
in offertorio per sibi subditos et alios, tamquam vero et indubitato priori dicti
prioratus oblatos, pacifice et quiete, absque aliqua contradictione ac impedimento
quocumque, aut opponente seu contradicente quocumque interveniente, capiendo et
recipiendo, cantavit et celebravit.
Per Pileum. Rogerus Hovedenus pag. 724 :
Ricardus Rex Angliæ in captione Henrici
Romanorum Imperatoris detentus, ut captionem illam evaderet, consilio Alienor matris
suæ, deposuit se de regno Angliæ, et tradidit illud Imperatori, sicut universorum
domino, et investivit eum inde per pileum suum. Sed imperator statim reddidit ei.... et
investivit eum inde
Imperator per duplicem crucem de auro.
Thomas
Walsinghamus pag. 343 :
Eodem anno in Parliamento præscripto dominus Joannes Dux
Lancastriæ factus est Dux Aquitaniæ per virgam et Pileum, præbitis manu Regis.
Charta ann. 1258. apud Cenc. inter
Cens. eccl. Rom. :
Magister Ubertus nomine et vice Romanæ ecclesiæ, auctoritate
sibi commissa, ipsum syndicum, nomine et vice communis Perusii, de dicto comitatu,
jurisdictionibus et proventibus ac etiam pertinentiis ejusdem per suum Pilleum
investivit.
Grimm. pag. 148.
Hut.
Per Pisces. Tabularium Majoris Monasterii :
Testes habuimus legitimos, qui omni lege
probare fuerunt parati, quod Hildegardis ad opus emerit, et per Pisces ex ejus piscaria
investituram dederit in vita sua Monachis Majoris Monasterii.
P. Carpentier, 1766.
Per Unam Plumam. Charta ann. 1357. ex Bibl. reg. :
Martinum de Serris præsentem et pro se
et suis stipulantem et recipientem de prædicta terræ pecia... per traditionem unius
Plumæ laudavit et ipsum manualiter investivit.
Per Pollicem. Charta ann. 1097. in Hist. Sabaud. :
Quod donum ipse Comes per digitum
proprium, quem Pollicem appellamus, fecit in manu Prioris ipsius loci.
Vide
supra
Per Dextrum Pollicem.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Per Psalterium. Tabularium S. Petri de Rilleio :
Ego Radulfus Filgeriensis dominus et
Frangellus frater meus posuimus super altare S. Petri post Evangelium Missæ, cum
Psalterio magistri Hamonis de S. Hilario universa dona antecessorum nostrorum et
nostra.
P. Carpentier, 1766.
Per Ramulum Lauri. Chartul. priorat. de Guilcio fol. 18. v° :
Hujus rei donum super altare de
Guilcio cum uno Ramulo lauri misit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Per Ramum Filgerii, apud Lobinell. tom. 2. Histor. Britan. col. 342. Vide initio
Per Ramum et
Cespitem.
Per Sceptrum. Faustus in Vita S. Mauri Abbatis, de Theodeberto I. Rege :
Dedit ei per
Sceptrum regale, quod manu gestabat, quæcunque Florus patruus ejus ex regali possederat
dono.
Vide Ottonem Frisingensem lib. 7. cap. 16. et Metropolim Salisburgensem
tom. 2. pag. 277. tom. 3. pag. 399.
Per Scyphum. Simeon Dunelmensis lib. 3. de Eccles. Dunelmensi cap. 14 :
In cujus
donationis signum etiam Scyphum argenteum obtulit qui in hac Ecclesia servatus æternam
illius facti memoriam retinet.
Charta Constantiæ Comitissæ Britan. ex Tabul.
Kemperleg. :
Ad hujus quoque memoriam doni corroborandam, meum Cyphum marmoreum
ad investituram harum villarum plenarie faciendam prædictis Fratribus
attribuo.
Tabularium Majoris Monasterii :
Hujus rei
supradictæ misit Archimbaldus donum super altare S. Mariæ per Cyphum S. Macarii.
Occurrit ejusmodi investitura per
Scyphum S. Macarii, non semel in Tabulario
Monast. Longipontis diœcesis Paris.
P. Carpentier, 1766.
Cum Sella Auro Parata. Charta ann. circ. 800. tom. 6. Anecd. Pezii part. 1. col. 30 :
Et hæc
donatio mea facta omni tempore firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa. Et
iterum firmavit cum sua Sella cum auro parata, et suam luricam.
Per Spatæ Capulum. Tabularium Vindocin. fol. 277 :
Ut istud donum firmiter haberetur, et
ulterius non cassaretur, super altare dominicum cum ponto
cujusdam Spathæ
ambo fratres posuerunt.
Maistre
Vacces en son Roman
de Rou MS. :
Au Roi rendi son regne, n'en vout avoir jornée,
Fierement l'en saisi par une soe espee,
El Pont de l'Espée out d'or diz livres pesant,
Vostre terre, dit-il, vous vent par cest mien gant.
P. Carpentier, 1766.
Cum Stola et Libro. Charta ann. 1188. tom. 1. Cod. Ital. diplom. col. 1549 :
Dominus Ugicio S.
Romani prior, cum consensu fratrum, investivit marchionem Opizonem cum Libro et Stola,
ante altare S. Romani, de advocatia monasterii S. Romani et de omnibus benefactis S.
Romani.
Similia habet Charta ann. 1230. apud Murator. tom. 5. Antiq. Ital. med.
ævi col. 285.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Per Tellurem. Tabularium Kemperleg. :
Ego Karaduc filius Kentlamen dedi Monasterio S.
Crucis villam unam in qua est ecclesia S. Caradoci, et afferens ex ipsa terra mecum
Tellurem pro signo concessionis in ipsius pariete Monasterii suspendi.
Per Textum Evangelii. Tabul. Vindocin. fol. 245 :
Donum concesserunt, et super altare cum Textu
argenteo et aureo obtulerunt.
Tabul. S. Vincentii Cenoman. :
Radulfus filius
Huberti Vicecomitis venit ad Monasterium S. Vincentii ann. mxcv. quo
acceperat sororem Widonis de Walle in conjugem, et cum Textu auro et lapidibus parato,
accepto de manibus Abbatis Rannulfi, quem super altare posuit, annuit quidquid pater
suus dederat.
Tabular. Vosiense fol. 22. v° :
Fecerunt autem donum
istud ante altare S. Petri Apostoli Bernardus et Ebbolus filius ejus Textum Evangelii
gestantes manibus in præsentia domini Petri Abbatis.
Charta apud
Madox
Formul. Angl. pag. 241 :
Ut autem prætaxatæ Ecclesiæ donacio cum cæteris
supradictis legitime et firmiter fieret... per Textum sancti Evangelii super altare
donavi.
Vetus Codex apud Seldenum ad Eadmerum pag. 144 :
Per Textum Evangelii spiritualem causam Episcopatus, per annulum autem Regalium
possessionem accepit.
Tabul. Andegav. :
Quitavit libere et quiete super
altare cum Textu et cultello.
Tabul. S. Gemmæ Santonensis :
Hoc donum
confirmavi... ponens Librum Evangeliorum super altare.
Tabul. Brivat. fol. 193 :
Per traditionem cujusdam libri Textus Evangeliorum cum postibus argenteis et
imagine crucifixi præsentialiter investivit.
Adde Ordericum Vital. lib. 5. pag.
577. 591. Chronic. Besuense pag. 610. 616. Tabular. Longipontis diœces. Paris.
P. Carpentier, 1766.
Per Turrim et Portam. Charta Ulrici march. Tusciæ ann. 1170. inter Monum. eccl. Aquilej. cap. 63. col.
606 :
Miserunt eum (patriarcham)
per Turrim et portam in tenutam pro
castro et omnibus possessionibus superius dictis.
Cum Veru. Charta Garneri de Triangulo, in Tabul. Abbatiæ Deiparæ de Longoponte, et Majoris
Monasterii :
Pro hujus doni confirmatione fregit Veru, et portiunculam de ipso bene
extersam dedit Henrico Priori, dicens ut auferret, et ex sua parte super altare
poneret.
Ubi
Veru, pro sude lignea videtur sumi. Tabularium Hospitalis
Montis Maurilionis :
Unam quadrigam oneratam de viridi ligno, de redortis, et
sudibus, et Verubus.
Per Vexillum provincias a Principe tradi et recipi scribit Otto Frising. lib. 2. de Gest.
Frider. cap. 5. Falco Beneventanus pag. 238. de Rogerio Siculo :
Misit præterea
domino PP. Honorio munera multa... ut ducatus ei Vexillum et nomen largiretur.
Pag. 308 :
Rainul
phum... in Ducem elegit, et eo electo Vexillum ad honorem Ducatus
Apostolicus et Imperator in conspectu omnium ei tradiderunt.
Idem pag. 332. de
Innocentio PP. :
Regi vero (Siciliæ)
Rogerio statim Siciliæ regnum per
Vexillum donavit, etc.
Charta Alphonsi Castellani Imperatoris, apud Vignerium in
Hist. Alsatensi pag. 143 :
Investimus te Ducem et Comitem de quinque Vexillis, in
signum quinque dignitatum, quas in feodum ab Imperio tenere debes.
Breviarium Hist. Pisanæ apud Murator. tom. 6. col.
173 :
Anno 1163. Lambertus Consul... Ambasciatores Pisani Communis, ab Imperatore
Frederico Vexillum receperunt et spatam pro investione imperatoria super omnes
civitates Thusciæ.
Charta Philippi II. Regis Rom. ann.
1207 :
Thomas Comes de Sabaudia... feudum suum... de manu nostra recepit, nosque
eum juxta priscam Imperii consuetudinem de universis bonis illis... per tria Vexilla
investivimus.
:
Par une blanche Anseigne li fu li fiez rendus.
Ejusmodi investiturarum per
Vexillum exempla passim proferunt Scriptores,
Romualdus in Chronico MS. ann. 1060. 1062. 1090. 1115. 1118. 1120. 1127. 1132. 1152.
Ditmarus lib. 6. Otho Frising. lib. 2. de Gest. Frider. cap. 32. Chronicon Weingartense
cap. 13. Godefridus Monach. S. Pantaleonis ann. 1212. Hist. Australis ann. 1276. Alexander
Celesinus lib. 1. cap. 16. lib. 3. cap. 26. Will. Tyrius lib. 12. cap. 4. Conradus Usperg.
pag. 302. Historia Landgravior. Thuring. cap. 18. Gunther. lib. 1. Ligur. pag. 31. lib. 5.
pag. 125. Gesta Innocentii III. PP. pag. 27. Ægidius
Gelenius in Colonia pag. 74. Vide quæ notamus in Dissert. 9. ad
Joinvillam. Grimm. pag. 161.
Fahne.
P. Carpentier, 1766.
Per Vexillum concessas etiam interdum ecclesias testatur Charta fundat. monast. de Nido avis ex
Cod. reg. 9612 :
X. Bernardus de Bulleio concessit et revestivit ipsum episcopum
cum Vexillo optimo et hasta nova, vidende omni populo, qui venerat ad altaris
consecrationem.
P. Carpentier, 1766.
◊ Aliquando Vexillum
armis illius, qui investituram dabat, erat insignitum. Charta ann. 1237. apud Cenc. inter
Cens. eccl. Rom. :
Cujus investionem idem judex Arboreæ recepit per manus magistri
Alexandri Apostolicæ sedis legati, cum quodam Vexillo, in quo erant duæ claves cum una
cruce.
Per Virgam, vel
Virgulam. Charta ann. 1120. in Tabular. Monast. Fontis-Ebraldi :
Hanc concessionem feci in manu Petronillæ primæ Abbatissæ Fontis-Ebraldi cum
Virga oserii duplicata.
Alia apud Acherium in Notis ad Guibertum pag. 590 :
Cum Virga disciplinali.
Tabularium S. Albini :
De hoc Fulconius
Tessart cum quadam Virgula dominum Abbatem investivit, quam ipse manu propria posuit
super altare.
Alia ann. 1144. apud Gallandium :
Utque patenti occasione
firmatum nihil occultæ forsitan occasionis haberet,...... per oblationem Virgæ, quam
manu gestabat, supra sacrum altare B. Lazari de prædicto dono domum et Fratres
solenniter investivit.
Adde Epistol. Synodalem Calixti II. in Concilio Tolosano
ann. 1119. Ordericum Vitalem lib. 5. pag. 589. Helmodum lib. 1. cap. 70. 71. Notas ad
Guibertum pag. 590. Hieron. Rubeum in Hist. Ravenn. pag. 275. et quæ supra de investitura
per baculum adnotamus.
P. Carpentier, 1766.
Per Virgam Argenteam, Lit. concessionis
![[]](img/image.png)
regni Salonic. dom. Guid. Dalph. baroni
Montisalb. per exercitum Franc. ann. 1314. ex Cod. reg. 5456. fol. 29. r° :
Virgam
quandam argenteam sæpedicto nobili viro dom. Raymbaldo, nomine et vice dicti nobilis et
magnifici viri dom. Guidonis Dalphini, duximus tradendam et concedendam, in signum
adepti et adipiscendi dominii et possessionis Salonicensis regni.
P. Carpentier, 1766.
Per Virgam et Cespitem. Charta Petri episc. Attrebat. ann. 1201. ex Tabul. abbat. de Laude :
Alodium.... reddidimus fratribus de Los in liberam ac perpetuam possessionem per
Virgam et cespitem, prout mos est ecclesias prædiis investire.
Per Zonam, in Charta fundationis S. Petri Generensis, loco supra allato.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Investitura. Donatio Rostagni Episc. ann. 950. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 77 :
Unoquoque anno recipiant ministerii sanctæ Dei ipsius ecclesiæ Investitura ff.
1111.
Ubi legendum videtur
in vestitura ss. 1111. hoc est, in vestitura
solidos quatuor. Vide
Vestitura.
P. Carpentier, 1766.
Investiturarum Vina, Quæ
investituræ seu possessionis adipiscendæ causa ex usu domino capitali
præstabantur. Charta Phil. V. ann. 1319. in Reg. 59. Chartoph. reg. ch. 279 :
Item
tallias, census, coustumas, vina Investiturarum, etc.
Vide supra
Investio
2.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Investitus, Qui de aliquo beneficio
Investitus est. Literæ ann. 1299. apud Miræum tom.
2. Diplom. Belgic. pag. 880 :
Et ne præmissa vel aliquid præmissorum a nobis vel ab
aliquibus successoribus nostris (quod absit) valeat in posterum calumniari, præsentes
litteras prædicto Investito et ejus successoribus contulimus sigilli nostri munimine
roboratas.
Charta ann. 1303. apud eumdem tom. 1. pag. 445 :
Ego Jacobus
presbyter Investitus de Ghilse, decanus Concilii Bekensis, etc.
Vide
Investitum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Investitutaria, pro
Investitura. Charta ann. 1173. apud Miræum tom. 2. pag. 1179 :
Dicimus autem consilio majoris Ordinis Hospitalis Investitutariam Ecclesiæ
tenebit, qui curam et providentiam omnium bonorum ad Ecclesiam spectantium
tenebit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Investitutio, Jus quod domino capitali pro Investitura exsolvitur. Literæ ann. 1266. ex Tabul.
Calensi :
Vendidit partem suam espoliarum de Jamaco et aliunde, et partem suam
cerchiæ de Berron... et partem Investitutionum seu sezinarum.
L. Henschel, 1840–1850.
Investitor, Qui
investituram præstat, patronus et collator beneficii ecclesiastici.
Charta Reichardi Episc. Herbipol. ann. 1182. apud Haltaus. in Glossar. German. voce
Lehnherr, col. 1226 :
Quod Albertus de
Hohenloch, liberæ conditionis homo, Investitor cujusdam parrochiæ erat in
Steinach.
Vita S. Cunegundis apud Pertz. Script. tom. 4. pag. 821. lin. 60 :
Romanæ vero domus advocatum, ipsum videlicet imperatorem, sine totius exactione
servitii, abbatissæ Investitorem, loci defensorem et ubique pium protectorem esse
instituit.