« »
 
BREVIS 1, BREVE 4, BREVE 9, BREVE 10, 12, BREVE 14.
[]« 1 brevis » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 743c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BREVIS01
1. BREVIS, Breve, Inventarium, rotulus, chartula continens indicem, seu summariam rei cujuspiam descriptionem. Papias : Schedæ, exemplaria, Brevia, etc. Gloss. Lat. Græc. : Πιττάϰιον, Pittacium, Brevis. Vetus interpres Juvenal. Sat. 7 :
Comites in fasce libelli : Breves significat.
Lampridius in Alexandro Severo :
Milites suos sic ubique scivit, ut in cubiculo haberet Breves, et numerum, et tempora militum.
Annales Franc. Bertiniani ann. 869 :
Ut Episcopi Abbates, et Abbatissæ, Breves de honoribus suis, quanta mansa quisque haberet... deferre curarent.
Acta Murensis Monasterii :
Continentur in supradictis capsulis reliquiæ aliorum quorumdam Sanctorum, cum quibus Breves non inveniuntur.
Synodus Romana sub Bonifacio II. PP :
Factus est autem Brevis de sacris vasis atque rebus Ecclesiasticis.
Utuntur passim hac notione Scriptores. Vegetius lib. 2. cap. 19. Fragment. Vatican. § 310. Codex Theod. leg. 24. de Erog. milit. ann. (7, 4.) leg. 18. de Cursu publ. (8, 5.) leg. 7. de Falsa moneta (9, 21, const. 8.) leg. 2. de Bonis vacant. (10, 8.) leg. 2. de Incorp. (10, 9.) leg. 3. de Fisci debit. (10, 16.) leg. 13. de Annon. et trib. (11, 1.) leg. 1. de Exact. (11, 7.) et alibi sæpe Add. lib. 1. tit. 10. const. 8. ib. tit. 16. const. 3. ; Senator. lib. 1. Ep. 6. lib. 2. Ep. 39. lib. 4. Epist. 21. Vopiscus in Aurel. et in Bonoso, S. Augustin. lib. 3. contra Crescon. cap. 29. S. Hieronym. Epist. 5. S. Benedict. in Reg. cap. 32. 41. Regula Magistri cap. 93. Gregor. Turon. lib. 4. Hist. cap. 41. Uldaric. lib. 1. Consuet. Cluniac. cap. 52. Lup. Ferrar. Epist. 80. Capit. Caroli Mag. lib. 3. cap. 82. Ex capit. Aquensi ann. 812. cap. 7. ap. Pertz. vol. Leg. 1. pag. 174. Neutro loco Pertzius exhibet voces in breve, neque Heroldus apud Ansegisum, ubi leguntur in edit. Pith. et Baluz. Capit. Caroli Calvi tit. 9. cap. 6. tit. 31. cap. 19. Capitul. Missor. ann. 853. ap. Pertz. vol. Leg. 1. pag. 418. cap. 1. et 6. Jurament. Centenar. ejusd. ann. ibid. pag. 426. Edict. Pistense, ann. 864. ibid. pag. 492. cap. 19. Confer Hincmar. Remens. Annal. ad ann. 869. Pertz. vol. Script. 1. pag. 481. Epist. Synodal. in Concilio Constantinop. I. Concil. Toletan. IX. can. 9. Lex Wisigoth. lib. 5. tit. 5. § 3. etc. Sic βρέϐιον et βρεβεῖον, non semel usurpant Græci recentiores. Glossæ Juris : Βρεϐεῖον, [] ἡ ϰαταγραφή. Palladius in Vita Chrysostomi pag. 27. Edit. V. Cl. Emerici Bigoti et Anna Comn. lib. 6. pag. 156. Adde quæ Marinius habet in notis ad Papyr. pag. 269. not. 27. et 373. not. 3.
Vide Forcell. in Brevis. Pro explorato non habetur utrum latini scriptores neutrali Breve absolute utantur, Gruterus enim et alii ubique brevem reponendum judicant, scilicet libellum. Ita semper scriptum est in novissima Cod. Theod. editione.
Breves, feminino genere. Capitul. ann. 793. cap. 14 Pertzio ann. 783. Leg. vol. 1. pag. 47. :
De rebus quæ Hildegardæ Reginæ traditæ fuerunt, volumus ut fiant descriptæ Breves, et ipsæ breves ad nos fiant adductæ.
L. Henschel, 1840–1850.
Brevis capitulorum pluries in inscriptionibus Capitul. Caroli Magni, e. g. Aquensi ann. 811. ap. Pertz. vol. Leg. 1. pag. 166. An rubricæ solæ designantur ? Vide infra Breviarium.
[]« 4 breve » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 744b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BREVIS04
4. BREVE dicitur Responsorium quod post singulas Nocturnorum lectiones cantatur, in Ordine Cluniac. Bernardi Mon. part. 2. cap. 21.
[]« 9 breve » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 744c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BREVIS09
9. BREVE, apud Provinciales, dicitur Regio, seu potius dominium, Seigneurie, districtus in quo Breve domini currit. Charta Gauffredi Aptensis ann. 1246 :
Breve Episcopale de Brocaria civitatis Aptensis, et Breve quod quondam fuit dominorum de Vians.
Occurrit ibi non semel. Joannes de Racallero Archidiac. Vasionensis in Antiquitat. MSS. Vasion. :
Adjudicavit castrum Vasionense Comiti, divisa jurisdictione inter Comitem et Episcopum, distincta civitate per partes, quarum una vocatur Breve Comitis, altera Breve Episcopi, et hoc quoad jus directi dominii.
Charta ann. 1279 :
Vocari fecit coram ipsos dominos, et homines medietatis dicti castri, de Brevi dominæ Jordanæ.
Charta anni 1216. ex parvo Chartulario S. Victoris Massil. fol. 157. verso :
Abbas S. Victoris asserebat quod Ecclesia B. M. habebat Breve suum.
Homagium anni 1480. ex Archivis D. de Mazaugues :
Scilicet de ac in Brevi [] et juridictioni ipsius generosi Scutiferi Honorati de Castellana.
In eodem Archivo exstat
Cartularium commissionis officialium ac præconisationum curiæ Brevis nobilis viri Dom. Johannis de Masalgis Militis Condomini castri de Masalgis
, actum, 24. April. ann. 1348. Quo in loco voce Brevis intelligenda videtur Inferior jurisdictio : superiorem enim in eo castro jurisdictionem obtinebat Raymundus de Agouto ut patet ex eodem instrumento. Adde Columbum lib. 3. de Reb. gestis Vasionensium Episcop. n. 5. 6.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Erat autem illud dominium veluti portio seu pars jurisdictionis communis, uni Dominorum speciatim concessa, in qua solus ipse jurisdictionem exercebat suam, nulla aliorum simul Dominorum habita ratione. Vassalli districtus communis quam volebant, eam eligebant regionem, in qua habitarent, tumque a solo pendebant Domino regionis quam incolebant. Vide Conventiones inter Hospitalarios et Principes Aurasiæ ann. 1284.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Breviagium, Eadem notione. Chartularium commissionis mox laudatum :
Sub domino et juridictione Breviagii Nobilium prædictorum, etc.
Infra :
Mandamentum domini Johannis de Masalgis et ejus Bajuli, quod nulla persona ejus Breviagii, seu ejus jurisdictioni subjecta, audeat, etc.
[]« 10 breve » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 745a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BREVIS10
10. BREVE, Annuus reditus qui ex prædiis aut rebus aliis provenit, qui in brevibus describi solet. Charta Joannæ Comitissæ Flandriæ pro Marquetano Monasterio, apud Buzelinum lib. 2. Gallo-Flandr. cap. 30. § 26 :
Ad opus quoque unius Hospitalis, quod infra ambitum ejusdem Monasterii inchoavimus, 200. librarum reditus in eleemosynam contulimus... sumendos annuatim de paratioribus proventibus, ad Brevia nostra Insulensia pertinentibus, etc.
Infra :
40. libr. reditus assignavimus solvendos ad nostra Brevia de Gandavo.
Alia Margaretæ-Comitissæ apud eumd. :
Sexaginta solidos singulis annis de Brevibus, quæ Majus officium appellantur, Brugis in S. Christophoro recipiendos.
Adde Marchantium lib. 1. Flandriæ, Novam Gall. Christ. Instr. tom. 4. col. 304. D. Miræum tom. 1. Diplom. Belg. pag. 556. col. 1. pag. 577. col. 2. et 1323. col. 1. edit. 1723. Vide infra Breviarium rerum fiscalium.
Breves, Alia notione, in veteri Charta apud Puricellum in Ambrosiana Basilica pag. 369. 370.
[]« 12 brevis » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 745b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BREVIS12
12. BREVIS, Epistola, mandatum. Balbus in Cathol. :
Breve, pro litteris, quod et Brevis invenitur.
Hesychius :
Βαιόν, ὀλίγον, μιϰρὸν γράμμα.
Leges Henrici I. Regis Angliæ cap. 13 :
Hæc mittunt hominem in misericordia Regis, infractio pacis, quam per manum suam dabat alicui, contemptus Brevium suorum, etc.
Vide cap. 41. 68. et 79. Quod vero hic contemptus brevium dicitur, despectus literarum Regiarum appellatur in Capitul. 5. ann. 819. cap. 12. et lib. 4. Capitular. cap. 55. Pertz. ann. 817. vol. Leg. 1. pag. 217. Confer capitul. legibus addenda ejusd. ann. cap. 16. Charta Galeranni Comitis Mellenti, in Tabulario Prioratus S. Nicasii fol. 20 :
Sed et secundam decimam post primam decimationem de domestica carruca mea de Vallis, sive in manu mea sit, sive ad firmam vel censum eandem aliquis de manu mea receperit ; videlicet pro Brevibus meis quæ Monachi B. Nigasii debent facere, ubi a Præposito meo vel ab aliis servientibus meis rogati fuerint, etc.
Forte quia soli fere Monachi scribere tunc noverant. Eckehardus Junior de Casibus S. Galli cap. 12 :
Dictante legationis suæ Brevem.
Adde Ruodlieb, fragm. 3. vers. 230. et 251. Acta SS. Benedict. sæc. 4. part. 1. pag. 114. in Vita S. Angilberti Abbatis :
Sed de his de quibus certi fuimus et a prædictis sanctissimis viris Breves recepimus.
Et pag. 271. in Visione Wetini monachi Augiensis :
Singulis quibusque se commendando, Brevibus ad diversos destinatis, pro absolutione peccatorum intercessores quærendo.
Ibid. pag. 290 :
Ad multosque Breves cogitans direxit amicos,
Ut sanctis precibus veniam implorare studerent.
Le Roman de la prise de Hierusalem MS. :
Cil de Jerusalem ont fait lor assamblée,
Par Briet et par saiaux orent lor gent mandée.
 :
Là sont les tables au Chapelein Yvon,
Qui fet les Briez au preuz Comte Fromont,
Que il envoie par mer et par Gascons,
Parmi la terre as Chevaliers Barons.
Alibi :
Més festes moi Briez et chartres escrire.
MS. :
Ses chartres fait et ses Briez saieller.
Joan. de Condato MS. :
Messager le Roi fu li Martres,
Cil portoit ses Briés et ses Chartres.
Provincialibus Breu, Epistola. Vide Raynouardi Glossar. Ling. Rom. vol. 1. pag. 258. Breu-double Giraldus Riquerius fortasse formavit ut vocem Diptycha vernacule redderet, quæ Papiæ est Tabellæ quibus corruptores suum inscribunt amorem. Germanis Briev eadem significatione acceptum erat. Inde apud Provinciales[] et Germanos carminum quodam generi hoc nomen inditum. Vide Raynouard. Collect. Poemat. Provinc. vol. 3. pag. 199. Diezium de poetic. Provinc. pag. 121. Gotefred. Strasburg. Tristand. vers. 8143. Ceterum Germani antiquitus omnem chartam, libellum et similia Brief dicebant. Vide Graffii Thesaur. Ling. Franc. vol. 3. col. 302. et Schœnemann. in Indic. cod. Diplom. h. v. Pro epistola vox omnibus fere Germanicis populus usu venit
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Brevicola, itidem Epistola, mandatum. Formulæ vett. Alsaticæ art. 13. apud Eccard. ad calcem Legis Salicæ pag. 239 :
Nam quando nobis eadem Domini Regis epistola præsentata est, numerosam synodum collectam habuimus, quibus cum ipsam Brevicolam legi fecissemus, maximo sunt omnes gaudio repleti.
Vide infra Breviculus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bbevia, Summorum Pontificum Epistolæ quæ in cera rubra sub annulo Piscatoris obsignantur. Vide Annulus Piscatoris in Annulus. Benedicti Chronicon ad ann. 956. ap. Pertz. vol. Script. 3. pag. 717. cap. 35 :
Pontifex.... Azzo protoscrinium manum abscidi præcepit, cum quo Brebe scribebat.
Vocabul. Prædicant. :
Breve, neut. gen. vel Brevis, masc. gen. Germ. ein brieff, quam papa sigillat cum anulo lato in manibus, qui habet in se figuram Petri navigantis ; quicquid autem cum plumbo sigillatur, non dicitur Breve.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Breve de Capella, Litteræ Cancellariæ regiæ. Conventio inter Angliæ et Scotiæ legatos ann. 1290. apud Rymer. tom. 2. pag. 483 :
Fidelitate facta, habeat seisinam terræ suæ sine dilatione per Breve de Capella.
Vide Capella Cancellaria.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
13. Conf. num. 8. Breve Refutationis, Charta cessionis, qua quis de jure suo cedit, Gall. Bref de cession et de désistement. Charta Berardi Abbatis Farfensis apud V. Cl. Fontaninum de Antiquit. Hortæ pag. 396 :
Si enim, quod absit, quoquo tempore venero... contra hoc Breve Refutationis agere, aut causare, etc.
Alia apud Mabill. tom. 4. Annal. Bened. pag. 701. col. 1 :
Tandem vero rogatu Grimoaldi presbyteri, ipse et uxor ejus confirmaverunt eamdem refutationem. Postea autem Crescentius firmavit ipsam Brevem Refutationis.
Breve Testatum, apud Otbertum lib. 1. Feud. tit. 4. est publicum instrumentum, uti interpretatur Eguinarius Baro lib. 4. de feudis cap. 7. Chron. Farfense apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 555 :
Deinde per judicium ipsorum judicum reinvestivit me de ipso castello, ac fecit Breve Testatum, et reversus est Romam.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Brevis Testata, in Annalibus Benedict. tom. 4. pag. 700. col. 1. ex Hugonis Farfensis relatione de immunitione rerum monasterii sui :
Quorum territus pavore præfatus Comes quæsivit nobis pactum Imperatore ac Papa scientibus, et refutavit medietatem prædictæ curtis et Ecclesiam S. Gethulii cum duobus casalibus, unde Brevem Testatam habemus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Breve Victoriale, Idem quod Testatum. Chron. Farfense apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 592 :
Et refutavit quicquid ei pertinuit de castello Tribuco. Et confirmavit Breve Victoriale, quod domnus Nicolaus Papa exinde fieri præcepit.
Breve, Cowello dicitur Citatio, vel decretum causam breviter continens, ob quam quis in jus vocatur, aut aliquid aliud facere jubetur. Ita autem appellatur, ut est in Fleta lib. 2. cap. 13. § 2 : []
quia est formatum ad similitudinem regulæ juris, quod breviter et paucis verbis intentionem proferentis exponit et explanat, sicut regula juris rem quæ est, breviter enarrat.
Eadem habet Bracton. lib. 3. tract. 1. cap. 12. § 2. lib. 5. tract. 5. cap. 17. § 2. Concilium Rotomagense ann. 1299. cap. 5 :
Quominus de ipsis (casibus) cognoscere valeant, (judices Ecclesiastici) impediunt atque perturbant : eisque cedulas inhibitorias dirigentes, quæ Brevia nuncupantur, in casibus in quibus de sui natura Brevia nulla cadunt, etc.
Chron. Parmense ad ann. 1244. apud Murator. tom. 9. col. 769 :
Et dictus dominus Ugo fuit condemnatus in quatuor libras Parmenses, quæ condemnatio fuit cassata et absoluta vi populi, et fuit constitutum quod Consules viciniarum et mesteriorum, qui ab inderetro non stabant ad Brevia ad consilia Communis, de cetero starent ad Brevia.
Tabularium B. M. de Bono nuntio Rotomag. :
Item dicit quod vidit Robertum Comitem placitantem in assisiis Becci contra Ricardum Florie et ejus uxorem per Brevem stabilire circa annos 20.
Totidem porro sunt species Brevium, quot fere Actionum, quas hic leviter attingemus secundum ordinem literarum, postquam de generalibus Brevibus quædam dixerimus, indicatis dumtaxat Scriptorum locis, a quibus Lectori plura haurire liberum erit, cum hisce immorari pluribus Glossarii ratio non sinat.
Breve Patens et apertum, de quo Bracton. lib. 5. tr. 5. cap. 17. § 1. et 2. Fleta lib. 5. cap. 24. § 7.
Breve Clausum, de quo Bracton. lib. 5. tr. 5. cap. 17. § 2. Fleta lib. 5. cap. 24. § 7.
Breve Originale, quo quis primo citatur ad judicium. Cowell.
Brevia Judicialia, sunt ea quæ sæpius variantur secundum varietatem placitorum proponentis et respondentis, petentis et excipientis, secundum varietatem responsionum. Fiunt autem Brevia judicialia in Cancellaria ex recognitionibus et contractibus habitis, et in rotulis Cancellariæ rotulatis. Bracton. lib. 5. tr. 5. cap. 17. § 2. Fleta lib. 2. cap. 13. § 7.
Brevia Magistralia, ea dicuntur quæ sæpius variantur secundum diversitatem casuum, factorum, et querelarum : eorum quædam sunt personalia, quædam realia, et quædam mixta, secundum quod sunt actiones diversæ, vel variæ ; quia tot sunt formulæ Brevium, quot sunt genera actionum. Bracton. lib. 5. tr. 5. cap. 7. § 2. Fleta lib. 2. cap. 13. § 4.
Brevia Remedialia. Fleta lib. 4. cap. 31. § 5.
Breve Placitabile, quod requirit formam ordinariam processus. Quoniam Attach. cap. 25. 49 § 1. prima Statuta Roberti I. Regis Scotiæ cap. 25.
Breve Cadere dicitur, cum non convenit actioni, nec in suo casu impetratum est. Cadit etiam in pluribus aliis casibus, de quibus Bracton. lib. 5. tr. 5. cap. 17. Fleta lib. 2. cap. 54. Adde Concilium Rotomagense ann. 1299. can. 5.
Brevia Cursoria, currentia, seu de cursu Fletæ lib. 2. cap. 12. § 2. et 15. dicuntur, quæ concilio totius regni sunt approbata, quæ quidem mutari non possunt absque eorumdem contraria voluntate. Ejusmodi sunt quæ recensentur in Legibus Baronum Scoticorum, seu Quon. Attach. cap. 49. et seqq. apud Bracton. Fletam, Rastallum, Cowellum et alios JC. Anglicos, a quibus Brevia [] sequentia excerpsimus, ut si Lector in ea inciderit, horum vim ab Auctoribus laudatis petere possit. De Brevibus in foro Anglicano antiquo vide Glanvillæ Tractatum de legibus, ubi quamplurium brevium formulæ enumerantur et Philippis. Histor. Jur. Anglic. vol. 2. Loci sunt in indice.
Breve de altiori natura. Fleta lib. 4. cap. 3. § 19. cap. 10. § 1.
Breve de admensuratione dotis. Fleta lib. 5. cap. 23. § 13.
Breve assisæ mortis antecessoris. Bracton. lib. 4. tract. 3. § 2.
Breve de avo et proavo. Fleta 1. 5. c. 5. § 1.
Breve de assisa novæ disseisinæ. Bracton. lib. 4. cap. 47.
Breve assumpsit. Rastallus.
Breve magnum cape. Rastallus, etc. Matth. Paris pag. 72. Radulf. de Hengham in Magna c. 8.
Breve parvum cape. Rastallus, Radulf. de Hengham.
Breve certiorari. Rastallus.
Breve de consanguinitate. Bracton. lib. 4. tract. 4. cap. 1. Fleta lib. 5. cap. 2. § 1. 3.
Breve de conventione. Leg. Baron. Scotic. cap. 50. Fleta lib. 4. cap. 31. § 1.
Breve de consuetudine. Fleta l. 2. c. 62. § 16.
Breve cui in vita. Rastallus verb. Acceptance, et in hoc verbo.
Breve capias. Rastallus. Phillps.
Breve cessavit. Rastallus.
Breve de dote. Fleta 1. 5. c. 25. § 2. 3. 5.
Breve de districtione pro debito. Leges Baron. Scotic. cap. 49.
Breve de dissaisina, aut novæ disseisinæ. Leges Baron. Scotic. cap. 53. Fleta lib. 4. cap. 5. § 11. 12. 14. cap. 17. § 17. Bries de novele dessesine, in Chartulario S. Vandregesili tom. 1. pag. 968. ann. 1299. Breve novæ dessesinæ, in Tabular. B. M. de Bono-Nuntio Rotomag.
Breve de dote. Rastallus.
Breve elegit. Cowellus in Indice dictionum, et Rastallus.
L. Henschel, 1840–1850.
Breve facias stare. Phillips.
Breve de feodo et eleemosyna. Regest. Parlam. Paris. B. f. 51. Vetus Consuet. Normann. cap. 115.
Breve de feodo et vadio. Vetus Consuetudo Normann. cap. 111.
Breve de feodo et firma. Ibid. cap. 112.
Breve de judicio. Fleta lib. 5. cap. 4. § 1.
Breve de ingressu. Statut. 2. Westmon. cap. 53. Bracton. lib. 4. cap. 47. tract. 7. cap. 1. Fleta lib. 4. cap. 2. § 21. [] cap. 5. § 14. cap. 12. § 2. cap. 20. § 11. lib. 5. cap. 5. § 43. cap. 35. 36. 37.
Breve de intrusione. Fleta lib. 4. cap. 1. § 4. cap. 30. § 15.
Breve indicavit. Statutum de conjunctim feoffatis cap. 2. Rastallus, etc.
Breve inquisitionis. Statuta Roberti III. Reg. Scot. cap. 2. et ibi Skenæus.
Breve de liberando hominem a plegiatione sua. Leges Raron. Scotic. cap. 51.
Breve de morte antecessoris. Leg. Baron. Scotic. cap. 52. Statuta Davidis II. Regis Scotiæ cap. 19. Vet. Consuet. Normann. cap. 81. 88. 89.
Breve de medio. Bracton. lib. 2. cap. 7. § 3. Fleta lib. 2. cap. 50. § 3.
Breve de maritagio incombrato. Vetus Consuet. Normanniæ cap. 100.
Breve de nativis. Fleta lib. 2. cap. 51. § 1. lib. 4. cap. 5. § 14. Leg. Baron. Scotic. cap. 56.
Breve ne vexes. Fleta lib. 4. cap. 2. § 9. lib. 5. cap. 40. Radulf. de Hengham in Parva c. 8.
Breve nuper obiit. Fleta lib. 5. cap. 7. § 1. 3. cap. 8. § 1.
Breve ne admittas. Rastallus.
Breve nihil dicit. Rastallus.
Breve nisi prius. Rastallus.
Breve nuper obiit. Rastallus.
Breve de nova dissaisina. Statuta David. II. Reg. Scot. cap. 19. Vetus Consuet. Normann. cap. 81. 83.
Breve de protectione Regis infracta. Leg. Baron. Scot. cap. 54.
Breve de pace. Radulf. de Hengham in Summa magna cap. 4. Phillips.
Breve perambulationis. Leg. Baronum Scotic. cap. 78. § 2. Fleta lib. 4. cap. 15. § 1. Cowellus et Rastallus.
Breve de purparte. Fleta lib. 5. cap. 5. § 40. cap. 6. § 57. cap. 9. § 31. Bracton. lib. 4. tract. 3. cap. 13. § 2. cap. 15.
Breve perquisites. Rastallus.
Breve Pone. Rad. de Hengham in Magna c. 4. Phillips.
Breve præmunire. Rastallus.
Breve procedendo. Rastallus.
Breve protectionis. Rastallus.
Breve quo minus. Rastallus.
Breve quo jure. Bracton. lib. 4. cap. 40. Fleta lib. 4. cap. 24. § 1. 16. lib. 6. cap. 15. Rastallus.
Breve quo warento. Bracton. lib. 4. tract. 4. cap. 6. Fleta lib. 6. cap. 15. Rastallus, Monast. Angl. tom. 1. pag. 72. tom. 2. pag. 2.
Breve quare impedit. Bracton. lib. 4. tract. 2. cap. 6. § 2. 3. Fleta lib. 5. cap. 16. Rastallus.
Breve quare ejecit. Rastallus.
Breve de recto. Regiam Majest. lib. 2. cap. 16. § 20. 21. Fleta lib. 5. cap. 8. § 9. Bracton. lib. 5. cap. 1. 2. etc. lib. 5. tract. 3. cap. 5. § 3. Littleton sect. 170. Radulfus de Hengham in Summa magna cap. 1. etc. Kennettus in Glossario ad calcem Antiquit. Ambrosden. Philips.
Breve de rationabili parte de dote. Fleta lib. 5. cap. 25. § 4.
L. Henschel, 1840–1850.
Breve seisias. Phillips.
Breve retraxit. Rastallus. []
Breve de summovendo warentum. Fleta lib. 6. cap. 24.
Breve scire facias. Rastallus.
Breve de stabilia et recognitione. Vetus Consuetudo Normanniæ cap. 113.
Breve de superdemanda. Ibid. cap. 114. Vide supra Breve de sordemande.
Breve ad videndum infirmum. Rad. de Hengham in Magna c. 4.
L. Henschel, 1840–1850.
Breve unde nihil. Phillips.
Breve utrum. Rastallus.
Breve de warento. Leg. Baron. Scotic. cap. 55. Fleta lib. 4. cap. 5. § 11. et alii.
[]« 14 breve » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 747a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BREVIS14
14. BREVE, ut mox Breviarium. Cærem. vet. eccl. Carnot. :
Incipit Breve in festo sanctorum.
Chartul. ejusd. eccl. :
Unum missale, duo gradalia, tria psalteria, unum Breve.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Brevialis Tabula, in qua discipuli regulas a magistris acceptas scribebant. Bern. Mon. Ord. Cluniac. part. 1. cap. 27 :
Opus habentes codicem, vel ipsam Tabulam Brevialem accipere alio loco, quam ubi sedere solent, nunquam accipiunt sine licentia magistri.
L. Henschel, 1840–1850.
Per Brevem suscipere, Recepta inbreviare. Statut. veter. Corbeiens. lib. 2. cap. 9. post Irminon. pag. 325 :
Portarius inde nullam sollicitudinem, excepto ad suscipiendum, habeat. Per Brevem tamen de singulis locis omni anno semper omnia suscipiat, ut, si necesse fuerit, etc.
Breviare, In breves redigere, describere. Gloss. Gr. Lat. : Βραχύνω, Brevio. Wippo de Vita Conradi Salici pag. 409 :
Hæc de Regina interim Breviavi.
Eckehardus Jun. de Casib. S. Galli cap. 16 :
Has in cartis Breviatas a me clementer audi.
Charta ann. 978. inter Instrum. tomi 4. novæ Gall. Christ. col. 5. E :
Namque cernens... memet nullo modo evadere posse casum mortis diræ conditionis, ante me Breviare omnia jussi, quod tribuere cupiebam Deo meo Conditori ac monachis B. Petri et Pauli Cluniacensis monasterii.
Ubi Breviare idem est quod agendorum chartulam seu conceptum animo testamentum perscribere, delineare, Gallice Minuter. Utuntur etiam Latini Scriptores. Fiscorum describendorum Formulæ ann. 808. cap. Pertz. vol. Leg. 1. pag. 178 :
Et sic cetera Breviare debes.
L. Henschel, 1840–1850.
Adbreviare, Idem. Ibidem :
Et sic cetera de talibus rebus breviare debes. Item Adbreviandum de peculiis.
Infra :
Et sic de ceteris omnibus numerabis.
Inbreviare, Eadem notione. Concilium Meldense ann. 845. cap. 42 :
Investigent ac diligenter Inbrevient res Ecclesiasticas, etc.
Hincmarus in Præfat. opusculi 55. Capitul :
Habebas Imbreviatos, quot infantes sine baptismate, et quot homines sine communione obierint.
Historia Ignoti Casin. cap. 6. in Diplom. Ludovic. II. Imp. :
Ut cum nos hoc prospexerimus, et Inbreviare fecerimus, non negligentes appareant.
Annal. Fr. Bertiniani ann. 869 :
Comites vassallorum beneficia Imbreviarent.
Rogerus Hoved. in Ricardo I :
Imbreviabuntur et numerus carucatarum terræ, et valentiæ terrarum.
Liber niger Scaccarii pag. 366 :
Inbreviare faciant omnia milliaria et centurias et libras, etc.
Occurrit præterea apud Nithardum lib. 4. pag. 379. in Capit. Caroli Mag. lib. 4. Append. 2. § 28. 29. et Capit. Aquens. ann. 810. cap. 11. Pertz. vol. Leg. 1. pag. 163. in Capit. Caroli C. tit. 6. cap. 11. in villa Sparnac ann. 846. cap. 20. ibid. pag. 389. tit. 9. cap. 1. pag. 86. Synod. Suesson. ann. 853. Capitul. Missor. cap. 1. ibid. pag. 418. tit. 27. cap. 5. 7. post redit. a Confluent. ann. 860. ibid. pag. [] 473. tit. 31. cap. 19. 22. Edict. Pistens. ann. 864. ibid. pag. 492. in Capitulari ejusd. Caroli Compendiensi ann. 868. cap. 1. in Concilio Dusiacensi I. part. 2. cap. 29. in Concilio apud Sanctam Macram ann. 881. cap. 4. apud Lanfrancum in Decret. pro Ord. S. Bened. cap. 1. sect. 3. Udalricum lib. 3 Consuet. Cluniac. cap. 10. 18. Matth. Paris pag. 162. 179. etc.
Inbreviatura, in Statutis Venet. ann. 1242. lib. 1. cap. 36 :
Exigatur ab omnibus notariis sacramentum, ut quandoque rogati fuerint de aliqua charta, quam citius possint Inbreviaturam inde conficiant, in qua contineri debet quicquid dictum fuerit ab eis, vel ab eo, qui chartam rogaverunt, vel rogavit. Item contineatur in ea dies factæ præcis, anni Domini et indictio. Et statim cum charta facta fuerit et completa Imbreviatura, circumducatur linea atramenti.
Vide in Brolhardus. Registre ou Embreveure originelle, in Consuetud. Cameracensi tit. 3. art. 8. Charta ann. 1181. apud Ughell. in Archiep. Mediolan. :
Illæ terræ quæ erant inbreviatæ in quadam Inbreviatura.
Libertates urbis Sacri Cæsaris in Bitu- rigibus ann. 1327 :
Nullus eorum, qui quondam servientes erant, de proprietate sua, quam vendet, aliquam dabit consuetudinem, vel Imbreviaturas.
Breviatores, Qui brevia conficiebant, in Nov. Just. 105 :
Imbreviator sive descriptor stipendiorum regalium,
mox,
Descriptor et relator stipendiorum regalium,
apud Hincmarum Remensem. Vide Miræum tom. 1. pag. 679. col. 2. edit 1723.
Abbreviator, Officium in Curia Romana. Carmen de Curia Romana v. 259 :
Aut male narrabis narranda, vel Abbreviator
Apponet factis plusve minusve tuis.
Vide Abbreviator suo loco.
L. Henschel, 1840–1850.
Breviarium rerum fiscalium, inscriptæ in antiq. edit. post Capitul. de Villis Formulæ de rebus conscribendis. Sed inscriptionem ex ingenio finxisse Eccardum putandum est, cum non legatur apud Pertz. vol. Leg. 1. pag. 176. Perscriptio talis post ann. 800. per missos regios in Longobardia facta ap. Guerard. post Irminon. pag. 353. Breve inquisitionis et pag. 354. nude Breve dicitur in diplomate ipso. Fragment. amplior. Polypt. Sithiens. cap. 22. ibid. pag. 404 :
Brevis et de substantia et censu et dispensa, etc.
Vide supra Breve 10.
Breviarium, Instrumentum Notariorum. Passim in Statutis Venetorum ann. 1242. Vide Brevis 2. et Inbreviatura.
Breviarium, Joanni de Janua, Locus
ubi reponuntur vel reportantur Brevia, vel ubi aliquid continetur abbreviatum : unde quidam liber in quo est totum Officium diurnum et nocturnum, dicitur Breviarius,
liber Ecclesiasticum Officium compendio complectens. Charta Ludovici Pii in Vita Aldrici Episc. Cenom. n. 11 :
Sicut in plenariis et Breviariis ejusdem Ecclesiæ continentur.
Acta Murensis Monast. pag. 32 :
Sunt et 2. cursinarii, et 3. benedictionales libri ; ex his unus habet obsequium mortuorum, et unus Breviarius.
Epistola Hugonis Lugdunensis Archiepiscopi ad Robertum Lingonensem Episcopum in Hist. de Exordio Cisterciensis Ordinis cap. 7 :
Præter Breviarium quoddam quod usque ad festivitatem S. Joan. Baptistæ retinebunt, ut transcribant, etc.
Ceremoniale vetus MS. B. Mariæ Deauratæ Tolosanæ :
Sequitur festum S. Georgii martyris, quod est in cappis propter Reliquias, quæ [] sunt in ista Ecclesia, et propter altare suum, et ideo licet sint plures insimul martires, de quibus secundum Breviarios deberent fieri insimul duodecim lectiones simplices ; tamen propter supradicta, etc.
Capitulum gener. S. Victoris Massil. ann. 1198 :
Breviaria quæ proprie ad Abbates pertinent.
Aliud ann. 1340. ex Archivis ejusd. S. Victor. :
Moneta, capæ et Breviaria completa.
Hocce titulo donatur Breviarium Chori ad usum Monasterii Casinensis, scriptum Alexio Comneno imperante, hoc est, circa ann. 1100 :
Incipit Breviarium, sive Ordo officiorum per totam anni decursionem.
Quod quidem breviarium totius Ecclesiastici Officii rubricas, ritus etiam et ceremonias continet tam Officii recitandi, quam Missæ celebrandæ, necnon peculiares præcipuarum solennitatum observantias. Ubi vir doctissimus Paschasius Quesnellus hinc colligi posse censet, primitus breviarii nomine solas rubricas, seu ordinem Officiorum olim innotuisse, quod postmodum toti officio quod sequebatur, adscriptum est.
P. Carpentier, 1766.
Charta ann. 1353. in Reg. 82. Chartoph. reg. ch. 140 :
Cum quodam calice, uno missali ac Breviariis notatis, etc.
L. Henschel, 1840–1850.
Breviorium, Eadem significatione. Charta Lusitan. ann. 1140. ap. S. Rosa de Viterbo Elucidarii tom. 1. pag. 207 :
De illo meo Breviorio, quem emi justo prætio ab ipsis ecclesiolæ canonicis... do itaque ipsis canonicis illum, et concedo conditione tali, ut cum ego illum habere voluero ad exercendum officium ecclesiæ meæ, reddam vobis in unoquoque anno duas libras ceræ, et post obitus mei clausulam, liberum illum habeant ipsi canonici. Sed, si priusquam mors me preoccupet, sub regimine alicujus ordinis vivere me decrevero, absque ullo impedimento recipiant illum ipsi canonici.
L. Henschel, 1840–1850.
Breviarium de carreira, Viaticum, quod iter faciens secum gerat. Charta Lusitan. ann. 1217. ap. S. Rosa de Viterbo Elucidarii tom. 1. pag. 207 :
Et pro rebora unum Breviarium de Carreira de die et de nocte.
Vide Carreria 1.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Breviale, Eadem notione. Testament. Garini Goujons ann. 1314 :
Legavit Hoduyno capellano melius Breviale quod habebat.
P. Carpentier, 1766.
Brevialle, Eadem notione. Testam. Isabellis dalph. ann. 1345. inter Probat. tom. 2. Hist. Burg. pag. 219. col. 2 :
Item do et lego meum Brevialle fratribus Minoribus Bisuntinensibus et conventui ipsorum pro infirmatoria.
P. Carpentier, 1766.
Breviare, Eodem significatu. Charta ann. 1252. in Chartul. Thenol. fol. 110. v° :
Cum in ecclesia parrochiali dictæ villæ de Bouconvilla non essent Breviare et psalterium, etc.
Pluries ibi.
L. Henschel, 1840–1850.
Gemma Gemmarum :
Breviarium vel Breviarius, ein abgekurtz betbuch, das ist nitt ein genugsam betbuch.
Breviarius, Idem quod Brevis. Tradit. Fuld. lib. 1. cap. 39 :
Sed et iste Breviarius ad ornamentum Ecclesiæ pertinet, id est, turibula deaurata 2. cortinæ 12. etc.
Breviarium divisionis thesaurorum Carol. M. apud Baluz. post Capitular. 3. ann. 811.
Brevigerulus, Bajulus et portator brevium, apud Joan. de Janua.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Breviger, Idem qui Brevigerulus. Vide Rotlifer.
Breviculus, Indiculus, compendium, breviarium, diminutivum a Breve. Occurrit in Concilio Bracarensi II. cap. 9. apud S. Augustinum, Agobardum de Baptismo Judæor. et in Epist. ad Proceres Palatii, Flodoard. lib. 3. Hist. [] Rem. cap. 22. in Definitione Synodi Dusiacensis II. ann. 874. etc. Chr. Flandr. cap. 113 :
Lors commencerent ceux d'Ypre à murmurer, et feirent Brieveletes, et les jetterent secretement par toute la ville pour les gens discorder.
Brevetus. Charta Philippi Regis Fr. ann. 1317. apud Argentreum lib. 5. Hist. Armor. cap. 34 :
Exceptis et retentis dicto Duci,... peceio seu naufragio marino, forefacturis, emolumento ex fractura navium, et ratione peceii et naufragii ob defectum Brevetorum.
Charta anni 1231. ex archivo Castri Nannet. :
Ludovicus D. G. Francorum Rex, etc. Promisimus Petro de Drosco alias de Brenne Duci Britanniæ et ejus successoribus omnia sua jura illæsa servare.... salvas guardias dandi, portus marinos habendi, peceia seu naufragia marina, cum forefactis et emendis ex fractura navium et ratione præmissorum peceiorum ob defectum Brevetorum seu sigillorum marinorum, capiendi in havris, in portis sui Ducatus et in mari obvenient quoquomodo percipiendi : Brevetos seu sigillos Brevetorum, videlicet salvationis, salvi conductus et victualium pro navigantibus seu marcantibus per mare Britannicum, etc.
Breve Salvationis, in Hist. Britan. tom. 2. pag. 1009 :
Quod Episcopus Macloviensis nititur habere naufragia occurrentia in mari contiguo civitati Macloviensi, quæ competunt Domino Duci in navigantibus, qui non receperunt bulletas seu Brevia Salvationis.
Sunt autem Brevia Salvationis seu Breveti, si bene ex allatis locis conjicio, schedulæ seu litteræ navigantibus necessariæ, ut res suas e naufragio ereptas possent repetere. A Duce concedebantur in Britannia, resque omnes navibus impositas instar indiculi, ut probabile videtur, recensebant, ut fides esse posset eas res esse navigantium. Ubi deerant hujuscemodi Brevia seu Breveti, quidquid e naufragio eripiebatur, ad Ducem seu Dominos simili jure gaudentes pertinebat, jure scilicet naufragii. Gall. Droit de Bris.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Brevetum. Summi Pontificis Epistola, Gall. Bref. Lobinellus Hist. Britan. tom. 2. pag. 1203 :
A SS. Domino nostro Papa scripta sub Piscatoris annulo in modum Breveti suscepisse clausa.
Vide Annulus Piscatoris in Annulus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Brevetum, Schedula. Archivum Pontis-Levii :
Anno 1473. die solennitatis omnium Sanctorum R. in Christo pater Franciscus Aurelianensium Episcopus, Commendatarius hujus Monasterii de Pontelevio visitavit capsam super majus altare, in qua invenit plura ossa et tria Breveta, in quorum uno scriptum erat : Hic sunt Reliquiæ de S. Maria et de S. Petro Apostolo, etc.
Brevialis, Brevis. Ruffinus Aquileiensis in Symbolo :
Sed videamus quid jam Brevialis hic sermo proponat.
Brevicellum. Testam. Bertichranni Episc. Cenoman. :
Quos solidos per sacellos separatim cum Brevicellis sigillatis ad unumquemque locum... commendavi.