« »
 
HOMINIUM, REMITTERE 1, REMITTERE 2.
[]« Hominium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 215b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HOMINIUM
HOMINIUM, est servitium, seu obsequium, quod homo, seu cliens, vel servus, domino suo præstare tenetur. Formula vetus 48. apud Bignonium :
Præterea hanc chartulam redemptionalem in te fieri et adfirmare rogavi, ut taliter sis ingenuus, tanquam si ab ingenuis parentibus fuisses procreatus vel natus, cum omni peculiari tuo, nec mihi, nec ulli hæredum meorum nullum impendas servitium, nec Hominium, nec libertaticum, nec ullum obsequium, etc.
Ubi hominium est hominis servitium, ut recte definitur ab Ugutione. Hinc in Gloss. Lat. Gall. Sangerman. : Hominium, Service d'homme. Postmodum
Hominium, seu Homagium, dicta fuit professio illa fidei et obsequii, quam homo, seu vassallus, domino suo feudali præstat ratione feudi, quod ab eo tenet : seu uti definitur a Bractono lib. 2. tract. 1. cap. 35. § 1. est
juris vinculum, quo quis tenetur et astringitur ad warentizandum, defendendum, et acquietandum tenementum suum in seisina versus omnes, per certum servitium in donatione nominatum et expressum: et etiam vice versa, quo tenens reobligatur et astringitur ad fidem domino suo servandam, et servitium debitum faciendum.
Ita etiam Fleta lib. 3. cap. 16. § 8. Leges Alfonsinæ part. 4. tit. 25. lege 4 :
Et Homenaje [] tanto quiere decir, como tornarse home de otri, et facerse como suyo, para darle seguranza, sobre la cosa, que promete de dar, o de facer, que la cumpla.
Vetus Consuetudo Normanniæ, cap. 29 :
Hommage et promesse de garder foy des choses droiturieres et necessaires, et de donner ayde.
Britton. in Legib. Angl. cap. 68 :
Homage est un lien de droit, dount home est lié et tenu de garaunter, acquiter, et defendre son tenaunt en sa seisine vers toutes gens par les services dues del tenement, que il tendra de luy en service, ou en demeine, et sa foi garder * desbleray, dount autant est le Seigneur tenu à son home, come le home à son Seigneur fors que soulement en reverence.
Nec prætereundum in Italia vassalagium dici quod apud nos homagium appellatur. Id observant Speculator lib. 4. part. 3. de Feud. art. 2. § 5. Jacobinus de S. Georgio Tract. de Homagiis § 5. et Petrus de Vineis lib. 6. Epist. 9. Vide in Vassi. Sugerius lib. de Administr. sua memorat,
nobilem Regis Dagoberti Cathedram, in qua, ut perhibere solet antiquitas, Reges Francorum suscepto regni imperio, ad suscipienda optimatum suorum Hominia primum sedere consueverant
. Atque hæc quidem vox, ut et Homagium, passim occurrit, adeo ut supervacaneum sit locos laudare, tametsi constet in Libris feudorum non reperiri, sed fidelitatis duntaxat, quæ non tantum sonat, quantum hominium, uti in sequentibus docemus. Sed et interdum hominiscum, hominatus, hominagium, etc. occurrunt.
P. Carpentier, 1766.
A qua fidei et obsequii professione, nec ipsi regum nostrorum filii, cum ad ipsos, quacumque ratione, feudum aliquod devolvebatur, exempti erant. Ejusmodi est homagium quod exhibet Chartul. episc. Paris. fol. 115. v°. :
Anno Domini 1266. die Jovis proxima post festum B. Andreæ apostoli, in domibus dom. episcopi Paris. Parisius in aula inferiori hora prima comparuit personaliter dom. Johannes, dictus de Demmiete, filius illust. regis dom. Ludovici Dei gratia Francorum regis, petens se admitti ad Homagium feodi episcopi Paris. scilicet castri et castellaniæ de Montegayo, de quo debebat esse homo et fidelis episcopo Paris. ratione uxoris suæ, filiæ olim bonæ memoriæ Odonis ducati Burgondiæ, qui, priusquam iter arriperet transmarinum, erat homo et fidelis dom. episcopi, nomine dictæ filiæ suæ, nunc uxoris dicti dom. Johannis, quem reverendus pater Reginaldus Dei gratia Paris. episcopus, protestatione præhabita de jure suo quantum ad feodum de Cloia, quod esse solebat de feodo de Montegayo, et nunc est divisum, de quo habere debet episcopus Paris. xx. libras annui redditus super feudum Montisgaii,... ad Homagium recepit et ipsum Johannem per annulum aureum de dicto feodo investivit, salvo racheto suo. Dictus autem Johannes sibi fecit Homagium et fidelitatem de dicto feodo, ut dictum est, in præsentia multorum, scilicet dom. Arnulphi et dom. Gaufridi de Villeta militum de consilio dom. regis et multorum aliorum, qui venerant cum ipso Johanne, etc.
Vide mox Homagium Evanescere.
Hominiscum. Charta Guillelmi Dom. Montispessul. ann. 1103 :
Qui castellum et vicariam habuerit faciat Hominiscum domino Montispessulani et juret ei castellum et vitam et membra et totum honorem suum.
Charta ann. 1212. apud Catellum in Hist. Comit. Tolosæ pag. 29 :
Donec compulsus fuit jurare, et facere [] eidem Comiti Hominiscum pro Ducatu, etc.
Hominatus. Vetus Charta apud Beslium in Episcopis Pictav. :
Ego Isembertus concedo de casamentis meis quidquid datum fuerit B. Mariæ et S. Cypriano, excepto ne ita detur, ut ex toto perdam Hominatum meum.
Gregorius PP. VII. apud Juretum :
Ut Clericus a laico nunquam justificetur, nec pro terra, nec pro aliis rebus, quas ab illo teneat, nec sibi Hominatum faciat, etc.
Chronicon Andrense pag. 425. ex Charta ann. 1097 :
Ut si aliquis fevatorum de fevo ipsius centum solidatos, vel tantum ut suum Hominatum non perderet, donare voluisset, concessit.
Ubi perperam fenatorum, et feno editum.
Hominagium, Homenage, in Consuet. Beneharn. tit. 1. art. 8. 27. Leges Partidæ part. 4. tit. 25. leg. 4 :
Et Homenage tanto quiere decir como tornarse home de otri.
Radulfus de Diceto :
Fulco Rechin primus Stephano Blesensi Hominagium fecit.
Charta Odonis Ducis Burgundiæ pro Theobaldo Comite Campaniæ ann. 1214 :
Profitemur enim..... quod Comites Campaniæ nobis vel successoribus nostris non tenentur facere Hominagium.
Regestum Comitum Inculismensium ex Camera Comput. Paris. ann. 1244 :
Et aura en la vile le quart des Homenages des Chevaliers, et le ters des Homenages des servens.
In Charta ann. 1215. ex Tabul. S. Illidii Claromont. Homenatge. Occurrit passim in Regesto Andegav. et alibi. Le Roman de Philippe de Macedoine MS.
Cui viengne faire l'Homenage.
Hominacio, in Domesdei.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Hominaticum. Testamentum Guifredi Comitis Ceritan. ann. 1035. tom. 6. Spicileg. Acher. pag. 434 :
Volo ergo et mando ut jam dicta Ecclesia de Molig teneat eam Bernardus de Castro-sono per manum prædicti filii mei Berengarii, et per suum donum et habeat inde Hominaticum.
P. Carpentier, 1766.
Apud Hispanos potissimum intelligitur, cum quis criminis alicujus reus, cum eo, quem offendit, vel illius hæredibus, ita paciscitur, ut quoad vixerit, vassallus illorum sit, eoque nomine hominium iis præstet. Vide Hominium pro Emenda.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Hominicatus. Hist. MS. S. Cypr. Pictav. pag. 321 :
Quidquid ex casamentis eorum excepto Hominicatu adquirere potuissent.
Chartularium S. Vandreges. tom. 2. pag. 2062 :
Et eis Ecclesiam prædictam contrado, a qua etiam terra comitandisam Hominicatus Abbati facio.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Homatgium, Arvernis pro eorum consuetudine mutandi g. in tg. in Charta ann. 1311. apud Baluz. tom. 2. Hist. Arvern. pag. 140.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Hommagium. Charta Philippi Pulcri Reg. Fr. ann. 1307. apud D. Brussel de Usu feud. tom. 1. pag. 288 :
Eumdem de dicta moneta et cursu ipsius, recepimus in nostrum Hommagium, præsentes sibi in hujus rei testimonium concedentes.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Homonagium. Charta Girardi Abb. Compend. ann. 1290 :
Ecclesiæ nostræ jura ubicumque posset fideliter servare juravit et nobis Homonagium quod successores sui similiter facient, ita tamen quod ipse nobiscum in exercitum ire coactus non tenebitur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Homanagium. Chartularium S. Vincentii Cenoman. fol. 222 :
Prædictus vero Monachus in manu domini Johannis Abbatis coram omni Capitulo Homanagium [] et estagium et quidquid reclamabat in prædicta platea libere et quiete refutavit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Homanaticum, in Charta ann. 1146. apud Columbum de Gente Simian. pag. 588.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Homenagium. Charta Dumbensis ann. 1410 :
Redemit Homenagium prædictum cum servitiis, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Homenaticum, in Charta ann. 1069. Append. ad Marcam Hisp. col. 1150 :
Pro nimio amore quo eum (Episcopum Urgellensem) dilexerat, noluit suum Homenaticum accipere... Verum pro hac condonatione Homenatici, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Hominiaticum, in Charta ann. 1068. ibid. col. 1143 :
De Hominiatico ac de potestate et servitio et de fidelitate semper teneant et adimpleant supradictam ordinationem de castro Ageris, ut hoc ita sit fevum de isto castro sicut scriptum est ex illo.
Menagium, truncate, pro Homenagium. Charta ann. 1261. apud Brandaon. tom. 4. Monarch. Lusitan. pag. 272 :
Sit absolutus et quitus ab isto juramento et Menagio.
Ibid. :
De mandato Regis juraverunt, et Menagen fecerunt.
Passim ibi. Et rursum pag. 271. v°. :
Juravit et Omaginem fecit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tres Hominiorum species distinctas vult D. Brussel Tract. de Usu feud. tom. 1. cap. 8. et seqq. Primum ordinarium, quod hac voce, homo, significabatur, tria domino feudali a vassallo præstanda continebat, fiduciam, justitiam et servitium. Servitium, in expeditionibus bellicis per 40. dies ; Justitiam, ab ejus curia non declinando : Fiduciam, illum in placitis generalibus consiliis suis adjuvando, quod aliis verbis dicebatur, sequi et juvare dominum de placito. Vide in Fiducia. Alterum planum, de quo vide infra : tertium Ligium, quod in voce Ligius videre est.
P. Carpentier, 1766.
Hominii conditiones tribus solent exprimi verbis, quæ sic reddit Cencius apud Murator. tom. 5. Antiq. Ital. med. ævi col. 832. bis :
Debent vero præfati oppidani Romano pontifici omni tempore gratis expeditionem, colloquium, placitum, sicut mos est fidelium militum.
Quod à simple gaige, court et usaige dicitur in Lit. Blanchæ ducissæ Aurel. ann. 1379. ex Reg. 121. Chartoph. reg. ch. 125.
Hominii seu Homagii formulam hanc usitatam sic descripsit Bractonus lib. 2. cap. 35. § 8 :
Devenio Homo vester de tenemento, quod de vobis teneo, (vel aliter, quod de vobis teneo et tenere debeo) et fidem vobis portabo contra omnes gentes, (qui vivere poterunt et mori, secundum quosdam) salva fide debita Domino Regi et hæredibus suis.
Huic formulæ Anglo-Gallicam addam ex Littletone sect. 85 :
Jeo deveigne vostre home de cest jour en avant, de vie et de membre, et de terrene honor, et à vous serra foyall et loyall, et foy à vous portera des tenemens, que jeo claime de tener de vous, salve la foy, que jeo doy à nostre Seignior le Roy.
Similes propemodum homagii formulas habes in Regiam Majestat. l. 2. cap. 62. apud Glanvillam l. 9. cap. 1. in Fleta lib. 3. cap. 16. § 20. in Consuet. Norman. art. 107. Andegav. art. 137. Marchensi art. 189. et Britannica art. 333. et in veteribus Chartis. In quo vero differat Homagium a sacramento fidelitatis, diximus in verbo Fidelitas.
Homagium feminarum aliis concipitur verbis : neque enim dicet domino, inquit idem Littleton. sect. 87 :
Jeo deveigne vostre feme, pur ceo que n'est convenient, que feme dira, que el deviendra feme à aucun home, fors que à sa baron, [] quant ele est espouse : mais ele dira Jeo face à vous Homage, et à vous serra foiall et loiall, et foi à vous portera des tenemens, que jeo teigne de vous, salve la foi, je doi à nostre Seignor le Roy.
In præstandis hominiis observatæ fuere quædam necessariæ ceremoniæ, quæ vassallorum omnimodam erga dominos denotarent subjectionem : quas generatim attigit idem Littleton. sect. 85 :
L'hommage est le pluis honnorable service, et pluis humble service de reverence, que franc tenant puit faire à son Seignior. Car quant le tenant fera l'hommage à son Seignior, il sera discint, et son test discouvert, et son Seignior seera, et le tenant genulera devant luy, sub ambedeux genues, et tiendra ses maines extendes, et jointes ensemble enter les mains le Seignior, et issint dira, etc.
Consuetudo Aurelianensis art. 47 :
Et ce fait, doit estre nuë teste, sans espée, ne esperons, etc.
Meledunensis art. 23 :
Un genouil en terre, sans espée, ne esperons.
Consuetudo Marchensis art. 189 :
La façon d'entrer dans l'hommage d'autrui est telle, c'est à savoir que le Seigneur feodal doit estre requis humblement par son homme, qui veut faire foi et hommage, d'estre receu à foi, ayant la teste nuë, et si le Seigneur se veut seoir, faire le peut, et le vassal doit desceindre sa ceinture, s'il en a, oster son espée, et baston, et soi mettre à un genouil, et dira ces parolles, etc.
Quos quidem ritus sigillatim illustrabimus. Ac primo quidem vassallus in præstando hominio junctas manus immittit. Bracton. lib. 2. tract. 35. § 8 :
debet quidem tenens manus suas utrasque ponere inter manus utrasque domini sui : per quod significatur ex parte domini protectio, defensio et warrantia ; et ex parte tenentis, reverentia et subjectio, etc.
Adde Britton. pag. 173. et Fletam lib. 3. cap. 16. Consuetudo Normanniæ art. 107 :
La forme d'hommage est, que le vassal noblement tenant doit estendre ses mains, entre celles de son Seigneur, et dire ces mots, etc.
Andegavensis art. 137 :
Ayant les mains jointes en les mains de son Seigneur.
Marchensis art. 190 :
Et est accoustumé, que le vassal doit avoir les mains jointes, et le Seigneur les doit prendre entre les siennes, en le recevant et baisant.
Butilerius in Summa lib. 1. tit. 81 :
Doit l'homme joindre ses deux mains en nom d'humilité, et mettre és deux mains de son Seigneur en signe que tout lui voue, et promet foy ; et le Seigneur ainsi le reçoit, et aussy lui promet à garder foy et loyauté, et doit l'homme dire ces paroles : Sire, je viens à vostre homage et en vostre foy, et deviens vostre homme de bouche et de mains, et vous jure et promest foy, et loyauté envers tous et contre tous, et garder vostre droit en mon pouvoir.
Vita S. Remberti Archiep. Hamburg. n. 27 :
Et per manus acceptionem hominem illum Regis fieri, et inter Consiliarios ejus collocari obtinuit.
Veteres Franc. Annales ann. 757. cap. 17 :
Ibique Tassilo venit Dux Bajoariorum, in vassatico se commendans per manus, sacramenta juravit multa et innumerabilia, reliquiis Sanctorum manus imponens ; et fidelitatem promisit Regi Pipino,... sicut vassus recta mente et firma devotione per justitiam vassus domino suo esse deberet.
Ubi et hominium, et sacramentum fidelitatis observare est hisce etiam temporibus una et simul exhibita. Adde Annal. Fr. Bertinianos ann. 884. Dudo lib. 2. de Actis Normann. pag. 82. de homagio Rollonis Ducis Norman. :
Si dederis filiam tuam, [] ut ei dixisti, conjugem, terramque maritimam in sempiternam per progenies progenierum possessionem, manus suas, se subjugando, tibi dabit fidelitatis gratia, tuumque servitium incessanter explebit.
Et pag. 83 :
Statim Francorum coactus verbis manus suas misit inter manus Regis.
Denique pag. 86 :
Atque inter manus Willelmi adolescentis manus suas mittentes Principes, conligavit illis conjurationis sacramento.
Pag. 170 :
Qui nunquam colla suæ cervicis gratia servitii manus suas commendando commisit.
Adde pag. 82. d. 83. cap. 91. d. 113. a. 126. d. 157. b. Gesta Guillelmi Nothi Regis Angl. pag. 189 :
Normanniæ Ducem Guillelmum, sub quo tutus foret, supplex adiit, manibus ei sese dedit, cuncta sua ab eo, ut Miles a domino recepit.
Ordericus Vitalis lib. 3 :
Tunc Baldricus Rodberto Abbati junctis manibus fidelitatem fecit, subjectionem justitiamque de se suisque hominibus promisit.
Galbertus in Vita B. Caroli Comitis Flandr. n. 90 :
Primum hominia fecerunt ita : Comes requisivit, si integre vellet homo suus fieri : et ille respondit, Volo : et junctis manibus amplexatus a manibus Comitis osculo confœderati sunt.
Ordericus Vitalis lib. 3. pag. 479. b :
Abbati junctis manibus fidelitatem fecit.
Homagium præstitum a Jacobo Rege Aragonum pro Montepessulano et Castro Latarum Joanni de Montlaur Episcopo Magalonensi mense Dec. ann. 1236. in Reg. Carcass. pag. 48 :
Nos Jacobus D. G. Rex Arragonum, etc. et D. Montispessulani, cognoscentes, nos tenere in feudum villam Montispessulani, et Castrum de Palude, quod vulgo dicitur Lates, a venerabili Patre D. Magalon. Episcopo, et pro eisdem sacramentum fidelitatis eidem præstare debere, sicut vassallus domino præstare tenetur, et prædecessores nostros, a quibus causam habuimus, et in quorum feudum successimus, habuisse et tenuisse, et propter hoc eidem Episcopo homagium fecisse, et sacramentum fidelitatis præstitisse, vobis venerabili in Christo Patri Joanni de Montelauro Dei gratia Magalon. Episcopo sponte et debite manibus junctis et in vestris manibus positis, dato osculo pacis et firmitatis pro prædictis villa Montisp. et Castro de Palude, quod dicitur Lates, certi de facto et certiorati de jure, vobis Homagium fecimus sine dolo, secundum quod melius et melius intelligi potest. Actum in Montepess. etc.
Homagium Geraldi de Valats, præstitum Raymundo Comiti Tolosano pro terra de Rie in diœcesi Ruthenensi ann. 1248. in Regesto Tolosano :
Et inde ligium homagium vobis facio manibus meis positis inter vestras, et dato vobis osculo fidei et recepto.
Philippus Mouskes in Chilperico :
Si est om li Castelains
A l'Eveske de ses deux mains.
Et infra de sacramento Episcoporum pro regalibus :
Et cascuns Veskes premerains,
Dou Roy de France joint ses mains,
Prent son Regale pour droiture,
Et ses om est de teneure.
In homagiis Nobilium Vasconensium ann. 1363 :
M. Arnaud Amaneu Seigneur de Labret, etc. estant à genoils sans centure, ne chaperon, tenant ses mains junctes par entre les meins dudit M. Lieutenant, est devenu homme lige dudit Roy d'Angleterre.
Hinc homagium manuale dictum in Charta ann. 1227. apud Perardum in Burgund. pag. 410 : []
Et tenetur ipsi vel hæredes eorum facere pro prædictis feodis successoribus nostris Homagium manuale.
Charta ann. 1297. tom. 4. Gall. Christ. inter Instr. col. 253 :
Canonici dictos redditus percipientes, nomine dictorum vicedominatuum, nobis et successoribus nostris (Episc. Cabilon.) sicut consuetum est ab antiquo facient Homagium manuale, et nihil percipient aliud, nisi redditus superius nominatos.
Will. Tyrius lib. 2. cap. 15 :
Factus est, ut dicitur, Dominus Boamundus Imperatoris homo, fidelitate manualiter exhibita, et juramento præstito corporaliter, qualiter solent fideles Dominis suis exhibere.
Vide Chartam ann. 1266. apud Sammarth. in Episcop. Autissiodor. pag. 307. Consuetud. Turon. art. 115. Britan. art. 335. etc.
P. Carpentier, 1766.
Ceremonias in præstandis hominiis observatas, sigillatim descriptas habemus in Charta homagii præstiti Benedicto XIII. PP. a Joanne duce Bitur. ann. 1391. apud Cencium inter Cens. eccl. Rom. MSS :
Dom. Johannes dux (Bituricensis) gratis et sponte ac deliberato animo, prout dixit, nomine suo suorumque hæredum et successorum prædictorum, remotis capucio et mantello, genibus flexis coram prælibato domino nostro papa humiliter inclinatus, manibusque suis inter manus ejusdem domini nostri junctis et complosis, pro præmissis omnibus recognitis Homagium fecit ipsi domino nostro,... ac corporale ad sancta Dei Evangelia manibus suis prædictis corporaliter tacta fidelitatis debitæ præstitit juramentum, eundemque dominum nostrum primo in pede, deinde manu devote osculatus fuit, et successive idem dominus noster ipsum dominum ducem ad osculum oris in signum obedientiæ, devotionis et fidelitatis perpetuæ benigne et gratiose recepit.
P. Carpentier, 1766.
Aliquando etiam adhibebantur signa, quæ non subjectionis tantum, sed et humillimæ servitutis indicia erant, ut in Pacto inter comit. Tolos. et episc. Vivar. ann. 1210. inter Probat. tom. 3. Hist. Occit. col. 227 :
Ad hæc dominus comes prædictus per se et per successores suos juravit,... quod propter hoc feudum Homagium facient sancto martyri Vincentio super altare ipsius apud Vivarium in ecclesia majori, episcopo Vivarii tenente catenam circa collum ejus, dum osculabitur altare.
Sed id pietatis, non usus recepti testimonium est.
Apud Hispanos, vassallus manum domini osculatur. Leges Alfonsinæ parte 4. tit. 25. lege 5 :
Besar debe la mano el vassallo al senor, quando se face su vasallo.
Genua flectit vassallus in præstatione hominii, domino sedente. Jus feudale Saxonum cap. 16. § 8 :
Offerat homagium manibus conjunctis, appropians ad ipsum, ut si steterit Dominus, ipsum valeat attingere. Si sedeat genua flectat coram ipso : quidam dicunt, quod movere debeat manus erga dominum, quod non est ita. Qui cum accesserit ad dominum stantem, vel genua flectat coram sedente, totum corpus movetur et manus.
Charta ann. 1231. ex Regesto Tolosano fol. 55 :
Ego prædictus Raymundus Comes Tolosæ pro me et successoribus meis, vestris manibus junctis missis inter meas, et flexis vestris genibus accipio vos Arnaldum de Vadegia in Dei miseratione et mea, etc.
Alia ann. 1245. Ibidem :
Et inde ligium Homagium vobis facio manibus meis positis inter vestras, et flexis genibus, et dato vobis fidei osculo et recepto.
Consuetudo Marchensis art. 190 : []
Si le vassal fait foi et Hommage au Prince, il doit estre à deux genoux : si c'est à un moindre, il doit estre à un genouil.
P. Carpentier, 1766.
Genua flectit vassallus cum ipsimet domino feudali exhibetur hominium ; nam si a procuratore recipiebatur illud, tunc vassallus stans homagium præstabat. Tabul. S. Vict. Massil. :
Jurans (abbas) in manibus dicti dom. senescalli recipientis pro parte dicti dom. regis (Roberti) hæredumque suorum in comitatibus ipsis, nomine suo et dicti sui monasterii stando rectus in pedibus, et junctis manibus cum pacis osculo fecit pro bonis castris, terris et locis Homagium legitimum.
Et quidem in aliis Chartis de eodem homagio, ab abbate flexis genibus ipsi domino illud præstitum fuisse legitur.
P. Carpentier, 1766.
Interdum stans et capite cooperto homagium præstabat vassallus ; quod potius ex infeodationis Charta, quam ex vassalli nobilitate repetendum videtur. Homag. præst. Alano dom. d'Albret comit. Droc. Petragor. etc. ann. 1499. ex Arch. D. de Altofort. :
Recognoissons audit sieur d'Aultefort qu'il est tenu à nous faire foy et hommage, avec chaperon en teste et estre sur pieds.
In Delphinatu Nobilis hominium præstat
stando pedes more nobilium, osculo oris interveniente
. Burgensis et Francus ac liber, flexis genibus hominium præstat osculando Delphinum
in annulo vel dorso manus suæ, sicut franchi, non autem in pollicibus, sicut populares
. Vide Dionysium Salvaingum lib. de Usu feud. cap. 4.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Neque vero in Delphinatu tantum obtinuit ut plebei, dum hominium præstarent, pollices domini oscularentur : idem quippe in usu fuisse apud Provinciales colligitur ex Charta homagii ann. 1371. Galterio de Ulmeto domino de Masalgiis præstiti a suis vassallis, inter Schedas Præsidis de Mazaugues :
Et pollices vestrarum manuum in signum veræ submissionis et Homagii devote osculavimus.
Charta ann. 1442. in Reg. 4. Armor. gener. pag. 19 :
Petrus Hrassi Homagium ligium ac fidelitatis fecit et præstitit juramentum, pollices eidem (Desiderio de Rastello) obsculando.
Hominio facto, vassallus ad osculum Domini admittitur. Unde
Homagium Manuum, et Osculi Oris, in veteribus Tabulis supra laudatis, et aliis ann. 1344. et 1347. apud Justellum in Probat. Hist. Arvernensis pag. 93. 95. 96. Homage de bouche et de mains, in Consuetudine antiqua Ambianensi art. 24. le baiser, i. osculum, in Pictavensi art. 111. 112. Charta Jacobi Regis Aragonum ann. 1231. apud Joann. Dametum in Hist. Regni Balearici pag. 334 :
Et ego infans Domnus Petrus facio vobis homagium ore et manibus, etc.
Instrum. ann. 1299. tom. 8. Spicileg. Acher. pag. 262 :
Facient Homagium ore et manibus commendatum, et juramentum vallatum.
Quippe vassallus, dum hominium præstat, manus suas in manus domini immittit, peractaque fidelitatis ac hominii præstatione, in fidei signum illum osculatur. Unde fidelitatis, vel fidei, dicitur ejusmodi osculum. Hominium Geraldi de Valats pro Castello Vincellæ in Diœcesi Ruthenensi ann. 1248. in Tabulario Comitatus Tolosani.
Et inde ligium Homagium vobis facio manibus meis positis inter vestras, et dato vobis osculo fidei et recepto
. Eadem habentur in hominio Gerardi Armeniaci pro Castro Malivicini ann. 1245. fol. 55. Ex quibus [] patet, dominum recipere osculum et impertiri. Aliud hominium ejusdem anni ex eodem Regesto pag. 72 :
Et convenit servire ipsi Domino Comiti et ejus ordinio, sicut fidelis Miles tenetur servire dominum suum, tradens sibi osculum in signum fidelitatis, et in consolidationem omnium prædictorum. Osculum pacis
dicitur in hominio Jacobi Regis Aragonum pro Montepessulano ann. 1236 :
Dato osculo pacis et firmitatis.
Aliud hominium apud Marcam in Hist. Beneham. lib. 6. cap. 1 :
In osculo pacis et veritatis.
Instrum. ann. 1293. tom. 1. Hist. Dalphin. pag. 37 :
Ipsi domino Dalphino præsenti et recipienti pro se et hæredibus et successoribus suis in manibus ipsius domini Dalphini, pacis Osculo interveniente, Homagium ligium et fidelitatem fecit, et juravit contra quascumque personas.
Osculum fœderis, in Charta ann. 1337. in Probat. Hist. Sabaud. pag. 164 :
Homagium et fidelitatem realiter fecit, et præstitit, immissis dicti Domini Bellijoci manibus infra manus dicti Comitis, Osculo fœderis interveniente, etc.
Stabilimenta S. Ludovici lib. 2. cap. 18 :
Et je vous reçois et preing à hons, et vous en bese en nom de foy, et sauf mon droit et l'autruy.
Hunc præterea ritum attigit  :
Li Dus l'en bése, et ses hom en devint.
Vide Joannem Sarisberiensem Epist. 268. et Sammarthanos in Episcopis Tricastinensibus numero 34.
P. Carpentier, 1766.
Homag. vicecom. Carcass. ann. 1110. ex Cod. reg. 8407. 2. 2. fol. 29. r° :
Pro quibus omnibus et singulis facio Hominium et fidelitatem manibus et bucca tibi præfato domino meo Leoni abbati
(S. Mariæ Crassensis). Charta ann. 1359. ex Chartul. 21. Corb. fol. 272 :
Et sur ce par ledite demoiselle Perrigne nous fu supplié et requis que dudit fief nous le vausissons recepvoir en nostre foy et hommage en prenant nos droitures, qui pour ce nous appartenoient : lesquelles elle nous offry aveuc le bouque et les mains.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Non omnes vero vassalli, ut observat de Lauriere in Gloss. Juris Gallici ad vocem Bouche, indistincte ad osculum admittebantur : solis nobilibus id permissum fuisse, colligitur ex Speculatore lib. 4. de Feudis. § Quoniam 2. 66 :
Porro in regno Franciæ facilius se expediunt, nam nobilis homo flexis genibus, coram Rege et immissis manibus junctis intra manus regias, sibi fidelitatem jurat, et Homagium facit et rex illum recipit ad Osculum ; si vero sit ignobilis, licet habeat nobile feudum, non recipitur ad Osculum.
Id confirmat le Roman de la Rose MS. :
Mais il m'a lors par la main pris,
Et me dist, je t'aime moult et pris,
Quand tu as respondu ainsi,
Oncques cette parole n'issi
D'home vilain mal enseignié,
Et si y as tant gaaingnié,
Que je vueil pour ton advantage
Qu'orendroit me fasses homage,
Et me baises emmi la bouche,
A qui nul villains home ne touche,
A moi touchier ne laisse mie
Nul home, ou il ayt villenie.
Je n'i laisse mie touchier
Chascun bouvier, chascun bouchier,
Mais estre doit courtois et frans
Celui duquel homage prens.
Adde Bellomanerium cap. 48. pag. 265. Observandum tamen, præeunte D. de Lauriere, non hominium modo per voces, manus et osculum oris, in quibusdam Consuetudinibus intelligendum [] esse, sed iis quoque sacramentum fidelitatis exprimi. Remensis art. 59 :
Ne doit l'ancien vassal, audit nouveau Seigneur feodal seulement que la foy, et homage, qui est la bouche et les mains.
Hinc in Consuetudine Paris. hominio manuum et oris tantum obnoxium esse vassallum dicitur ; aliquando vero et hominium ejusmodi et fidelitatis sacramentum debere. Vide art. ejusdem Consuetud. 3. 4. 26. 66. et art. 106. Consuetud. Calniacens.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ab oris osculo interdum eximebantur feminæ, pudoris et honestatis causa, præcipue cum Episcopis hominium præstabant. Homagium præstitum Hugoni Carpentorac. Electo ann. 1332. ex Schedis D. de Remerville Aptensis :
Fecit eadem domina tutrix... homagium, et fidelitatem juravit solemniter ipsi domino Electo flexis genibus, manibus tam ipsius dominæ tutricis quam prædicti Refforciati junctis infra manus dicti domini Electi, et insuper osculum bonæ fidei præstitit ipse Refforciatus eidem domino Electo, remisso ejusdem dominæ tutricis Osculo propter honestatem.
P. Carpentier, 1766.
At non omnes episcopos male habebat ille scrupulus. Homag. ann. 1328. in Chartul. eccl. Lingon. ex Cod. reg. 5188. fol. 90. v° :
Domicellæ Johanneta relicta dicti Bridart et Aalipdis de Roura.... fidelitatem præfati dom. episcopi, junctis suis manibus intra manus dicti dom. episcopi positis, una post aliam intraverunt, ac ipsi dom. episcopo præsenti, viceque et nomine ecclesiæ suæ Lingonensis stipulanti et recipienti, homagium ligium fecerunt, pacis obsculo interjecto.
Qui religiosiores fuere, scrupuli pœnam interdum luerunt. Sic ecclesia Cameracensis privata est homagio terræ d'Oisy, quod nunc regi, quatenus comiti Atrebatensi, præstatur. Cujus facti rationem ita prodit Codex MS. eccl. Camerac. :
J'ai trouvé que jadis au temps de l'évesque (Guillaume II. qui fut évêque de Cambrai depuis 1337. jusqu'à 1342. qu'il fut transferé à Autun) surnommé d'Oussomme (d'Aussone) lixe. évesque, une dame d'Oisy annoncha devers lui pour demander licence de relever sa terre ; lequel évesque lui assigna jour, dont elle se vanta qu'elle le baiseroit, car il estoit renommé d'estre le plus bel homme de son temps. Et quant l'évesque le sceut, il proposa de s'en garder. Et cette dame vint au jour assigné, et l'évesque l'envoya à son bailli pour recevoir son relief ; ce que la dame ne digna faire ; mais par dépit s'en ala au conte d'Artois et releva sa terre de lui. Et depuis a tousjours esté la terre d'Oisy relevée du conte d'Artois, qui paravant estoit Cambresis et vraie Empire.
Idem factum refert alter Codex MS. Chronic. Camerac. in Tabul. S. Autberti sign. F. sub Joanne de Bethuna, qui sedem Cameracensem obtinuit ab ann. 1200. ad ann. 1219. his verbis :
Une dame d'Oisy reprinst la ville d'Oisy du conte de Flandres, qui adonc estoit quens d'Artois, pour ce que anchien dient qu'il y eult un évesque à Cambray, qui fut moult biaulx et preudhomme, et ot nom Jehan de Bethune, duquel évesque ceste ville d'Oisy et les appartenances devoit estre tenue de ses prédécisseurs évesques de Cambray et quens de Cambresis. Or advint que quant celle damme vol venir à l'hommaige de cel évesque de se terre d'Oisy, elle envoya à l'évesque pour scavoir le jour et le lieu, quand et où il le volroit recepvoir, et il lui fist sentir et scavoir par ung de ses cappellains le lieu et le jour où il le recepvroit à sen hommaige.[] Quand la damme oy ce, elle dist par esbanoy ensy : Je doy estre moult lye, quand je baiseray le plus bel prélat que on sace en ces terres. Cil cappellain s'en partit à tant et revint à l'évesque son seigneur et luy dist que ly damme venoit moult voulentiers à son hommaige, et ly recorda les parolles que li dammes avoit dittes. Quant li évesques les ot oyes, il, qui trop ot estroite conscience, pensa et puis dist que ja ly damme ne se poroit vanter qu'elle le uist baisier, pour ce que pourroit estre pechet pour le délit : à quoy poeultestre la damme n'entendoit mye en ce cas. Et quant la damme vint pour son hommaige faire, cil évesques le voeult faire recepvoir par son bailli et ne le vault oncques recepvoir de luy, et elle s'en parti courchié et s'en ala tantost d'icelluy terre faire hommaige au conte dessudit. Ainssy et par celle occoison fu ly hommaige de la terre d'Oisy ostés de l'Empire et de le conté de Cambresis : mais adès en retint on le nom ; car on le nomme Oisy en Cambresis. Assés ont esté de prélas et de preudhommes, qui pour sy peu de choses ne lairoient mye perdre ung tel hommaige. Et cil quens reprist cel hommaige du Roy en accroissement de ses aultres fiefs.
P. Carpentier, 1766.
Verum ut pudori simul et ceremoniæ usuali fieret satis, cum tutrix hominium præstabat pro pupillo, illum osculandum domino præbebat. Inquisit. ann. 1448. ex Tabul. D. Venciæ :
Joannes Borelli senior... respondit... hæc dici audivisse ab ejus patre, qui fuit camerarius dom. Agouti de Agouto, nepotis seu felesenni dictæ dom. Raybaudæ... quod in ejusdem præstatione, dum ille, qui hujusdem homagium recipiebat nomine curiæ, osculum, ut est moris, recipere vellet ab eadem dom. Raybauda ; ipsa tum ad hoc obtulit supradictum ejus nepotem seu felesennum tunc pupillum, quem in suis brachiis propriis accepit, dicendo : Vesi quis oscularet ; ob quod ipse dominus, qui hujusdem Homagium recipiebat, dictum pupillum osculatus fuit.
P. Carpentier, 1766.
Prælati stola induti hominium præstabant. Charta ann. 1374. ex Tabul. monast. Montisol. :
Saxius Montisolivi abbas constitutus ante præsentiam Petri Isarni judicis majoris et locumtenentis Arnaudi de Hispania senescalli Carcassonæ et Biterris, et tenens stolam in suo collo, more prælati, recognovit se tenere a dom. rege locum de Monteolivo, tunc in pariagio cum ipso,... ad juramentum fidelitatis, quod et incontinenti præstitit dicto judici majori super sancta quatuor Dei Evangelia, manibus suis corporaliter tacta, cum stola in collo, salvo honore et honestate, more prælatorum.
P. Carpentier, 1766.
Præstito homagio, et altera die eodem recognito seu ratum habito, vassallus domino feudali fidelitatis sacramentum solemniori ritu jurabat. Hujus rei exemplum sit Charta ann. 1236. in Reg. 30. Chartoph. reg. ch. 142 :
Præsentis scripti serie apertissime declaratur, quod Jacobus Dei gratia illustris rex Aragonum et Majoricarum, comes Barchinonæ et Urgelli, et dominus villæ Montispessulani, filius quondam illustris Mariæ reginæ Aragonum et dominæ villæ Montispessulani, ad interrogationem domini Johannis de Montelauro, eadem gratia episcopi Magalonensis, recognovit se eidem præcedenti die Homagium sibi fecisse pro villa Montispessulani et castro de Palude, quod vulgo dicitur Latas, quæ ab episcopo Magalonensi tenet in feudum ; et statim facta recognitione Homagii, dictus dominus rex domino Johanni de Montelaur [] episcopo supradicto et ecclesiæ Magalonensi præpositis super altare S. Firmini in Montepessulano, Corpore Jesu Christi, cruce, reliquiis et textu Evangeliorum aperto, sacrosanctis Evangeliis manu tactis, sacramentum fidelitatis in modum præstitit subsecutum, etc.
Vide supra in Fidelitas.
P. Carpentier, 1766.
Erectis digitis, altero homagii et fidelitatis formulam recitante, homagium præstare consueverant Poloni, ut discimus ex Charta ann. 1385. tom. 5. Cod. diplom. Polon. pag. 83. col. 1 :
De justis eorum bonis paternis successive unum post alium per traditionem osculi infeudavit (archiepiscopus Rigensis) et postquam surrexissent, juxta consuetudinem erectis digitis, ad pronunciationem domini Joannis de Rosen supradicti jurantes, omagium et fidelitatem domino suo archiepiscopo mutuo præstiterunt.
In homagiis dominus rogabat vassallum, an scilicet Homo fieret suus, fidelitatemque sibi in posterum præstiturus esset ? Hominium Guidonis de Severaco ann. 1246. in Regesto Tolosano :
Ego Guido de Severaco confiteor, et in rei veritate recognosco vobis Dom. meo Raymundo Dei gratia Comiti Tolosæ, Marchioni Provinciæ præsenti, et interroganti, me tenere in feudum, etc.
In homagio, quod Rex Angliæ Edwardus II. Philippo Regi Franciæ præstitit Ambiani 6. Febr. ann. 1329. pro Ducatu Aquitaniæ, etc. inter utrumque Regem convenit, homagium ejusmodi in posterum a Regibus Anglicis præstandum hac forma :
Le Roy d'Angleterre duc de Guienne tiendra ses mains entre les mains du Roy de France : et cil qui parlera pour le Roy de France, addressera ses parolles au Roy d'Angleterre duc de Guienne, et dira ainsi : Vous devenez homme lige du Roi de France, et lui promettez foi el loiauté porter ? dites, Voire. Et ledit Roy et Duc et ses successeurs Ducs de Guienne diront, Voire. Et lors le Roy de France recevra ledit Roy d'Angleterre et Duc audit Hommage lige, à la foy, et à la bouche, sauf son droit, et l'autrui.
Ex Schedis MSS. et Froissart. 1. vol. cap. 15. Vide Consuetud. Andegav. art. 137. 138.
Fidei professio, quæ in Homagiis præstabatur, reciproca erat : nam ut fidelitatem domino vassallus, ita et vassallo dominus illius personam, et feuda, ac in iis jura, se conservaturum pollicebatur. Domnizo lib. 1. de Vita Mathild. cap. 11 :
Voceque mox viva juravit Rex sibi vitam,
Atque suos artus, et honorem Principis aptum,
Absque dolo recte servare per omnia semper.
Occurrit passim in Regesto Tolosano hæc formula in homagiis, quæ Raimundo Comiti præstita sunt a nobilibus Tolosanis, Aginnensibus, et Ruthenensibus ann. 1248 :
Ad hoc nos dictus Comes recipientes dictam confessionem et recognitionem fidelitatis, et homagium a vobis dicto N. pro prædictis feudis in forma præscripta, promittimus vobis quod tam personam vestram, quam dicta feuda, et omnia jura, quæ in eis habetis, contra quoslibet molestatores, qui super hoc eis injuriari voluerint, bona fide defendemus.
Homagium præstitum Comitissæ Vien. a D. de Racurello ann. 1237. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 19 :
Versa vero vice supradicta Comitissa promisit eisdem dominis de Rancurello, ut ipsos contra omnem hominem semper defendat et amparet Dominus Comitatus, qui eos super Rancurello et ejus mandamento vel pro prædictis conveniret vel guerrizaret.
[] Ratio autem ejusmodi sacramenti dominici a fide ducitur, qua uterque, dominus scilicet et vassallus, invicem tenentur. Nam ut est in Regiam Majest. lib. 2. cap. 67. § 1. apud Glanvillam lib. 9. cap. 4. Bractonum lib. 2. tract. 1. cap. 35. § 2. Brittonem pag. 170. et in Fleta lib. 3. cap. 16. etc.
mutua debet esse dominii et homagii fidelitatis connexio ; ita quod quantum homo debet domino, ex Homagio, tantum dominus debet homini ex dominio, præter solam reverentiam
. Philippus de Beaumanoir cap. 58 :
Et ce qu'on dit que voir que s'est que li Sires doit autant foi et loiauté à son home, come li home fet à son Seigneur, ce doit estre entendu, en tant come cascuns est tenus li uns vers l'autre : car porce se li Sires justise son homs par bonne cose contre se volenté, ne ment-il pas sa foi vers luy.
Assissiæ Hierosol. cap. 198 :
Le Seignor est tenus à son home, se me semble, pour la foi, qui est entre eus de toutes les choses avant dites de quoi home est tenus à son Seignor : car entre Seignor et home, ne n'a que la foi ; et la foi doit estre entre eaus as choses avant dites, mais que tant que l'home doit à son Seignor reverence en toutes choses ; et chascun doit garder sa foi l'un vers l'autre fermement, et enterinement endroit soi, par sa foi et sa loiauté et son honour garder et bone renomée.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Hominium sub conditione aliquando præstitum : si quis enim imparem se novisset injuriam sibi illatam ulciscendo, aut quod vi ablatum sibi fuerat recuperando, alterius potentioris domini hominem se futurum atque ab eo possessiones suas in feudum recepturum se pollicebatur, modo ipsi auxilium suppeditaret quod cogitatis perficiendis satis esset. Hujus exemplum suppeditat Appendix ad Marcam Hispan. col. 1132 :
Quod Bernardus Atto Vicecomes indigne ferens, perrexit ad Comitem Tolosanum, et fecit ei hominium sub tali conditione, quod si tantum ei conferret auxilium ut sæpedictam civitatem posset recuperare, teneret pro eo civitatem et comitatum.
Interdum hominium non per seipsum, sed per alios præstabat vassallus, idque ex peculiari pacto ac conventione. Exstat quippe in Historia Remensi MS. Joannis Rogerii Diploma Henrici Leodiensis Episcopi, ann. 1269. quo Johanni Remensi Archiepiscopo homagium se debere
per tres homines tantum
, non vero per quatuor, uti contendebat Remensis Antistes : denique
ad instantiam bonorum pro bono pacis eidem Archiepiscopo fecisse Homagium nomine suo in pratis de Donzeio per tres homines
agnoscit,
videlicet per Lambertum de Chevetoigne, Egidium de Fermes Milites, et Jacobum de Guignon Armigerum, etc
. Interdum denique aliæ erant ac peculiares hominiorum conditiones, cujusmodi est illa, quam juvat hocce loco describere ex Charta originali, data Paris. die Mercurii ante festum S. Michaelis ann. 1329 :
A tous ceus, qui ces presentes lettres verront, Robert d'Artois Comte de Beaumont, salut. Sachent tuit, que come nostre amée Cousine, Madame Marie de Brébant, Dame d'Arschot et de Virzon, nous fust tenue à faire deux Hommages pour raison de sa terre de Virzon, à li appartenante au lieu, que on dit Beaucheines entre nostre terre de Meun sur Eure, et la terre de Vierzon, et l'autre hommage au lieu au gué de Noies, pour cause de la suite de ses hommes des appartenances en nostre terre de Meun, en tele maniere, [] que nous et la Dame de Vierzon devons estre à cheval, et nostre cheval, les deux piés devant en l'eaue dudit gué, et les deux piez derriere à terre seche pardevers nostre terre de Meun : et le cheval à ladite Dame de Vierzon, les deux piez derriere en l'eau dudit gué, et les deux devant à terre seche par devers nostre terre de Meun, etc.
Vide in Bombus, et in Relevium.
Hominium subsequitur sacramentum fidelitatis, nam eo præstito, vassallus, tactis sacrosanctis Evangeliis, fidelitatem domino pollicebatur, stans, non flexis genibus. Aliquando vero fidem seu sacramentum fidelitatis subsecutum est hominium, ut videre est in Charta ann. 1179. tom. 2. Hist. Lotharing. col. ccclxxxi :
Post factam fidelitatem, et præstito ordine præmisso juramento, faciat Hominium Primicerio.
Idem colligitur ex Hominio præstito ann. 1237. tom. 1. Hist. Dalphin. pag. 18 :
Et inde fidelitatem juratam super sancta Dei Evangelia et Homagium fecerunt.
Neque tamen semper hominio adjunctum erat sacramentum fidelitatis ; sed interdum absque eo hominium, interdum etiam absque hominio fidelitatis sacramentum præstabatur, uti in voce Fidelitas docuimus. Ut porro variæ ac diversæ erant feudorum, ita et hominiorum, duæ potissimum obtinuere species, planum et ligium. De ligio agemus in hac voce.
P. Carpentier, 1766.
Homagium Corporis, Quo quis alterius servum se vel hominem de corpore profitetur. Charta ann. 1231. inter Instr. tom. 6. Gall. Christ. col. 446 :
Præcipimus universis et singulis firmiter observari, quod non faciant aliquem dominum per Homagium corporis et servitutis, quamdiu in dicta villa voluerint commorari.
Sed et
P. Carpentier, 1766.
Homagium, nude, idem quod Servagium, Servi conditio. Charta ann. 1264. in Chartul. S. Corn. Compend. fol. 107. v°. col. 2 :
Nos dictos fratres esse homines de corpore ecclesiæ nostræ dicebamus, ipsis fratribus e contrario dicentibus et negantibus se esse homines nostros, immo se esse liberos ex omni costa asserentibus. Tandem post aliquas controversias, de bonorum consilio super dicta discordia servagii seu homagii... compromisimus.
Homagium Francum, Nulli servitio obnoxium. Reg. feud. Aquit. in Cam. Comput. Paris. sign. JJ. rub. fol. 36. r° :
Quæ omnia tenet (Anessancius de Serras miles de Landarrone) a dicto domino rege, cum uno pari cirothecarum albarum sine seda de sporla et cum Homagio franco.
Occurrit ibi pluries.
P. Carpentier, 1766.
Homagium Honorabile, Eodem intellectu. Charta Alfonsi comit. Pictav. et Tolos. ann. 1256. in Reg. 30. Chartoph. reg. ch. 551 :
Nicholaus episcopus Coseranensis de voluntate et assensu capituli Coseranensis nomine ecclesiæ suæ recepit a nobis in feudum honorabile civitatem Coseranensem,... pro quibus omnibus fecit nobis Homagium honorabile idem episcopus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Homagium Juratum et Ligium, Cui adjunctum erat sacramentum fidelitatis. W. Wyrcester Anecd. in Libro nigro Scaccarii pag. 536 :
Obicitur etiam ipsi Regi Angliæ, quod ipse homagium ligium et juratum sibi (Philippo Valesio Regi Fr.) fecit.
Et pag. 538 :
Nec dici potest, quod in Homagio facto per dominum Regem, fuit contentum tacite juramentum,... quod verbum Ligium ex sui significatione nullatenus hoc importat,
P. Carpentier, 1766.
Homagium Justiciale, Quod ex jure debetur. Charta ann. 1531. in Reg. [] 4. Armor. gener. pag. 25 :
Johannes Guilhiæ,... manus suas tenens ... in manibus nobilis Florencii de Rastello,... fecit Homagium ligium et Justiciale.
P. Carpentier, 1766.
Homagium Ligium, Illud dicitur, quo fidelitas domino contra quemvis juratur. Homag. Joan. ducis Brit. ann. 1403. ex Cod. reg. 8542. 3 :
Arnaldus de Corbeia miles, cancellarius Franciæ, exposuit alta et intelligibili voce verbis Gallicis subsequentia : In Effectu, domine dux Britanniæ, homagium quod fecisti domino regi hic existenti, intelligit ipse dominus rex quod dictum Homagium sit ligium ; quoniam omnia homagia, quæ sibi faciunt et præstant vassalli sui et maxime pares Franciæ, de quibus estis unus, sunt ligia.
Vide infra in Ligius.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Homagium Manuale. Vide supra.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Homagium Militare, Quale militem decet. Charta hominii Radulfi de Chasteauneuf ann. 1208 :
Fecit Homagium Militare dicto domino Comiti flexis genibus, junctis manibus, prout est in talibus consuetum.
P. Carpentier, 1766.
Homagium de Paga quid sit, explicat Consuet. Norman. part. 1. cap. 30. ex Cod. reg. 4651 :
Fit homagium quandoque de pace servanda, quod Homagium de Paga nominatur, eo quod fit in pagam concordiæ inter aliquos reformatæ, ut quando aliquis sequitur alium de aliqua actione criminali, et pax inter ipsos reformatur, ita quod secutus facit ei homagium se altero de pace illa conservanda.
Eadem vernacule ibid. :
L'homage est fait aucune fois de garder paix, et est appellé Homage de Paie, pour ce qu'il est fait pour paix et en affirmation de la concorde qui est refformée entre aucuns.
Vide Hominium pro Emenda.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Homagium de Persona, Illud est quo vassallus dominum suum feudalem contra quemvis adjuturum se profitetur, non ita tamen ut nemo excipi possit. Consule quæ de duplici Ligeitate docuit D. Cangius in voce Ligius. Instrument. ann. 1339. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 388. col. 1 :
Anno 1339. Indict. vii. ipsa indict. mutata cum anno, 12. mens. Nov. Nobilis domicellus Ulricus Tibaudi facit Homagium de Persona ante omnes homines et personas, exceptis dom. nostro Rege Francorum, et dom. Joanne de Cabilone domino de Arlaco, quibus est primo, ut asserit, ad homagium obligatus, illustri Principi DD. Humberto Dalphino Vienn. promittens dictus Ulricus dictum dom. Dalphinum de placito, et de guerra juvare contra omnes personas exceptis duobus dominis supradictis, et Archiep. Bisuntinensi, et Episc. de Bala.
Hujus homagii exstat formula in Lib. nig. Scaccarii Anglici pag. 7. ex Charta Conventionis inter Henricum Reg. Angl. et Robertum Comit. Flandr. :
Robertus Comes Flandriæ, fide et sacramento assecuravit Regi Henrico vitam suam et membra, quæ corpori suo pertinent, et capcionem corporis, ne Rex eam hanc (l. habeat) ad damnum suum, et quod juvabit eum ad defendendum regnum Angliæ contra omnes homines, qui vivere et mori possunt, salva fidelitate Philippi Regis Francorum.
Vide Membrum 2.
Homagium Planum, vel Simplex, ad discrimen Ligii, dicitur Hommage Plain, quod nude fit, et cui non adjunctum est sacramentum fidelitatis, vel illud, in quo quis excipitur. Regestum Feodorum Campaniæ fol. 105 :
Gaufridus de Villemaur fecit Homagium ligium, et aliud Planum : Ligium est apud Villam Mauri, et Planum apud Paleiz.
Et fol. 118 :
Joannes Maucosins fecit Homagium [] de eo,... nescit, utrum sit planum vel ligium, et propter hoc inquirendum est.
Occurrit ibi crebro Planum Homagium, ligius de plano feodo, fol. 71. 76. 83. 94. 101. etc. Charta Guidonis Cansdaveine Dom. du Pleissié ann. 1258. in Tabulario Corbeiensi lib. 1. Chart. 22 :
Tenrons en fief lesdits 40. muiz d'aveine à Plain Homage sans ligée.
In Consuetud. Rupellensi art. 4 :
Quand aucun vassal tient à Homage Plain ou lige aucunes terres et fief noble, etc.
In Consuetudine Ambian. art. 7. 25. et 189. duplex genus feodorum observare est, ac primum quidem, quod alteri dignitate præfertur, feodum, quod in Parriam tenetur, Fief tenu en Pairrie ; alterum, quod tenetur in planum homagium, Fief tenu en Plain Hommage. Plani homagii mentio præterea fit in Consuetudine Pontivensi art. 77. et in Pictavensi art. 108. ubi duplex perinde homagium esse dicitur, aliud ligium, aliud planum, et art. 113. homagium planum non tactis Evangeliis fieri, secus de ligio. Adde art. 133. 148.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Quæ quidem, si paulo attentius a D. Brussel perpensa fuissent, æquiori haud dubie censura carpsisset. Ex his quippe manifestum fit vix aliud ullum, præter planum et ligium, notum hisce temporibus homagium fuisse ; imo inter utrumque non modicum interfuisse discrimen. Recte igitur observavit D. Cangius duplicem hanc hominiorum speciem potissimum obtinuisse, quod alias species exstitisse dicere est, nec minus quoque unum per alterius discrimen apte definivit, clara omnino notione ; cum enim, nude, dixit D. Cangius addendo :
cui non adjunctum est sacramentum fidelitatis,
mentem suam non obscure declaravit. Fuere etiam, fateor, homagia non ligia in quibus nemo excipiebatur ; quid inde ? Virum cetera eruditissimum non omnia vidisse, quod conditionis humanæ vitium est, non ingenii : verum nec illud prætermissum voluit D. Cangius, cum duplicem Ligeitatem distinxit, quod in voce Ligius consulere licet. Qui vero hominium planum debebat, liber et immunis erat erga dominum feudalem ab omni servitio sive curiæ, placiti aut exercitus ; unde ejusmodi feuda primum quidem alodia, dehinc sub hominii conditione alicui domino subjecta fuisse non immerito existimat idem D. Brussel. Hæc autem hominii species circa medium xiii. seculum ab ordinario indistincta esse cœpit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Hominagium Plenum de franco servitio sine ligiatione, quo vassallus servitium militare, nulla exceptione facta, domino feudali pollicetur. Charta anni 1241. ex Tabular. Compend. :
Hominagium Plenum de Franco servicio sine ligiatione fecit Ansoldus de Faciet Miles Abbati et Conventui S. Cornelii Compendiensis, super quod habetur, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Homagium Rectum, Quod Regi nullo medio præstatur. Charta ann. 1276. Chartular. Domus Dei Pontisar. :
Possidebant omnes res hujusmodi et omnes res alias spectantes ad res prædictas superius expressim nominatas in feodo et recto Homagio nude et immediate a Domino Rege Franciæ.
In alia vernacule scripta eod. anno Ibid. ubi de iisdem feodis :
Tenoient au chastel de Biaumont nu à nu du Roi de France et en fié.
P. Carpentier, 1766.
Homagium Rusticale, Quod a rusticis seu servis debetur. Homagia nobilia et rusticalia, in Charta ann. 1355. ex Reg. 93. Chartoph. reg. ch. 173. Vide supra Homagium corporis. []
Homagium Solidum et Non Solidum, id est, ligium et non ligium. Constitutiones Catalaniæ inter dominos et vassallos MSS. cap. 31 :
Duplex est Homagium, videlicet Homagium solidum, et non solidum. Homagium solidum est quasi gerens legalitatem et fidelitatem. Nam homo solidus adversus omnes gerit fidelitatem domino suo : et ita in homagio solido nullus excipitur, quando fit quantum ad verba, sed quantum ad rectum intellectum, ille qui generalem habet jurisdictionem, intelligitur exceptus : nam, contra illum non tenetur dominum suum juvare : ex quo evidenter apparet, quod nullus potest facere Homagium solidum duobus, quia talem simplicem fidelitatem, in qua nullus intelligitur exceptus, præter generalem jurisdictionem habentem, non potest aliquis facere duobus. Est autem Homagium non solidum, quando aliquis excipitur faciendo Homagium, cum dicitur : Facio tibi homagium, excepta fidelitate, quam debeo domino meo solido. Vel sic : Facio tibi Homagium in hoc, excepto quod possim mihi alium dominum constituere, contra quem nolo teneri te juvare : item si excipiatur aliqua persona, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Hujusmodi homagiorum plurima occurrunt exempla, inter ea quæ in Commentariis ad Historiam Delphinatus referuntur. In homagio per Aymonem de Bocsozello Dalphino ann. 1290. præstito tom. 1. Hist. Dalphin. pag. 21 :
Salvis et exceptis homagio et fidelitate unius domini, quemcumque dictus Aymo vel prædecessores sui sibi constituerint, vel quem dictus Aymo vel hæredes sui sibi constituere voluerint in futurum.
In alio ann. 1293. ibid. pag. 36 :
Facientes ipsi domino Dalphino et ejus hæredibus Homagium ligium et fidelitatem contra quamcumque personam, Collegium, Universitatem, excepta persona Imperatoris, et honore et corona Imperii, et excepto Abbate Insulæ-barbaræ, et excepto D. Episc. Vasionensi.
Homagium Liberum. Charta Guillelmi de Maineriis Militis ann. 1248. in Tabul. S. Judoci :
Quæ omnia de dicta Ecclesia nos per Homagium liberum quondam tenentes, ipsi Ecclesiæ eschangiavimus pro 60. sol. Paris.
Hominium pro Emenda, vel pro pace habenda, vel pro debito solvendo : cum quis criminis alicujus reus, cum eo, quem offendit, vel illius hæredibus, ita paciscitur, ut quoad vixerit, vassallus illorum sit, eoque nomine hominium iis præstet : vel si non est solvendo idoneus, vice debiti vassallum creditoris se constituat, eique hominium exhibeat. Usatici Barcinonenses MSS. editi a Raimundo Bereng. et Adelmodi Comit. Barcin. cap. 3 :
Aguayt et encalz de cavallario, et assalt de castello, emendetur per Hominaticum et per aliscaram, sicut visum fuerit judicanti.
Cap. 72. De compositionibus juxta leges :
Judicant nempe omnes homines æqualiter, nihil vero judicant inter vassallum et seniorem, quia in legibus non invenitur Hominaticum, et ideo facienda sunt, quæ sunt secundum usaticum.
Constitutiones Catalaniæ inter dominos et vassallos MSS. cap. 35 :
Causa quandoque intervenit, quando dicitur in promissione : Ideo constituo me tuum hominem, quia tu dedisti mihi tale feudum, vel ut me defendas in jure meo a talibus meis adversariis, vel in emendam injuriæ, quam dicis me tibi intulisse.
Cap. seq. dicitur ejusmodi homagium non transire in hæredes, nisi per stipulationem, quæ intervenit in emendam, [] ille, qui homagium stipulatus est ac promisit, bona sua ei, quem in dominum accepit, subjecerit, recipiendo ea ab ipso in feudum. Secunda Curia Generalis Catalaniæ sub Jacobo Rege Aragon. ann. 1299. MSS :
Item quod pro aliquo debito non fiat de cætero Homagium in Catalania aliquo tempore, nisi fuerit debitum, quod debeatur pro fine captionis sui, vel amici sui, vel pro matrimonio, et si contra fieret de cætero, quod contractus iste non valeat.
Id dilucidius explicatur in Charta alia ejusdem Regis :
Nisi pro debito, quod deberetur pro faciendo fine seu remissione captionis debitoris vel amici sui, vel pro debito, quod deberetur causa matrimonii.
Vetus Consuetudo Normanniæ MS. 1. part. sect. 3. cap. 16 :
Hommage est fet aucunefois pour garder pés, et en cel homage denommé est dit Homage de paiement, pour cen que pour tel Homage pés et concorde soit reformée entre aucuns. Si comme quant aucun sieut un autre d'aucun crime, et pés est reformée entre eus, ensi que icelui, qui est suis del crime, fet hommage à l'autre pour garder lui pés.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Hujusce moris, quo quis alterius quem offenderat, vel illius hæredum, vassallus hominio constituebatur, exemplum insigne profert Sententia Innocentii II. PP. ann. 1133. apud Acherium tom. 8. Spicileg. pag. 177. contra auctores cædis Archembaldi Subdecani Aurelian. de qua S. Bernardus Episc. 171. et Petrus Vener. Abb. Cluniac. lib. 1. Epist. 17 :
Noverit vestra dilectio quoniam Goffredus de Viconovo nuper ad nos veniens in præsentia Fratrum nostrorum jurejurando firmavit, quod salva fidelitate carissimi filii nostri Ludovici Francorum Regis ligium Hominium faciet dilectis filiis nostris Stephano subdecano, Si. præposito, et aliis cognatis et nepotibus Archembaldi bonæ memoriæ Aurelianensis subdecani, qui hoc recipere voluerint, et tam ipsis quam omnibus aliis qui cum eodem defuncto fuerant exulati, vitam et membra et bona jurabit, et cum eo meliores de cognatione ipsius eandem securitatem jurabunt. Hoc etiam addito quod fideliter laborabit, quatinus Henricus similiter juret idem et faciat, et uterque Aurelianensi Ecclesiæ quam graviter læserunt satisfaciet. Præterea Herveus de Vico-novo, Hugo nepos ejus, et Thebaldus Hervei, et cum eo tot milites ut centesimum numerum compleant, et centum quadraginta de melioribus burgensibus urbis Aurelianensis, quos ad hoc poterunt invenire, prædictis Archembaldi subdecani parentibus Hominia facient.
Hominium Pacis. Tradit Butilerius lib. 1. tit. 82. triplex esse homagium : primum quod feodi dicunt, alterum servitii, tertium pacis, quod sic definit :
Le tiers si est si comme ils sont hommes, qui ont juré à faire tenir et garder paix au Seigneur.
Et infra :
Item se paix est faite pour le Seigneur, aussi peus savoir et entendre, qu'il peut obliger ses hommes à la paix tenir et garder par la foi de leur hommage.
Robertus Monachus lib. 2. Hist. Hierosol. pag. 39. de Alexio Imp. CP. :
Requisivit a nostris, ut sibi Principes exercitus facerent Hominium, id est, securitatem pacis.
Et mox :
Fecerunt igitur ei cum sacramento Hominium, tali conditione, ut tamdiu duraret, quamdiu ipse perseverasset in sacramento suo et promissione.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Huc etiam spectat quod refert Sugerius in Vita Ludovici Grossi cap. 1. Captos scilicet a Guillelmo II. Rege Angl. nullo modo
evinculari potuisse, donec [] suscepta ejusdem Regis Angliæ militia, Hominio obligati regnum et Regem impugnare et turbare jurejurando firmaverunt
. Eadem notione Radulphus de Gestis Tancredi apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 119 :
Illic Boamundus oblatus Alexio, ei jugo, Quod Hommagium vulgo dicitur, subditur.
Et infra :
Nam quid de Ducibus Galliæ dixerim, quibus ipsa sua multitudo non modo jugum Hommagii subtrahere, verum etiam rebelles quosque debuerat subjugare.
Hominia Plevita, in Consuetudinibus Barcinonensibus, quæ Surita et Garibaius pleytos Homenages vocant, Homages de plejure nostri, facere dicuntur, qui pro domino fidejubent, vel erga superiorem dominum, vel erga alium quemvis, illiusque verba et conventa præstant, eoque nomine ei, cui fidejubent, hominium faciunt. Butilerius lib. 1. tit. 82 :
Encore dient le sages qu'il y a un autre hommage, qui est appellé Hommage de plejure : car l'homme doit faire plejure pour son Seigneur pour l'honneur de lui, et tout ce est en droit et par raison. Et l'avés peu voir par le Roy de France, qui fut prisonnier en Angleterre, comment il fut ordonné que plusieurs nobles Barons, qui estoient ses hommes, s'en allassent en Angleterre tenir prison pour lui, et faire plejure.
Vetus Consuetudo Normanniæ cap. 29 :
A hommage est adjointe plevine : car l'Hommage doit plevir son Seigneur en toutes cours, s'il est suy de mesfect, qui appartienne à sa personne, et qu'il sera à droit aux termes, qui lui seront mis, et de ses namps delivrer et d'emprunts, tant comme la rente qu'il lui doit d'un an, se peut estendre.
Assisiæ Hieros. cap. 206 :
Et home doit tant plus à son Seignor, par la foy qu'il li est tenu, que le Seignor à luy, que home doit entrer en ostage pour getter de prison son Seignor, se il l'en requiert, ou fait requerre par certain message. Et chascun home qui a fait homage à autre est tenu par sa foy s'il trouve son Seignor en besoing d'arme à pié entre ses ennemis, ou leue qui soit en peril de mort, ou de prison, faire son loyal pouvoir de remonter le, et de rejetter le d'icelui peril, et se il autrement ne le peut faire, il li doit donner son cheval, ou sa bête sur quoi il chevauche, se il la requiert, et ayder le à mettre sus, et ayder le en son pooir à son corps sauver
. Ejusmodi vero hominii formula ita concipitur in Hominio Mariæ Beneharnensis Vicecomitissæ Ildefonso Aragoniæ Regi præstito æra 1208. quod descripsit Marca in Hist. Beneharn. lib. 7. cap. 1. n. 2 :
Ut autem hoc totum, quod supra scriptum est, per bonam fidem sine omni enganno attendatur, vobis domino Regi ex parte Dominæ Mariæ promitto hoc et convenio vobis in Dei fide et legalitate mea et ordine, et in osculo pacis et veritatis, quod si forte D. Maria supradicta vellet infringere, ego attendam ad vos, et adjuvabo vos, etc.
Et infra :
Ego quoque Fortunius Dat, et ego Raymundus Ot de Arbus, et ego Ogerius de Golirs idem similiter vobis Domino Regi in bona fide et sine omni enganno promittimus, et vobis hominium facimus.
Homagium per Stipulationem. Bracton. lib. 2. tr. 1. cap. 35. § 2 :
Item contrahitur Homagium de utriusque voluntate, tam domini, quam tenentis, etc.
Constitut. Catalaniæ inter dominos et vassallos MSS. cap. 84 :
Licet de jure Romano homo liber non possit servum se facere alterius per aliquam simplicem pactionem, nec etiam per confessionem, factam in jure : potest tamen per confessionem[] aliquis suam gravare conditionem, quia per pactionem interveniente scriptura, potest aliquis homo liber se constituere ascriptitium. Et ita aliquis liber homo per pactionem videlicet et per stipulationem potest se constituere hominem alicujus nobilis, et potest ei facere homagium. Et quando super hoc, scilicet ut aliquis liber homo constituat se hominem alicujus hominis nobilis, concipitur stipulatio, intervenit de consuetudine generali Catalonensi osculum, in hunc scilicet modum : Dominus tenet tunc inter manus suas manus illius, qui facit homagium, et ille flexis genibus facit homagium, per stipulationem, promittendo illi domino inter manus suas fidelitatem. Et ipse dominus in signum, quod versa vice eidem fidelis erit, ipsum osculatur. Nam eamdem fidelitatem dominus debet suo vassallo, quam vassallus domino suo : tenebitur enim dominus ipsum juvare, et custodire ab inimicis, vel pro posse suo ipsum in suo jure defendere. Et quamvis illud homagium introductum non sit de jure Romano, seu civili scripto, introductum est tamen usu diuturno Catalonensi, qui legem imitatur, et ideo legibus adjuvatur et defenditur, quia pactiones licitæ custodiendæ sunt.
Nescio, an huc pertineat quod narrat Matth. Paris ann. 1246. de Amedeo Comite Sabaudiæ : qui
cum Regem Angliæ (Henricum III.) præcordialiter diligeret, fecit Homagium eidem Regi in manu Archiepiscopi Cantuariensis, qui supplevit Regis absentiam : et Homagium factum fidei interpositione, addito sacramento de inviolabili observatione, spontanea ac graluita voluntate, pro utrorumque hæredibus confirmavit, recipiens de dominio dicti Regis quædam feuda, videlicet Secusiam cum Palatio, Avillianam, S. Mauritium de Chablasio, et Castrum de Bardo. Quod licenter facere potuisse, asseritidem Scriptor, sine Imperatoris injuria et Imperii mutilatione, cum nihil præter aquas et transitus teneret de Imperio
. Prostant in Regesto Tolosano Cameræ Computor. Paris. Complura per stipulationem homagiorum exempla : ex quo ea, quæ sequuntur, a nobis olim descripta, hic inseremus, ut moris haud omnino triti vestigia lector inde percipiat. Fol. 79 :
Noverint universi, etc. quod Guillelmus Boërius de Algariis de sua mera et spontanea voluntate recognovit et concessit et confessus fuit coram D. Raymundo Dei gratia Comite Tolosano March. Provinciæ, se non habere in hoc sæculo dominum nisi eundem dominum Comitem antedictum, neque alicui domino teneri ratione homagii vel dominii, nisi ipsi domino Comiti Tolosano supradicto. Et ibidem dictus Guill. Boërius dedit et concessit, se scilicet, suum proprium corpus, et omnem suam progeniem ab ipso ortam et orituram per homines proprios ipsius Dn. Comitis et hæredum et successorum ejus in perpetuum ad omnem ipsius Dn. Comitis et hæredum et successorum ejus voluntatem, inde scilicet de prædicto W. Boërio et de progenie sua antedicta tanquam de suis propriis hominibus in cunctis locis semper faciendum. Et promisit ipsum servire tanquam suum proprium dominum in cunctis locis fideliter et devote. Hoc ita facto et concesso, dictus Dn. Comes per se et successores suos recepit ipsum W. Boërium de Algariis et omnem progeniem ab ipso ortam et orituram per homines suos proprios, promittens ipsum et progeniem suam cum omnibus bonis, juribus et rebus suis mobilibus et immobilibus, quæcunque sunt et ubicunque sunt, protegere, salvare, manutenere, et custodire [] tanquam res proprias suas, ubicunque et in cunctis locis ab omni damno, injuria, violentia, gravamine, molestia, et offensa. Actum fuit ita et concessum apud Vaurum ult. die mens. Decemb
. 1247. Charta alia :
Noverint, etc. quod Arnaldus Natalis, mercator de Salvitate, de sua propria et spontanea voluntate, nulla tamen vi vel deceptione coactus vel deceptus, etc. confessus fuit D. Raymundo Comiti Tolosæ, se scilicet, suum proprium corpus, esse hominem ipsius D. Comitis supradicti, et etiam omnem suam progeniem ab ipso Arnaldo Natali orituram, et promisit ipsi Comiti et successoribus suis, etc. quod ipse Arnaldus serviet eumdem dominum suum Comitem et successores suos semper in perpetuum fideliter ac devote tanquam suum proprium dominum, scilicet infra Ecclesiam et extra, et in Tolosana et extra, et in Salvitate et extra, et aliis cunctis locis, et quod ipse Dn. Comes et successores sui de ipso Arnaldo et sua progenie ab ipso oritura, tanquam de suo proprio homine et de suis propriis rebus in prædictis locis et cunctis aliis suam possit facere voluntatem. Item promisit eidem Comiti et successoribus suis, se et suam progeniem ab ipso orituram omnem, servitium et fidelitatem exhibiturum et servaturum ipsi D. Comiti et successoribus suis, sicut fidelis et proprius homo debet suo proprio domino servare et exhibere. Et voluit et mandavit, quod progenies ab ipso oritura, eandem fidelitatem, dominium et Homagium ipsi domino Comiti et ejus hæredibus facere teneantur in perpetuum. Item dictus Arnaldus Natalis recognovit et concessit et confessus fuit, quod pater suus et alii antecessores sui ab antiquo erant homines a patre et aliis antecessoribus ipsius D. Comitis supradicti, et illud idem hominium et servicium sicut proprii homines tanquam eorum proprio domino facere tenebantur. Act. 1236.
Charta alia anno 1238 :
Recognoverunt et concesserunt D. Raymundo Tholosæ Comiti et suo ordinio, dominium et homagium de seipsis, scilicet de eorum corporibus et de omni eorum progenie orta et oritura, etc.
Fol. 80. 85. 124. et 125.
Homagium Servitii, Butilerio lib. 1. tit. 82. quod quis domino præstat pro servitio, militari nempe, ei impendendo, pro quo interdum ab eo prædia et feuda obtinet. Vetus Consuet. Norman. cap. 29 :
Hommage de foy et de service, est quant aucun reçoit autre à hommage, à luy garder foy, et à luy faire service de son propre corps, ou soy à combattre pour luy, se mestier est, ou à faire aucun tel service.
Regiam Majestatem lib. 2. cap. 65. § 1 :
Fiant autem homagia de terris, de tenementis liberis tantummodo, de servitiis et redditibus assignatis in denariis et aliis rebus.
Dudo lib. 1. de Moribus et Gestis Normannorum pag. 70 :
Qui nunquam colla suæ cervicis cuipiam Regi subegit, nec cuilibet manibus, gratia servitii, manus suas commendando commisit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Haud ingrata forte erunt quæ addemus ex antiquo Glossatore in verba Consuetudinis mox laudatæ :
Et fut cet homage constitué, pour ce que quand aucun a passé aage comme de soixante ans, ou qu'il est debilité d'aucun membre, il n'est pas habile pour combattre. Et pour ce fut établi que s'il étoit accusé d'aucun cas, qui par gage de bataille se deut terminer, qu'il pourroit mettre champion qui feroit le fait pour lui, à ses perils et depends, et pour ce fut constitué et etabli homage de foy et de service, et en souloit on anciennement plus user, que l'on ne fait, car on combattoit pour plus de cas, [] qu'on ne fait pour le présent... et doit l'en savoir, que quand un champion faisoit gaige de bataille pour aucun autre accusé d'aucun crime, se le champion estoit desconfit, feust par soi rendant en champ, ou autrement, cil pour qui il combattoit estoit pendu, et forfaisoit tous ses biens et meubles et heritages, ainsi que la Coutume declaire, aussi bien comme cil propre eut été déconfit en champ, et le champion n'avoit nul mal et ne forfaisoit rien, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Homagiorum Rachatum, Certa pecuniæ quantitas, quam hæres vassalli demortui domino præstat pro obtinendo feudo paterno ; idem quod Relevium. Charta ann. 1366. de Aquariatu de Talmundo :
Item altam et mediam justitiam et omne jus altæ et mediæ justitiæ, quam et quod habemus in villa et parochia de Olona, una cum commodo et emolumentis seu Rachatis Homagiorum nobis dicto Abbati debitorum in villis et parochia de Olona.
Homagia non modo a Viris Feudalilibus ac nobilibus fiebant, sed etiam ab hominibus de corpore, seu servis. Tabular. S. Germani Parisiens. sub Hugone Abbat. :
Ut super quibusdam injuriis, quas nobis fecerat, sicut homo de corpore responderet, Hominium et fidelitatem, quam præscriptis audientibus et videntibus fecerat, denegavit, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Inde est quod ejusmodi homagium Corporale vocabant. Charta ann. 1265. in Chartular. Latiniac. :
Recognoverunt etiam semetipsos esse hominem et feminam de corpore... et hactenus fuisse dictorum Religiosorum et prædecessorum ratione Homagii corporalis, manum mortuam et foremaritagium cum prædecessoribus suis debere.
Homagium, et Hominia, pro territorio, intra quod Hominia, vel servitia quævis, etiam operarum, domino debentur. Charta Waldensis Cœnobii apud Spelmann. :
Noverit universitas vestra, me reddidisse Deo et S. Mariæ et S. Jacobo de Waldene et Monachis ibidem Deo servientibus totum Homagium in villa de Waldena, a cruce de Nuport, super ripam versus Cantburg, vid. in hominibus et eorum servitiis, et in omnibus ad eos pertinentibus, etc.
Liber Ramesiæ sect. 317 :
Henricus Rex... si Abbas de Ramsey poterit monstrare, quod nullus antecessorum suorum operasset ad Hominium de Brampton, etc.
Index MS. Beneficiorum Eccl. et Diœc. Constant. f. 17 :
Hæredes Laurentii Thomassin (debent) unum quarterium frumenti, 11. den. 11. gallin. Homagium... Johannes Lebret dimidium bussellum frumenti pro quodam herbegamento et Homagio.
Et fol. 23 :
Rector habet manerium presbyteratus... 11. sol. et 1111. gallinas, et unum gallin. et duo Homagia pro cunctis elemosynis.
Charta ann. 1268. in Chartul. Domus Dei Pontisar. :
Possidebant in feodum a domino Rege Franciæ... videlicet circiter unum arpentum vineæ in clauso de Mello... Item vii. Homagia.
P. Carpentier, 1766.
Hommaige, eadem, ut videtur, notione, in Cod. MS. eccl. Camerac. de feud. episc. :
Item ledit fiefvé doibt avoir à cause de sondit fief vingt Hommaiges tenus de lui, desquelles Hommaiges il doibt avoir le quint denier, quant on les vent ou met de main à autre.
Homagium, Sacramentum, juramentum, in Legibus Aragonens. apud Blancam, pag. 771.
Hominium, Securitas cuivis data cum [] sacramento. Vide Rodericum Toletan. l. 7. de Rebus Hispan. cap. 22.
P. Carpentier, 1766.
Homagium, Securitas data cum sacramento. Constit. MSS. Jacobi II. reg. Aragon. ann. 1306 :
Et jurent super sancta Dei Evangelia et faciant Homagium nobis, quod bene et legaliter inquirant contra dictos officiales, et condempnent vel absolvant ipsos secundum justitiam et eorum bonam conscientiam.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Hominium, Clientelæ professio. Miracula S. Aigulfi sæc. 2. Bened. pag. 672 :
Qui ab infirmitate quam triennio sustinuerat perfecte curatum se sentiens, sponte sancto Martyri Hominium fecit, et a domino Joscelino portarius constitutus in tantum robur corpus invaluit, ut onus animalis fortissimi ferret.
P. Carpentier, 1766.
Homagium, Dicitur id, quod sub obligatione homagii et servitii tenetur. Charta ann. 1234. ex Bibl. reg. cot. 19 :
Ego Johannes de Ferreriis miles dedi, concessi et feodavi Roberto de Jumeliis escuerio meo pro Homagio suo et servitio quod mihi fecit, xl. solidos annui redditus.
Alia ann. 1243. ex Chartoqh. reg. Attrebat. :
Ego Balduinus miles... vendidi illustri domino meo Roberto comiti d'Artois Homagium domini Egidii militis de Mailly, quod de me tenebat, centum et sexaginta libras Parisienses, tali modo quo dictum Homagium de me tenebat.
Adde Libert. Villæ-franchæ ann. 1369. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 700. art. 9.
P. Carpentier, 1766.
Homagium, Feudum superius, a quo alia homagio obnoxia dependent. Libert. Podii-Mirol. ann. 1369. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 312. art. 7 :
Concedimus .... quod quæcunque persona, cujuscunque sexus, dicti loci burgensis, oblias, feoda gentilia ac redditus, usque ad summam trescentarum librarum rendualium, et sine fortalicio et Homagio, emere et acquirere... possit.
P. Carpentier, 1766.
Homagium præstitum pro officiis et dignitatibus ecclesiasticis. Chartul. episc. Paris. fol. 139 :
Anno Domini 1273. die Martis ante festum beati Dionysii, magister Robertus de Frovilla pœnitenciarius Parisiensis fecit Homagium dom. Paris. episcopo Stephano de pœnitenciaria Paris.
P. Carpentier, 1766.
Homagium, Oblatio, quæ fit intra Missarum solemnia pro defunctis. Charta Theob. comit. ann. 1228. in Chartul. Campan. ex Cam. Comput. Paris. :
Contra Galcherum de Estrepeio, Robertum de Wanou, qui rei fuerunt de morte dicti Eustachii, et amicos coadjutores eorum, etc. Concesserunt etiam ipsi Galcherus et Robertus, quod ipsi facient cantare Missas et facere Homagia ad dictum meum.
Nisi Homagia ibi intelligas de conventionibus paciscendis inter homicidii reos et occisi hæredes. Vide Hominium pro Emenda.
P. Carpentier, 1766.
Homagium, Præstatio quævis, etiam pecuniaria. Pactum inter Phil. V. reg. Franc. et episc. Tornac. ann. 1320. ex Cod. reg. 8448. 2. 2. fol. 89. v° :
Item Homagium franci marcelli et omnium campsorum Tornacensium cum certis deveriis ab ipsis debitis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Homagiales Terræ, Eæ nimirum quæ sub fide et hominio a Domino feudali tenentur ; Terre homagée, in Consuetud. Turon. art. 132. Privilegium Mathiæ Regis Hungariæ apud Ludew. tom. 1. Reliq. MSS. pag. 510 :
Monasterium cum suis Abbate, personis, villis, Terris Homagialibus et hominibus, sub nostræ regiæ Majestatis... recipere, etc.
Charta Wenceslai Regis Bohemiæ ann. 1418. apud eumdem Ludewig. tom. 6. [] pag. 87 :
Præfatum castrum nostrum Hassenstein, alias cum valido exercitu nostro expugnatum et acquisitum cum Homagialibus, oppidis, villis, theloneis, jure patronatus Ecclesiarum, censibus, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Homagialis, Vassallus, qui ad præstandum domino feudali homagium tenetur. Chronicon Salzburgense apud Raimundum Duellium Miscel. lib. 2. pag. 161 :
Ad hoc etiam accessit consensus Capituli, Homagialium et præfectorum, qui ab eo tunc a juramento fidelitatis per eumdem Bernhardum absoluti sunt.
Litteræ Richardi II. Reg. Angl. ann. 1397. apud Rymer. tom. 7. pag. 855 :
Cum Rupertus senior Comes Palatinus Reni devenerit efficaciter Homagialis noster, pro termino vitæ suæ... Et nos, præmissorum consideratione, et ita quod idem Dux Homagialis, vassallus, et fidelis homo ligeus noster fiat, et deveniat, et existat, ac homagium suum, etc.
Homagium Archidiaconi Coloniens. ann. 1397. apud eumdem Rymer. tom. 8. pag. 1 :
Alia faciendo quæ et prout fidelis vassallus, Homagialis et consiliarius domino suo facere tenetur et solet, etiam contra quoscumque. Hominio et sacramento fidelis,
in Charta ann. 1128. Append. ad Marcam Hispan. col. 1262.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Homagiatus, Eadem notione. Leges Norman. apud Ludewig. tom. 7. Reliq. MSS. :
Omnes Homagiati dominum suum debent plegiare et tenentur de debitis suis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Hominagius, Idem quod Homagialis. Charta fundationis Abbatiæ Villæ-novæ apud Lobinell. tom. 2. Histor. Britan. col. 327 :
Assignavi quidquid habebam in toto feodo Girardi.... et omnia quæ pertinent ad Comitatum inter Leyne et Boloygne pro lxx. libris, exceptis Hominagiis quæ retinui in manu mea ad servitium meum cum equis et arraus faciendum.
Hominium perdit dominus pro defectu juris, id est, si vassallo judicium suæ Curiæ denegat, vel si feloniam fecerit, vel aliquid ad exhæredationem tenentis sui, propter quod justo judicio debeat exhæredari, quo casu ad domini capitalem dominum transit : ita Stabilimenta S. Ludov. lib. 1. cap. 52. Petrus de Fontaines in Concil. cap. 13. § 8. Bracton. lib. 2. cap. 35. § 12. Fleta lib. 3. cap. 16. § 27. Constit. Sicul. l. 3. tit. 13. 17. Statuta MSS. Caroli 1. Reg. Siciliæ cap. 132. etc.
Homagium Gurpire, Reddere, Remittere. Ex Consuetudine Bellovacensi, ut ait Bellomanerius cap. 61. seu potius ex generali feudorum lege, non poterat vassallus dominum suum appellare, i. ad monomachiam Legibus receptam et statutam provocare, vel ad bellum diffidare, vel in jure de quovis crimine interpellare, priusquam suum gurpisset Homagium. Adeo ut vassallus, qui dominum de crimine aliquo accusare volebat, eum deberet convenire, coramque suis Paribus hæc verba proferre :
Sire, j'ay esté une pieche en vostre hommage, et ai tenu de vous tex heritages en fief : et à l'hommage et à le foy je renonce, parce que vos m'avez meffet, duquel meffet j'entens acquerir vengence par appel, i.
Domine, diu est, quod in tua fide et tuo homagio perstiti, et talia prædia in feodum a te tenui : nunc vero eisdem homagio et fidei renuntio, quia malefactum in me commisisti, de quo per appellum vindictam exigere decrevi. Quo facto eum submonere seu citare in Curiam superioris domini debet, ibique suum prosequi appellum. Quod si ante appellum, feodo et homagio non renuntiasset, non dabatur locus gagio duelli : [] sed in emendam erga dominum cadebat, tanquam prolatæ in eum contumeliæ reus, pour lui avoir dit vilenie. Id etiam attigit vetus Consuetudo Normanniæ cap. 84 :
L'on doit savoir, que aucun ne peut appeller de felonie son Seigneur, à qui il a fait hommage, ne le Seigneur son homme pour la foy de l'hommage, que l'un doit porter à l'autre. Mais se le Seigneur veut ainsi suyr son homme, il convient qu'il luy rende son hommage, ains que il lui offre son gage de l'appeler, et l'homme aussi : et se le Seigneur enchiet, l'homme ne tendra jamais de lui la terre, ne le fief que il tenoit, mais la tendra nuëment du Seigneur, qui est pardessus.... Et se l'homme est vaincu, la terre remaindra quitte au Seigneur.
Bracton. lib. 2. cap. 35. § 12 :
Item reddere poterit domino suo Homagium suum, simul cum tenemento, propter capitales inimicitias, ut liberius prosequatur appellum suum, et sic dissolvitur Homagium.
Adde Fletam lib. 3. cap. 16. § 35. Ricardus Hagustaldensis de Bello Standardico pag. 321 :
Itaque Robertus reddito Homagio, quod ei fecerat, .... ad suos socios reversus est.
Matthæus Paris. ann. 1188 :
Tunc Rex Anglorum Regi Francorum fecit Homagium, quia in principio hujus guerræ Homagium suum reddiderat Regi Franciæ.
Ejusmodi redditionum homagii exempla et formulas proferunt passim, Nicol. Trivettus ann. 1294. 1296. Henr. Knyghton. pag. 2477. 2481. 2497. 2549. 2550. Thom. Walsinghamus pag. 61. 66. 67. 133. Renerus apud Chappeavill. tom. 2. Hist. Leod. pag. 226. Rodericus Toletan. lib. 7. Hist. Hispan. cap. 7. 33. Inventarium MS. Chartophylacii Regii, Layette, Flandres, Coffre v. tit. 20. Coffre 3. Sac. 2. tit. 23. etc. Vide præterea Leges Alfonsinas parte 4. tit. 25. legibus 7. et 8.
P. Carpentier, 1766.
Lit. remiss. ann. 1382. in Reg. 121. Chartoph. reg. ch. 152 :
Le suppliant.... rendi audit Grignart son homme liege, la feueté et Hommage que fait lui avoit, et le fit deffier.
Hominium Rumpere. Sugerius in Ludovico VI. cap. 2 :
Quo siquidem tempore inter B. Dionysii Adam Abbatem et Burchardum nobilem virum Dominum Monmorenciacensem accidit quasdam contentiones pro quibusdam consuetudinibus emersisse, quæ in tantam ebullierunt irritationis molestiam, ut rupto Hominio inter defœderatos armis, bello, incendiis concertaretur.
Pari modo dominus, qui vassallum de proditione aut alio quovis forefacto appellare decreverat illius homagium guerpire tenebatur. Cujus quidem paritatis ea ratio est, inquit Philipp. Bellomanerius d. cap. 61. quia
tout autant, que li homs doit à son Seigneur de foi et de loiauté par la reson de son homage, tout autant li Sires en doit à son home
. Id est, ut verbis utar Bractoni pag. 98 :
Est tanta et talis connexio per homagium inter dominum et tenentem, quod tantum debet dominus tenenti, quantum tenens domino, præter solam reverentiam.
Hujus porro moris exemplum profert Gualter. Terwanensis in Vita Caroli Comitis Flandr. cap. 37. ubi de Guill. Yprensi :
Unde et idem Domnus Guillelmus Hominium Alardi guerpivit, et eo diffiduciato, totum feodum ejus saisivit.
Matth. Paris ann. 1233 :
Formam pacis cum eo (Rege) mihi plurimum damnosam gratis inii : in qua convenit, quod nisi illa ex parte Regis mihi observaretur, omnia omnino ex parte mea essent in statu, in quo fuerant ante dictam pacem initam : videlicet quod ego essem extra homagium suum, et [] diffiduciatus ab eo, sicut prius fui per Dn. Episc. Menevensem.
Et infra :
Unde aperte didici, quod nullam pacem voluit mihi observare, cum post pacem deterius me pertractaret. Unde homo suus non fui ; sed ab ipsius homagio per ipsum absolutus.
Adde eumdem ann. 1233. 1234. pag. 268. 273. et Thwroczium in Uladislao cap. 34.
Est præterea alia hominii ex solo arbitrio apud Danos gurpiendi ratio, de qua Sueno in Legibus Castrensibus cap. 7 :
De ministerii resignatione : Illam etiam non prætermisit antiquitas formam instituere, qua et principis majestas illibata, et militis non esset honor imminutus, si ad alterius se quis transferret hominium. Statuit ergo in Circuncisionis vigilia, quæ novum annum inchoat, experti Militis novitatem affectantis, duos commilitones ad dominum, cujus se dominio exuere cupit, ablegandos esse, qui et ei hominium cum servitio illius resignent, et sic absque contumeliæ verecundia, dominique offensa, poterat unusquisque ad alterius hominium libere convolare.
Homagium Evanescere dicitur, cum prædium vel feudum ad Regem devolvitur, quia Reges nulli consuerunt facere Hominium. Id pluribus probamus in Historia Comitum Ambianensium, pag. 383. edit. ann. 1840. quam dudum absolvimus, prælo proinde paratam, cum altera Comitum Pontivi.
P. Carpentier, 1766.
Quod de rege erga subditum intelligendum est : paulo enim ante rex Aragonum hominium præstat episcopo Magalonensi. Imo ex subditi concessione illud se non fecisse agnoscunt etiam reges nostri. Pactum inter Philip. Aug. et episc. Ambian. apud Brussel de Usu feud. pag. 152 :
Voluit hæc Ecclesia et benigne concessit ut feodum suum absque faciendo hominio teneremus, cum utique nemini facere debeamus vel possimus.
Aliud inter eumd. reg. et episc. Morin. ibid. :
Noverint universi quod Lambertus Morinensis episcopus nos et successores nostros absolvit et in perpetuum quitos dimisit ab hommagio, quod sibi facere debebamus de feodo Hesdin.
Sed nec tunc omnino evanescebat homagium : nam aut vassallum exhibebant, qui illud præstaret ; aut de eo paciscebantur, donum aliquod in homagii recompensationem assignantes. Charta Steph. episc. Noviom. ann. 1213. in Reg. 31. Chartoph. reg. fol. 36. v° :
Cum secundum usum et consuetudinem hactenus approbatam, predecessores karissimi domini nostri Philippi illustris Francorum regis nulli consueverint facere Homagium, in recompensationem homagii, quod domini Viromandiæ debebant nobis et ecclesiæ Noviomensi, ipse nobis et successoribus nostris Noviomensibus episcopis dedit et concessit, in perpetuum augmentum regalium, quidquid habebat apud Laceniacum, cum pertinentiis suis.
Charta ann. 1284. in Chartul. eccl. Lingon. ex Cod. reg. 5188. fol. 3. v° :
Philippus regis Francorum primogenitus Dei gratia rex Navarræ, Campaniæ et Briæ comes palatinus.... Notum facimus quod nos de rebus, quas ratione karissimæ consortis nostræ Johannæ hæredis Campaniæ tenere debemus in feodum ab episcopo Lingonensi, Homagium fecimus venerabili in Christo patri Guidoni D. G. episcopo Lingonensi, hoc acto quod si contingat nos ad successionem regni Francorum venire, evanescet Homagium, et nullius firmitatis existet ; ita tamen quod eidem episcopo, vel illi qui tunc erit [] episcopus Lingonensis, tenemur dare sufficientem vassallum ; qui res teneat feodales, et ipsi episcopo Homagium faciat de prædictis, vel super hiis amicabiliter componere cum eodem.
Eadem rursum leguntur in Ch. Ludov. primogeniti Phil. Pulcri ann. 1309. ibid. fol. 4. r°.
P. Carpentier, 1766.
Eo quoque gaudebant privilegio milites, cum feudum possidebant ab alio dependens, quod rusticus vel homo innobilis deinceps acquirebat, ut judicatum legitur per Arestum ann. 1260. in Reg. Olim parlam. Paris. fol. 110. v° :
Dominus Amalricus de Meuduno miles tenebat quemdam feodum a quodam armigero consanguineo suo. Johannes Frogerii burgensis Parisiensis partem ipsius feodi emit ab ipso armigero, partem aliam permutavit cum eo. Idem Johannes petiit ab eodem Amalrico quod veniret ad homagium ipsius de ipso feodo, sicut erat in homagio ipsius armigeri. Idem Amalricus nolebat eidem facere homagium, cum ipse esset miles, et ipse Johannes esset rusticus, et maxime quia hujusmodi feodum non obvenit ipsi Johanni de hæreditate sua, sed illud acquisivit. Tandem partibus super hoc petentibus jus curiæ, determinatum fuit quod ipse Amalricus non tenebatur facere Homagium eidem Johanni.
P. Carpentier, 1766.
Qua ratione vero dicatur abbas Compendiensis non posse hominium facere, Meldensi episcopo, prorsus me latet : nisi abbatis dignitati minime congruum putes, ut pro sui monasterii officio clientelam profiteatur. Charta ann. 1164. in Chartul. S. Corn. Compend. fol. 174. r°. col. 1 :
Notum fieri volumus... quod inter Meldensem episcopum et thesaurarium Compendiensis ecclesiæ, dominum videlicet Philippum fratrem regis, diutina fuerat controversia de quadam annona, quam præfatæ Compendiensis ecclesiæ matricularii in decima Nantolii accipiebant. Si quidem Meldensis episcopus annonam illam saisierat, quia de suo erat feodo, et prænominatus thesaurarius ei hominium inde facere nolebat. Prædicta igitur controversia in hunc modum compositionis est terminata. Abbas Compendii in cujus manus thesauraria devenit, quia Hominium facere non potest, Meldensi episcopo annuatim persolvet in festo beati Stephani mense Augusto decem solidos... Matricularii vero suam libere habebunt annonam.
P. Carpentier, 1766.
Homagium Intrare, Clientelam domino profiteri. Charta ann. 1275. in Chartul. episc. Paris. fol. 144 :
Et hoc homagium facit propter defectum alterius, qui dictum Homagium intrare deberet, et quousque dominus episcopus de dicto feodo alium hominium habeat. Intrare in homagium,
in Invent. Chart. reg. ann. 1482. fol. 111. v°. ex Bibl. reg.
P. Carpentier, 1766.
Hominium placitare, Illud in judicio discutere, et exigere. Charta Ric. I. reg. Angl. ann. 1196. inter Probat. tom. 2. Annal. Præmonst. col. 33 :
Concessimus etiam eis ne aliquis officialium nostrorum præsumat Hominia eorum placitare. sine aperta rationabilique causa de illo distringat.
[]« 1 remittere » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 121a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/REMITTERE1
1. REMITTERE, Dimittere, sinere, pro Græco ἀφιέναι, ἀπολύειν. Vetus Interpres S. Irenæi lib. 1. cap. 8. n. 3 :
Remitte mortuos sepelire mortuos suos.
Pro Græco :
Ἄφες τοὺς νεϰροὺς θάψαι τοὺς ἑαυτῶν νεϰρούς. Sine ut mortui sepeliant mortuos suos,
ut habetur Luc. 9. 60. Ibid. n. 4 :
Nunc Remittis servum tuum, Domine ; νῦν ἀπολύεις τὸν δοῦλόν σου, Δέσποτα. Nunc dimittis servum tuum, Domine,
Luc. 2. 29. Et cap. 9. num. 1 :
Et utique non Remisisset de divinatione nos accipere nomen ipsius. Καὶ οὐϰ ἂν ἀφῆϰεν ἐϰ μαντείας ἡμᾶς λαμϐάνειν τὸ ὄνομα αὐτῆς.
[]« 2 remittere » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 121a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/REMITTERE2
2. REMITTERE, Collocare, reponere, Gallis Remettre. Acta S. Franciscæ Rom. tom. 2. Martii pag. 110 :
Ipsam facio transformari, et totam se Remittit in corde et velle meo.
Vide Remisus.