FESTUM, Dies solemnis memoriæ alicujus mysterii vel Sanctorum sacratus. Non eadem vero
omnium festorum solemnitas, alia enim alia celebrior, ratione officii vel cæremoniarum
quarum pompa in quibusdam major, in aliis minor. In solemnioribus a consuetis operibus
abstinere fuit solitum a vespera ad vesperam. Statuta Augerii Episc. Conseran. Sæc. 13 :
Dies Dominicos et festivos absque aliquo servili opere a vespere in vesperam
devote ac reverenter in vestris Ecclesiis coli facite.
Hujus vero moris vel
præcepti qui transgressores inveniebantur, ut scribit Episcopus Carcassonensis ann. 1275.
apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 1151 :
Per tres dies Dominicos vel Festivos in
camisia et braccis stare debebant ante altare, dum missarum solemnia
celebrabantur.
In statutis vero Synod. Ecclesiæ Trecorensis apud eumdem tom. 4.
col. 1109 :
Si divites sint, solvant quinque solidos ad luminare suæ Ecclesiæ ; si
pauper, quinque dies Dominicos sequatur processionem in camisia et femoralibus, habens
super collum instrumentum cum quo operabatur.
Stat. eccl. Carcasson. ann. 1270. cap.
14. ex Cod. reg. 1613 :
Qui... in Festis eisdem seu diebus Dominicis inventus
fuerit opus servile vel illicitum operari, ad nos infra octo dierum spatium
transmittatur infrascriptam pœnitentiam recepturus, ut videlicet per tres dies
Dominicos vel festivos, dum missarum celebrantur sollempnia, stet in sua ecclesia in
loco eminentiori præ cæteris in camisia tantum et in braccis, cum virgarum manipulo,
cum quo a sacerdote ecclesiæ præsidente unam recipiat
disciplinam.
Festa autem proximæ hebdomadis inter Missarum
solemnia post communionem annuntiabantur a Diacono, ut discimus ex ordine Romano ad usum
Monasteriorum apud Marten. tom. 5. Anecd. col. 105 :
Postea quidem
(communione scilicet peracta)
accipiens Diaconus calicem in
dextera parte altaris, elevans eum in manibus suis, pronuncians Natalitia
Sanctorum in ipsa hebdomada venientia, ita dicendo : Illa feria veniente, Natale est S.
Mariæ, aut Confessoris, vel alius Sancti cujus evenerit, secundum martyrologium. Et
respondent omnes, Deo gratias.
Festa Dominica, Martyrum, Confessorum, apud Christianos, instituta vel ab ipsis Apostolis, vel
Conciliis. S. Augustinus Epist. 118. cap. 1 :
Illa autem, quæ non scripta, sed
tradita custodimus, quæ quidem toto terrarum orbe observantur, dantur intelligi vel ab
ipsis Apostolis, vel plenariis Conciliis, quarum est in Ecclesia saluberrima auctoritas,
commendata atque statuta retineri, sicut quod Domini Passio, et Resurrectio, et Ascensio
in cœlum, et Adventus de cœlo Spiritus sancti, anniversaria solennitate
celebrantur.
Isidorus lib. 1. de Eccl. Offic. cap. 34 :
Festivitates
Apostolorum seu in honore Martyrum solennitates antiqui Patres in venerationis mysterio
celebrari sanxerunt, vel ad excitandum imitationem, vel ut meritis eorum consociemur,
atque orationibus adjuvemur : ita tamen, ut nulli Martyrum, sed ipsi Deo Martyrum
offeramus, quamvis in memoriis Martyrum constituamus altaria.
Eadem habet
Rabanus lib. 2. de Instit. Cleric. cap. 43. Alcuinus lib. de Offic. div. :
Sanctorum dies, quibus de hoc sæculo migraverunt, solenniter et cum magna
exultatione celebramus adeo, ut in ipsis, abstinentiæ aliquantulum rigore laxato,
paululum remissius vivamus.
Infra :
Cum antiquos natalitia sua, vel
suorum affinium, quibus in hanc miseram effusi sunt vitam, tanta alacritate invenimus
celebrasse, ut etiam omni corporeæ voluptati licenter operam darent : quanto nos
spirituali hilaritate sanctorum Patrum natalitia convenit celebrare, quibus non ad
miserias nascuntur, sed de miseriis ad gaudia transierunt sine fine possidenda, non nos
corporalibus illecebris resolventes, ut faciebant pagani, verum canticis spiritualibus,
Hymnisque cœlestibus in Christo tripudiantes, ut Christiani. Quamvis non denegemus etiam
corporaliter aliquantulum remissius, quam cæteris esse vivendum, propter quosdam, ut
reor, hebetiores, qui nihil putant esse festivum, nisi quod viderint corporali
delectatione mellitum.
Vide Durandum lib. 7. cap. 1. Baronium de Martyrolog.
Rom. cap. 4. in Annal. ann. 58. n. 81. ann. 263. n. 14. Covarruviam lib. 4. Var. resolut.
cap. 19. et Filesacum lib. 1. Select. cap. 6. ubi plura de festis Christianorum. Græcis
Δεσποτιϰαὶ ἑορταί ea festa dicuntur quæ Christi Domini sunt, scilicet
Nativitas, Epiphania, Passio, Resurrectio, Assumptio, Pentecoste et Resurrectio
Mortuorum. Vide Glossar. med. Græcit. col. 414.
Festa Annalia,
Annualia, Præcipua totius
anni festa, unde nomen. Odo Cluniac. 1.
de Vita S. Geraldi cap. 15 :
Si tamen in eisdem feriis Festivitas Annualis
evenisset, abstinentiam ita solvebat, ut, etc.
Charta Hugonis Ducis Burgundiæ
pro fundatione S. Capellæ Divion. ann. 1172. apud Perardum :
In Festis Annalibus,
id est, in Nativitate Domini, in Pascha, in Pentecoste, et in omnium Sanctorum.
Ita in Charta Alphonsi Imp. apud Hieron. Vignerium in Hist. Alsatica pag. 143. Regestum
Parlam. B. fol. 51. verso sub ann. 1279 :
In 4. Festis Annualibus, videlicet
Nativitatis Domini, Resurrectionis Dominicæ, Pentecost. et omnium SS. 1.
Reg. f.
123 :
Qui faciunt burgesiam apud Castrum Nantonis in tribus Festis Annualibus, etc. Festa
Annualia,
in Statuto Philippi Pulcri ann. 1302. cap. 57. 59. in Charta Odonis
Episcopi Paris. ann. 1199. apud Sammarth. in Gall. Christ.
Dies Annales, in
Ordinat. Hospitii S. Ludovici Regis ann. 1261.
Feste Annuaul
, in Charta vernacula
Hugonis Ducis ann. 1268. apud Duchesnium.
Festes annuelles
, apud Joinvillam in
Hist. S. Lud. pag. 124. Adde veteres Consuetudines Bituricenses apud Thomasserium pag.
250. 275.
Festivitates præcipuæ, Domini Natale, Pascha, Pentecoste, et si quæ
principales reliquæ solennitates
, quas Presbyteri et Diaconi, qui in villulis
deserviunt, cum Episcopis suis in civitatibus celebrare tenentur, in Concil. Arvern. cap.
15. Missas quippe, ut in hisce festis majoribus, in oratoriis facere aut tenere
prohibentur Presbyteri in Concilio Agath. can. 21. ita Laïci præcipui seu
natu majores,
Pascha et Principales Festivitates sub præsentia Episcopi tenere
jubentur, in eod.
Concilio Arvern. can. 15. et Aurelian. IV. can. 3. In Agathensi vero can. 18. statuitur,
ut
sæculares, qui Natale Domini, Pascha, et Pentecosten non communicaverint, Catholici
non credantur, nec inter Catholicos habeantur
. Quæ quidem festa
Festivitates
Festivitatum appellantur a Brunone Signiensi Episcopo apud Petrum Diaconum lib. de
Viris illustr. Casin. cap. 34. Bernardus Mon. in Consuet. Cluniac. MSS. cap. 52 :
Restant illæ nominatissimæ solennitates totius universalis Ecclesiæ speciali
gaudio suscipiendæ, prædicandæ pariter et celebrandæ, Natalis Dom. nostri J. C. sanctum
Pascha, Pentecosten, summorum Apostolorum Petri et Pauli, atque Assumptio S. Mariæ. Istæ
igitur Festivitates cæteras, quasi quodam superlativo gradu, transcendunt, in quibus
omnia superiori narratione latius explicata, ex asse complentur.
Vide Chartam
ann. 1247. in Hist. Monasterii S. Mariæ Suession. pag. 454. et aliam ann. 1294. apud
Gallandum de Franco alodio pag. 252.
P. Carpentier, 1766.
Festum Arduum, Eminens, præcipuum. Stat. Mss. eccl. Brioc. cap. 12 :
Pulsetur pro
capitulo congregando campana, quæ pulsatur arduis Festis.
Vide supra
Arduitas. Germ.
Hohes Fest.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Festa Brachiorum, quæ et
Manualia dicuntur, inferioris ordinis et minoris solemnitatis
Festa, in quibus ea tantum opera prohibebantur quæ sine
equis et carrucis fieri non
possunt. Statuta Eccl. Meldens. ann. 1493. tom. 2. Hist. Meldens. inter Instr. pag. 542 :
Quo nimia multitudo Festorum indigentibus non sit oneri, neque tædium generare
indevotis... videatur, prohibitionem negociationis in non solemnioribus Festis, quæ
Manualia seu Brachiorum vulgo appellantur, in quibus videlicet ipsa prohibitio per totam
diem ad ea duntaxat opera et negotia quæ sine equis et carrucis fieri possunt se
extendebat.
Et infra :
Præcipuorum autem et aliorum non præcipuorum,
vulgo quondam Brachiorum et Manualium, nunc vero devotionis seu ad devotionem
nuncupatorum Festorum observationis ordo subsequitur, etc.
Adde Statuta Eccl.
Senonensis sec.
xvi.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Festum Cantoris dicitur in multis Galliæ Ecclesiis Festum primæ classis, teste Macro in Hierolex.
quia tunc ad Cantorem spectat officium ordinare ; eadem ratione
Festum Succentoris,
vocatur Festum secundæ classis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Festum Colibile, Quod colitur, in
Statut. Avenion. ann. 1570. edit. 1612. lib. 2.
Rubr. 32. art. 1 :
Diebus Festis colibilibus, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Festum dividitur in Festum Duplex,
et in Festum Simplex. Festum Duplex dividitur in Principale Duplex, in Majus
Duplex, in Minus Duplex, in Inferius Duplex... Festum Simplex dividitur in Invitatorium
Triplex, Invitatorium Duplex, Invitatorium Simplex
. Ita Breviarium vetus asservatum
in Monasterio Benedictinarum Anglic. Pontisar.
Festum Duplex, cum duo Festa concurrunt eodem die, quo casu dignioris Festum agitur, alterius
sequenti. Quædam autem
Festa dicuntur
in totum duplicia, quædam
simpliciter duplicia, quædam denique
semiduplicia. Dicuntur quædam
duplicia in quibusdam Ecclesiis, pro eo, quod responsoria, tam majora, quam
brevia, et versus a duobus cantantur, et quia omnia incipienda a duobus incipiuntur, et
quia antiphonæ in Matutinis et Vesperis duplicantur : dicuntur enim Completæ, et ante
Psalmum et post, sicut est Festum Natalis Domini, S. Stephani, S. Joannis Evang.
Circumcisio Domini, Epiphaniæ, Purificationis, Annuntiationis, Resurrectionis,
Ascensionis, Pentecostes, S. Joannis, B. Apostolorum Petri et Pauli, S. Laurentii,
Assumptionis B. Mariæ, Nativitatis ejusdem, et Dedicatio Basilicæ. Atque hæc sunt majora
duplicia. Vide Ordinat. Præmonstrat. cap. 15. pag. 914.
Minora autem
duplicia
Festa sunt 2. et 3. feria infra octavas Pentecostes, Commemoratio S. Pauli Apostoli,
Octava Apostolorum Petri et Pauli, et Assumptionis, et quodlibet Festum, quod unaquæque
Ecclesia duplex ordinaverit celebrari.
Semiduplicia Festa sunt, in quibus præmissa
omnino non observantur ; sed tantum tertium, sextum et ultimum responsoria cantantur a
duobus, nec incipiuntur a duobus, nec duplantur antiphonæ, licet versus et brevia
responsoria a duobus dicantur. Et sunt hæc semiduplicia Festa SS. Andreæ, Nicolai, Luciæ,
etc. Ita Beletus cap. 57. et Durandus lib. 7. Ration. cap. 1. n. 31.
P. Carpentier, 1766.
◊ Ordinar. Ms. S. Petri
Aureæ-val. :
Quocienscunque facimus in ecclesia solemnitatem novem lectionum, sive
duplex simplex, sive duplex magnum, etc.
Hujus appellationis rationem innuere
videtur Liber pension. S. Vict. Massil. :
Invenimus... propter solemnitates
diversorum sanctorum, quorum corpora in eodem monasterio requiescunt, anno quolibet
sexaginta et septem Festa duplicia, in quibus datur duplex refectio, sive portio seu
pitantia omnibus supradictis.
Atque ut monachis refectio duplex, ita in
ecclesiis cathedralibus nonnullis duplex retributio canonicis iis diebus præstabatur ;
quod de Massiliensi ecclesia potissime mihi affirmatum est.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Festa per totum Duplicia, De quibus fit in utrisque Vesperis. Statuta Synod. Ecclesiæ Argentin. apud
Marten. tom. 4. Anecd. col. 532 :
Festa a Clero nostræ civitatis et diœcesis cum
officio de Festis per totum duplicibus instituto, etc.
Festa Quadruplicia, in Statut. Ord. Præmonstrat. dist. 2. cap. 1 :
In Festis, quæ apud alios
vocantur triplicia, apud alios Quadruplicia, majora, aut præcipua, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Festum de Quarto Duplici, Major solemnitas. Charta Petri Abbatis S. Crucis de Talemondo Lucionensis Diœc.
ann. 1366 :
Item quotiens Conventus faciet
servitium pro benefactoribus dicti Monasterii... Et quotiens ibit in
processione revestitus vel aliter extra Monasterium... vel quando Conventus revestitus
erit pro recipiendo aliquem Prælatum... tenebitur dictus aquarius et dare et
administrare dicto Conventui, sicut supra dictum est de solemnitatibus et Quartis
Duplicibus.
Festum, seu
Festivitas Triplex, de cujus officio multa in secunda parte
Ordinarii MS. Ecclesiæ Rotomagensis, qua voce intelliguntur majora festa, ut Natalis,
Paschatis, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Ideo autem
ejusmodi Festivitas
triplex nuncupatur, quod ter Antiphona ad
Magnificat
recantatur, scilicet ante illud canticum, in fine ejusdem ante
Gloria Patri, etc.
et rursus post hunc versum. Quod etiamnum fit in Diœcesi Parisiensi in solemnioribus illis
antiphonis quæ Natalem Christi præcedunt.
P. Carpentier, 1766.
◊ A triplici chorista, vel
triplici campana sic dictum malim, quam ab antiphona ter ad
Magnificat recantata.
P. Carpentier, 1766.
Festum Tersale, Eadem notione. Consuet. Mss. monast. S. Crucis Burdegal. ante ann. 1305 :
In Festis tersalibus ponuntur septem cerei, in solemnibus viginti ; ... et nota
quod nisi sit Festum tersale vel solemne, cerei non accenduntur in Vesperis, neque in
Matutinis.
P. Carpentier, 1766.
Festum Quinque Cereorum, in Pontif. Ms. Senon. ad usum eccl. Paris. :
Ipso die (in Cœna
Domini)
pulsentur campanæ ad missam et ad versum, sicut mos est in Festis
quinque cereorum.
Festum novem Lectionum, in quo novem Lectiones dicuntur in Matutinis, cujusmodi sunt majora Festa. Statuta Ecclesiæ Biterrensis ann. 1368. inter Anecd.
Marten. tom. 4. col. 638 :
Item, statuimus quod Festa illorum Sanctorum quorum
nomina in Missæ canonibus specialiter recitantur, sub novem Lectionum officio
celebrentur.
Liber Ordinis sancti Victoris Parisiensis cap.
3 :
In omnibus Festis novem Lectionum debent Fratres cotidie tenere
silentium.
Vide Ordinar. Præmonstrat. cap. 15. pag. 915.
Festum 12.
Lectionum, in quo 12. Lectiones. Vide Statuta antiqua Cartusiensia 1.
part. cap. 29.
P. Carpentier, 1766.
◊ Obituar. Ms. Rotomag. ad
diem 2. Jan. :
Octabæ S. Stephani, Festum dominicale.
Festa in Cappis, Majores solennitates, in quibus inter Missæ solennia et Vesperas deferuntur Cappæ
a ministris Chori Ecclesiæ. Tabularium Fossatense fol. 122 :
Dederunt eidem
Ecclesiæ albas paratas,... de quibus induuntur in Festis, quæ fiunt in dicta Ecclesia in
albis, vel in Cappis, etc.
Consuetudines Eoveshamensis Monasterii in Anglia :
Et ad omnes collationes Festivitatum tam in Cappis, quam in albis, etc.
Mox :
Debent etiam habere caritatem de cellario ad prandium singulis diebus
octabarum principalium Festivitatum, quæ octabas habent, exceptis diebus, quibus sunt in
Cappis.
Vitæ Abbatum S. Albani :
In Festis, quæ in Cappis fiunt et maxime
præcipuis,
pag. 80. 83. Vide Statuta Ecclesiæ
Pictav. inter Anecd. Marten. tom. 4. col. 1074. Observat Watsius in
Missa Mozarabum aliquando occurrere
Festum trium, vel
sex, vel
novem
Capparum.
Festum Caparum sæpius occurrit
in Statutis Card. Trivultii Abb. S. Victoris Massil. ann. 1531. Sed hæc
Monachos potissimum spectasse colligitur ex Gocelino in Hist. Translat. S. August. sæc.
6. Bened. part. 2. pag. 759 :
Ut annuatim ejus Festivitas in Cappis celebraretur,
uti Monasteriali usu dicitur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Festum unius Ordinis, Idem videtur quod hodie Festum duplex minus. Liber de doctrina Novitiorum Ord.
Grandim. cap. 1. apud Marten. tom. 5. Anecd. col. 1827 :
Officium vero B. Mariæ
etiam in Festis unius Ordinis non dimittas, sed secrete dicas taliter, quod tumultum non
facias.
P. Carpentier, 1766.
Festa Repentina, Quæ arbitrio cujuspiam constituuntur. Stat. universit. Aurel. ann. 1307. ex Cod.
reg. 4223. A fol. 17. v°. :
Nulla quoque festa dabunt vacationes a lecturis, nisi
quæ celebrantur a clero et populo ; ex quo relinquitur quod Festa repentina, pro
crastinationibus aut aliis inventionibus quibuscumque, sibi noverint interdicta.
Vide
Feriæ messivæ in
Feriæ 3.
et
Repentinæ Feriæ. Licet de Festis Dominicis et Sanctorum ex professo
commentatus sit Baronius in Notis ad Martyrologium, quædam tamen de iis, quæ observationem
aliquam postulant, hic leviter attingemus, ordine literarum servato.
Festum S.
Agnetis celebrari cœptum est propter quoddam miraculum, quod octavo die
suis contigit parentibus ad ejus tumulum lamentantibus. Ita Beletus cap. 75.
Festa Animarum, seu Commemoratio Defunctorum 2. Novembr. Gall.
la Feste des Ames, nempe
des Trépassez. Charta ann. 1044. apud Mabill.
tom. 4. Annal. pag. 459 : (Bruno Episcopus Leucorum)
Capellano assignat.. privatas
Missas, primam Missam ad corpus defuncti, peras scilicet peregrinorum benedicendorum,
nuptias... sepulturam albatorum, confessiones, Festum sanctarum Animarum absque
candela
. Statuta Eccl. Cadurcens. etc. inter Anecd. Marten. tom. 4. col. 766 :
Festa communia Animarum defunctorum generaliter celebrantur in crastinum omnium
Sanctorum, et in crastinum B. Hilarii, et in quibusdam etiam locis de consuetudine
speciali in crastinum octavarum Paschæ et Pentecostes, et si in his sit Festum duplex,
transfertur ad diem sequentem commemoratio defunctorum, et celebrantur hæc Festa
defunctorum usque post Missas, nec propter officium defunctorum debet omitti dictis
diebus officium regulare.
Memorantur præterea quatuor Festa Animarum in Charta
ann. 1288. ex Tabular. S. Victoris Massil. Matth. Westmon. ann. 1244 :
In crastino Animarum convenientes omnes Angliæ Magnates, etc.
Adde eumdem
ad ann. 1246. et Annales Colmarienses ann. 1286. Id Festum, vel potius Commemorationem
instituisse primum in suis Monasteriis sanctum Odilonem Abbatem Cluniacensem, ex quo ad
cæteras Ecclesias transiit, scribunt Petrus Damiani in Vita S. Odilon. Radulfus de Diceto
ann. 966. Sigebertus ann. 998. Udalricus in Consuet. Cluniac. lib. 1. cap. 42. Durandus
lib. 7. cap. 35. etc. Vide Ditmarum lib. 6. pag. 70.
P. Carpentier, 1766.
◊ Post Natale Domini apud
S. Florum celebratum olim fuisse, docent Lit. remiss. ann. 1478. ex Reg. 206. Chartoph.
reg. ch. 97 :
Le Jeudy d'après Noël que l'en faisoit au païs (diocèse de S.
Flour)
Feste et solempnité des Trespassez,... le suppliant apperceut Jehan del
Roux,... lequel avec ung pic remplissoit ung fossé ou raze,... auquel il dist : Il fust mieux que vous fussiez à l'église, car il est aujourd'huy la Feste des
bonnes ames. La Feste aus mors,
in Charta Phil. Pulc. ann. 1298. ex Lib. rub.
Cam. Comput. Paris. fol. 41.
Festum Annuntiationis Deiparæ, de quo copiose Baronius ad Martyrologium. Die 25. Mart. Tantum moneo, Festum
istud
Marzache olim a nostris appellatum, quod in mensem Martium incidat. Regestum
Censuum et Feodorum Carnotensis urbis f. 67 :
Sachent tous, qu'en l'an de grace
1286. le Jeudi d'emprés la Marzache, que Henry, etc.
De hoc Festo sic Nomocanon
nuper editus a V. C. Jo. Bapt. Cotelerio can. 2 :
Τοῦ εὐαγγελισμοῦ
τὴν ἑορτὴν το σέϐας ἀπονέμειν, ὂτι σεϐασμία πασῶν τῶν ἑορτῶν.
Vide Glossar. med. Græcit. voc.
Εὐαγγελισμός, col. 443. et
Χαιρετισμός, col. 1724.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Festum Apostolorum, de quo Micrologus cap. 55 :
Festivitas SS. Jacobi et Philippi et omnium
Apostolorum.
Hæc olim apud Latinos Kalendis Maii, qui dies hodie Apostolis
Jacobo et Philippo tantum dicatus, apud Græcos vero 30. Junii, celebrari solita. Latinis ante seculum octavum Festum
Apostolorum die 29. Junii celebratum fuit, deinde Petri et Pauli
tantum.
P. Carpentier, 1766.
Festum Apparitionis, Idem quod
Epiphania, cum scilicet Christus Magis
seu Gentibus apparuit, id est, se se manifestavit, nostris etiam
Apparition.
Obituar. eccl. Lingon. ex Cod. reg. 5191. fol. 40. r°. :
viij. Idus Januarii fit
Festum annale de Apparitione Domini ; quod institutum est anno Domini 1300. in generali
capitulo Maii.
Lit. remiss. ann. 1386. in Reg. 130. Chartoph. reg. ch. 177 :
Comme les genz de la ville de Ronsay en Brie aient acoustumé à eulx jouer environ
la Feste de l'apparition et batre leurs bacins après soleil couchié et le jour de ladite
Feste, etc.
Aliæ ann. 1415. in Reg. 169. ch. 61 :
Le Dimenche
xije. jour de Janvier, qui fu le jour de l'Apparition au pois, etc.
Ubi designatur vigilia octavæ Epiphaniæ, quam
Les Rois brousés vulgus appellat.
Vide supra
Epiphania.
Festum Architriclini. Vetus Inquesta apud Puricellum in Monumentis Ambrosianæ Basilicæ pag. 1073 :
Vidit enim, quod viventibus Imperatore Federico et filio ejus, in Festo
Architriclini custos Canonicorum, Jacobus nomine, ad petitionem Domni Ambrosii, tunc
Abbatis, portavit crucem.
Paulo supra
dies Architriclini appellatur, quo
vocabulo Dominicam secundam post Epiphaniam, in qua Evangelium Joannis cap. 2. de Nuptiis
in Cana recitatur in Ecclesia Mediolanensi, recte conjicit idem Puri cellus. Factum porro
ipsum miraculum in Cana 6. Januarii, ac proinde ipso Epiphaniæ die consentiunt Scriptores
omnes.
P. Carpentier, 1766.
Festum Ascensionis in ecclesia collegiata S. Petri Insulensis, ut et in aliis ecclesiis, actione
exprimebatur ; qui enim ex Ordinario ejusd. eccl. officio hac die præerat, cum modicum
panis et vini degustasset, cantato responsorio,
Non vos relinquam, ambonem
ascendebat, ubi ex monte efficto cœlum petere videbatur ; tunc pueri symphoniaci
veste angelica induti decantabant,
Viri Galilæi, etc. Vide Busch. de Reform. Monaster. apud
Leibnit. Scriptor. Brunsvic. tom. 2. pag. 500. et Glossar. med. Græcit. voce
Ἀνάληψις, col. 69.
Festum Assumptionis Deiparæ, de quo Baron. ad Martyrol. et Steph. Baluzius ad Capitular. Reg. pag. 1171.
Beletus cap. 146. et alii, a Baronio laudati. Quando vero et qua occasione in diœcesi
Morinensi feriatum esse incœperit, produnt Annales Francor. Bertiniani ann. 862. Vide
Vitam S. Theodardi Episcopi Narbonensis apud Catellum pag. 760. et Glossar. med. Græcit. voce
Μετὰστασις, col. 918. Crebrius apud Graecos Scriptores
Κοίμησις seu Dormitio indagitari solet.
P. Carpentier, 1766.
◊ Mense Aprili celebratum
fuisse reperio in Chartul. Godefr. dom. Asperim. ex Bibl. reg. fol. 43. r°. :
Donné
l'an mil ccc. xlix. le mardy après l'Assumption nostre Dame le xviij. jor dou mois
d'Avril.
Sed mendum est pro
Aoust, in quo mense dies 18. ad diem Martis
reapse pertinet eo anno.
Festum S.
Blasii. Cur hac die populus lumina pro domibus, vel animalibus accendere
soleret, atque adeo eleemosynas largiri, docet Honorius Augustod. lib. 3. cap. 25.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Festum Calendarum, in Charta Massiliensi ann. 1522 :
Singulis annis solvere teneantur census
ad Festum S. Johannis Bapt. et ad Festum Calendarum.
Quod utrum Kalendas
Januarias spectet, an Nativitatem Christi in dubium venire potest. Et quidem Massiliæ
etiamnum
Calenes vocant Festum Nativitatis Christi : quo nomine etiam donatur
cœnula quæ apud ipsos in vigilia hujusce solemnitatis more Romanorum fit non sine
apparatu ; ducta forsan vocis origine, quod Massiliensibus haud infrequens, a Græco
ϰαλέω, voco, quod ad hanc cœnulam propinquos et
agnatos vocare soleant : nisi mavis deducere a
ϰαλεῖν,
convivari,
ϰάλεσμα, convivium, epulum, compotatio. Vide
Gloss. med. Græcit. et
Kalendæ.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Festum Campanarum nuncupatur in quibusdam provinciis Festum Annunciationis Deiparæ : forte quod hac
die ad Salutationem Angelicam solemnius pulsantur Campanæ.
P. Carpentier, 1766.
Festum Candelæ, Festum dedicationis alicujus ecclesiæ, seu potius dies festus patroni cujusdam
loci. Lit. remiss. ann. 1380. in Reg. 118. Chartoph. reg. ch. 52 :
Comme le premier
jour de May l'an 1373. ou environ, Jehan de la Mote, lors demourans en la ville de
Froyenne ou baillage de Tournesis, feust armez pour aidier à garder la Feste de la
chandelle ou deducasse, estant en laditte ville avec le bailli d'icelle ville.
Aliæ ann. 1403. in Reg. 158. ch. 19 :
Comme le suppliant feust alez en la ville de
Lilers, à un jour que l'en faisoit la Feste de la chandeile en laditte ville, pour soy
esbatre, etc.
Vide supra
Candela 2. et
Dedicatio.
Festum Cathedræ S.
Petri Antiochiæ, 22. Febr. quod
Natale Petri de Cathedra dicitur in
veteri Martyrologio apud Bucherium 8. Kl. Martii. Vita S. Lauriani Episcopi MS. :
Erat enim solennitas Cathedræ, quam celeberrimam ex more plebs habebat Romana, eo
quod sessio Pontificalis Apostoli eo die primum fuisset dedicata, id est,
quinto decimo Kl. Febr.
De hoc festo agunt S. Augustinus in Append. de Divers.
Serm. 74. Concil. Turon. II. can. 22. Petrus Damiani lib. 1. Epist. 20. Beletus cap. 83.
Durandus lib. 7. cap. 8. Baronius ad Martyrolog. Bollandus 18. Januar. et 22. Febr.
Baluzius ad Capitular. Reg. pag. 1172. Vide infra
Festum B.
Petri Epularum.
P. Carpentier, 1766.
Festum beati Petri
sublimati ad cathedram
nuncupatur in Ch. ann. 1243. ex Chartul. Campan. fol. 403.
col. 2. Alia Garn.
de Willi cancell. eccl. S. Fursæi de Peron. in Reg. 52.
Chartoph. reg. ch. 167 :
Ce fu fait l'an de grace mil trois cent et treze, el mois
de Fevrier, le Lundi devant la Feste S. Pierre yver souz pierre.
P. Carpentier, 1766.
◊ Vulgo
Notre Dame de
Pitié, quod celebratur die Veneris ante Dominicam Palmarum :
Festum
Compassionis seu Septem dolorum,
in Breviar. Rom. Vide Haltaus. in Calendar.
med. ævi pag. 71. ubi refert quod in collegiis quibusdam Jesuitarum sit societas
religiosa, quæ appellatur
Fraternitas Compassionis.
Festum Conceptionis B.
Mariæ aiunt institutum ab Ildefonso Archiepisc. Toletano, ut est in ejus
Vita. Alii ex quadam revelatione ab Herberto Abbate Ramesiensi, ut Monasticum Anglic. tom.
1. pag. 240. et Gaufredus Vosiensis cap. 12. Ab Anselmo denique Cantuariensi
Archiepiscopo, Concilium Londoniense ann. 1328. can. 2. Cœptum in Gallia celebrari circa
annum 1145. ex S. Bernardi Epist. 174. colligit Baronius ad 8. Decembr. quem vide, ut et
Lucam Tudensem lib. 3. contra Valdenses cap. 20. Quando vero apud Græcos cœperit, vide
Combefisium tom. 1. Auctar. Bibl. Patr. pag. 1223.
P. Carpentier, 1766.
◊ Tabul. S. Petri de
Regula :
Anno Incarnationis Domini 1154. ego Atto prior, præsente domino Vasatensi
episcopo Guillelmo Arnaldi collaudante, cum totius capituli nostri benigna unanimitate,
statuimus ut Festum de beatæ Dei Genitricis Mariæ Conceptione, quod jam fere per totam
Galliam devotissime ab omni Christiano percelebratur populo, hoc et a fratribus nostris
et a tota plebe venerabiliter deinceps solemnizetur.
In ecclesia vero Parisiensi
celebrari cœpit ann. 1288. ut ex Necrol. MS. ejusd. eccl. colligitur :
Anno Domini
1288..... obiit Ranulphus quondam Paris. episcopus, qui..... dedit nobis trescentas
libras Paris. ad emendum redditus, pro Festo Conceptionis B. M. V. celebrando quolibet
anno in ecclesia nostra.
P. Carpentier, 1766.
Festum Conceptionis S.
Johannis Baptistæ ad xxij. Sept. notatur in Calendar. S. Martial. Lemovic.
ex Cod. reg. 1138.
Festum Conversionis S.
Pauli, cur celebretur, pluribus docent Innocentius III. lib. 1. Epist.
pag. 29. Edit. Venetæ, et Durandus lib. 7. cap. 4.
Festum Coronæ Christi. Henricus
Rebdorff. ann. 1357 :
Hic etiam PP.
(Innocentius VI.)
ad supplicationem Regis Caroli speciale Festum in
honore instrumentorum Dominicæ Passionis, videlicet hastæ, clavorum, et aliorum, in
partibus Alemanniæ et Bohemiæ solenniter celebrandum indixit, feria 6. post Octavam
Resurrectionis Dominicæ, et super hoc indulgentias dedit, et hoc fecit propter
reverentiam Imperialium insignium, quod aliqua de prædictis instrumentis Rex Romanorum,
seu Imperator in sua tenet custodia. Cujus quidem Coronæ festum in Regno Franciæ
celebravit.
Magnum Chron. Belgic. pag. 304 :
Carolus IV. Imp. a Rege
Franciæ obtinuit spinam unam de Corona Domini. Unde promeruit a PP. Innocentio VI.
Festum fieri de Corona et Clavis Domini, quod celebratum feria 6. post octavam Paschæ,
cum proprio cantu, et officio divino.
Auctor vero Vitæ Innocentii VI. pag. 117.
Festum de Lancea et Clavis Domini vocat Consule, si placet, Haltausium in Calendar. Germ. pag. 91. Ludewig.
Dissert. de Noriberga insignium Imperii titulari in Append. et Seelen. Dissert. de Festo
Lanceæ et Clavorum Christi. Vide
Lancea Constantini M. et
Regalia 2.
Festum Coronæ Domini, seu Susceptionis Coronæ Dominicæ a S. Ludovico, in Usibus antiquis Cisterciensib.
cap. 65. Vide Hist. nostram Gallo-Byzantinam lib. 4. n. 11. 12. 13.
P. Carpentier, 1766.
◊ Obituar. eccl. Lingon. ex
Cod. reg. 5191. fol. 166. r°. :
ij. Idus Augusti Festum duplex de Corona
Domini.
Festum Corporis Christi, seu, ut vocant,
Sacrosancti Sacramenti, celebrari primus instituit Urbanus
IV. PP. 5. feria post Octavam Pentecostes, ann. 1264. Thierricus Vallischolar. in Urbano
pag. 241 :
Sic digne statuit, ut in anno Corporis hujus
Tam Festum celebre fiat in orbe semel,
Post Pentecostes octavas luce Jovis, nam
Consumi Christus fecerat ista die.
Hocque sui terno fecit Papatus in anno,
Officiumque novum continet ista dies.
Adde Hocsemium in Episcop. Leod. cap. 6. Thomam Walsinghamum pag. 111. Quid vero
Festo isti indicendo occasionem præbuerit, pluribus edisserit Chapeavillus in Tractatu
Historico de Vera Origine Festi Corporis Domini, post 2. tom. Rerum Leod.
P. Carpentier, 1766.
Festum S.
Crispini Parvi. Lit. Caroli V. ann. 1379. in Reg. 118. Chartoph. reg.
ch. 456 :
Les varlez cordoanniers de nostre bonne ville de Paris requérans que
comme passez sont cinq ans ou environ, ils aient ordonné à faire célébrer en l'honneur
de mons. S. Crespin le Petit..... une messe chascune sepmaine au jour du Lundi en
l'église nostre Dame de Paris,... et aient en dévotion de y faire une confrarie ;....
ottroions par la teneur de ces Lettres que ilz puissent fonder, faire et tenir ladite
confrarie en nostre dite ville de Paris chascun an,... et ycelle faire crier par ladite
ville à la clochette.
Festum S.
Joannis Baptistæ Natalis. S. Augustin. Homil. 44. cap. 2 :
Quia
in magno sacramento natus est Joannes, ipsius solius juste Ecclesia Natalem diem
celebrat et Natalis Domini celebratur ; sed tanquam Domini... Passionum diem servis
plurimis celebramus, Nativitatis diem nemini nisi Joanni.
Vide eumdem Serm. 21.
de Diversis, et Serm. 23.
P. Carpentier, 1766.
◊ Saint Jehan
Décolace, in Lit. remiss. ann. 1376. ex Reg. 109. Chartoph. reg. ch. 278. Celebratur
29. Augusti.
Festum Divisionis Apostolorum notatur in Martyrologiis Bedæ, Usuardi, et aliorum 15. Julii, quo scilicet
Apostoli in diversas orbis provincias profecti sunt, ac dispersi sunt : unde
Festum de
Dispersione Apostolorum, apud Albertum Stadensem ann. 1098. appellatur. Kalendar. S.
Victoris Parisiensis :
2. Id. Julii Divisio Apostolorum ad prædicandum.
Chronic. Elwangense, et Compilatio Chronologica ann. 1291 :
Rex Romanorum Rudolphus
obiit in Divisione Apostolorum.
Chronicon Montis S. Agnetis can. 10. ann. 1041 :
In crastino Divisionis Apostolorum.
Huc respexit Paulinus Natali 9 :
... Lux populis festiva recurrit,
Qua sanctus quondam cœlo demissus ab alto
Spiritus ignito divisit fulmine linguas.
Vide Baron. ann. 44. n. 13. 14. In Missali
Hierosolymitan. Equitum Argentorati ann. 1505. impresso, ut scribit Hofmannus in Lexico
v.
Apostolorum Festum, reperitur sub die 16. Julii commemoratoria Missa,
quando Apostoli ad prædicandum per orbem divisi sunt, sub titulo :
Divisio Apostolorum.
P. Carpentier, 1766.
Festum Eucharistiæ, Idem quod
Corporis Christi, in Lit. ann. 1356. ex Reg. 84. Chartoph.
reg. ch. 777. et in Necrol. MS. Fratrum Min. Silvanect.
Festum Exaltationis S.
Crucis. Vide Beletum cap. 151. Durand. lib. 7. cap. 29. Auctorem Vitæ
Gregorii IX. PP. a Bosqueto editum pag. 221. Baron. ann. 628. num. 2. Puricellum in
Monumentis Ambrosianæ Basilicæ pag. 426. etc.
P. Carpentier, 1766.
Festum Florum. Chron. Patavin. apud Murator. tom. 4. Antiq. Ital. med. ævi col. 1119 :
Nono Kalendas Junii,
f. leg.
Julii.
dum fieret solemnitas Festi florum, sumta occasione festi, populus consulte
armatur
. Et col. 1120 :
Ludos annuos instituunt ipsa die victoriæ, scilicet in
vigiliis S. Johannis de Junio, cum floribus et pulegiis ad flumina cantantes
incedunt.
P. Carpentier, 1766.
Festum Herbarum, Idem quod
Assumptionis Deiparæ ; appellationis rationem profert
Witeckindus in Pulo ecclesiast. :
Ferre solent mulieres in templa fasciculos
herbarum,... ob quam causam Festum hoc vulgo Herbarum vocatur.
Sigillum Mariæ gloriosæ Virginis apud
Haltaus. in Calend. med. ævi ad hunc diem :
Cur autem mos inolevit, quod flores
et herbæ in ejus festivitate consecrantur, ob duas causas fieri comprobantur, quia ea
die cantant : Circumdabant eam flores rosarum et lilia convallium... Alia causa est,
quia de jure omnes fructus novi ante gustum deberent benedici... statuit ecclesia, ut
in ejus festivitate primitiæ frugum benedicerentur a
sacerdotibus.
Festum Hypapantes, seu
Occursus Domini, 2. Febr. celebrari cœptum CPoli anno 15. Justiniani
M. ut auctor est Theophanes. Vide Durandum lib. 2. cap. 6. num. 5. Baronium, etc. et infra
in verbo
Hypapante.
Festum S.
Jacobi die 25. Julii celebratur,
non quod hoc die
decollatus fuerit, sed in Paschate, ut auctor est Honorius Augustod. lib. 3. cap. 163.
P. Carpentier, 1766.
Festum, seu
Festivitas Jherusalem quando capta fuit a Christianis
notatur ad xiv.
Julii in Calendar. S. Martial. Lemov. ex Cod. reg. 1138.
Festum Inventionis S.
Crucis, ut 5. Non. Maii solenniter celebraretur, instituit Eusebius PP.
Microlog. cap. 55. Hoc festo carent Græci, ut ex eorum Menologiis constat.
Festum S.
Joannis Ante Portam Latinam,
est illa dies, inquit Honorius
Augustod. lib. 3. cap. 160.
qua Johannes Apostolus a Domitiano Cæsare ante eandem
portam in dolium ferventis olei est missus, sed divinitus liberatus
. Vide Beletum
cap. 126.
Festum S.
Joannis Evangelistæ, seu
Dormitio, incidit in diem Nativitatis S.
Joannis Bapt.
Sed quia ob celebre officium illic agi non potuit, Ecclesia 27. Decembris
die ejus festivitatem instituit, quando ab exilio rediit, vel ipsius Ecclesia dedicata
extitit
. Ita Honorius August.
P. Carpentier, 1766.
Festum S.
Joannis dicti
Confessoris, fundatoris scilicet monasterii
Reomaensis an. circ. 440. memoratur in Charta ann. 1360. ex Reg. 109. Chartoph. reg. ch.
121. Hujus memoria celebris est in antiquis martyrologiis ad. v. Cal. Febr.
Festum S.
Laurentii inter ea, quæ celebrari debent, recensetur, in Capitulari
Aquisgranensi ann. 817. cap. 46. in Concilio Lugdunensi, et in Provinciali Cantuariensis
Eccl. lib. 2. tit. 3. Vide Durandum lib. 7. cap. 23. et Beletum cap. 75. 145. præterea
Guillelmum Neubrig. lib. 2. cap. 35.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Festum Lazari præcipitur in antiquis Statutis Synod. Ecclesiæ Æduensis apud Marten. tom. 4.
Anecd. col. 475 :
Festa vero Nazarii et Celsi martyrum et Beati Lazari injungentur
solemniter observari.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Festum Luminum, Idem quod supra
Festum Hypapantes, sic dictum
quod solemnis in eo fit cereorum benedictio. Chron. S. Ægidii apud Leibnit. tom. 3.
Brunsvic. Script. pag. 573 :
ϓπαντὴ Domini, id
est, Festum Purificationis, hoc est, Festum Luminum dico.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Festum Luminum, vocabatur præterea a primis Christianis anniversaria baptismi dies, Græcis
præsertim olim celebrata. Gregorius Naz. Orat. 39. initio :
Ἡ γὰρ
ἁγία τῶν φώτων ἡμέρα, εἰς ἢν ἀφίγμεθα, ϰαὶ ἢν ἑορτάζειν ἠξιώμεθα σήμερον, ἀρχὴν μὲν τὸ
τοῦ ἐμοῦ χριστοῦ βάπτισμα λαμϐάνει, τοῦ ἀληθινοῦ φωτὸς, τοῦ φωτίζοντος πάντα ἄνθρωπον
ἐρχόμενον εἰς τὸν ϰόσμον.
Festum Macchabæorum, in quod exstant complures Sanctorum Patrum Homiliæ. Vide Beletum cap. 142.
P. Carpentier, 1766.
Festum B.
M.
Magdalenæ ludibriis atque ineptiis apud moniales celebre, ut
Kalendæ apud
clericos. Reg. visitat. Odonis archiep. Rotomag. ex Cod. reg. 1245. fol. 18. r°. :
Item inhibemus ne de cetero in Festis Innocentum et B. M. Magdalenæ ludibria
exerceatis consueta, inducendo vos scilicet vestibus secularium, aut
inter vos seu cum secularibus choreas ducendo.
P. Carpentier, 1766.
Festum B.
M.
de Adventu, Idem quod
Conceptionis.
La Nostre Dame des Avans,
in Charta ann. 1356. ex Reg. 84. Chartoph. reg. ch. 629. in alia ann. 1397. ex Reg. 152.
ch. 83. in Lit. remiss. ann. 1398. ex Reg. 153. ch. 242. etc.
P. Carpentier, 1766.
Festum B.
M.
Candelabricæ, Idem quod
Candelaria 1. festum
Purificationis B. M. in Stat. magn. Lamb. prior. Squillac. in Append. ad tom. 6. Annal.
Bened. pag. 638. col. 2.
Natalis S.
Mariæ ad Martyres, 3. Id. Maii in Libro Sacram. Gregor. M. festum, quod
etiam
Dedicatio Ecclesiæ B. Mariæ ad Martyres nuncupatur. Illud instituit
Bonifacius IV. PP. converso Romano Pantheo in Ecclesiam S. Mariæ et omnium Martyrum. Vide
Paulum Diac. lib. 4. Hist. Langob. cap. 37. lib. 5. cap. 11. Honorium Augustod. lib. 3.
cap. 161. et Beletum cap. 127.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Festum B.
Mariæ de Nive a Nicolao PP. V. in Provincia Rotomagensi institutum ann.
1454. rogante Guillelmo de Estoutevilla Cardinali et Archiep. Rotomag. ut discimus ex
Bulla ejusdem Nicolai inter Anecd. Marten. tom. 1. col. 1829.
P. Carpentier, 1766.
◊ Nostre Dame de la nef
sixieme d'Aoust, in Ch. ann. 1417. ex Tabul. capit. Carnot.
P. Carpentier, 1766.
Festum B.
M.
Cleophæ et Salome. Charta Fulcon. episc. Paris. ann. 1347. ad calcem Hist. trium
Mariar. Joan.
de Venette ex Cod. reg. 7581 :
In Festo B. M. Cleophæ, quod
est vicesima quinta die Maii ; et in Festo B. M. Salome, quod est vicesima secunda die
Octobris.
Festum S.
Martini recensetur inter festa, quæ celebrari debent, in lib. 6.
Capitul. cap. 189. in Capitulari Aquisgran. ann. 817. cap. 46. in Capitulis Walterii
Aurelian. cap. 18. in Concil. Lugdun. sub Innoc. III. etc. Vide Capitulare Ahytonis
Episcopi Basileensis cap. 8. et Beletum cap. 163.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Festum S.
Martini Bullientis, vulgo etiamnum
S. Martin Bouillant, quod
æstate 4. scilicet Julii celebretur. Computus ann. 1202. tom. 2. de Usu feud. pag.
clix :
A die Martis ante Pentecostem usque ad diem Martis ante Festum
S. Martini Bullientis... Petrus de Argeriis de xxiiii. diebus usque ad diem
Martis ante S. Martinum Bulientem vi. lib.
P. Carpentier, 1766.
Festum S.
Martini Hiemalis, quod die undecima Novembris celebratur, in Ch. ann.
1260. ex Tabul. Fiscan. et alibi passim.
Donné tesmoing mon seau le Samedi avant la
saint Martin de verton l'an 1351.
in Ch.
de Baude Doré amiraldi ducis Britan.
Italis,
Vernino, hiemalis, hibernus.
Festum S.
Michaelis,
est illa dies, inquit Honorius Augustod. lib. 3. cap.
167.
qua populus Christianus cum paganis pugnavit, et victoriam per S. Michaelem
Archangelum obtinuit
. Vide Cathwlphi Ep. ad Carolum M. tom. 2. Hist. Franc. pag.
667. Beletum cap. 129. 153. et Durandum lib. 7. cap. 12.
P. Carpentier, 1766.
Festum Ministeriorum,
La Feste des mestiers
, in Lit. remiss. ann. 1394. ex Reg. 146. Chartoph.
reg. ch. 432 :
Environ la S. Martin d'iver le suppliant alla tendre fillé pour
cuidier prendre un ou deux lievres ou connilz, pour donner à ses amis, ausquelz il
entendoit faire honneur
à la Feste des mestiers, qui est accoustumé d'estre faite chacun an à
Pontoise en l'onneur et révérence de la Vierge Marie, et au profit de son
église.
Festum Nativitatis Christi, festorum omnium
Metropolis appellatum a Joanne Chrysost. Orat. de B.
Philogonio, et ab Isaacio invectiva
i. in Armenios cap. 12 :
Πρῶτη ἑορτὴ ϰαὶ ῾ρίζα, ϰαὶ ἀρχὴ ϰαὶ ἑορτῶν ἑορτὴ, ϰαὶ μητρόπολις πασῶν
έορτῶν.
Vide Glossar. med. Græcit. col. 414.
S. Augustinus Epist. 119 :
Noveris diem Natalis Domini non in Sacramento
celebrari, sed tantum in memoriam revocari, quod natus sit, etc.
Vide Joan.
Nicænum Archiepisc. in Orat. de Nativit. Dom edita a Combefisio pag. 300. 301. In
Capitularibus lib. 2. cap. 35. et Concilio Mogunt. cap. 36. in Natali Domini dies
quatuor celebrarijubentur. Hoc vero festo, si in feria sexta aut septima contigerit,
carnibus vesci licet
propter excellentiam, ut est apud Gregorium lib. 3. Decret.
tit. 46. cap. 3.
Festum Nativitatis S.
Mariæ. Quomodo institutum fuerit, docet Honorius Augustod. lib. 3. cap.
16. his verbis :
Quidam solitarius vitam ducens sanctissimam, audivit annis
singulis die Nativitatis S. Mariæ Genitricis Dei harmoniam concentus Angelorum in cœlo :
qui cum miraretur, quid hoc esset, et orasset intente, dictum est illi per Angelum, quod
ea die nata sit S. Maria. Cujus Nativitatis cum ignoretur ab hominibus in terra,
venerabiliter eam excolunt in cœlis Angeli. Quod ille referens Ecclesiæ statuta est ejus
Nativitas solenniter celebrari.
Adde Beletum cap. 149. et Durand. lib. 7. cap.
28. præterea Vitam Gregorii IX. PP. apud Bosquetum pag. 222. Vide supra
Festum
Concept.
La Septembrate vocant hoc festum Statuta MSS.
pour les
Seliers et les Peintres de Paris : Nul ne peut ouvrer au Dimanche, ne aux
quatre Festes nostre Dame, c'est assavoir à la Myaoust, à la Septembrate, à la
Chandeleur, et en Mars, etc.
Appellatur
Septembraiche, in
Ch. ann. 1270. ex Tabul. Carnot.
Septembresce, in Stat. ann. 1311. tom. 5
Ordinat. reg. Franc. pag. 272.
Septembreche, in Lit. remiss. ann. 1383. ex Reg.
123. ch. 175.
L'Angevine appellatur apud Andegavenses seu
Andegavina, quod censuum ac
redituum prædiorum in ea Provincia solutiones fere omnes in hoc festum incidant, non vero,
quod illud institutum fuerit a S. Maurilio Andegavensi Episcopo, uti censuit Bordinius in
Hist. Andegav. pag. 16. cum ejus celebritatis memoriam tum primum auditam in Galliis
plerique velint sub Carolo Calvo, quod in Capitulis Walterii Episcopi Aurelianensis,
editis a Cellotio cap. 18. illius meminerit, de ea vero sileant Herardus Turonensis,
Hincmarus Remensis, Isaac Lingonensis, et Theodulfus, et ipsi Aurelianenses Episcopi.
Istius porro nomenclaturæ crebra est mentio in Regesto Ludovici Regis Siciliæ in Camera
Comput. Paris. fol. 74 :
Jean Hardoul doit foi simple à 6. den. de devoir au jour
de l'Angevine par chascun an.
Fol. 54 :
Rentes, que plusieurs personnes
doivent à l'Angevine.
Fol. 63 :
Des rentes et froment deus chascun an au
jour de l'Angevine.
Fol. 72 :
Messire Brient de Coismes Chevalier, homme
lige à cause de la terre de Gabis, a 12. den. de service par an au jour de
l'Angevine.
Adde quæ observavit vir doctissimus, ipseque Andegavensis, Ægidius
Menagius in Orig. linguæ Francicæ pag. 676.
P. Carpentier, 1766.
◊ Lit. remiss. ann. 1355.
in Reg. 84. Chartoph. reg. ch. 284 :
Icellui Huet, qui de Derval en
Bretaigne, estoit venuz à Angiers à la foire, appellée l'Angevine, le jour de Feste
Nostre Dame en Septembre. La seurveille de la Feste Nostre Dame l'Angevine en
Septembre,
in aliis Lit. ann. 1451. ex Reg. 185. ch. 115.
Festum Omnium Sanctorum.
Scriptum est in Gestis Pontificalibus, inquit Alcuinus lib. de Divin.
Offic.
quod S. Bonifacius PP. (IV.)
quandam domum Romæ, Pantheon nomine, quæ
erat consecrata in honore omnium dæmoniorum, eliminatis omnibus spurcitiis, sacraverit
Ecclesiam in honore sanctæ Dei Genitricis, omniumque Sanctorum. Unde constitutum est, ut
plebs universa per totum orbem in Kl. Novembribus, sicut in die Natalis Domini, ad
Ecclesiam in honore omnium Sanctorum ad Missarum solennia convenire studeat, illud
attendentes, ut quidquid fragilitas humana per ignorantiam aut negligentiam in
solennitatibus Sanctorum minus plene peregisset, in hac sancta observatione
solveretur
. Honorius Augustod. lib. 3. cap. 168 :
Festivitatem Omnium Sanctorum
Gregorius PP. Junior instituit, quam prius Bonifacius PP. in honore S. Mariæ et omnium
Martyrum servandam censuit.
Chronicon Reichersperg. ann. 831. Gregorium IV. PP.
ait, Ludovici Pii consensu, statuisse, ut secundum Romanam consuetudinem per totam Galliam
ea festivitas Kal. Novembr. deinceps ageretur : quam sanctam constitutionem ab eo tempore
servat omnis in toto terrarum orbe Catholica Ecclesia. Adde Sigebertum ann. 835. Durandum
lib. 7. cap. 34. et Baronium ad 1. Novemb. in Martyrolog.
Memoria Omnium Sanctorum,
apud Ditmarum lib. 6. pag. 71. apud Græcos Festum omnium SS. celebratur die Dominica
proxima post Dominicam Pentecostes. Vide Evangelistarium Gr. et Theoph. Cerameum Homil.
41.
P. Carpentier, 1766.
Festum Ozannæ, Dominica palmarum, in cujus solemni processione
Osanna cantatur. Lit.
remiss. ann. 1392. in Reg. 142. Chartoph. reg. ch. 284 :
Environ la Feste de
l'Ozanne, etc.
Vide supra
Dominica Osanna.
Festum Palmarum, apud Conradum Usperg. ann. 1106. Dominica, quæ præcedit Pascha :
βαιοφόρος Græcis. Luithprandus lib. 3. cap. 5 :
In ea, quæ
est ante βαιοφόρον, quod nos Palmarum ramos dicimus,
hebdomada, etc.
Vide
Dominica Palmarum
et Glossar. med. Græcit. voce
Βαΐς, col. 166.
P. Carpentier, 1766.
◊ Charta ann. 1079. ex
Chartul. Vindoc. ch. 374 :
Venditoribus inter censum et suæ consuetudinis epulum
xviij. denarii reddendi sunt omni anno ad diem festum Palmarum.
Festum S.
Petri ad Vincula, Kal. Augusti, institutum ferunt, jussu Eudoxiæ Augustæ
Imp. Theodosii uxoris, ut populus revocaretur a gentilis superstitionis pompa, quam
quotannis celebrabat ea die, pro victoria Octaviani Aug. de Antonio et Cleopatra Kal.
Augusti relata. Ita Honorius Augustod. lib. 3. cap. 164. Beletus cap. 141. Durandus lib.
7. cap. 19. Andreas Silvius ann. 439. et Chronicon M. Belgicum pag. 14. etc. At scaliger
lib. 5. de Emend. temp. Actiacam victoriam 3. die Sept. non autem Kal. Augusti contigisse
probat : unde elicit, aliud solenne veteris superstitionis fuisse.
Festum S.
Petri Epularum, ita appellatum
Festum Cathedræ S. Petri Antiochiæ, quod ethnici hac die ad parentum sepulcra convivia agerent : quæ
quidem festivitas
Cara cognatio nuncupabatur. Vetus Glossarium cap. de Diebus
festis :
Cara cognatio, τιμησινγενία :
ubi reponunt viri docti
φιλία, vel
τιμία συγγένεια. Kalendarium rusticum apud Gruterum pag. 138.
in mense Febr.
Lupercalia, Cara cognatio, Terminalia. Aliud Kalendarium a Bucherio
editum habet hac die
Caristia, ut 9. Kl. Mart.
Feralia, 7. Kl.
Terminalia ; Lupercalia denique 15. Kal : Mart. Kalend. Herwarti, 8. Kl. Mart.
Caristia. Ita
Caristia idem valet ac
Cara cognatio. Appellationis
posterioris rationem indicat Ptolomæus Silvius in Laterculo :
8. Kal. Mart.
Depositio S. Petri et Pauli. Cara cognatio, ita dicta, quia tunc, etsi fuerint vivorum
parentum odia, tempore obitus deponuntur.
Papias ex Glossis antiquis MSS. :
Caristia, dies festus inter cognatos.
Agebantur porro in hoc ethnicorum
festo solennes epulæ ad parentum sepulcra,
Φιλιϰὰ
συμπόσια, in Chronic. Alexandrin. pag. 268. quæ quidem, ut abolerentur
superstitiones, Ecclesia festum cathedræ S. Petri Antiochiæ hac die celebrari præcepit.
Beletus cap. 83. ex quo Durandus lib. 7. cap. 8.
Dicitur, inquit,
Festum B.
Petri Epularum. Fuit enim consuetudo veterum ethnicorum, ut singulis annis mense
Februarii certo quopiam die epulas ad parentum suorum tumulos apponerent, quas nocte
dæmones consumebant, cum inde non minus falso quam ridicule animæ refici credebantur.
Putabant enim hujusmodi epulas ab animabus circa tumulos errantibus absumi. Hæc autem
consuetudo atque hujusmodi falsæ opinionis error a Christianis vix extirpari potuit.
Quod quidem, cum viri sancti animadvertissent, ac penitus illam oonsuetudinem extinguere
voluissent, instituerunt Festum de Cathedra S. Petri, tam de illa, quæ fuit Romæ, quam
quæ Antiochiæ, idque eodem die, quo abominanda illa ab ethnicis fiebant, ut solenni hoc
festo pravæ illius consuetudinis festum omnino extingueretur. Unde etiam ab illis epulis
festum hoc appeltatum est B. Petri Epularum
. Vide Concil. Turonense II. can. 22. et
Capitul. Caroli M. lib. 6. cap. 194. 197.
P. Carpentier, 1766.
◊ Vitæ SS. MSS. ex Cod.
28. S. Vict. Paris. fol. 62. r°. col. 2 :
Ceste feste de la cathédration de S.
Pierre soloit estre apelée Feste de les viandes de S. Pierre. Coustume fu anciennement
des paiens, ensi comme maistres Jehanz Belethz dist, que il offroient chascun an ou mois
de Février à certain jour viandes sus les tombes de lor parenz, et iqui de nuit li
Diable les gastoient, et il cuidoient que les ames, qui aloient de lez les tombes,
lesqueles il apeloient umbres, les gastaissent... Ceste coustume de celes viandes à
paines que l'on la pot oster as Crestiens.
P. Carpentier, 1766.
Festum S.
Petri ad Equites. Lit. remiss. ann. 1389. mense Sept. in Reg. 136.
Chartoph. reg. ch. 163 :
Le jour de la saint Pierre aux chevaliers derrainement
passé, etc.
Festum Præsentationis, cujus auctor dicitur Anselmus de
Chantemerle Episcopus Redonensis, qui
obiit anno 1389. Vide Gall. Christianam.
P. Carpentier, 1766.
◊ Quod a Gregorio PP. XI.
approbatum ann. 1374. Philippo de Maceriis suggerente Carolus V. in Capella regis ac
deinde, anno scilicet 1374. in aliis ecclesiis celebrari jussit ; cujus institutionem a
Clemente VII. PP. confirmari obtinuit idem Philippus ann. 1385. Hæc pluribus docet D.
Le Beuf in Dissert. quæ extat
tom. 17. Comment. Acad. Inscript. pag. 504. 505. et 509. Hildebrando de
Diebus festis pag. 41. idem est atque
Festum Purificationis. Vide Glossar. med. Græcit. voce
Ἀπόδοσις τῆς θεοτόϰου, col. 101. et
Είσόδια col. 357.
Festum Reliquiarum, seu Commemoratio Sanctorum, quorum reliquiæ sunt in ea Ecclesia, in qua
celebratur. Statuta antiqua Ordin. Cartusiensis 1. part. cap. 28. § 7 :
Festum
Reliquiarum solenniter celebramus ; Conversi tamen et mercenarii debent laborare, sed
non circa domum superiorem. In hoc festo dicuntur Capitula plurimorum Martyrum ;
Responsoria vero et Antiphonæ, sicut in Festo omnium Sanctorum.
Et § 12 :
In Octavis Festi Reliquiarum Ecclesiæ superioris, fiat festum Reliquiarum
Ecclesiæ inferioris ; non tamen cessatur ab operibus.
Adde cap. 32. § 1. part.
2. cap. 12. § 6.
P. Carpentier, 1766.
Festum Relevationis B.
Stephani, id est, Relevationis seu Inventionis, quod 3. Aug. celebratur,
in Lit. remiss. ann. 1376. ex Reg. 108. Chartoph. reg. ch. 336.
P. Carpentier, 1766.
Festum Rosæ, Lit. remiss. ann. 1366. in Reg. 97. Chartoph. reg. ch. 613 :
Comme le jour
de l'Ascension, icellui Goeron, demourant au bourc la royne, venoit de la Feste de la
Rose, qui avoit esté cellui jour en la ville de Baigneux.
L. Henschel, 1840–1850.
Festum Sacramenti, in Northof. Chron. Marcan. ap. Meibom. Script. tom. 1. pag. 403. Festum Corporis
Christi.
Festum Sanctificationis Deiparæ. Statuta ann. 1368. Ord. Cartusiensis 1. part. cap. 2. § 8 :
In Festo
Sanctificationis Beatæ Mariæ fiat officium, sicut in Nativitate ejusdem, nomine
Nativitatis in nomen Sanctificationis transmutato.
P. Carpentier, 1766.
Festum Sanctissimi Sacri, Idem quod
Corporis Christi. Epist. abbat. Bened. Paris. congregat.
ann. 1352. in Lib. nig. priorat. S. Petri Abbavil. fol. 509. r°. :
Festum
Sanctissimi Sacri seu Eucharistiæ Domini. Festum sacræ venerationis Eucaristiæ,
in Charta Phil. V. ann. 1319. ex Reg. 59. Chartoph. reg. ch. 64. Lit. remiss. ann. 1353.
in Reg. 81. ch. 857 :
In die festivitatis sanctissimi Sacramenti, Charlotus
Berengarii et Johanninus le Page in villa Paris. quia festivitas baculi parrochiæ SS.
Sacramenti celebratur, tripudiare iverunt. La Feste du Sacre Nostre Seigneur,
in
aliis Lit. ann. 1448. ex Reg. 179. ch. 164. Poema cui titulus
Les Adventures advenues
en France ab ann. 1214. ad ann. 1412 :
Mil et trois cent dix-huit, quand le chier temps passa,
Dompt Gill l'Augustin, qui en ce temps régna,
Par consail aux saiges la Feste Dieu trouva.
Dieu gart, qui en estat tousjours la maintendra.
P. Carpentier, 1766.
Festum Septem Fratrum. Annal. Dominican. Colmar. ad ann. 1268 :
Circa Columbariam non pluit
duodecim septimanis, videlicet a festo Matthiæ usque ad Festum septem Fratrum. Les sept
Freres,
in Calend. antiquo Metensi ad diem septimam Julii.
P. Carpentier, 1766.
Festum Septem Gaudiorum B. M. ad 11. Calend. Sept. notatur, sed manu recentiori, in Martyrol. eccl. SS.
Steph. et Sebast. Narbon. ex Cod. reg. 5255.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Festum S.
Theclæ. Concil. Terracon. ann. 1329. cap. 35. apud Marten. tom. 4.
Anecd. col. 294 :
Mandamus, quatenus observent constitutiones editas in sacro
Concilio Terracone super observatione Festivitatis B. Theclæ virginis et martyris, quæ
nono Calendas Octobris festivari intitulatur, per suas civitates et diœceses in
abstinentia cibali et servilis operis faciant celebrari.
P. Carpentier, 1766.
Festum S.
Thomæ cum choreis et hastiludio celebratum apud Corbeienses. Chartul.
Corb. sign.
Cæsar fol. 95. v°. :
A esté donné congié... de faire et
commencher la Feste de monseigneur S. Thomas, d'y bien y faire hourt et y dansser, comme
il est de raison.
Festum Transfigurationis Domini. Hanc festivitatem, inquit Beletus cap. 144. factam constat sub finem hiemis, et
circa principium veris, cum videlicet de illa legitur Evangelium. Notat vero idem
Scriptor, Christi sanguinem eadem hac die ex novo vino, si inveniri possit, aut
aliquantulum ex matura uva in calicem expressa, et racemos benedici, indeque homines
communicare, etc. Vide Glossar. med.
Græcit. voce
Θαϐώρ, col. 482.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Festum Translationis Jesu, idem quod
Transfigurationis, in Testamento Rotherhami Episcopi Eborac.
ann. 1498. in Lib. nig. Scaccarii pag. 667 :
Ego Thomas Rotherham Archiepiscopus
Eboracensis sanus mente, laus Deo, sexto die mensis Augusti in festo Translacionis
Jhesu, et festo ejusd. nominis, etc.
Festum SS.
Trinitatis. Statuta Synod. Ecclesiæ
Leodiensis ann. 1287. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 851 :
Item, statuimus,
quod Festum Trinitatis dominicæ post octavam Pentecostes, quæ vocatur octava
Trinitatis, cum ix. lectionibus et debita solemnitate
fiat.
Vide Rupertum lib. 11. de Divin. Offic. cap. 2.
Microlog. cap. 60. Drogonem lib. Miraculor. S. Winnoci cap. 4. lib. 2. Decretal. tit. 9.
cap. 2. et Baron. præterea Concilium Arelat. ann. 1260. can. 6.
P. Carpentier, 1766.
◊ Unum in hieme, alterum
in æstate celebrari solitum sequentia innuere videntur. Chartul. S. Nicasii Mellet. :
Actum anno Domini 1253. die Mercurii post Trinitatem æstivalem. Le Dimanche jour
de la Trinité d'esté, quatrieme jour de Juing l'an 1357.
in Tabul. episc.
Carnot.
P. Carpentier, 1766.
Festum Valletorum, id est Juvenum et innuptorum. Lit. remiss. ann. 1374. in Reg. 105. Chartoph. reg.
ch. 301 :
Comme d'ancienneté il ait en la ville Donnemarie en Montois en Brie une
confrarie, appellée la Feste aux varlés, laquelle est par chascun an le Dimenche plus
prochain après la saint Denis.
Aliæ ann. 1383. in Reg. 122. ch. 379 :
Le
Dimenche jour de la Feste aux varlez de la ville de Doucilli, que l'en appelle la feste
du baston S. Pierre, etc.
Festum Visitationis, ab Urbano VI. institutum, et a Bonifacio IX. confirmatum, vel potius publicatum,
occasione schismatis in Ecclesia componendi, ut habent Gobelinus Persona in Cosmodromio
ætate 6. pag. 268. et Mag. Chronicon Belgicum pag. 322. Adde Baron. Metropolim Salisburg.
tom. 1. pag. 170. etc.
Festum Aman, apud Judæos institutum in memoriam supplicii Amanis, qui in eo patibulo, quod
Mardochæo paraverat, suspensus est, ut habetur in lib.
Esther, et apud
Josephum lib. 11. cap. 6. Celebrabatur autem hoc festum 14. et 15. mensis 12.
Adar,
qui Februario et Martio respondet. Hujus meminit lex 18. Cod. Theod. de Judæis, cælicol.
etc. (16, 8.) ad quam consulendus Jacob. Gothofredus, et Altercatio inter Theophilum Christ. et Simonem Jud. apud Marten. tom. 5.
Anecd. col. 11 :
Scimus Aman maledictum a patribus nostris pro merito suo esse
suspensum, qui genus nostrum perierat in perditionem, in cujus morte peracta revoluto
anno gratulamur, sollemnia votorum festa celebramus, quod a patribus nostris
accepimus.
P. Carpentier, 1766.
Festum Cabanarum, an Tabernaculorum, de quo Levit. cap. 23. v. 34. Testam. Isaac medici Carcasson.
Judæi ex Chartoph. reg. Montispes. :
Item volo et mando quod dictum modium vini
detur et dividatur quolibet anno per quatuor partes et per quatuor festivitates,
videlicet in Festo cabanarum unam sarcinatam.
Festum Asinorum, cujus Officium, quod die Christi Natalitio celebrabatur, ut et nomenclaturæ
rationem, accipe ex Ordinario Ecclesiæ Rotomagensis MS. :
Nota, Cantor, si Festum
Asinorum fiat, processio ordinetur post Tertiam. Si non fiat Festum, tunc fiat
processio, ut tunc prænotatur. Ordo processionis Asinorum secundum Rothomagensem usum.
Tertia cantata, paratis Prophetis juxta suum ordinem, fornace in medio navis Ecclesiæ
linteo et stuppis constituta, processio moveat de claustro, et duo Clerici de secunda
sede in cappis processionem regant, hos versus canentes,
Gloriosi et famosi.
Chorus, Gloriosi.
Vers. Cujus ortum.
Chorus, Gloriosi.
Vers.
Quem futurum.
Chorus, Gloriosi.
Vers. Impiorum Judæorum.
Chorus,
Gloriosi.
Vers. Sed Judæi.
Chorus, Gloriosi.
Vers. Israel infideli.
Chorus, Gloriosi.
Vers. Gentes unde.
Tunc processio in medio Ecclesiæ
stet, et sex Judæi sint ibi parati, et ex altera parte Gentiles, et omnes Gentes vocent
ita Vocatores
, Omnes Gentes, Dominus homo fit.
Hic vertant se Vocatores ad
Judæos, O Judæi, verbum Dei.
Vers. Vestræ legis testes.
Judæi
respondeant, Nos mandatum vobis.
Vocatores ad Gentiles dicant, Et vos Gentes
non credentes.
Gentiles respondeant, Deum verum Regem rerum (f. Regum.)
Vocatores, prius Moysem, ita dicentes, Tu Moyses Legislator.
Tunc Moyses,
tenens tabulas legis apertas, indutus alba et cappa, et cornuta facie, barbatus tenens
virgam in manu, dicat
, Vir post me veniet exortus.
Hoc dicto, Vocatores eum
ducant ultra fornacem, dicentes, Iste cœtus, psallat lætus.
Chorus, Quod
Judæa.
Vocatores dicant ad Amos, Amos mentis.
Tunc Amos senex barbatus spicam
tenens, dicat, Ecce dies venient.
Vocatores, Chorus, Quod Judæa.
Vocatores
dicant Ysaiæ, Ysaias verbum qui scit.
Ysaias barbatus, alba indutus, per mediam
frontem rubea stola distrinctus, dicat, Est necesse virga Yesse.
Vocatores, etc.
Vocatores ad Aaron, Aaron, doce populum.
Aaron ornatus Pontificalibus indumentis,
et mitra, barbatus, tenens florem, dicat, Virga Jesse florida.
Vocatores, etc.
Vocatio Jeremiæ, Qui vocaris Iheremias.
Iheremias sacerdotali habitu ornatus, et
barbatus, tenens rotulum, dicat
, Sic est, hic est Deus noster.
Vocatores, etc.
Vocatio Danielis, Daniel judica voce Prophetica.
Daniel indutus viridi tunica,
juvenilem vultum habens, tenens spicam, dicat
, Sanctus Sanctorum veniet.
Vocatores, etc. Vocatio Abacuc, Abacuc Regis cœlestis.
Abacuc, senex
claudus, Dalmatica indutus, habens in pera radices et longas palmas,
habens unde gentes percutiat, comedens, dicat
, Opus tuum inter * bini,
Vocatores,
etc. Duo missi a Rege Balec, dicant
, Balaam, veni et fac.
Tunc Balaam ornatus,
sedens super asinam, (hinc festo nomen,)
habens calcaria, retineat lora, et
calcaribus percutiat asinam, et quidam juvenis, tenens gladium, obstet asinæ. Quidam sub
asina dicat
, Cur me calcaribus miseram sic læditis ?
Hoc dicto Angelus ei
dicat, Desine Regis Balac præceptum perficere.
Vocatores Balaun, Balaun, esto
vaticinans.
Tunc Balaun respondeat, Exibit ex Jacob rutilans.
Vocatores, etc.
Vocatio Samuelis, Accede, Samuel.
Samuel religiose indutus, dicat, in Israel
faciet Rex Verbum.
Vocatores, etc. Vocatio David, Dic tu, David, de nepote causas.
David ornatus regalibus ornamentis, dicat
, Universus grex conversus adorabit
Dominum.
Vocatores, etc. Vocatio Osee, Aufer Osee, plebi Hebrææ cæcitatem.
Osee
barbatus dicat, Deus nuntiavit de filio David in præsenti.
Vocatores, etc.
Vocatio Johelis, Johel, leva vocem cum cæteris.
Johel diversum habens cultum, et
barbatus dicat
, Effundam de Spiritu meo, dicit Dominus.
Vocatores, etc. Vocatio
Abdiæ, Fac, Abdia, præconia venturi Salvatoris.
Abdias diversum habens cultum,
barbatus, dicat
, Et in monte Syon salvatio erit.
Vocatores, etc. Vocatio
Jonæ, De persona Christi, Jona, quæ sunt in te mystica ?
Jonas calvus, alba
indutus, dicat, O Judæi, hujus rei signum gemis fatuum.
Vocatores, etc. Vocatio
Micheæ, Effice, Michea, quod credat plebs.
Micheas diversum cultum habens,
barbatus, dicat
, Descendet Dominus, cui non est terminus.
Vocatores, etc. Vocatio
Naun, Naun, plebi Judaicæ dic.
Naun senex respondet, Super montes
Evangelizantis.
Vocatores, etc. Vocatio Sophoniæ, Esto nobis, Sophonia.
Sophonias barbatus dicat, In medio tui, Syon, Rex regnabit.
Vocatores, etc.
Vocatio Aggei, Audiamus os Aggei, ut exponat.
Aggeus, senilem vultum gerens,
dicat, Veniet cunctis Gentibus Rex desideratissimus.
Vocatores, etc. Vocatio
Zachariæ, Veni, Zacharia, Fili Barachiæ.
Zacharias barbatus dicat, En Rex
tuus venit justus, Filia Syon.
Vocatores, etc. Vocatio Ezechielis, Profer nobis,
Ezechiel, adventum.
Responsio ejusdem, Per clausam januam Rex intrabit solus.
Vocatores, etc. Vocatio Malachiæ, Palam nobis refer, Malachia.
Responsio
ejusdem, Scimus, hoc dicentem Deum.
Vocatores, etc. Vocatio Zachariæ, Patris S.
Johannis
, Zacharia, os aperi.
Ipse ornatus quasi Judæus, dicat, Per viscera
dulcifluæ Dei misericordiæ.
Vocatores, etc. Vocatio Elizabeth, Illud, Elizabeth, in
medium.
In persona alba quasi prægnans, dicat, Quid est rei, quod me mei.
Vocatores, etc. Vocatio S. Johannis Baptistæ
, Da, Baptista, ventris cista
clausus.
Ipse nudus pedes tenens textum, dicat, Venit talis, sotularis, cujus non
sum.
Vocatores, etc. Vocatio Simeonis, Quid dixisti, Symeon, cum in tua ?
Symeon
senex respondeat, Dei nostri Salvatoris conspexerunt cæli.
Vocatores, etc.
Vocatio Virgilii, Maro, Maro, vates Gentilium, da Christo.
Virgilius in juvenili
habitu, bene ornatus, respondeat, Ecce polo demissa solo.
Vocatores, etc. Interim
Nabuchodonosor quasi Rex paratus ostendens imaginem duobus armatis, dicat, Huc
venite, vos armati.
Tunc armati, ostendant imaginem Pueris, dicentes, Regi gratum
famulatum.
Interim ostendant imaginem tribus pueris, dicentes, Huic
sacro simulacro.
Tunc Pueri imaginem respuentes, dicant, Deo soli digno coli.
Hoc audito Armati Pueros ducant Regi dicentes, Quia tuum stabilitum non timet is.
Tunc ostendant Pueros Regi, dicentes, Rex, tua salventur.
Tunc Rex iratus
dicat, Ergo tales assumantur.
Tunc Armati ducentes Pueros ad fornacem,
dicentes, Reos digne jam in igne.
Tunc mittantur Pueri in fornace, et accendatur.
At illi facti liberi, dicant, Benedictus es, Domine Deus, etc.
Rex hoc audiens
admirans, hoc dicat, En, quid cantant illi tres ?
Armati dicant, Deum
laudant.
Tunc vocatores dicant Regi, Puerum cum Pueris Nabuchodonosor.
Rex
fornacem ostendens, dicat, Tres in igne positi Pueri.
Vocatores, etc. Vocatio
Sibyllæ, Tu, Tu, Sibylla, vates illa.
Sibylla coronata, et muliebri habitu
ornata, dicat, Judicii signum tellus sudore.
Vocatores, etc. Quo finito, omnes
Prophetæ et Ministri in pulpito cantent hos versus, Ortum prædestinatio parvo
sabbati spatio.
Hoc finito, Cantor incipiat ad introitum Chori Responsorium,
Confirmatum est cor Virginis.
Prophetæ et Ministri regentes Chorum secundum suum
ordinem incipiant ad Missam Officium, Puer natus, Kyrie, et Gloria, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Longe
ridiculosior erat festivitas quæ Bellovaci olim die 14. Januarii celebrabatur. Ut enim
Virginem Mariam in Ægyptum cum puero Jesu fugientem repræsentarent, pictoribus nimium
creduli pulcherrimam eligebant puellam, quæ infantem in signum gestans, et super asinum,
ad id eleganter ornatum, sedens, ab Ecclesia Cathedrali ad parochiam S. Stephani magno cum
apparatu ducebatur, comitante Clero et populo. Ad parochiam cum pervenisset pompaticus
ille cœtus, sanctuarium ipsum ingrediebatur puella, quæ cum asino a parte Evangelii prope
altare collocabatur ; moxque incipiebat Missa solemnis cujus
Introitus, Kyrie, Gloria,
Credo, etc. hac modulatione
Hinham concludebantur ; sed quod magis stupendum,
Rubricæ MSS. hujusce festi habent :
In fine Missæ Sacerdos versus ad populum vice,
Ite Missa est, ter Hinhannabit : populus vero vice, Deo gratias, ter respondebit,
Hinham, Hinham, Hinham.
Hæc ægre retulimus, utpote quæ theatro magis conveniant
quam Ecclesiasticæ cæremoniæ ; attamen cum ab instituto nostro non omnino abhorreant,
Prosam quoque subjiciemus quam coronidis instar inter Missarum solemnia decantabant ; hanc
nobis suppeditavit præter Edita MS. codex 500. annorum : unde de antiquitate illius festi
judicare licet.
Orientis partibus,
Adventavit Asinus,
Pulcher et fortissimus,
Sarcinis aptissimus.
Hez, Sire Asnes, car chantez,
Belle bouche rechignez,
Vous aurez du foin assez
Et de l'avoine à plantez.
Lentus erat pedibus,
Nisi foret baculus,
Et eum in clunibus
Pungeret aculeus.
Hez, Sire Asnes, etc.
Hic in collibus Sichem,
Jam nutritus sub Ruben,
Transiit per Jordanem ;
Saliit in Bethlehem.
Hez, Sire Asnes, etc.
Ecce magnis auribus
Subjugalis filius
Asinus egregius
Asinorum dominus.
Hez, Sire Asnes, etc.
Saltu vincit hinnulos,
Damas et capreolos,
Super dromedarios
Velox Madianeos.
Hez, Sire Asnes, etc.
Aurum de Arabia,
Thus et myrrham de Saba
Tulit in Ecclesia
Virtus Asinaria.
Hez, Sire Asnes, etc.
Dum trahit vehicula
Multa cum sarcinula,
Illius mandibula
Dura terit pabula.
Hez, Sire Asnes, etc.
Cum aristis hordeum
Comedit et carduum ;
Triticum a palea
Segregat in area.
Hez, Sire Asnes, etc.
Amen, dicas, Asine, (hic genuflectebatur)
Jam satur de gramine :
Amen, amen itera
Aspernare vetera.
Hez va ! hez va ! hez va, hez !
Bialx Sire Asnes car allez ;
Belle bouche car chantez.
Nec minori pompa decentiorive cultu eadem hæc festivitas Æduis celebrabatur.
Asinum vestiebant aureo panno, cujus angulos ferre nonnisi quatuor e præcipuis Canonicis
concedebatur ; alii vero adesse tenebantur
in vestitu decenti sicut in die
Nativitatis ; sicque tandem asinum frequenti stipatum turba solemni ritu ducebant :
adeo ut quo magis hæc ridenda videantur, eo religiosiori cultu observata fuerint. Hæc
abolere censuris ecclesiasticis non semel tentarunt Episcopi, sed frustra, altissimis
quippe defixa erat radicibus, donec supremi Senatus accessit auctoritas, qua tandem hoc
festum supressum est.
P. Carpentier, 1766.
◊ Variis temporibus atque
cæremoniis, pro diversarum ecclesiarum more, peragebatur hoc festum, ut ex prolatis supra
colligitur. Ubi non aderat ipsamet asina, ipsius effigies retro altare collocabatur.
Ordinar. MS. eccl. Camerac. fol. 36. r°. ad Dominicam Palmarum :
Asina picta
remanet retro altare usque post Completorium iv. feriæ.
Vide Haltaus. Chronol. in
Dominica
Palmarum, pag. 225. edit. German.
Festa, seu
Solemnitates Candelarum, dicuntur apud Cartusienses solenniora
festa, in quibus in sacris officiis accenduntur candelæ, in Statutis antiq. ejusd. Ord. 1.
part. cap. 31. § 2. 5. cap. 32. ubi eæ recensentur, scilicet :
Natalis Dom. S.
Joannis, S. Stephani, Innocentium, Circumcisionis, Apparitionis, Purificationis,
etc.
Mox subjungitur :
In Vesperis et Matutinis, et Missa, itemque Vesperis
duas candelas accendimus : et si quis voluerit plures accendere in prædictis præcipuis
festis, ultra quatuor non accendat.
Adde cap. 41. § 27. Statuta ejusd. Ord. ann.
1368. 1. part. cap. 2. § 36. 37 :
Moniales possunt festum xi. millium
Virginum solemniter ac cum Candelis, et Monachi cum Capitulo celebrare.... In festo S.
Hugonis Lincolniensis, quod cum Candelis celebramus, etc.
Adde cap. 3. Forte,
quia in aliis diebus unica accenderetur. Ejusmodi festi
meminit Liber de doctrina Novitiorum Ord. Grandim. cap. 1. apud Marten. tom. 5. Anecd.
col. 1826 :
Quia diebus ferialibus et Festis unius Candelæ,
etc.
Vide Ordinarium Præmonst. cap. 1. In
lib. de doctrina, etc. mox laudato cap. 1 :
Sed in Festis duarum
Candelarum vel trium, et infra octavas quæ cum duabus Candelis accendendis in Vesperis
et Matutinis celebrantur.
In antiquis Constit. Ord. Vallis caulium apud
eumdem. tom. 4. col. 1057. festa quibus duæ candelæ accenduntur majores sunt
solemnitates, ut Natale Domini, Pascha, etc.
Festa Capituli, in Ordine Cartusiensi, dicuntur
Solemnitates, in quibus de consuetudine fit
collatio in Capitulo Monachorum
. Hæ porro sunt :
Nativitas Domini, Epiphania,
Purificatio Virginis gloriosæ, Annuntiatio, Resurrectio, Ascensio, Pentecoste, Nativitas
S. Joan. Bapt. Festum B. Mariæ Magdalenæ, Festa Assumptionis et Nativitatis Dei
Genitricis, S. Michaelis, et omnium Sanctorum, et S. Hugonis Lincolniensis.
Ita
Statuta nova sub Guillelmo Rainaldo Priore 1. part. cap. 3. n. 2.
Festa, quæ Capitulum
habent, in Statutis antiq. ejusd. Ord. part. 2. cap. 8. § 10 :
Festum 12.
lectionum non habens Capitulum,
cap. 14. §. 22.
Festum Imperatoris. In veteri Inquesta Mediolanensi, apud Puricellum in Basilica Ambrosiana pag.
1068. mentio fit
Festi, quod celebratur annuatim pro Imperatore Federico, et filio ejus
Anrico,...... in die Architriclini
; ut et pag. 1071. 1072.
Processionis, quæ
fiebat ad honorem Domini Imperatoris Federici et filii
. Vide ibi eumdem Puricellum.
Festum Mandibile, apud Will. Thorn. in Chron. ann. 1393. Gall.
Festin. Est enim in Glossar.
Lat. Gall.
Mandibilis :
Manjables.
Ita porro ille :
Missa
vero a præfato Priore more suo inter eos celebrata, cum Abbate ab eisdem diligenter
prius requisito, Festa mandibilia in papilionibus, caricis et palliis deauratis Ecclesiæ
prædictæ coopertis... iidem prælati pariter tenuerunt.
Festum Mirabilium,
la Feste des Merveilles. Charta Petri de Sabaudia Archiepisc. Lugdun. ann.
1312 :
Nobis etiam ac successoribus nostris retinemus Festum, appellatum
Mirabilium, cohercionem et punitionem inobedientium, et delinquentium in non faciendo
debitum suum circa dictum festum, prout est apud Lugdunum alias consuetum.
In
alia Charta apud Paradinum lib. 2. Hist. Lugd. cap. 73.
Festivitas Miraculorum
dicitur :
Nos vero Canonici hanc censuram istius mansi ad mensam fratrum in omni
tempore damus, et constituimus in festivitate Miraculorum.
Acta Capitularia
Ecclesiæ Lugdun. ann. 1345. MSS. ex Camera Comput. Paris. fol. 151. v°. :
Qua die
instante Bartholomæo de Balma Cancellario Curiæ sæcularis Lugdun. ordinaverunt
(Canonici)
et sibi præceperunt, quod Mirabilia faciat cridare ad diem
Lunæ ante festum proximum Natalis S. Johannis Bapt.
At quod fuerit festum illud,
adhuc quærunt Lugdunenses. Tametsi non desunt, qui illud esse putant institutum ob
miraculum, quod accidit in Christianorum Martyrum corporibus in Ararim projectis sub
Severo Imp. de quo quidem Paradinus lib. 1. cap. 32.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Ut ut sit
de origine hujus festi, certum est, id quod pio religiosoque animo cœptum erat, successu
temporum ex populari abusu in deterius collapsum esse. Quam ob rem ann. circiter
1401. hoc festum abolevisse dicitur Philippus II. Lugdun. Archiep. Vide tom.
4. Gall. Christ. col. 173.
Festum Olivarum, Dominica, ni fallor, quæ Pascha præcedit. Conradus Uspergens. in Frider. I. :
Imperator vero nobili potitus triumpho, in Olivarum Festo in Beati Ambrosii
Basilica, una cum oliva triumphalem gestavit victoriæ palmam.
Vide
Dominica
Palmarum in
Dominica.
Ad Festum Redigere. Burchardus Wormaciensis Episcopus in Lege familiæ :
Sin autem occisor
aufugerit, et capi non potest, quicquid habet, ad Festum redigatur, et proximi ejus, si
inculpabiles sunt, firmam pacem habeant.
Videtur legendum,
ad fiscum.
P. Carpentier, 1766.
Festum Regardi,
Feste du regart, an idem quod vulgo
Entrevue appellamus,
Congressus, colloquium ; ut a matrimonium contracturis fieri solet. Lit. remiss. ann.
1374. in Reg. 106. Chartoph. reg. ch. 207 :
Comme le jour de Nostre Dame mi-aoust
derrenierement passée sur l'anuitier, le suppliant feust alez veoir la Feste du Regart,
qui se faisoit en l'hostel du prévost des marchands (de Paris)
d'une sienne
fille, etc.
Eo etiam spectare videntur aliæ Lit. ann. 1423. in Reg. 172. ch.
418 :
Laquelle Jehannette requist à icelle femme que elle feust le Dimenche
ensuiant à la grant Feste d'icelle Jehannette, ainsi que l'en a acoustumé de faire en la
ville de S. Quentin les Dimenches avant que on espouse.
Vide supra
Changare.