1. MAJOR, nude pro
Majore domus, nostris
Maître d'hostel. Pactus Legis Salicæ
tit. 11. § 6 :
Si quis Majorem, inferiorem, scantionem, mariscalcum, stratorem,...
furaverit aut occiderit.
Ubi inter ministros domus primus statuitur, ut § seq.
Gregorius Turonens. lib. 9. cap. 36 :
Comitibus, Domesticis, Majoribus, atque
nutritiis... delegatis, etc.
Majorissa, Quæ ancillis domus præerat in eodem Pacto :
Si vero Majorissam aut
ancillam ministerialem, etc.
Major Domus, Qui
domui seu famulis præest. S. Hieronym. Epist. 2 :
Si
familiarius est loquendum, habet nutricem, Majorem domus virginem, viduam, vel
maritatam, etc.
Præpositus domus
, apud Monachum Sangallens. lib. 1. de Carolo M.
cap. 33. Glossæ Isidori :
Architriclinus, Major domus.
Donatus :
Columen, columna : unde apud veteres Columellæ dicti servi Majores domus.
Regula Magistri cap. 11 :
Sicut in hominis domo, ut securus sit de omnibus
præparandis, Dominus rei ordinat Majores familiæ, quos vice Domini minores timeant, id
est, Vicedominum, Villicium, Saltarium, et Majorem domus, sic in domibus divinis, etc.
Majoris domus
Hunnerici Vandalorum Regis meminit Gennadius lib. de Script. Eccl.
Eugenio Carthagin. Episcopo.
Major domus Exarchi Italiæ, apud Gregor. M. lib. 7.
Ind. 2. Epist. 9. Ita Avitus Viennensis Epist. 35. Wippo in Vita Conradi Salici pag. 428.
Adam Bremensis cap. 153. 207. et alii.
![[]](img/image.png)
Major Domus, Prima olim in Francorum nostrorum Palatio ac præcipua dignitas, quæ varie efferri
solet a Scriptoribus. Dicitur enim apud Persas
μείζων τῆς
βασιλιϰῆς ὀιϰίας, apud Sozomenum lib. 2. cap. 9. idem Eutropium Eunuchum
προεστῶτα τοῦ βασιλέως οἴϰου quem alii
πραιπόσιτον, vocat, et cap. 7.
μειζονα
τῶν βασιλέων εὐνούχων.
Major domus Regiæ
, apud Fortunatum in Vita S.
Radegundis cap. 44. et alios passim : quomodo etiam qui eadem fungebatur dignitate apud
Italiæ Gothicos Reges, in Concilio Romano sub Symmacho I. PP.
Gubernator Palatii
,
apud Fredegarium cap. 55. et Aimoin. lib. 4. cap. 15.
Rector Palatii et Major
domus
, apud Ursinum in Vita S. Leodeg. cap. 8. et Aimoinum lib. 4. cap. 26.
Moderator Palatii
, apud Paulum Warnefrid. in Episc. Metens.
Magister Palatii
, apud Godfridum Viterbiens. Chron.
part. 12.
Palatii Præfectus
, apud Eginhardum in Vita Caroli M. in Vita S. Eligii, in Vita S.
Wandregesili cap. 13. 14. et in Vita S. Remacli cap. 21. apud Adrevaldum lib. 1. cap. 15.
etc. Unde
Præfectoria dignitas
, apud Aigradum in Vita S. Ansberti cap. 8.
Præfectoria administratio
, in Vita S. Ansberti Episcopi Rotomag.
Palatii
Præpositus, quod vulgo dicitur Major domus, etc
. apud S. Audoenum in Vita S. Eligii
lib. 2. cap. 53.
Provisor Aulæ regiæ, et Provisor Palatii, apud Venericum in
Apologetico Henrici IV. seu lib. de Unitate Ecclesiæ conservanda.
Princeps Palatii,
apud Ermentarium in Vita S. Philiberti lib. 1. cap. 25.
Regalis Curiæ Princeps,
apud Eadmerum in Vita S. Wilfridi cap. 33.
Princeps regiminis ac Major domus, in
Gestis Regum Fr. cap. 48.
Comes Palatii, apud Aimoinum lib. 4. cap. 6. de Warnario,
ubi supra
Major domus dicitur, et cap. 14 :
Palatio regni Burgundiæ
Præpositus.
Præfecti Prætorio, in Annal. Trevir. part.
7.
Comes domus regiæ, de Gogone Majore domus lib. 3. cap. 4.
Comes Palatinus,
in Vita S. Drausii, ubi de Ebroïno, et apud Philippum
Mouskes. Dux Palatii, in
Gestis Dagob. cap. 31. et in Chr. Fredeg. cap. 75.
Dux Francorum, in Vita S.
Baboleni, de Erchenoaldo :
Qui tunc Francorum Ducatui præerat, et omnia Palatina
officia suo moderamine procurabat.
Et apud Anonymum de Carolo Martello, ann.
731.
Dux et Major domus Regni Francorum. Ita apud Erchanbertum in Breviario Majorum
domus : unde
Ducatus ipsa dignitas, in Genealogia Regum Francor. tom. 1. Hist.
Franc. pag. 795. ubi de Ebroïno.
Curopalata, apud Egidium Parisiensem lib. 1.
Carolini, ubi de Ebroïno :
In vice Wulfaldi dominari cœpit adhærens
Regibus Austrasiis, et eorum Curopalates.
Ita
Curam Palatii gessisse dicitur filius Waratonis apud Fredegarium,
tametsi eademne
Curopatatæ dignitas cum
Majoris domus dignitate, jure
addubitari possit.
Πρόοιϰος. Vide Glossar. med. Græcit. in hac voce col.
1247.
◊ Atque hæ quidem nomenclaturæ supremam
Majorum domus aulæ
Francicæ potestatem indicant, cum penes eos esset et Palatii, et Regni, et rerum
publicarum cura, sola regiæ dignitatis specie Principibus ipsis remanente. Hariulf. lib.
2. Chronici Centul. cap. 1 :
Nam illo tempore, decidente regali gloria, per
Præfectos Palatii domus regia ordinabatur ; neque aliud Regi relinquebatur, quam ut
regio solum nomine contentus solio resideret, ac speciem dominantis
effingeret, legatos undecunque venientes audiret, eisque abeuntibus responsa, quæ erat
edoctus, vel potius jussus, ex sua velut potestate redderet, ac regni administrationem,
et omnia, quæ vel domi, vel foris erant agenda ac disponenda, Præfectus aulæ
procurabat.
Similia habent Eginhardus initio Vitæ Caroli Magni, Paulus Warnefridus
lib. 6. de Gest. Longob. cap. 16. Adrevaldus lib. 1. de Miracul. S. Benedicti cap. 12.
Theophanes, Radulphus de Diceto ann. 662. et alii. Hinc Desiderius Cadurcensis Episcopus
scribens ad Grimoaldum Majorem domus Epistol. 6.
totius aulæ immoque regni rectorem
appellat. Et Sigebertus Gemblacensis in Vita S. Sigeberti Regis Austrasiæ cap. 4 :
Grimoaldus pro patre suo Pipino constitutus Major domus, potenter in aula
Sigeberti Regis principabatur, et domi militiæque viriliter tutabatur.
Vita
Pipini Ducis de Pipino juniore Majore domus in Austria :
Etsi non regio nomine,
tamen regia potestate in Austria regnare cœpit.
Vita MS. sancti Gaugerici Episc.
Camerac. lib. 2. cap. 3. de Landrico :
Ille vero, quoniam in aula regia cæteros
fastibus excellabat, ac sub Regis Domini auctoritate, moles et onera regni pro sua
voluntate tractabat, etc.
In Vita et Miraculis S. Rictrudis, Archenaldus Major
domus
secundus a Rege in Palatio ejus fuisse dicitur. Denique Othlonus lib. 2. de
Vita S. Bonifacii cap. 19 :
Hic itaque accepta paternæ et fraternæ potestatis
monarchia, qui tunc Major domus dicebatur, etc.
Inde
Subregulos
appellatos docemus in hac voce. Vide
Eichhorn. Histor. Jur. Germ. § 25. B.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Hinc etiam
Inlustris seu
Illustris elogium, etiam tum, cum Regibus vel maxime
placebat, ut monet Mabillonius, sibi arrogare minime dubitarunt, exemplo Regum, ut vel sic
omnia regio nomine agere viderentur. Hoc quippe titulo gaudebant Ebroinus, et alii post
eum omnes, ut ex pluribus Instrumentis constat.
◊ Hæc porro summa
Majorum domus potestas tum primum cœpit,
cum imperavit Clodoveus II. Dagoberti filius, sub quo Regum suprema intercidit potestas.
Genealogia Regum Francor. pag. 795 :
Denique a temporibus Clodovei, qui fuit filius
Dagoberti, pater vero Theoderici regnum Francorum deeidens, per Majores domus cœpit
ordinari.
Ita etiam alii Scriptores.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Paulo
antiquiorem usurpatæ
Majorum domus auctoritati originem assignat Venericus in
Apologetico Henrici IV :
Tempore Clotarii, patris Dagoberti regnum Francorum Regi
cœptum est, et amministrari ab his, qui provisores Aulæ regiæ, vel Majores domus esse
videbantur.
◊ Majores domus aulæ Francicæ ab ipsis Proceribus et
populo eligi solebant. Fredeg. cap. 54 :
Eo anno Chlotarius cum proceribus et
leudibus Burgundiæ Trecassinis conjungitur, cum eorum esset sollicitus, si vellent jam
Warnachario discesso (defuncto)
alium in ejus gradum sublimare. Sed omnes
unanimiter denegantes, nequaquam se velle Majorem domus eligere, Regis gratiam obnixe
petentes, cum Rege transegere.
Adde Aimoinum lib. 4. cap. 15. Idem Fredegar.
cap. 105 :
Eo tempore elegerunt in honorem Majoris domus quendam Francum nomine
Raganfridum.
Gesta Regum Francor. cap. 45 ;
Franci autem Leudesium filium
Erchinaldi nobilem in Majorem domus Palatii eligunt.
Et ita cap. 48. Eginhardus
in Caroli M. Vita, de Majoris
![[]](img/image.png)
domus dignitate :
Qui honor non aliis a
populo dari consueverat, quam his, qui et claritate generis, et opum amplitudine cæteris
eminebant.
Principis tamen interveniebat consensus, imo jussio. Gesta Reg.
Franc. cap. 47 :
Franci vero consilio accepto Waratonem virum illustrem in loco cum
jussione Regis Majorem domus Palatio constituunt.
Fredegar. in Chron. cap. 27 :
Protadius instigante Brunechilde, Theoderico jubente, Major domus
efficitur.
Adde Aimoinum lib. 3. cap. 92. lib. 4. cap. 6. Idem Fredegar. Chr. cap.
101 :
Grimoaldus junior cum Childeberto Rege Major domus Palatii super Francos
electus est.
Adde cap. 104. ejusdem Epit. cap. 58. Aimoin. lib. 3. cap. 4. lib.
4. cap. 44. 46. et Gesta Regum Franc. cap. 36.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Atque hæc erat
certe recepta consuetudo : nihilominus tamen observandum hanc dignitatem Gaufrido
Grisagonellæ ita concessam a Roberto Rege, ut illius successores ea in posterum jure
hereditario potirentur. Vide infra locum ex Gestis consulum Andegav. cap. 6. laudatum.
◊ Jam vero cum Regnum Francicum in triplicem maxime monarchiam
divisum esset, Franciam nempe, seu Neustriam, Austrasiam, et Burgundiam, iis Regum
interdum filiis attributis, a quibus servabatur nihilominus Regis Francorum
titulus, in suis singuli toparchiis ac regnis suos Majores domus, habebant, quorum
seriem ad Historiæ notitiam hic breviter perstringimus.
Badegisilus,
postmodum Episcopus Cenomanensis, sub Chlotario I. Rege
. Gregor. Turon.
lib. 6. cap. 9. lib. 8. cap. 30. 39. lib. 10. cap. 5.
Landericus,
sub Chilperico I. et Chlotario II
. Gesta Regum Francor. cap. 35. 36. 41.
Chronic. Fredegar. cap. 25. Aimoin. lib. 3. cap. 4. Herman. Contract. ann. 585.
Gundoaldus,
sub Chlotario II
. Gesta Reg. Francor. cap. 41. Erchanbert.
Æga,
vel Eganus, aut Eganes, sub Dagoberto et Chlodoveo II
. Gesta Dagoberti
cap. 24. 43. 46. 47. Chr. Fredegar. cap. 79. 80. 83. 85. Aimoin. lib. 4. cap. 35. 36.
Almaricus,
sub Chlodoveo II
. Passio S. Bercharii Abbatis.
P. Carpentier, 1766.
Radobertus, eo titulo subscribit Chartam
Chlodovei II. in Chartul. S. Dion. pag. 22.
col. 2.
Erchinoaldus aliis Herginoldus,
sub Dagoberto et Chlodoveo post Eganem
. Gesta Dagob. cap. 48. Gesta Reg.
Franc. cap. 42. Chr. Fredeg. cap. 84. 89. 90. 91. 92. Vita S. Wandregisili cap. 13. 14.
Vita S. Eligii, Vita S. Furfei, Vita S. Baboleni, Vita et Miracula S. Rictrudis, Libellus
de Majoribus domus Regiæ. Malbrancus, etc.
Leudesius,
Erchenoaldi filius, qui
Liutherius in Vita S. Odiliæ, et in Fragm.
Hist. tom. 1. Hist. Fr. pag. 783.
sub Theodorico. Gesta Regum Francor. cap. 45.
Fredeg. Chron. cap. 96. Bruschius de Monast. Germ. pag. 93.
Ebroinus,
sub Chlotario filio Chlodovei. Vita
sanctæ Bathildis a Tolnero edita cap. 5. Vita S. Leodegarii cap. 12.
Ursinus in ejusdem S. Leodegarii Vita cap. 4. 8. Passio S. Ragneberti,
![[]](img/image.png)
Vita S. Drausii, Vita S. Eligii, Erchanbertus, etc.
Warato,
post Ebroinum, sub Theodorico I
. Gesta Reg. Franc. cap. 47. Fredegar. Chr.
cap. 98. Aimoin. l. 4. cap. 46. 47. Fragm. Hist. pag. 783. Vita S. Audoeni cap. 26. 29.
Vita S. Ansberti Rotomag.
Bertharius,
Waratonis gener, sub eodem Theoderico
. Gesta Reg. Francor. cap. 48.
Fredegar. Chron. cap. 99. Aimoin. lib. 4. cap. 47. Erchanbert. etc.
Nordebertus, sub
Chlodoveo II. et
Childeberto II. Gesta Reg. Francor. cap. 48.
49. Genealog. Regum Fr. pag. 795. tom. 1. Hist. Fr. Libell. de Major. dom.
Grimoaldus Pipini junioris filius,
sub Childeberto II. Gesta Reg. Franc. cap. 49. 50. Chron. Fredeg. cap.
101. 102. 104. Aimoin. lib. 4. cap. 38. Erchanbert. Genealog. Reg. Francor. pag. 795. 798.
Vita S. Sigeberti Regis Austr. cap. 4. 5. Libell. de Majorib. dom.
Ragenfredus,
sub Dagoberto. Fredegar. Chr. cap. 105. Aimoin. lib. 4. cap. 49.
Erchanbert. Geneal. Reg. Franc. Herman. Contract. ann. 716.
Chrodinus Dux,
Electus Major domus Regni Austrasiæ, sub Sigeberto I
. Fredegar. Epit. cap.
58. 59. Aimoin. lib. 3. cap. 4. Fortunat. lib. 7. Poem. 16.
Gogo,
sub eodem Sigeberto I
. Gesta Regum Franc. cap. 57. 58. Fortunat. lib. 7.
Poem. 1. 4.
Rado,
sub eodem Sigeberto I
. Chr. Fredeg. cap. 42. Aimoin. lib. 4. cap. 6.
Florentianus,
sub Childeberto Rege Austrasiæ
. Gregor. Turon. lib. 9. cap. 30.
Wlfoaldus,
sub Childeberto
. Libell. de Major. domus, Vita S. Leodegarii cap. 5. Vita
S. Præjecti, Camusat. in Prompt. Antiq. Trecass. pag. 80. Gesta Regum Franc. cap. 45. 46.
Warnacharius,
sub Theoderico II
. Fredeg. Chr. cap. 18. 22. 40. 41.
Pipinus Senior,
sub Chlotario I. Dagoberto II. et Sigeberto II
. Gesta Dagob. cap. 22. 47.
Erchanbert. Fragm. Hist. tom. 1. Hist. Franc. pag. 782. Vita Sigeb. Reg. Herm. ann. 646.
Divæus lib. 1. cap. 6.
Martinus,
sub Sigeberto II
. Gesta Reg. Francor. cap. 46. Fredeg. cap. 97. Aimoin.
lib. 4. cap. 45. Libell. de Majorib. dom.
Grimoaldus,
sub Sigeberto II
. Fredegar. Chron. cap. 88. Gesta Regum Franc. cap. 43.
Aimoin. lib. 4. cap. 49. Vita S. Remacli cap. 14. 20. 21. Vita Pipini tom. 1. Hist. Franc.
pag. 598. Herman. Contr. ann. 644. Vita Sigeberti Regis, etc.
Warnacharius,
sub Theoderico Rege
Burgundiæ Childeberti filio
. Fredeg.
Chron. cap. 18. 40. 42. Aimoin. lib. 3. cap. 86. l. 4. cap. 1. 6. 14. Herman. Contract.
ann. 600.
Berthoaldus,
sub eodem Theoderico
. Fredeg. Chr. cap. 24. 25. 26. Herm. ann. 602.
Protadius,
sub eodem Theoderico
. Fredeg. Chron. cap. 27. Aimoin. lib. 3. cap. 91. 92.
Herman. ann. 606. 608.
Claudius,
genere Romanus, sub eodem Theoderico
. Fredegar. Chron. cap. 28. Aimoin.
lib. 3. cap. 92. 93.
Flaocatus,
sub Chlodoveo II
. Gesta Dagoberti cap. 48. Fredeg. Chron. cap. 89. 90.
Vita S. Eligii l. 2.
Robertus Major Palatii Regni Aquitaniæ sub
Pipino Rege ann. 828. Vide Chenutium in Antiquit.
Bituric. pag. 40.
◊ Exhinc qui
Majores domus prima ac secunda Regum
stantibus stirpibus appellabantur,
Senescallos dixerunt nostri : qua priore etiam
nomenclatura insignitur Theobaldus Comes Blesensis, qui vulgo Senescallus appellatur, in
Chartis Theobaldi Episcopi Suessionensis ann. 1077. in Tabulario Castilionensi :
Theobaldus Comes Major domus regiæ.
Ita Stephanus Garlandus in Chronico
Mauriniacensi lib. 2 :
Interea defuncto Willelmo Anselli dapiferi germano,
Stephanus Cancellarius frater amborum Major Regiæ domus effectus est. Hoc retroactis
generationibus fuerat inauditum, ut homo, qui Diaconatus fungebatur officio, Militiæ
simul post Regem duceret principatum.
Idem Chronicon Radulphum, Viromandensium
Comitem,
Majorem domus Regiæ vocat. Robertus de Monte ann. 1169 :
Henricus
filius Regis Anglorum... servivit Regi Francorum ad mensam, ut Senescallus Franciæ. Hanc
Senescalciam, vel, ut antiquitus dicebatur, Majoratum domus Regiæ, Robertus Rex Franciæ
dedit Gaufrido Grisagonella Comiti Andegavorum, etc.
Hugo de Cleeriis, et ex eo
Gesta Consulum Andegav. cap. 6. de eodem Gaufrido :
Sibi et successoribus suis jure
hæreditario Majoratum Regni, et Regiæ domus Dapiferatum cunctis applaudentibus et
laudantibus exinde donavit.
Sed et Majores domus primæ Regum nostrorum stirpis
Senescallos promiscue vocat Philippus
Mouskes, ubi de Grimoaldo :
Grimaus un haus om cavaliers,
Ki Senescaus et Conseilliers
Estoit de la terre d'Austrie.
Idem Hugo de Cleeriis de Majoratu et Senescalcia Franciæ, de Comite Andegavensi :
De cætero Comes appellatur Major in Francia, propter retutelam, quam facit in
exercitu Regis.
Surita lib. 1. Ind. ann. 1055. de Senescallis :
In
Aragonia, uti in Galliæ regno, Majores domus appellabantur, quod aulæ regiæ præfecti
essent.
Vide
Senescalcus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Tandem
regnante feliciter tertia Regum nostrorum stirpe, inter Leges latas quibus regni
tranquillitati provisum est, ea potissimum obtinuit locum,
ne in posterum essent
Majores domus ut refert Petrus Gregorius lib. 7. de Rep. cap. 8. sic postremum
desiit summa et pæne regia
Majorum domus potestas auctoritasque.
Major Palatii, Idem, qui
Comes Palatii, in Testamento S. Leodegarii, (si
![[]](img/image.png)
tamen genuinum est) apud Miræum in Donat. Belg. lib. 1. cap. 4 :
Ut reus Majestatis
noverit se coram Majore Palatii vel capite, vel centum auri libris mulctandum.
◊ Habebant etiam Reginæ suos Majores domus. Apud
Gregorium Turon. lib. 6. cap. 45. lib. 7. cap. 27. 38. 43. Waddo dicitur Major domus
Rigunthis Reginæ. Ita Amalricus Dapifer Reginæ. Chartam Philippi I. Regis
Franc. ann. 1065. subscribit, in Hist. Monast. S. Martini de Campis pag. 16.
◊ Major domus nuncupatur S. Leodegarius in illius Vita
cap. 4. ubi de Childerico :
Idem sanctum Leodegarium Pontificem super omnem domum
suam sublimavit, et Majorem domus constituit.
At cum fere constans sit hac
dignitate nunquam donatum sanctum Leodegarium, censent Valesius lib. 21. Hist. Franc. et
Cointius in Annal. Eccles. Franc. ann. 670. hacce nomenclatura
præcipuum
Consiliarium denotari. Quibus sane adstipulatur Additamentum 2. Legis Burgundionum §
13 :
Quicunque aliquem locum munificentiæ petere voluerit, cum litteris Comitis sui
veniat, et Consiliarii aut Majoris domus, qui præsentes fuerint, ipsas litteras Comitis
ipsius accipiant, etc.
Et in Præfatione ejusdem Legis :
Sciant itaque
Optimates, Comites, Consiliarii, Domestici, et Majores domus nostræ, Cancellarii,
etc.
Similia pæne habentur in Lege Ripuar. tit. 88. ubi cum numero multitudinis
ibi efferantur, vix est ut credam, habuisse curam aulæ regiæ : quin potius pro Primatibus
et præcipuis aulæ regiæ Proceribus accipiuntur, ut in Ordine Romano dici monemus. Ita apud
Adamum Bremensem cap. 153 :
Non sapienter æstimans talium personarum favoribus se
effecturum, ut vel solus placeret in Curia, vel Major domus fieret præ omnibus.
◊ Quidam præterea observarunt Majores domus a Summo
Pontifice ex ordine Cleri, interdum etiam Episcopali electos, viros scilicet prudentia et
rerum gerendarum peritia insignes quibus Episcopii vel Patriarchii Lateranensis cura et
administratio committebatur, in gubernanda domo, domesticis, et hospitibus excipiendis,
eorumque causis rite et ordine cognoscendis, quos et Vicedominos appellabant, quod
fuit Senescallorum officium. Majores domus Ecclesiæ Romanæ habet Ordo Romanus : qui
tamen infra, Primates videntur appellari, adeo ut incertum sit, an revera
Majores domus Lateranensis fuerint.
◊ Majorum domus Episcoporum meminit Gregorius M. lib. 9.
Ep. 66 :
Volumus autem ut memoratus frater Paschasius (Episcopus)
et
Vicedominum sibi ordinet et Majorem domus, quatenus possit vel hospitibus
supervenientibus, vel causis, quæ eveniunt, idoneus et paratus existere.
Baldricus lib. 1. Chr. Camerac. cap. 92. de
Joanne Vicedomino Cameracensi :
Qui Majordomatu cæteris præstabat in urbe sub Pontificali auctoritate.
Concilium Romanum contra Johannem Archiep. Ravennat.
apud Muratorium tom. 2. pag. 204.
◊ Atqui hi non alii videntur ab Advocatis Ecclesiarum
Cathedralium, qui alias
Vicedomini, quo titulo indigitatur Theodoricus comes
Advocatus Ecclesiæ Trevirensis a Lamberto Schafnaburgensi anno 1066. qui Sigeberto
Comes Trevirorum appellatur. Annales Francorum Bertiniani ann. 867 :
Carolus Rex Abbatiam ipsius Monasterii sibi retinuit, causas Monasterii (S.
Dionysii)
et conlaborationem
per Præpositum et Decanum atque Thesaurarium, militiæ quoque curam per
Majorem domus sua commendatione geri disponens.
Ubi
Major domus idem est,
qui
Advocatus Monasterii sancti Dionysii. Acta S. Forann. Abb. n. 11 :
Quapropter decretum ibi est judicio Procerum de Curia, in ejusdem Regis
præsentia, quatenus Major domus, videlicet Præpositus de Ecclesia S. Mariæ, quæ est
Aquisgrani, cum cæteris valentioribus Canonicis, pro eadem Abbatia tempore tribulationis
ejusdem Abbatiæ causidici assurgant, etc.
Vide Freherum ad Petrum de Andlo pag.
139. 2. Edit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Majoris
Abbatis Corbeiensis occurrit mentio apud Mabill. tom. 4. Annal. pag. 248. ubi alium ab
Advocato ejusdem Abbatis exstitisse, ipsique præpositum fuisse certum videtur.
Major Domus, Dignitas etiam apud Hispaniæ Reges, in Chartis Alfonsi, Imp. in Bibl. Cluniac.
pag. 1436. et apud Doubletum pag. 892. et aliis Regum Hispanicorum apud Anton. de
Yepez in Chronico Ord. S. Benedicti. Chron. S.
Ferdinandi tom. 7. Maii pag. 360 ;
Rodericus Gonzalvi Majordomus Curiæ
Regis
.
L. Favre, 1883–1887.
◊
Comes Pontius, Majordomus
Imperatoris, confirmat.
(Carta Adefonsi, regis seu
imperatoris Castelliæ, Mus. Arch. dep. an. 1149, p. 76).
Majoris Domus, in Regno Aragonum munus sic describit Vitalis Episcopus Oscensis :
Post
Regem autem dispensator domus regiæ qui dicitur Major domus, in judicando obtinet
principatum : qui de omnibus causis et querelis tam Infancionum, quam aliorum potest
cognoscere indistincte : exceptis probatione Infancionatus, et pronuntiatione super ea,
exauctorizatione Militis, prolongatione natalium, et restitutione status eorum, qui
illum incarnatione regia, vel expressione infamiæ amiserat : hæc enim et iis æqualia,
vel majora sunt soli Regi, vel cui ipse specialiter, mandaverit, reservata. Sed Major
domus semper in cognitione causarum debet sibi Justitiam majorem Regni Aragonum
adhibere, vel si ipsum habere commode non valeret, alium Justitiam, qui in aliqua
civitate, vel villa domini Regis, sit per dominum Regem in Justitiatus officio
constitutus. Qui Justitia examinet omnes causas, et determinet per suam sententiam in
Majordomi curia agitandas. Major domus enim pronuntiare sententiam diffinitivam, vel
interlocutoriam nunquam debet, etc.
Adde, quæ ad eumdem Vitalem commentatur
Hieronymus Blanca pag. 785. Rer. Aragon.
Majoris Domus, apud Castellanos, munus ita describitur in Legibus Alfonsinis, seu Paritis, part.
2. tit. 9. lege 17 :
Mayordomo, tanto quiere dezir como el mayor home de la Casa
del Rey ; para ordenalla quanto en su mantenimiento. E en algunas tierras lo llaman
Senescal, que quiere tanto dezir como official, sin el qual non se deve fazer despensa
en casa del Rey. E aun le llaman los antiguos assi, por que Senes
tanto quiere dezir come viejo, por razon que tiene officio honrado : e
calculus, como piedras con que contaban. E por ende tanto
muestra este nome como official honrado sobre las cuentas. Ca al Mayordomo pertenesce de
tomar la cuenta a todos los officiales, tambien a los que fazen las dispensas de la
Corte, como de los otros que reciben las rentas e los otros derechos, de qual manera
quier que sean, assi de mar come de tierra, etc. e porque el su officio es grande, e
tanne a muchas cosas, ha menester que sea de buen linaje, e acucioso,
e
sabidor, e leal, etc.
Chartam Urracæ Reginæ Hispaniæ ann. 1116. apud
Sandovallium, subscribunt cum aliis magnatibus,
Exemen Lopes Mayor domus, et
Nunus Pelaz Mayor domus in Luparia.
L. Henschel, 1840–1850.
◊ De
Majoribus Domus
apud Anglosaxones vide Philips. Jur. Anglos. not. 252. ejusdem Histor. Jur. Angl. not.
435.
Majores Domus, Cæsaraugustæ, dicuntur tres judices Confratriæ mercatorum, qui exercent
jurisdictionem, et sedent pro Tribunali in domibus disputationis in aula superiori post
meridiem, etc. Vide Michaelem
del Molino in Repertorio Foror. Aragon. in voce
Confratria.
Major Domus terræ Regis, in Articulis Cleri contra Dionysium Regem Lusitaniæ, apud Bzovium ann. 1289. num.
5. § 29.
Majordomatus, Dignitas Majoris domus in Gestis Regum Francor. cap. 34. 48. 50. in Vita S.
Aldegundis cap. 1. n. 2. apud Paulum Warnefridum de Episcopis Metensibus in S. Arnulfo,
etc. Annales Moguntini et Monachi Lauresham. de Carolo
Martello :
Carolus sub honore Majordomatus, tenuit regnum annis
27.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Majoratus, Eadem notione, in Gestis Consulum Andegav. supra laudatis.
P. Carpentier, 1766.
Major Baneriæ, Societatis artificum vel mercatorum præfectus, nostris
Maieur et
Maire, eodem intellectu. Lit. remiss. ann. 1359. in Reg. 90. Chartoph. reg. ch.
483 :
Major vexilli seu baneriæ parmentariorum seu scindicorum robarum lanearum,
etc.
Cujus officium
Majoratus baneriæ ibidem nuncupatur. Lib. rub. fol.
parvo domus publ. Abbavil. fol. 105. r°. :
Uns maires et uns eskevins de la baniere
des tisserans, etc.
Lit. remiss. ann. 1464. in Reg. 199. ch. 403 :
En
l'an 1461. fut le suppliant esleu et institué Maieur principal de la ville de Hesdin,...
et l'an ensuivant fut nommé Maieur de l'enseigne des taverniers de laditte ville. Jehan
Dubois maistre ou Maieur de la confrairie de la feste de Toussaintz,
in aliis
ann. 1479. ex Reg. 206. ch. 318.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Major Cubiculi, Idem qui Italis Camerarius, nostris
Maître de Chambre. Concil. Romanum
contra Johannem Ravennat. Archiep. apud Murator. tom. 2. pag. 204 :
Insuper omni
anno... colonicio more, berbices et oblatas, vinum et pullos et ova Archiepiscopo, et ad
suum Archipresbyterum similiter et ad Archidiaconum... et ad Majorem cubiculi,
etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Major Dierum, Natu major. Codex MS. e Bibl. D.
de Chalvet Senescal. Tolos. de Hæret.
Albigens. :
Invenit dictos hæreticos solos, quia nepos dicti Raimundi Delboc
hæretici, Major dierum cujus nomen ignorat, iverat.
Major Equorum, Præfectus stabulo regio, dignitas in aula Regum Navarræ, qua donatus
Lupus
Eneri subscribit Chartam Garciæ Regis Navarræ æræ 1034. apud Anton.
de Yepez
in Chron. Ordin. S. Benedicti.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Major-Merinus, Primus Prætor. Chron. S. Ferdinandi tom. 7. Maii pag. 360 :
Ferrandus
Gonzalvi Major-Merinus in Castiella.
Vide
Majorinus.
Majores Monasteriorum, Abbates. Regula B. Pachomii :
Si quis de his, quæ præcepta sunt, amplius
habuerit absque concessione majoris, deferentur ad custodem vestium.
Concilia
Afric. sub Celestino PP. c. 47 :
Si quis de alterius Monasterio repertum, vel ad
Clericatum promovere voluerit, vel in suo Monasterio Majorem Monasterii
constituerit.
Ubi Codex
![[]](img/image.png)
Canonum Eccl. Afric. cap. 80.
μοναστηρίου ἡγούμενον habet. Adde Concil. Carthag. IV. can. 13.
Regulam Magistri cap. 13. etc.
Majores Natu, Præcipui e nobilitate, qui cæteris præeminent, viri nobiles, qui alios sub se
vassos habent :
Seniores, nostris
les Seigneurs,
les Barons : quia
olim ætatis merito honores deferebantur, quique annis graviores erant, potiores
habebantur : unde et in quibusdam civitatibus
Antianos vocant etiamnum, qui aliis
dignitate præcellunt. Claudianus de Bello Getico :
Hic aliquis gravior natu, cui plurima dictis
Consiliisque fides, etc.
Senator lib. 5. Epist. 22 :
His ergo P. C. Capuanum bonis dotatum a
præsenti Indictione Decuriarum Rectorem esse præcipimus, Majoris etiam natu auctoritate
subvehimus : ut qui se morum cana maturitate tractavit, quod est amplissimum reverentiæ
genus, in vestro ordine ætatis honore gratuletur. Majores nati,
apud
Commodianum, Instruct. 70. Primores, Patroni, Locupletes. Ita
Majores natu passim
nostris et aliis dicuntur Magnates, virique nobilitate præcellentes, in libris sacris non
semel, in Concilio Carthag. can. 6. in Concilio Arvern. can. 15. apud Gregorium Turon.
lib. 5. cap. 33. lib. 7. cap. 32. lib. 8. cap. 30. de Gloria Confess. cap. 23. Fredegar.
cap. 95. 109. eumdem ann. 766. in Capitul. Aquisgran. ann. 789. cap. 34. quod de Presbyteris intelligit Baluzius.
in Capitular. Caroli M. lib. 7. cap. 65. 128. 139. 339. 85. 180. 195. 437. apud Eginhard.
Epist. in Annalib. 62. Francor. ann. 757. Florentium Wigorn. ann. 999. 1122. Aimoin. lib.
4. Histor. Franc. cap. 44. 56. 57. 64. apud Sim. Dunelm. lib. de Dun. Eccl. lib. 3. cap.
5. 15. 19. et in Hist. Angl. ann. 977. Browerum in Antiq. Fuldens. lib. 2. cap. 158. etc.
Homines boni generis a Carolo M. dicuntur in Capitulis ex Lege Salica, Romana, et
Gombata, cap. 12.
Majores personæ, in Legibus Burgund. tit. 38. cap. 4.
Majores
homines, in Capit. Caroli C. tit. 27. § 3. apud Marculfum lib. 1. form. 37.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Major Placiti, Præpositi, ut videtur, locum tenens. Constitutio Leduini Abb. S. Vedasti Atrebat.
ann. circ. 1020. apud D.
Brussel tom. 2. de Usu feud. pag. 789 :
Qui vadem
dederit quinque solidos de lege, dabit xxx. denarios de fredo. Et hujus fredi
duæ partes erunt Præpositi, tertiam vero partem habebit Major Placiti. Si autem lex
Abbatis vel Præpositi fuerit, totum fredum Major Placiti habebit.
Major Populi. Gregorius M. lib. 7. Ind. 2. Ep. 110. ad Fortunatum Episcopum Neapolitanum :
De quibus (Capitulis)
Theodorus vir magnificus Major populi ad nos
veniens ante conquestus jam fuerat.
Camillus Peregrinus in Hist. Principum Langobard. apud
Murator. tom. 2. pag. 339 :
Nempe ut intelligendum hinc sit, Majorem populi apud
Neapolitanos non summo imperio, sed juxta demandatam sibi definitamque potestatem res
publicas administrasse ; cujus præter cætera, munus fuisse vectigalia redditusque
curare non negabis.
Videtur idem qui
Magister militum
Neapolitanæ civitatis. Vide in hac voce.
P. Carpentier, 1766.
Major Potestativus, Qui cum omni potestate ac jurisdictione et dominio possidet. Charta ann. 1202. ex
Tabul. S. Gauger. Camerac. :
Major tenet majoriam, sicut Major potestativus, libere
et quiete in feodum jure hæreditario ab
ecclesia nostra, ita quod hæres ejus post decessum ipsius debet ecclesiæ
xxx. solidos Cameracensis monetæ pro relevatione majoriæ, et infra xl. dies homagium
facere.
P. Carpentier, 1766.
Majores Regii, Qui jura regalia in provinciis curabant. Lit. ann. 1355. tom. 4. Ordinat. reg.
Franc. pag. 722 :
In comitatu Campaniæ frequentant, quandoque morantur quidam se
dicentes nostros Majores, ibi jurisdicionem exercent et plura faciunt explecta,
etc.
Hinc
Magendomme, Tributorum exactor, in Lit. remiss. ann. 1457. ex
Reg. 187. Chartoph. reg. ch. 157 :
Le receveur du lieu de Rosan, que l'en appelle
au commun langaige du pays Magendomme.
Majores Regionum, in Relatione Symmachi ad Constantium apud Baron. ann. 1419. n. 32.
Majores Villarum primitus dicebantur, qui cæteris villæ incolis præerant, et domini villæ nomine
jus dicebant : qui et
Villici interdum appellantur. Capitularia Caroli M. lib. 5.
cap. 107. 174. :
Ut Presbyteri curas sæculares nullatenus exerceant, id est, ut neque Judices,
neque Majores villarum fiant.
Capitulare de Villis cap. 10 :
Ut Majores
nostri, et forestarii, poledrarii, etc.
Cap. 26 :
Majores vero amplius in
ministerio non habeant, nisi quantum in una die circumire aut providere
potuerint.
Cap. 60 :
Nequaquam de potentioribus hominibus Majores fiant ;
sed de mediocribus, qui fideles sunt.
Adde cap. 36. In Capitulis Caroli Calvi
tit. 13. habetur quidam
Amalricus Major de Buxido. Charta Ludovici Pii pro Monast.
S. Amandi apud Mabillonium tom. 5. pag. 68 :
Quæstus est eo, quod Major de fisco
Baissiaco per fortiam... quandam silvam a prædicta cellula abstraxisset, et fisco nostro
sociasset.
Diploma Conradi II. Imper. ann. 1140. apud Marten. tom.
2. Ampl. Collect. cap. 110 :
Nullus villicus qui vulgariter Major vocatur,
ministerium suum diutius habere et retinere valeat.
Codex MS. Irminonis Abb.
Sangerm. fol. 19 :
Tempore donni Walonis Abbatis fuerunt duo fratres in Antoniaco
villa, quorum unus major noster erat.
Chartular. Capituli Ambian. :
Majores vero in his quæ ad grenidam veniunt, nihil juris
habent.
Majores villarum regiarum, apud Hincmarum Opusc. 35. et in Concilio Duziac. I.
parte 2. cap. 19. Wandelberbertum de Mirac. S. Goaris cap. 5. num. 9. etc. Inter
Officiales et Judices minores ponuntur in Ordinat. S. Ludovici apud Nangium pag. 363. Vide Grimm. Antiq. Jur. Germ. pag. 315.
num. 22. Mitterm. Princip. Jur. German. § 488. not. 18.
P. Carpentier, 1766.
◊ Ad eorum præterea officium
pertinebat, ut ea, quæ fisci dominici erant, colligerent, de iis rationem reddituri ;
iidem proinde atque
Villici : unde inter officiales justitiarios minores ponuntur.
Quæ omnia aperta sunt ex sacramento eorumdem
majorum in Lib. privil. eccl. Carnot.
sign. 69 :
Hoc audiatis, Domini, quod ab hac hora inantea a rusticis meæ majoriæ
non exigam aurum vel argentum, neque frumentum aut avenam,... neque aliquid quod ad
exactionem aliquam pertineat, neque tenebo placita eorum ante me, neque submonebo eos
sine jussu præpositi... Præterea fidelis ero vobis amodo de perquirendis et persolvendis
redditibus vestris,... census vestros perquiram ad terminum stabilitum sine fraude et
dolo, et postquam suscepero infra quintum decimum diem in camera hujus ecclesiæ
reponam.
Codex MS. ejusd. eccl. ann. circ. 400 :
Habent insuper in dictis
villis alios officiarios seu servientes, qui Majores vocantur, ad quos
spectat facere adjornamenta, redditus, census et deveria alia capituli perquirere,
malefactores capere et ad carceres capituli adducere, et alia expleta justitiæ facere,
quilibet in territorio sibi ad olim constituto. Qui omnes habent abergamenta, terras,
reddibencias et redditus ad suas majorias pertinentes, quas tenent a capitulo in feodum,
et racheta solvunt, videlicet filius patre mortuo, vel aliqualitercumque mutetur
homo.
An vero eadem omnium, qui
Majores villarum nuncupabantur, fuerit
conditio, affirmare mihi propositum non est.
◊ In villis porro seu vicis privatorum, vel nobilium, erant
Majoriæ ut plurimum hæreditariæ, et in feodum tenebantur. Sugerius lib. de
Administ. sua cap. 10 :
Totius terræ campipartem de feodo Majoris nobis
retinuimus.
Idem Epist. 99. de Majore S. Columbæ :
Et sub quadam iniqua
hæreditate Majoriæ, servitii et servitutis suæ oblitus, adversus Monachos se erexit, et
tanquam dominum terræ eorum se facit.
Mox
rusticum, Majorem illum vocat.
Vide Histor. S. Martini de Campis pag. 483. Raguellum, etc.
P. Carpentier, 1766.
Major, nostris
Maieur et
Maire, dicitur, qui rei cuivis administrandæ
præficitur. Chartul. Thenol. fol. 64. r° :
Quant on vent aucunes des terres, on
doit faire Maieur par l'acort des Parçonniers, et cis Maire puet faire eschevins des
treffonciers.
L. Favre, 1883–1887.
◊
De majoribus clarius explicatur in præf. Cart. N. D.
Paris. p.
cxliv-clii.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Majores, dicti etiam urbium Præfecti, nostris
Maieurs, Maires, Angl.
Mayor.
Charta apud
Madox Formul. Angl. pag. 10.
Elyas Russel Major civitatis
Londoniæ. Alia ann. 1249. ex Chartular. S. Vandreg. tom. 1. pag. 63 :
Actum
fuit hoc anno coram Mathæo Grosso tum Majore Rothomagensi.
Charta Thomæ de
Couciaco ann. 1258 :
Se i devons (dans la ville de Bouroure)
mettre
Maieur fautale (supra fautable)
communement par nos deus
acors.
Ubi
fautale vel
fautable dici videtur cui fama favet, qui
bonæ est famæ. Vide
Faudicus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Majores, nude pro Majores natu. Index veter. Canon. tom. 3. Conc. Hispan. pag. 21 :
Qualiter Majores pœnitentiam accipiant, quæ minoribus non facile committenda
est.
Majoria, Feudum Majoris. Charta Werrici
de Moy ann. 1189. apud Hemeræum in Augusta
Virom. :
Majoriam et totam minutam Castellaniam ipsis et successoribus in perpetuum
tenenda censualiter dimisi.
Charta ann. 1231. ex Tabular. S. Clodoaldi :
Præterea Majoriam ejusdem arpenti et totius terræ nostræ quam inibi optinemus,
sibi et heredibus suis in perpetuum ad rachatum et servitium 12. denar. quando
acciderit in feodum possidendum.
Occurrit passim.
Majoratus, Idem sonat in Charta Odonis Episcopi Belvac. ann. 1140. apud Loisellum et
Louvetum :
Præfecturam sive Majoratum Haleti, quam ex parte burgali
habebat.
◊ Sumitur etiam
Majoria et
Majoratus, quandoque
pro tributo, quod
Majori ratione Majoriæ pensitabatur. Charta anni 1199. apud
Miræum in Donat. Belg. :
Ita quod nullus in prædicta eleemosyna vel allodio retinet
Majoriam vel aliquam exactionem.
Tabular. Abb. S. Vincentii in Diœcesi
Carnotensi :
Hospites Canonicorum cum eorum hospitamentis ab omni Majoratus
consuetudine et oppressione liberat.
Charta Adæ Dom.
de Wallaincourt ann.
1199. in Tabul. Abb. Montis S.
![[]](img/image.png)
Martini :
Dedit eis in eleemosynam
sex modiatas terræ a Majoria et omni exactione liberas.
Alia Balduini D.
de
Wallaincourt ann. 1191 :
Omnem Majoriam, quam in prædicto nemore habebat,
mihi verpivit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Majora, pro
Majoria, in Charta Balduini Comitis ann. 1084. tom. 3. novæ Gall.
Christ. inter Instr. col. 23 :
Majora et submajora, et ut ita dicam, molendi et
molendinaria S. Dionysii, in manu et potestate Abbatis sint : ita ut nullus hæres in eis
constituatur, sed Abbas ad libitum suum et profectum eas præordinet.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Majoragia, in Charta ann. 1163. ex Tabular. Majoris Monast. :
Domnus vero Abbas
Robertus adjudicavit ei et hæredibus suis in præfata S. Peregrini Majoragia constitutis,
de decima in eadem grangia apportata, singulis annis viii. sextaria.
Majoriaria, in Chartulario S. Vandreg. tom. 2. pag. 1661 :
Et totam illam partem
Majoriariæ quam habebam in feodo prædictorum monachorum.
Mairia, Idem quod
Majoria, apud Herimannum de Restaurat. S.
Martini Tornacens. cap. 92. 94. Ut
præposituræ, sic et
Majoriæ
distrahebantur, quod de dominicis ac regiis intelligendum. Regestum Magnorum Dierum
Campaniæ ann. 1297. f. 50 :
Injunctum est et districte inhibitum omnibus Baillivis
et Præpositis terræ Campaniæ Briæque Comitatuum ne de cætero vendant vel vendere
permittant aliquibus personis Sergenturas, seu Majorias in jurisdictionibus eorumdem
existentes, quousque de contrario mandatum domini Regis receperint speciale.
Vide Epist. 99. ex Sugerianis, et Statutum sancti Ludovici ann. 1255. cap. 15. Officium
vero Majoris fuse describitur in Charta ann. 1201. quæ exstat in Hist. Monasterii S.
Audoeni Rotomag. pag. 479. Cæterum
Majorias tenere vetantur Canonici, etiam quæ
jure successionis ad eos contigissent. Exstat quippe Sacramentum Canonicorum Carnotensium
in Tabulario ejusdem Ecclesiæ, in quo hæc habentur :
Item confessus fuit talis N.
coram nobis, et in jure, quod ipse jurejuravit dictis die et anno in Capitulo, quod si
Majoria ad ipsum contigerit devenire ratione successionis, vel alia ratione, si vellet
habere vel retinere Majoriam, dimitteret tonsuram : alioquin dictam Majoriam, imo dicta
Majoria ad proximiores hæredes absque dicti N. contradictione deveniret.
Majorissa, Quæ
Majoriæ feudum possidet, in Charta Joannæ Comitissæ Flandriæ pro
Monast. Marquetanno ann. 1230. § 17. apud Buzelinum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Major,
dicitur ille qui viginti quinque annorum implevit ætatem
. Vocabul.
utriusque Juris. At non ubique idem hac in re obtinuit usus. Exempla vide in voce
Ætas, quibus hoc unum addam ex Instr. ann. 1317. tom. 2. Hist. Dalphin. pag.
155 :
Et dicta domina Anna certificata de jure suo in prædictis et circa prædicta,
asserens se Majorem quatuordecim annis, juravit contra prædictam remissionem,
quittationem et solutionem deinceps non venire.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Major Minister, Titulus quo utitur Præpositus generalis Ordinis SS. Trinitatis. Charta ann. 1244.
tom. 2. Hist. Eccl. Meldens. pag. 145 :
Frater Nicholaus, Major Minister totius
Ordinis Sanctæ Trinitatis et Captivorum.