2. COMES,
Comites, a comitando primum dicti aulæ Romanæ ac Imperatorii Palatii
Proceres, quod ii Principem sectarentur, ejusque lateri adhærerent, seu domi maneret, seu
in expeditionem proficisceretur. Spartianus in Hadriano :
Cum judicaret, in
consilio habuit non amicos suos et Comites solum, sed Jureconsultos, etc.
Hinc
Comites Imperatorum, vel
Augustorum, in veteribus Inscriptionibus passim
Romæ :
Necessarius Augg. et Comes per omnes expeditiones eorum.
Alia :
Comes divi Theodosii Aug. in omnibus bellis atque
victoriis.
Ita in Inscriptione Græca quæ Ravennæ exstat,
Ἰσαάϰιος τῶν βασιλέων ὁ σύμμαχος dicitur. Gloss. Lat. Græc. :
Comes,
συνστρατιώτης.
S. Ambrosius in Concione in
obitu Valentiniani :
Cœpit ita frequentare jejunium, ut plerumque ipse impransus
convivium solenne suis Comitibus exhiberet.
Infra :
Ecce rescriptum
accipio, ut sine mora pergendum putarem, eo quod vadem fidei tuæ habere me apud Comitem
tuum velles.
Idem Serm. 26 :
Sapiens vir et religiosus Comes, qui quantum
in bello Imperatori militat,... sapiens, inquam, qui sicut Comes Imperatoris est, ita et
Comes Christi esse desiderat.
Adde Epist. 15. et leg. 14. Cod. Theod. de
Accusat. (9. 1.)
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Tillemontius
horumce Comitum originem refert ad ultima Augusti tempora, quibus hic Imperator Senatores
aliquot elegit, ut domesticum quemdam Senatum haberet, cujus consiliis uteretur. Hi
Senatores
Cæsaris Comites appellati. Cl. Scriptorem consule tom. 1. Imperat. pag.
98. et 762. tom. 3. pag. 389. et tom. 4. pag. 285.
◊ Postea cum ex eorum numero adsumerentur qui ad provincias
regendas mittebantur, Comites illi, non amplius Principis a quo aberant, sed
Provinciæ dicebantur, quam ipsi cum Comitiva dignitate gubernabant. Ita etiam qui sacri
Palatii ministeriis ac officiis præficiebantur, eorumdem ministeriorum ac officiorum
Comites dicti, ut ex infra observandis constat. Papias : Comes, socius a comitando
dictus vel a commeando, seu a comeotis, quod in usu non est : unde Consules Romani
Comites dicti sunt, quia semper duo erant. Inde etiam ex ea consuetudine unius cujusque
Comitatus provisor adhuc Comes vocatur, quamvis nonnisi unus sit.
Vide Salmasium
ad Spartianum pag. 47. 48.
P. Carpentier, 1766.
◊ Non longe ab hac notione
occurrit vox
Comes 2. Reg. cap. 20. v. 11 :
Interea quidam viri, cum
stetissent juxta cadaver Amasæ de sociis Joab, dixerunt : Ecce qui esse voluit pro Joab
Comes David.
Voci Gallicæ
Comtes correspondere videtur vox
Comans,
qua regionis proceres designantur, in Contin. Guill. Tyrii apud Marten. tom. 5. Ampl.
Collect. col. 702 :
Lequel Anseau maintain bien la terre selonc le mauvais point où
ele estoit. Et por ce qu'il la pust miex maintenir fist il pés et aliance as Comans, et
espousa la fille d'un Coman por miex atraire à soi.
Comes, Judex civitatis, ac
pagi circumjacentis. Ita appellabant nostri Præfectos
majorum civitatum : quam vocem a Romanis hausisse existimant plerique, alii a Comitibus
Germanicis, de quibus Cæsar et Tacitus, ut Cluverius lib. 1. Germaniæ antiq. cap. 48.
Christoph. Besoldus in Dissertat. de Comitibus, et Rulandus in Tract. de Commissar. part.
2. lib. 5. cap. 4. n. 26. Lex Ripuar. tit. 55 :
Si quis judicem fiscalem, quem
Comitem vocant, interfecerit.
Fortunatus lib. 4. de Vita S. Martini, de Avitiano
Comite Turonensi :
Judicis inde feri conjux ægra Avitiani.
Infra :
Territus hinc Judex, etc.
Supra :
Moribus ut tumidus Comes Avitianus agebat.
Idem lib. 10. Poem. 25. ad Galactorium Comitem :
Judicio Regis valuisti crescere Judex.
Auspicius Episcopus Tullensis ad Arbogastem Comitem Trevirorum :
Tu autem
vir eximie, Judex multorum providus.
Vide Gregorium M. lib. 4. Dialog. cap. 27. lib. 7.
Epist. 3. novæ Edit. Concil. Narbon. ann. 589. can. 4. etc.
Comites Provinciales, Qui in provincias ad eas regendas delegantur, in Capit. 1. Caroli Magni ann. 802.
cap. 1. Ita usurpant passim Scriptores. Senator lib. 6. Epist. 22. et seq. Gregor. Turon.
lib. 6. Hist. cap. 8. 22. lib. 7. lib. 10. cap. 15. et 42. idem de Vitis Patr. cap. 8. Lex
Ripuar. tit. 53. Chronicon Moissiacense ann. 815. Concilium Cabilonense II. can. 21.
Asserus de Ælfridi rebus gest. pag. 21. etc. Exstat formula institutionis ejusmodi Comitis
in Charta Caroli Magni apud Meibomium ad Witikindi lib. 2 :
Quapropter in illa
parte Saxoniæ Trutmannum virum illustrem ibidem Comitem ordinavimus, ut resideat in
curte ad campos, in mallo publico, ad universorum causas audiendas, vel recta judicia
terminanda : iisque advocatum omnium Presbyterorum in tota Saxonia fideliter agat,
superque Vicarios et Scabinos quos sub se habet, diligenter inquirat, et animadvertat ut
officia sua sedulo peragant : tandem idem Comes omnia sua sibi singulariter a nobis
præscripta toto conatu ac viribus perficiat, etc.
Adde Alcuinum Epist. 35. Ut
autem illi mallis, seu judiciis publicis præsederint, docent Judicata et Notitiæ veteres,
in Chronico sancti Benigni et Besuensi non semel, et apud Perardum in Burgundicis pag. 34.
35. 147. 149. præterea Vita S. Walarici Abbat. Baudemundus in Vita S. Amandi n. 13. Charta
Ludovici Pii pro Hispanis tom. 2. Hist. Franc. pag. 321. etc.
◊ Neque
Comites Judicum duntaxat obiere officium, sed et
populares suos in prælia, et castra eduxerunt : ac demum, qui a Principe pro libito
creabantur, inclinante Caroli Magni principatu, ad hæredes dignitates suas transtulerunt,
Regum ipsorum nutu, vel potius impotentia, cum eo usque post Normannorum incursus,
imminuta Principum potestate, Comitum crevisset auctoritas, ut ægre ab iis quibus
præfuerant præfecturis amoveri possent filii ac hæredes. Quod tum primum sub Carolo C.
obtinuisse ostendunt illius Capitularia tit. 43. sub finem cap. 3. apud Carisiac. ann. 877. :
Si
Comes de isto regno obierit, cujus filius nobiscum sit, filius noster cum cæteris
fidelibus nostris ordinet de his qui eidem Comiti plus familiares et propinquiores
fuerint, qui cum ministerialibus ipsius Comitatus, et cum Episcopo in cujus parochia
fuerit ipse Comitatus, ipsum Comitatum prævideat, usque dum nobis renuntietur, ut filium
illius qui nobiscum erit, de honoribus illius honoremus. Si autem filium parvulum
habuerit, cum ministerialibus ipsius Comitatus et Episcopo in cujus parochia consistit,
eumdem Comitatum prævideat, donec ad nostram notitiam perveniat. Si vero filium non
habuerit, filius noster cum cæteris fidelibus nostris ordinet, qui cum ministerialibus
ipsius Comitatus et Episcopo proprio ipsum Comitatum prævideat donec jussio nostra inde
fiat. Et pro hoc ille non irascatur qui illum Comitatum præviderit, si eundem Comitatum
alteri cui nobis placuerit dederimus, quam illi qui eum hactenus prævidit.
Et
cap. 10 :
Si aliquis ex fidelibus nostris post obitum nostrum Dei et nostro amore
compunctus, sæculo renuntiare voluerit, et filium vel talem propinquum
habuerit qui reipublicæ prodesse voluerit, suos honores, prout melius voluerit, et
valeat placitare.
Similia habentur cap. 9. Ex quibus patet non temere ademptas
dignitates liberis ac propinquioribus Comitum hæredibus ; ad quos, interveniente tamen
Regum concessu, plerumque transmittebantur. Atque inde primam hæreditariorum in Francia
principatuum fluxisse constat originem, qui sub secundæ Regum stirpis exitum, prostrata
fere ac dilapsa Regia auctoritate, agnosci cœpere. Vide
Consul 2.
Comes, apud Burgundos,
nullus vocabatur, nisi is qui Ducis honorem possidebat
,
inquit Ditmarus lib. 7. pag. 92. Eadem habentur in Chronico Magdeburgensi MS. ex Bibl. S.
Germani Paris. ann. 1014.
Comites promiscue ac
Duces sese inscripsisse Armoricæ Principes palam est, ut et
interdum Normanniæ Dynastas. De primis consule D.
Brussel tom. 1. de Feudorum usu pap. 138. et 139. de
postremis vero vide Hugonem Flaviniacensem in Chronico pag. 184. 186. 191. Ordericum
Vitalem et Ademarum non uno loco ; Glabrum Rodulfum lib. 2. cap. 8. Gaufredum Malaterram
lib. 1. cap. 40. Chronicon Fontanellense in Appendice cap. 3. Anonymum de Miracul. S.
Fidis cap. 14. Adamum Bremensem cap. 91. Guibertum. lib. 1. de Pignerib Sanctor. cap. 4. §
1. Translat. S. Sulpitii apud Bollandum tom. 2. pag. 788. Miræum lib. 1. Diplomat. Belgic.
cap. 29. lib. 2. cap. 29. Chron. Rotomag. ann. 1025. 1043. Hemeræum in Augusta Viromand.
ann. 1015. Spicilegium Acherian. tom. 2. pag. 671. 673. Hist. Monmorenciacam pag. 13. Anecdota Marten. tom. 1. col. 154. etc.
Comitum etiam nomen interdum attributum legitur Advocatis Ecclesiarum Cathedralium, quod
potissimum eruitur ex Charta Odonis Episcopi Tullensis ann. 1069. apud Hieronymum
Vignerium in Familia Alsatica pag. 127. ex qua omnino docemur hosce Comites vassallos
fuisse Episcoporum, ab iis institutos et depositos, et Advocatorum officio functos.
Ejusmodi fuere Comites Cameracenses, et Virdunenses, quarum civitatum Episcopis ab
Imperatoribus data est facultas
eligendi Comitem, absque hæreditario jure, ut est
in Charta Virdunensi, seu
eligendi Comitem nude, ut in Charta Henrici Imp. pro
Ertwino Episc. Camerac. ann. 1007. apud Colvenerium in Notis ad Baldricum. Neque, opinor,
alii fuere Comites qui ratione Comitatuum suorum Ecclesiarum et Episcoporum erant
vassalli, de quibus alias.
Comites, Centuriones qui centuriis et turmis militaribus præerant in exercitu, dicti apud
Græcos recentiores. Constantinus Porphyrogenit. lib. 1. de Them. cap. 1 :
Κόμητας, τοὺς νῦν στρατηγούς.
Leo in Tact. cap. 3. § 10 :
Κόμης δέ ἐστιν ὁ τοῦ ἑνὸς τάγματος, ἤτοι ϐάνδου ἀφηγούμενος,
Idem :
Οἱ ϰόμητες, ἤγουν οἱ τῶν λεγομένων βάνδων ἄρχοντες.
Idem Constantinus in Tactic. pag. 9 :
Οφείλει ἕϰαστον τάγμα ἴδιον
βάνδων ἔχειν ϰαὶ ϰόμητα ἔχειν φρόνιμον ϰαὶ ἀνδρεῖον, δυνάμενον πολεμεῖν μετὰ τῆς ἰδίας
χειρός.
Labb. Gloss. Verb. Jur. :
Κόμης, ὁ μίας ϰοόρτης ἄρχων, ᾧ ϰαὶ έϰατονταρχαὶ
ὑποτάττονται.
Comes,
Comitus, Italis
Comito, Quel che nelle gallee commanda alla
ciurma, Gallis
Comite, Qui turmis ac copiis militaribus in navigiis præest.
Leges Alfonsinæ part. 2. tit. 34. lege 4 :
Comitres
son llamados otra manera, que son cabdellos de mar, so el Almirante, e
assi cada uno dellos, ha poder de acabdellar bien los de su navio. Otrosi pueden judgar
las contiendas que nascieren entre ellos, etc.
Acta Alexandri III. PP. :
Comites Galearum cum pecunia quam ferebant, ad vestigia Præsulis
accesserunt.
Pactum initum inter Michaelem Palæologum Imperat. CP. et Genuenses
ann. 1261. in Probationibus Historiæ nostræ Gallobyzant. pag. 12 :
Comites
uniuscujusque Galeæ Perpera 6. et dimidium.
Infra :
Teneantur Admiratus,
Comites et Naucleri dictarum Galearum, etc.
Eadem notione
ϰόμης apud Græcos occurrit non semel. Nicetas in Isaacio lib. 1
cap. 6 :
Οἱ τοῦ βασιλιϰοῦ στόλου ϰόμητες.
Vide Leonem in
Naumach. Annam Comm. pag. 336. et alios a Rigaltio et Meursio citatos. Glossar. med. Græc. col.
697.
Δεύτερος ϰόμης, apud eamdem Annam pag. 290. qui post
Protocomitem erat :
πρωταϰόμης vero Amiralio suberat.
Comitus, Eadem notione. Sanutus lib. 2. part. 4. cap. 19 :
Comiti et Naucleri in
magno numero necessarii sunt habendi.
Cap. 20 :
Indiget quælibet Galearum
uno Comito.
Hinc emendandus Petrus de Vineis lib. 5. Epist. 78 :
Comati
quarumdam galearum.
Legendum enim
Comiti galearum, ut in Charta Caroli
Regis Sicil. ann. 1274. apud Joan. Lucium lib. 4. de Regno Dalmat. pag. 180.
Comitorum meminerunt Ogerius Panis lib 4. Annal.
Genuens. ad ann. 1219. Bartholom. Scriba lib. 6. ann. 1247. 1263. etc.
Comites, in Anglia, appellantur Ducum, ut Vicecomites, Comitum filii. Vide Thomam Smith de
Republ. Anglor. cap. 17.
Comes Ærarii.
Comites sacri ac privati ærarii, in leg. un. Cod. Th. Qui a præbit. tiron.
et eq. (11, 18.) id est,
Comites sacrarum et privatarum largitionum, de quibus
infra : qui
Comites utriusque Ærarii, in leg. 2. C. Th. de Quæstor. (6, 9.)
Dicuntur etiam
Comites Ærarii nude.
Comites largitionum per diœceses, in
leg. 28. et 39. eodem Cod. de Appellat. (11, 30.)
Comites Alani, Una e Vexillationibus, quæ erant intra Italiam, in Notitia Imper. lib. 2. cap.
27. Erant autem ejusmodi Comites qui sub Magistris militum militabant, diversis
cognominibus appellati : alii enim Comites Juniores, alii Seniores, alii Sagittarii, alii
aliter dicebantur. Vide Henricum Valesium ad lib. 15. Ammiani.
Comes Annonæ, Cui cura incumbebat annonam in urbem transportandi : in Chron. Alexandr. pag.
894 :
Κόμης τοῦ ὀψαρίου.
Comes Aquarum et
Aquaticus, appellatur Robertus Frisius a Galberto in Vita S. Caroli
Comitis Flandr. num. 110. quod Citeriorem Frisiam, quam expugnarat sub ann. 1070.
Zelandiam, et vicinas regiones, quas aquæ undique alluunt, obtineret. Ita
Aquaticos
Frisones, vocat Baldricus Noviomensis lib. 3. cap. 22. Eigil Fuldensis in Vita S.
Sturmii Abbat. :
Aquosa Fresonum arva.
Versificator hujusce ævi, apud
Henricum Rebdorff. ann. 1247. de Frisia :
Frisia, sentina mundi, cui munda bovina
Est focus, urina laxiva, serumque vina.
Vide Jacobum Eyndium lib. 1. Chron. Zeland.
Comites Archiatrorum sacri Palatii, de quibus est titulus in Cod. Theod. (6, 16.) ex Justinianeo. (12, 13.) Ita
appellabantur
ex Archiatris Palatinis ii quibus Imperatores
Comitivæ dignitatem, interdum
primi ordinis, interdum
secundi pro
merito concedebant, ut liquet ex lege un. hoc tit. Apud Gothos ea erat istius dignitatis
prærogativa, ut illius sententia obortæ de re medica quæstiones dirimerentur. Senator lib.
6. Epist. 19. in formula ejusdem dignitatis :
Esto arbiter artis egregiæ, eorumque
distingue conflictus, quos judicare solus solebat affectus.
Arcadii
ἰατροῦ ϰαὶ ϰόμητος meminit Himerius Sophista pag. 71. Vide
Archiatri.
Comes Capellæ. Chartam Ludovici Regis Hungariæ ann. 1358. in Historia Cortusiorum lib. 11. cap.
12. ita subscribit :
Ladislaus Præpositus Calmensis Comes Capellæ nostræ.
Apud Bohemos Episc. Olomucenses,
Comites Capellæ regiæ inscribuntur : de qua
dignitate dissertationem instituit Bohuslaus Balbinus lib. 5. Epitom. Rer. Bohemicar. pag.
346.
Comes Castrensis, Qui castrum a Principe feudi titulo possidet, ut ejus
Guardiam, seu
Castaldiam gerere debeat, Alemannis
Burggravius. Petrus de Andlo lib. 2.
de Imperio German. cap. 12.
Comites Cataphractarii, Una e decem Vexillationibus Comitatensibus, quæ erant sub dispositione V. I.
Magistri Militum per Orientem. Notit. Imp. lib. 1. cap. 46.
Comes Civitatis, Qui in civitate judicis munus implet, eique præest : cujus dignitatis formulam
exhibent Senator lib. 6. cap. 22. 23. et Marculfus lib. 1. Form. 8. Sidonius lib. 7.
Epist. 2 :
Summatibus deinceps, et tunc Comiti civitatis non minus opportunis quam
frequentibus excubiis agnosci, etc.
Gregorius Turon. de Vitis Patrum :
Armentarius Comes, qui Lugdunensem urbem his diebus potestate judicaria
gubernabat.
In Concilio Toletano XIII. subscribit
Valdericus Comes civitatis
Toletanæ.
Comes Civitatis. In Dalmatia et Croatia singulæ civitates Prætores extraneos sub titulo
Priorum eligebant, quos sæculis labentibus
comites passim vocarent. Hi a
Regibus confirmabantur, et cum judice, qui ex ejusdem civitatis Nobilibus eligebatur, jus
reddebant, cum fas non esset Comitibus solis sine judicibus sententiam ferre, nec ipsorum
ullo modo prævaleret opinio. Horum munus ut plurimum annuum erat, in Italia
Potestati dicebantur. Vide Jo. Lucium lib. 3. de Regno Dalmat. cap. 12. lib. 4.
cap. 5. 9. lib. 6. cap 2.
Comites Clibanarii, Vexillatio Palatina, sic dicta, sub dispositione V. I. Magistri Militum
Præsentalis, in Notit. Imp. lib. 1. cap. 31.
Comes Comitum. Hunc titulum habuere Comites Loretelli in Regno Neapolitano sub Normannicis
Regibus, qui interdum etiam
Palatini Comites Loretelli inscripti leguntur, in
variis tabulis laudatis in Notis ad Cinnamum pag. 455. ubi de eorum familia fuse satis
egimus. Hanc autem dignitatem in Regno Siculo videntur obtinuisse, qualem apud Francos
nostros Comites Campaniæ, apud Anglos Comites aliquot Palatini, apud Germanos Comites
Palatini Rheni : et apud Reges Italiæ Comites Lomelli : quam quidem in Sicilia Comitis
Palatini dignitatem habuit etiam, ni fallor, Henricus de Claromonte, qui in Charta anni
1412. apud
Ughellum tom. 1. pag. 268.
Admiralius Regni Siciliæ et Comes
Palatinus
inscribitur. Vide infra
Comes Palatinus, et Ughellum tom 6.
pag. 868. 873. tom. 8. pag. 357. 359. 364.
Comites Commerciorum, Quorum munus erat, ne ultra civitates destinatas commercium cum Barbaris esset,
neve privati illicitas species emerent, lege secunda Cod. Quæ res venire non poss. (4,
40.) et leg. ult. Cod. de Commerc. (4, 63.) At ne illicitæ species ad Barbaros
transferentur,
Curiosorum munus erat, qui per littora et portus ad hoc dispositi
erant.
Comites Commerciorum, in Imperio Orientali sub dispositione Comitis sacrarum
largitionum plures recenset Notitia Imp. lib. 1. cap. 73 :
Per Orientem et Ægyptum,
per Mœsiam, Scythiam et Pontum :
in Occidente unicum
per Illyricum.
Comites Sacri Consistorii vel
Consistoriani, Qui sacro Augustorum Consistorio intererant, quorum
dignitas magna primum fuit : adeo ut ad eam admissi tantum Præfecti Prætorio, Quæstores,
Magistri officiorum, Comites sacrarum largitionum, etc. Postmodum ita appellati etiam
Comites ordinis primi, de quibus mox.
Τῷ περιϐλέπτῳ
ϰόμητι τοῦ θείου συνεδρίου, in Concilio Calchedonensi Actor. 1. Vide Epistol.
Anastasii Imp. ad Hormisdam PP. post Epist. 6. ejusdem Pontificis, Gruteri Inscript. pag.
438. 1. 1053. 10. Ambros. lib. 2. Epist. 13. Jacobum Gotofredum ad Codicem Th. dicto tit.
(6, 12.) et ad leg. 2. eod. Cod. ad Legem Cornel. de Sicar. pag. 100. (num. 9. ad lib. 9.
tit. 14. const. 3.) Salmasium ad Spartianum pag. 47. ubi plura de Consistorianis et
Comitibus sacri Consistorii.
Comes Contariorum, seu Præpositus militibus qui
Contis utebantur, quæ
ϰοντάρια Græci nuperi appellant. Hos
ϰονταράτους vocat Leo in Tact. cap. 12. n. 41. Passio S. Basilii Presbyteri n.
15 :
Καὶ ἐϰέλευσεν ϰόμητα... Κονταρίων δεροτομεῖν αὐτόν.
Comes Cubiculariorum, Dignitas in Palatio Regum Gothicorum Hispaniæ, cujus mentio in Concil. Toletano
IX. et in Charta Cindesvinti Regis æræ 684. apud Anton.
de Yepez in Chronico Ord.
S. Benedicti tom. 2.
Comes Cubiculi, in Concil. Toletano XIII.
Comes Curiæ, in Decretis Andreæ Hungariæ Regis ann. 1222. § 6. qui
Comes Curialis, in
Charta Colomani Regis Hung. ann. 1111. apud Joan. Lucium lib. 3. de Regno Dalmat. cap. 4.
et in Historia Salonitana Thomæ Archid. cap. 39. ubi inter Proceres Curiæ Hungariæ
recensetur. Hauserant, ut probabile est, Principes Hungari hanc dignitatem a Regibus
Croatiæ, in quorum Palatiis præcipuum locum obtinebat, ut constat ex Crescimiri Reg.
Diplomate ann. 1067. apud eumdem Lucium lib. 2. cap. 8. in quo subscribit
Boleslaus
Curialis Comes. Horum forte eadem fuit functio, quæ apud Germanos et Gallos Comitis
Palatii.
Comes Dispositionum, Qui
Dispositionibus Principis præerat, in Cod. Theod. (6, 26.) et Justin.
(12, 19.) tit.
de Proximis :
Comitibus dispositionum, cæterisque qui in
sacris scriniis militant :
de qua dignitate copiose egerunt Pancirolus ad Notit.
Imp. lib. 1. cap. 97. et Jac. Gotofredus ad d. titul. Cod. Theod. Vide
Dispositio.
Comes Domesticorum, Qui equitibus
vel peditibus Prætorianis, ita nuncupatis, de quibus suo loco, præerat. In
Concilio Ephesino part. 1. cap. 35 :
Candidianus
dicitur
religiosorum
domesticorum Comes
,
Κόμης τῶν ϰαθοσιωμένων
δομεστίϰων. Ita in Concilio Calchedonensi Act. 1. Hac dignitate functi
Diocletianus, ut auctor est Zonaras, et Aurelius Victor, Justinianus et Michael Balbus,
antequam imperarent. Vide Epist. 37. Hormisdæ PP. Hujus mentionem agunt præterea
Inscriptiones apud Grut. 192. 1. 412. 4. et apud Ægid. Gelenium in Sacrario Coloniensi
pag. 408. Notitia Imp. lib. 1. cap. 89. lib. 2. cap. 42. 43. Senator qui formulam exhibet
lib. 8. Epist. 12. S. Augustinus Ep. 79. Ammianus lib. 14. 20. 26. 27. 31. Gregorius
Turon. lib. 2. Hist. cap. 8. 9. Eginharti Annal. ann. 821. Anonymus in Gestis Constantini
M. pag. 479.
P. Carpentier, 1766.
Comes Domni Apostolici Farulfus ultimus inter proceres imperatori assidentes in judicio ann. 881. recensetur, apud
Murator. tom. 2. Antiq. Ital. med, ævi col. 931. Vassallum ecclesiæ Romanæ intelligo.
Comes Domorum, dignitas cujus non semel mentio in Codice Theodosiano, et in Notitia Imperii. Hic
autem præerat possessionibus seu prædiis ad Principem spectantibus. Vide Jacobum
Gotofredum ad l. 2. Ch. Th. de Palatin. sacr. larg. (6, 30.) et Scholiastem Juliani
Antecessor. cap. 82.
Comes et Dux. Testamentum seu Charta Rudesindi Episcopi Dumiensis æræ 930. apud Ant.
de
Yepez in Chron. Ord. S. Benedicti tom. 5. subscribunt
Veremundus Princeps,
deinde
Episcopi aliquot et
Abbates, quos subsequuntur alii, singuli cum hoc
titulo,
Comes et dux, quorum postremus est
Meneonus Gavini nunc Comes nunc
Dux, postmodum nudi
Comites, et alii.
Comes Excubitorum, Qui excubitoribus Principis præerat, apud Vigilium PP. Epist. 15. Gregorium M.
lib. 1. Epist. 31. lib. 2. Ind. 11. Ep. 62. Joannem Biclariensem ann. 4. Justini,
Theophanem pag. 229. in Chronico Alexandr. pag. 879. etc. in sexta Synodo Act. 1. fit
mentio Anastasii
τοῦ ϰόμητος τοῦ βασιλιϰοῦ ἐξϰουϐίτου.
Vide
Excubitus et
Excubitores.
Comes Foederatorum, apud Anastasium in Hist. Eccl. pag. 66. qui Theophani, Cedreno pag. 341. et
aliis,
ϰόμης τῶν φοιδεράτων. Τουρμάρχης τάγματος τῶν
φοιδεράτων, Zonaræ pag. 104.
Ἡγεμὼν τοῦ τῶν φοιδεράτων
τάγματος, Scylitzæ pag. 487. qui præterea meminit
τάγματος τῶν φοιδεράτων pag. 755 ; postmodum
Ἑταιρειάρχης dictus. De Fœderatorum cohorte in Palatio Principis militante
dixi ad Annam Comnenam pag. 227. Vide infra in
Fœderati.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Comes Forensis. Statuta Ecclesiæ Lugdun. ann. 1251. apud Acherium tom. 9. Spicil. pag. 71 :
Statutum est, ut omnes Canonici in sua institutione jurent, quod servent Statuta
et Consuetudines Ecclesiæ, et permutationem Comitis forensis.
Ubi Comitem
forensem non alium puto, quam Advocatum Ecclesiæ Lugdunensis. Advocatos Ecclesiarum
Cathedralium
Comites appellatos fuisse, paulo superius dictum est.
P. Carpentier, 1766.
◊ Perperam de Advocato
ecclesiæ Lugdunensis hæc explicantur : agitur enim de solemni permutatione facta inter
Comitem Forensem et capitulum ejusdem ecclesiæ, quam refert Menester. in
Hist. Lugdun.
Comes Formarum, Qui aquæductibus publicis instaurandis vel extruendis præfectus erat, in urbe
Roma potissimum. Sub dispositione Præfecti urbis recensetur in Notitia Imp. lib. 2. cap.
7.
Ædilis formarum, in lapide Neapolitano apud Capacium lib. 1. cap. ult.
Curator formarum, Senatori lib. 7. Epist. 6. ubi hujus dignitatis formulam
exhibet. Istius Magistratus meminit etiam Gregorius M. lib. 10. Epist. 22. Vide
Eorma.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Comes Galeæ, Galeæ præfectus. Marchisius lib. 5. Annal. Genuensium ad ann. 1220 :
Qui
ipsam et homines ejus a præfato Comite jam dictæ galeæ... reddere nullatenus
voluerunt.
Vide supra
Comes,
Comitus.
Comes Galliæ. Vita S. Lupicini Abbat. Jurensis n. 8 :
Vir quondam illustris Agrippinus
sagacitate prædictus singulari, atque ob dignitatem militiæ sæcularis Comes Galliæ a
Principe constitutus.
In Charta Caroli C. apud Joannem a Bosco in Vienna,
Odulfi Comitis Galliarum fit mentio.
Comes Gildoniaci Patrimonii, sub dispositione Comitis rerum privatarum, in Notit. Imp. lib. 2. cap. 41. quod
Gildo Comes in Africa possederat, qui cum esset utriusque militiæ Magister in eadem
provincia, post Theodosii Magni decessum arrepta Tyrannide, a Fratre Mescelzere jussu
Honorii profligatus et necatus est, ejusque bona publicata, quæ Gildonis patrimonium dicta
sunt. Vide Pancirolum.
Comes Hirsutus, apud Anonymum de Fundat. Monasteriorum Germaniæ post Chronicum Montis Sereni pag.
277. et in Vita Balduini Lutzemburg. Episcop. Trevir. lib. 3. cap. 5. Idem qui
Comes
Silvester, de quo infra.
Georgius Hirsutus Comes anno 1323.
Henricus,
Georgius, Conradus, Rupertus Hirsuti Comites, Fridericus Silvestris Kirchpergæ, Joannes
Silvestris Dunæ Comites, apud Browerum lib. 17. Annal. Trevir. pag. 978. 986. 1.
Edit.
Le Comte pelu, in Chronico Flandriæ vernaculo pag. 34. 52. Gloss. Gr. Lat. :
Δασύς, hirsutus, pilosus.
Comes Horreorum, in l. un. Cod. de Pist. lib. 11. (16.) Pistrini Principis Curator.
Comites Italiciani et Galliciani, in l. un. Cod. Th. de Consularib. (6, 19.) sunt Comites Largitionalium titulorum,
reique tributariæ et thesaurorum per Præfecturam Prætorianam Italiæ et Galliarum, qui
alias
Comites diœceseon, vel
Comites largitionum per diœceses dicuntur.
Comes Largitionum Comitatensium,
ὁ τῶν ϰομιτατησίων λαργιτιόνων ϰόμης, in
Epistola Petri Alexandrini apud Theodoritum lib. 14. cap. 22. id est, thesaurorum, qui in
Comitatu Principis una cum ipso Comite versabantur. Erant enim et alii Imperatorum
thesauri, in provinciis scilicet et urbibus singulis, de quibus in l. 3. Cod. Th. de
Privileg. eor. qui in sacro palat. milit. (6, 35.) qui
Comites largitionum per
diœceses dicuntur in Not. Imp. lib. 1. cap. 73. et in leg. 3. Cod. Fin. regund. (3,
39.) Hinc
Largitionales Comitatenses, in leg. 6. Cod. Th. de Divers. offic. (8, 7.)
dicuntur Officiales Comitis largitionum Comitatensium.
Comes Sacrarum Largitionum. Magno de Notis Juridicis :
scl. cm. Sacrarum largitionum
Comes,
Qui thesauris sacris ac publicis præerat et largitionibus Principis, quas
ille Magistratibus, militibus et subditis erogabat. Mamertinus in Gratiarum actione :
Primum thesaurorum omnium mandata custodia et dispensatio largiendi. Ærarii
publici curator,
eidem Mamertino, sed maxime illius pecuniæ quæ ex Imperariis
thesauris advecta erat,
ἐφ᾽ ᾧ τοὺς ἀριστεύοντας ἐν ταῖς μάχαις τὰ
προσηϰοντα ϰομίζεσθαι γέρα, ut loquitur Agathias lib. 3. unde
et Comes
sacrarum remunerationum interdum appellatus. Claudianus in Consul. Manlii Theodori :
Hinc sacræ mandantur opes, orbisque tributa.
Sed de hac dignitate passim Notitia Imperii, Codex Theod. et Justin. Senator lib.
6. Epist. 7. et alii Scriptores. Vide
Largitiones.
Comes Sacrarum interdum nude dictus legitur, ut apud Senatorem lib. 5. Epist. 40. lib. 8. Ep. 16.
Acta Conciliabuli Ephesini :
Ἰωάννης ϰόμης τῶν σαϰρῶν,
ubi
perperam vetus Interpres
Comitem sacrensem vertit. Alibi :
Κόμης τῶν σαϰρῶν λαργιτιόνων
appellatur. Ita etiam in leg. 120. Cod. Th. de
Decurion. (12, 1.) in Inscript. apud Gruter. 1056. 8. et in Historia S. Clementis I. PP.
Comes Largitionum, nude. Magno de Notis :
c. largn. Comes Largitionum.
Ita
porro sæpe etiam appellatur
Comes largitionum per diœcesim, id est, specialis, qui
titulo Perfectissimi gaudebat, cum Comes sacrarum largitionum inter illustres militaret.
Vide Gothofr. ad l. un. Cod. Th. de Consularibus. (6, 19.)
Comites Largitionum per omnes diœceses, in Notitia Imperii, qui in singulis Præfecturis Palatii, sacras largitiones
administrabant, sub dispositione Comitis sacrarum largitionum, cui respondebant. Ejusmodi
fuit
Comes largitionum per Illyricum, in eadem Notitia, etc.
Comes Legum, seu Professor in Jure. Epitaphium Rebuffi J. C. Magalonæ :
Orate pro
Domino Jacobo Rebuffi legum Comite Monspelii, cujus anima in domino requiescat, qui
obiit anno ab Incarnat. Dom. 1428. die 21. mensis Martii.
Comes Liber,
ut Fragipani, Ursini, etc. hoc est Zlunii, Blagai, etc
. Ita Sambucus in
Gloss. ad leges Hungaricas, et Auctor de Statu Hungariæ.
Comites Limitum vel
Limitanei, Qui limitibus Imperii Romani præerant, et castris vel
castellis in iis extructis. De his copiose egit Pancirolus in Notit. Imper. Orient. cap.
139. Sidonius Carm. 2 :
.... Comitis sed jure recepto,
Danubii ripas, et tractum Limitis ampli
Circuit, hortatur, disponit, discutit, armat.
Annales Eginharti ann. 826 :
Ad Baldericum et Gerhostum Comites et Avarici
Limitis custodes.
Infra :
Cum suis Optimatibus et Hispanici Limitis
custodibus.
Comes Littoris Saxonici per Britanniam, in Notitia Imp. Occident. cap. 72. cujus munus erat littus per opportuna loca
præsidiis ad Barbarorum latrocinia communire. Cum autem Romani e Britannia cessissent,
Vortigernus, qui maximæ Britanniæ parti cum imperio præfuit, Cantio Guorongum præfecit, id
est, Proregem : quo nesciente, hanc regionem (ut habent Nennius et Malmesburiensis,)
statim Hengisto Saxoni, in gratiam Rowennæ ejus filiæ, quam misere
deperibat, gratis concessit. Hinc primum Saxonum in Britannia regnum constitutum, illis
Cantuaria-ric dictum, quod post annos 320. Baldredo ultimo Rege defuncto, in
Occiduorum Saxonum potestatem devenit, quibus ad Normannorum usque imperium paruit. Igitur
contra hos Saxones Romani limitem Britannicum, qui supererat, servavere, quibus Comitem
præfecerunt. Vide Cod. Th. (7, 16.) et Justin. (12, 44.) tit.
de Littorum et itinerum
custodia, Camdenum m Cantio, Pancirolum in Notit. Occident. cap. 72. Isaacum
Pontanum in Disquisit. Hist. etc.
Comes Mansuariorum. Nithardus lib. 3. pag. 372 :
Mandaverant etiam huc avunculus ejus, necnon
et Gislebertus Comes Mansuariorum, etc.
Idem forte qui
Mansionarius in
Regum Francorum aula, de qua dignitate, suo loco : et
Comes Mansionarii, in Annalibus Francor. Metens. ann. 895 :
Cum in regnum reverteretur,
Folconem Episcopum, et Adalongum Comitem sui Mansionarii ad Arnulfum cum exeniis a
Carolo missis, venientes in media via offenderunt.
Comites Marcarum, Iidem cum Marchionibus.
Comites marcæ Hispanicæ, apud Eginhartum in
Annalib. ann. 822.
Aureolus Comes qui in confinio Hispaniæ atque Galliæ trans
Pireneum... residebat
, apud eumdem ann. 809. Annales Franc. Bertiniani ann. 799 :
Wido Comes qui in marca Britanniæ præsidebat.
Vide sub ann. 821. Hinc
ejusmodi marcarum Præfecti promiscue
Comites et
Marchiones dicuntur.
Comes Marescallus, in Anglia dictus ex Comitibus qui Marescalli dignitate donabatur, cum non nisi
Comitibus conferretur. Ita porro potissimum dicti Comites Penbrochiæ, quos et
Striguliæ vocant, quod quasi ex hæreditaria successione hac dignitate donati fuerint.
Tradit Matth. Paris ann. 1241.
Comitem Marescallum, Gilbertum nempe Penbrochiæ
Comitem, in hastiludio occubuisse. Et ann. 1245 :
Comes Marescallus Walterus viam
universæ carnis ingressus est.
Adde pag. 432. Extincta vero prima Comitum
Penbrochiensium stirpe, aliis Comitibus eadem dignitas collata. Ricardus II. Rex Angliæ
Thomam
de Mowbray Comitem Notinghamiæ per Chartam suam dat. 12. Jan. ann. 9.
Comitem Marescallum Angliæ denuntiavit. Liber feodalis scriptus anno 20. Edw.
III :
Prior de Massingham tenet in magna Massingham quartam partem feodi Militis de
Comite Marescallo.
Vide Thomam Walsing. pag. 327.
Comes Maritimi Tractus, in Britannia, apud Ammianum lib. 37.
Custodes littorum, in Chron. Normann.
tom. 2. Hist. Franc. pag. 524. Chronicon Moisiacense ann. 814 :
Disposuit et
marchas suas undique : nam et præsidia posuit in littore maris, ubi necesse
fuit.
Vide Annales Franc. Bertin. ann. 820.
Comites Maritimæ, Qui
ad custodiendam maritimam deputati erant, ut est in Capitul. Caroli M.
lib. 4. cap. 5. Hariulfus lib. 2. Chron. Centul. cap. 6 :
Cui etiam ad augmentum
Palatini honoris totius maritimæ terræ Ducatus commissus est.
Lib. 3. cap. 9 :
Ejusdem Regis Caroli... dono et prece Comitatum maritimæ provinciæ
suscepit.
Adde cap. 10. Vide eumdem in Vita Angilberti cap. 1. § 3.
Custodia
maritima apud Eginhardum Ep. 22. et in Capitul. Caroli Cal. tit. 13. cap. 2. ap. Attiniac. ann.
854. Annales
Francor. Bertiniani ann. 800 :
Littus
Oceani Gallici perlustravit, et in ipso mari, quod piratis infestum erat, classem
instituit, præsidia disposuit, Pascha in Centulo apud S. Richarium celebravit.
His suberant
Vicecomites, qui
Maritimæ, pariter appellabantur : ut est in
veteribus Chartis ii quos hodie
Vicomtes de Marennes, in Santonibus dicimus.
Comes Metallorum per Illyricum, sub dispositione Comitis sacrarum largitionum, in Notitia Imperii cap. 73. qui ex
auro in metallis invento portionem Principum debitam exigebat, in fluminibus etiam, vel
fodinis aurum legentes. Vide leg. 1. C. de Metallar. (11, 7.) et leg. 7. et 8. Cod. Th.
eod. tit. (10, 19.)
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Comes de Militia, Dux, Tribunus militum, tom. 3. novæ Gall. Chr. col. 490 :
Adalardus filius
Henrici Comitis de militia Caroli Magni, etc.
Comes Notariorum, Dignitas in aula Regum Gothicorum Hispaniæ, cujus mentio in Concilio Toletano
VIII. IX. et XIII. et in Charta Cindasuinthi Regis æræ 684. apud Anton.
de Yepez in
Chronico Ordin. S. Benedicti tom. 2. Præcipuus forte inter Notarios, et idem qui
Primicerius Notariorum.
Comes Novellus dictus Bertrandus de Balcio Comes Montiscaveosi et Andriæ,
Il Conte
novello, apud Joann. Villaneum lib. 9. cap. 72. etc. Albertus Argentin. ann. 1345 :
Socer autem prædicti Humberti, quem uxor ejus clam receperat, Comes Novellus a
novitate est dictus.
Comes Numeri, seu cohortis, eidem præfectus. Simeon Metaphrastes in Martyrio S. Georgii n. 2 :
Καλῶς οὖν ἐϰπονηθεὶς τὰ πολέμια, Κόπης τοῦ Νουμέρου τῶν Ἀνιϰώρων
ἐπιφανεῖ προχειρίζεται.
Vide Anonymum in Miraculis ejusdem sancti Georgii ex
Biblioth. Ambrosiana num. 9.
Comes Obsequii, Qui
Obsequio et comitatui Imperatoris præerat. Epistola 1. Gregorii II.
PP. septimæ Synodo præfixa :
Nezeuxias, qui tum Comes obsequii ejus erat,... in
peccato suo interiit.
Ubi Interpres Græcus,
ϰόμης τῆς
πομπῆς ἀυτοῦ. Et Epist. 2 :
Si quis a te purpuram... abstulerit et
regii obsequii ordines : τὰς τάξεις τῶν
πομπῶν.
Meminit præterea eadem septima Synodus Petronæ
Κόμητος τοῦ θεοφυλάϰτου βασιλιϰοῦ ὀψιϰίου. In sexta Synodo,
Act. 1. fit mentio Nicetæ
Κόμητος τοῦ βασιλιϰοῦ ὀψιϰίου, ϰαὶ
ὑποστρατηγοῦ Θράϰης. Habetur in Diurno Romano cap. 1. num. 4. formula Epistolæ
seu superscriptionis
ad Comitem Imperialis obsequii et Exarchum : ubi non
intelligitur quivis Palatii Comes, ut censuit Editor. Vide
Obsequium.
Comes Officiorum.
ὀφφιϰίων Κόμης, in Clementina Epitome de Gestis
sancti Petri cap. 164. qui
Κόμης τῶν θείων ὀφφιϰίων, in
Martyrio sancti Clementis cap. 15. apud eruditissimum et amicissimum Joannem Bapt.
Cotelerium : nescio an alius a
Magistro officiorum : de qua dignitate suo loco. Lex
2. Cod. Th. de Metallis (10, 19.) inscribitur
ad Rufinum Comitem officiorum : sed
Jacob. Gotofredus
Comitem Orientis scribendum censet.
Comes Ordinis Primi. Cujacius et alii observant Comitum gradus in Palatio primum distinxisse
Constantinum M. quod ex Eusebio in Vita ejusdem Constantini lib. 4. cap. 1. colligunt,
quod ante Constantinum nulla Comitum ejusmodi mentio occurrat. At longe ante
Constantinum Comitivam hanc obtinuisse contendit Henricus Valesius ad Eusebium. In tres
autem gradus divisi isti Palatini Comites, quorum primus
Comitum ordinis primi
dictus est. Magno de Notis : C. O. P.
Comites ordinis primi. Porro Comitis ordinis
primi prærogativa gaudebant præcipui ex Magistratibus Palatinis, de quibus in Codice
Theod. lib. 6. tit. 13. 14. 15. 16. 17. 18. 20. 21. et in antiquis Inscript. apud Gruterum
347. 8. 406. 1. et apud Sirmondum in Notis ad Sidon. Carm. 9. Horum alii
Comites
ordinis primi intra Palatium dicebantur, qui scilicet in Palatio militabant, ut in
aliis inscript. apud eumdem Gruter. 361. 1. 363. 2. 407. 8. 493. 5. 1094. 6. vel
Comites ordinis primi in Consistorio, apud eumdem 438. 1. 465. 8. Ea enim Comitum
ordinis primi fuit prærogativa, ut iis Consistorium Principis ingredi fas esset, si
vocarentur, ut est apud Senatorem in formula
Comitivæ primi ordinis, lib. 6. Epist.
12. Vide eumdem lib. 2. Epist. 28. lib. 6. Epist. 13. et Salmasium ad Pollion. pag. 307.
Comitum Ordinis Secundi mentio est in leg. 2. Cod. Th. de Comitibus rei milit. (6, 14.) leg. 27. 18. de
Proxim. Com. dispos. (6, 26.) leg. 8. de Agent. in reb. (6, 27.) et apud Gruterum 361. 1.
363. 2. et 438. 1. Ex quibus colligitur Comitivam ordinis secundi gradum fuisse ad
Comitivam primi. Vide Senatorem lib. 7. Ep. 26.
Comitum denique
Ordinis Tertii mentio est in leg. 127. Cod. Th. de Decur. (12,
1.) leg. 9. et 20. de Suariis, (14, 4.) et leg. 17. de Proxim. Comit. dispos. (6, 26.)
Iidem videntur qui
Comites minores et inferiores, in quorum numero erant Tribuni,
dicuntur in leg. 2. Cod. Th. Ne Comitib. et Tribun. lav. præstentur. (7, 11.) Gloss. Græc.
Lat.
Κόμης, ἢτοι τριϐοῦνος.
Comes Orientis, sub cujus dispositione erant Orientis provinciæ, quas Marcellinus lib. 14. et
Notitia Imperii lib. 1. cap. 1. recensent, ut auctor est Zozimus lib. 5. unde hanc
dignitatem
μείζονα ἀρχὴν vocat Libanius. Magno de
Notis :
com. or. Comes orientis.
Hujus dignitatis non semel
meminit idem Ammianus, Notitia Imperii lib. 1. cap. 104. S. Ambrosius Epist. 17. etc.
Comesὀψαρίου, seu obsoniorum, qui eorum curam gerebat, in
Chronico Alex. pag. 894. Vide
Comes Annonæ. Alias
ὀψάριον Græcis recentioribus
Piscem sonat.
Comes Pagi, id est provinciæ, vel civitatis, apud Lupum Ferrariensem Epist. 24. Ratpertum
Monachum de Casib. S. Galli cap. 1. et in Capitulis Caroli Mag. lib. 6. cap. 100. 101. in Fragment.
Capitular. edit. a Stephano Baluzio cap. 8. etc. Additio 4. Ludovici Imp. ad Capitula
Caroli M. cap. 79 :
Comites autem reddant rationem de eorum pagensibus,
etc.
Vide Marculfum lib. 1. Form. 8. et Grotig.
de Antiquitate Reipublicæ Bavaricæ pag.
xxxi.
Comites Palatini, generatim dicti, Qui in Palatiis Regum militabant, seu qui in eorum erant
obsequio, quos vulgo nude
Palatinos alii nuncupant.
Comites a latere
appellantur a Jona in Vita S. Columbani cap. 28 :
Is Virum Dei summo gaudio
excepit, seque curaturum ait, ut ad Theodeberti aulam perveniat, nec opus esse aliis a
Regis latere Comitibus.
Chronicon Moriniacense lib. 2. pag. 366 :
In
curia Amaurici de Monteforti, post Palatinos Comites in Provincia ista viri
excellentissimi.
Vide
Palatinus. Sed præ cæteris
Comites Palatini appellati, qui in Regum Palatiis
Juris auctoritate judicum officio
fungebantur, ut est apud Joannem Sarisber. Ep. 263. Illud autem sic describitur ab
Hincmaro Opusc. de ordine et offic. Palatii cap. 21 :
Comitis Palatii inter cætera
pene innumerabilia, in hoc maxime sollicitudo erat, ut omnes legales quæ alibi ortæ
propter æquitatis judicium Palatium aggrediebantur, juste ac rationabiliter
determinaret, seu perverse judicata ad æquitatis tramitem reduceret, etc.
Cognoscebant igitur Comites Palatini de causis omnibus quæ nullo medio ad Palatium
devolvebantur, quæ quidem
Palatinæ inde appellantur in Capitulis Caroli M. ann.
797. cap. 4. et alibi passim. Walafridus Strabo lib. de Reb. Eccl. cap. 31 :
Quemadmodum sunt in Palatiis Præceptores vel Comites Palatii, qui sæcularium
causas ventilant : ita sunt et illi quos Capellanos Franci appellant, Clericorum causis
prælati.
Ut porro causas ad Palatium pleno jure cuivis licitum fuerit adducere,
satis colligitur ex Lege Longob. lib. 2. tit. 52. § 23. tit. 55. § 20. Lothar. I. 64. Carol. M.
28. Cap. Caroli M. lib. 3. cap. 59. etc. Vide præterea Capitulare 2.
Ludov. Pii ann. 819. cap. 4.
◊ Cognoscebant præterea de Causis reipublicæ, seu
publicis, id est, quæ Regem spectabant, aut Regiam dignitatem, vel publicam
utilitatem, uti pluribus probatum in Dissertat. 14. ad Joinvillam, ubi de Comitibus
Palatii fuse satis disseruimus.
◊ Erant denique certæ causæ, quæ ex Principum privilegiis solum
Comitem Palatinum spectabant. Charta Pipini Regis Aquitaniæ pro Ecclesia S. Juliani
Brivatensis ann. 835 :
Liceat eis qualemcunque sibi sua sponte elegerint advocatum
habere, ipsumque advocatum nemo præsumat temerario ausu distringere, vel in tortum
mittere : sed nostro coram Comite Palatii Ecclesiam prælibati Martyris videlicet S.
Juliani absque alicujus inquietudine vel morarum dilatione liceat inquirere.
Capitulare Ludovici Pii Imp. de Monasterio S. Crucis Pictaviensi cap. 3 :
Ut res
Monasterii quas modo habent, non prius ab ullo auferatur, quam aut ante Domnum Pipinum,
aut ante Comitem Palatii illius, præfata ratio reddatur.
◊ Sedebant autem Comites Palatini in Palatio cum Assessoribus,
quos
Scabinos Palatii vocat Chronicon S. Vincentii de Vulturno. Hinc legimus apud
Monachum Sangallensem,
Comitem Palatii in medio Procerum suorum concionantem. Vita
S. Præjecti :
Ad Palatium properat, et ut mos est, apud Regis aulam, in loco ubi
causæ ventilantur, introiit.
Vita S. Pharonis cap. 79 :
Dum leges
publice, quæ quotidie discutiebantur ipso in palatio, multos constringerent ad sæcularia
judicia.
◊ Interdum et sæpe Reges ipsi Palatinis istis placitis
intererant, cum ipso Comite Palatii, ac causas dijudicabant. Cujus moris exempla aliquot
in eadem Dissertatione indicavimus, aliudque exstat apud Ughellum tom. 1. part. 2. pag.
337. quibus addere hoc loco lubet identidem Reges ipsos ac Principes subditis suis jus
dixisse. Fortunatus lib. 6. Poem. 4. de Chariberto Rege :
Si veniant aliquæ variato murmure causæ,
Pondera mox legum Regis ab ore fluunt.
Quamvis confusas referant certamina voces,
Nodosæ litis solvere fila potes, etc.
Capitulare 3. Ludovici Pii cap. 3 :
Sciatis ob hanc causam nos velle
per singulas hebdomadas uno die in Palatio nostro ad causas audiendas sedere : ut per
hunc aut illum Comitem et providentia Missorum, et obedientia populi manifestius
appareat.
Adde cap. 14. Capitul. Wormatiense ann. 829. cap. 14. Addit. IV.
Capit. cap. 83. al. 115. et Concilium Parisiense VI. lib. 2. cap. 3. etc. Ut porro inter
tertiæ stirpis Reges sanctus Ludovicus populis sibi subditis ad portam Palatii jura
dixerit, fuse ostendimus in Dissert. 2. ad Joinvillam. His autem addam quæ in hanc
sententiam habentur in secunda Curia Generali Catalaniæ sub Jacobo Rege Arag. M. Febr.
ann. 1299 :
Item quod nos et successores nostri in quacumque civitate vel villa
terræ nostræ erimus, qualibet hebdomada in Die Veneris teneamus personaliter audientiam
gentibus nostris pro tenendo jure ipsorum de eo quod coram nobis exposuerint. Et si in
die Veneris non possemus intendere, quod in prædictis intendamus et faciamus die
crastina.
Adde Foros Aragonenses pag. 15. Edit. 1624.
◊ Neque tantum in Palatio jus dixere Comites Palatini, sed etiam
in provinciis. Auctis enim et longius productis Regni ac Imperii finibus, quo subditorum
levaretur labor, ac eorum impensis parceretur, mittebantur subinde Comites Palatii, qui
supremo jure
Justitias, ut tunc loquebantur,
facerent, et causas, quas ab
iis dirimi ac judicari necesse erat, terminarent. Nullis quippe, ait Theodoricus apud
Senatorem lib. 4. Ep. 40. necessitatem longinquitatis imponebant Reges nostri, nisi qui
suis hoc commodis expedire cognoscebant. Hinc sæpe legimus missos in Italiam Comites
Palatinos,
ad justitias faciendas. Vide Ughellum tom. 1. part. 2. pag. 337. Neque
tamen iis fas erat
Potentiorum causas sine Regia jussione finire, sed tantum pauperum,
et minus potentum, ut est in Lege Longob. lib. 2. tit. 45. § 1. Carol. M. 43. in
Capitul. 3. ann. 812. cap. 2. et lib. 3. Capitul. cap. 7. Ejusmodi autem Comites Palatini
postmodum in singulis majoribus provinciis constituti ab Imperatoribus, qui vice Regia
supremo jure causas dirimerent, præsertim apud Alemannos. Speculum Saxonicum l. 3. art.
35 :
Quælibet provincia terræ Theutonicæ habet suum Palansgravionatum, (i.
Comitatum Palatinum)
Saxonia, Bavaria, et Franconia.
Comitum Palatinorum in Bajoaria mentio est apud Conradum Uspergens. anni 1102. in Vita et Translatione S.
Domitian. Ducis Carinthiæ n. 3. in Speculo Saxon. lib. 3. art. 53. § 1. Vide Dissert. ad
Joinvill. pag. 231.
Comites Palatini in Saxonia, non semel etiam occurrunt, quorum Genealogiam contexuit Reineccius in Appendice
ad Witikindum de quibus etiam copiose liber de Fundatione Monasterii Gozecensis.
Comites Palatini ad Rhenum in Franconia notiores sunt, quam ut de iis dici quidquam debeat. De his inter alios plura Tolnerus in Hist.
Palatinat.
◊ Comitem Palatinum Ottonem filium in Burgundiæ Comitatu
instituisse Fridericum I. auctor est Golutus lib. 2. Rerum Sequan. cap. 37. Ita in Anglia
hanc dignitatem aliquot Comitibus attributam infra docemus.
◊ Jam vero Comitum Palatinorum
summa erat
auctoritas, ut qui vice sacra judicarent, et supremo jure. Chronicon Mauriniacense pag.
365. de Theobaldo Comite Campaniæ :
Qui Comes Palatinus, et infra Franciam secundus
a Rege, etc.
Charta Caroli M. apud Ughellum tom. 2. Italiæ sacræ pag. 187. 188 :
Hujus nostræ confirmationis pagina concedimus ejusdem Episcopi Misso vel
Vicedomino, ut sit noster Missus, et habeat potestatem deliberandi atque adjudicandi
tanquam nostri Comes Palatii.
Adde pag. 200. 203. et tom. 4. pag. 900. Ordericus
Vitalis lib. 4. pag. 522 :
Quid loquar de Odone Bajocasino Præsule, qui Consul
Palatinus erat, et ubique cunctis Angliæ habitatoribus formidabilis erat, ac veluti
secundus Rex passim jura dabat ? principatum super omnes Comites et regni optimates
habuit, et cum thesauris Cantiam possedit, etc. Regalem habere potestatem in
omnibus
dicuntur, apud Bractonum lib. 3. tract. 2. cap. 8. § 4. et in veteri
Constitutione, quam edidit Goldastus, Comes Palatinus refertur
adeo amplam potestatem,
jurisdictionem et auctoritatem habere, ut dempta Regia dignitate, nullus omnino
justitiariorum ampliorem, sed neque parem habeat.
Ex eo etiam forte Comitis Palatini
dignitas
Monarchia Palatii appellatur. Liber de Fundatione Gozecensis Monasterii
ann. 1153. de Dedone Comite Palatino Saxoniæ :
Unde in expeditione Hungarica per
Regem Henricum in anno Incarnationis Domini 1040. facta, quia cunctis virtute militari
se prætulit, primus stirpis suæ Monarchiam Palatii a Rege promeruit.
Mox :
Eo defuncto, quia filium legitimum non habuit, Monarchiam Palatii Dominus
Fridericus Germanus ejus a Rege suscepit.
Comites Palatinos habuit Francia nostra, ut pluribus docuimus in eadem Dissertat. 14. ad Joinvillam,
ab ipsis Regum nostrorum incunabulis, qui in eorum Palatiis, causis publicis præerant,
easque dijudicabant. Idque probavimus potissimum ex eorum serie, quam hoc loco iterum
describi haud gravate, ni fallor, feret eruditus lector, cum rem præsertim haud adeo
tritam Scriptorum auctoritate firmari intersit. Hacce itaque dignitate insigniti occurrunt
Gucilio, sub Sigiberto Rege Austrasiæ, apud Gregor. Turon. lib. 5. cap. 19.
Trudulfus et
Romulfus, sub Childeberto, apud eundem lib. 9. cap. 12. 30.
Tacilo, sub Dagoberto I. in Gest. Dagob. Regis cap. 37.
S. Wandregisilus,
sub eodem Dagob.
Comes Palatii, in Vita MS. S. Godonis Monachi,
Comes
Palatinus indigitatur in illius Vita, in Chronico Malleacensi et apud Molanum, ut et
Badefridus, pater sanctæ Austrebertæ, in Vita ejusdem Sanctæ cap. 1. num. 4.
Aigulfus, sub Clodoveo II. in ejusdem Regis Diplomate pro Monasterio
Sandionysiano.
Berthorius, sub eodem Clodoveo, in Chron. Fredeg. cap. 90.
Rigobertus S. Bertæ parens, in Vita ejusdem Sanctæ.
Andobaldus, sub
Chlotario III. in Tabulis Mon. S. Benigni.
Marso, sub Clodoveo III. in Placito quod
habetur tom. 2. sæculi 3. SS. Ord. S. Bened. pag. 617.
Warno, sub eodem Clodoveo et
Chilperico ibid. pag. 618. 622.
Andramnus sub eodem Clodoveo, ibid. pag. 619.
Chrodebertus, sub Theodorico II. in Vita S. Leodegarii cap. 14. qui idem videtur
qui
Chunrodebaldus nominatur apud Doubletum et Miramontium. Denique
Temulfus, sub Childeberto II. apud Gregor. Turon. lib. 4. de Mirac. Sancti Martini
cap. 6. Alios præterea Comites Palatii Francici sub prima Regum stirpe
memorant veteres chartæ, apud eruditum Mabillonium in libris de Re
Diplomatica,
Dructoaldum scilicet sub Theoderico, pag. 470.
Hociobertum,
Ghislemarum, Berthoaldum, Sigofridum
Beronem
et Grimberchtum sub Childeberto, pag. 478. 480. 482. 483.
Waningum sub
Chlodoveo Jun. pag. 378.
Ansoaldum, Arnonem, Marsonem, et
Audramnum sub
Chlodoveo III. pag. 117. ubi etiam probat adversus
Conringium duos pluresve sub prima et secunda Francica stirpe nonnumquam fuisse
Comites Palatii.
◊ Sub secunda Regum stirpe recensentur hocce titulo donati
complures, atque in iis Wicbertus, sub Pipino, apud Doubletum pag. 693.
Anselmus, qui subscribit testamentum Fulradi Abbat. S. Dionysii ann. 778.
Voradus seu Vordinus, et Treautus, sub Carolo Mag. apud Eginhardum.
Ragonfredus sub Ludovico Pio ann. 817. in ejusdem Charta apud Stephan. Baluzium
in Appendice ad Capitul. n. 34. nescio an idem qui Reginerus dicitur in Vita
ejusdem Imp. eodem ann. 817. qui etiam Ragenarius vocatur in Vita Aldrici Episc.
Cenom. cum quo eandem dignitatem obtinebat Fulco, ut est in pag. 125. 130. 172.
Bernardus, sub eodem Ludovico, in veteri Charta, ann. 819. Ranulfus sub
eod. Imp. in eadem Vita Aldrici pag. 171. Adhalardus, sub eodem Principe, apud
Eginhardum ann. 822. 823. 824. cui successere sub eodem Imp. Bertricus, de quo idem
Scriptor, Morhardus, cujus meminit Theganus cap. 45. Gebuinus et
Ruodbertus, apud eundem Eginhard. Epist. 9. Ansfridus, sub Lothario, in
Notit. Eccl. Belg. cap. 32. Hucboldus, sub Lothario et Ludovico, apud Ughell. tom.
3. pag. 35. 43. Heribaldus Ludovico II.
imperante in optimæ notæ Chartario Casauriensi MS.
Rudolfus, sub Ludovico IV. in Annal. Franc. Fuld. ann. 857. Adhalardus, sub
Carolo Calvo, in Capitul. Caroli C. tit. 43. ap. Carisiacum ann. 877.
Bodradus, ibidem. Hilmeradus, in Chron. Fontanell. apud Catellum in Hist.
Occitan. pag. 559. et Steph. Baluzium in Append. ad Capit. n. 59. Boso, apud
Camusat. in Antiq. Trecens. pag. 85. et in Tabul. Dervensi Fulco, apud Flodoard.
lib. 3. Hist. Rem. cap. 26. eamdem dignitatem obtinuere sub eodem Carolo : qui quidem
Fulco in Tabulario sancti Dionysii dicitur obiisse istud munus Kl. April. anno 22. regni
Caroli : fuit postmodum Archiepiscopus Rotomagensis : Elduinus, sub Odone,
Guido, sub Carolo Simplice, in Tabulario Aremarensi, Robertus, sub
Rodulfo, in Chron. S. Benigni pag. 426. Ragenarius, sub Ludovico IV. in Pancharta
nigra S. Martini Turon. denique Heribertus III. Viromandensis et Trecensis Comes,
sub Lothario, apud Camusatum pag. 86.
◊ Habuere etiam tertiæ stirpis Reges Francici suos Comites
Palatinos. Nam
◊ Hugo Bellovacensis, hac dignitate donatus legitur sub
Roberto apud Glabrum Rodulf. lib. 3. cap. 2. quam etiam sibi asseruere Comites Tolosani
aliquot, atque in iis
Poncius, Willelmus, et Raymundus Sanctegidianus, ut ex eorum
Diplomatibus et monetis probavimus. Sed hanc præsertim retinuere, ab Heriberto, ut
probabile est sibi delatam, et jure quodam hæreditario devolutam, cæteri Comites Campaniæ
et Blesenses. Nam in Charta Rodulphi Regis Franc. ann. 924. in Probat. Hist. Blesensis
idem Rex
Theobaldum inclytum Comitem Palatii vocat, in Tabulis Abbatum Vallis
Secretæ,
Odo Francorum Comes, apud
Sammarthanos in Gallia Christ.
Idem in Charta fundationis Ecclesiæ S. Martini Sparnacensis ann. 1032.
Odo Comes
Palatinus Francorum Regis, tom. 13. Spicileg. Acheriani pag. 282.
Theobaldus
III. in Charta originali ex Tabulario Ecclesiæ Carnotensis ann. 1083. sic
inscribitur :
Ego Tetbaldus Palacii Comes, etc. Theobaldus IV.
Stephani
Comitis filius in Diplomate ann. 1147.
Gloriosus Francorum regni Comes Palatinus,
et
Henricus I. in Necrologio S. Martini Trecensis, ut prodit Camusatus,
Comes
Palatinus Galliæ inscribuntur. Idem Theobaldus IV. in Chronico Mauriniacensi lib. 2.
Comes Palatinus, et intra Franciam secundus a Rege indigitatur. Interdum
suppresso et omisso Palatini vocabulo,
Comites, se
Franciæ, aut
Francorum dixerunt. Ita
Heribertus Viromandensis et Trecensis Comes, quem
Lotharius Rex
Comitem Palatii sui appellat in Charta quæ est in Tabulario Dervensis
Monast. in alia ann. 27. ejusdem Regis in eodem Tabulario
Francorum Comes inclytus,
et in Tabulis ann. 969. ab eodem Camusato descriptis,
Gloriosus Francorum Comes
vocatur.
Eudo apud Wipponem in Vita Conradi Salici ann. 1036.
Odo de
Francia, apud Wibertum in Vita Leonis IX. PP. cap. 14.
Vicinæ Commarchiæ Francorum
Comes in Tabulario Aganonis Carnot.
Comes Palatii denique in Diplomate pro
Abbatia S. Germani Paris.
Comes quarumdam provinciarum Galliæ scilicet et Franciæ
inscribitur.
Theobaldus III. Campaniæ et Stephanus Meldensium Comites, fratres,
Gratia Dei Francorum Comites sese appellant in Tabulario Ecclesiæ Ambianensis.
Idem
Theobaldus Comes Palatii, in Charta Henrici Reg. in Tabul. Carnot.
Comes
Blesensis, et Regni Francorum Procurator, apud Rogerum Hovedenum pag. 524. et in
Charta ann. 1076. apud virum doctissimum Joan. Mabillonium tom. 5. Vitar. SS. Ord. S.
Benedicti pag. 761.
Comes Franciæ Palatinus, in Diplomate quod habetur tom. 6.
Spicilegii Acheriani pag. 449. et in Tabulario Burguliensi fol. 37.
Francorum
Comes, et
Comes Franciæ vocatur, quo postremo titulo donatur
Stephanus
Comes Blesensis et Carnotensis, cui tanquam primogenito Palatina dignitas competebat, apud
Hugonem Flaviniac. in Chron. ann. 1095. Notkerum in Translat. S. Basoli pag. 155. et apud
Annam Comnenam lib. 11. Alexiad. pag. 324. cui
Κόμης
Φραγϰίας dicitur. Denique Henricus Comes Campaniæ in Charta data in Hierusalem
ann. 1179. pro Ecclesia Ebronensi,
Franciæ Comes Palatinus pariter indigitatur.
Legitur illa in Adversariis Duchesnianis. Observandum etiam ex Meiero ann. 863. Comites
Flandriæ interdum sese
Comites Francorum et
Franciæ inscripsisse. Comitis
Palatini titulum Balduino Comiti tribuit Willelmus Brito in Philip. :
..... Et Balduinus honoris
Jure Palatini clarus, pravisque superbus.
◊ Et in Miraculis S. Agili lib. 1. cap. 17. apud eruditum
Mabillonium, eadem Palatini Comitis dignitas Comiti Flandriæ adscribitur. Sed vereor ne
his locis
Comites Palatini appellentur, quod
Pares Franciæ fuerint,
quemadmodum Matthæus Paris ann. 1249. ait Episcopum Noviomensem fuisse
Comitem
Palatinum, et unum de duodecim Paribus Franciæ ; vel certe quivis Comites Regum
vassalli. Chronic. MS. S. Stephani Lemovic. :
Ann. 1137. 5. Id. April... obiit Willelmus Palatinus Comes Pictaviensis ultimus Dux Aquitanorum.
Habetur in Tabulario S. Florentii veteris Andegavens. Charta Gaufridi Comitis Andegav.
ann. 1062. cujus initium ita concipitur :
In nomine Domini, notum facere volumus.
Ego Gaufridus ipsius gratia non pauci populi sui Princeps, et Francorum Regis Comes,
etc.
In Appendice Glossar. med. Græc. hæc
ut ex Tabulario S. Florentii Salmuriensis scripta sunt, ibique notatum Gaufridum esse
Martellum Andegavensem comitem.
P. Carpentier, 1766.
◊ Chartul. Guill. abbat. S.
Germ. Prat. fol. 203. r°. col. 2. :
Ego Odo Comes quarumdam provinciarum Galliæ
scilicet et Franciæ, etc.
Quem titulum jure quodam hæreditario sibi assumsere
Comites Campaniæ et Blesenses, ut passim legere est. Charta ann. 1242. in Chartul. Campan.
Cam. Comput. Paris. :
Nos Thiebaus par la grace de Dieu rois de Navarre, de
Champaigne et de Brie Cuens Palais.
Alibi :
Cuens Palazins.
Comites Palatinos habuere pariter Reges Aquitaniæ ex Familia Francica, ut colligitur ex Capitulari
Ludovici Pii pro Monasterio S. Crucis Pictavensis cap. 3. ut et Burgundiæ Reges. Habetur
enim in Tabulario Cluniacensi Charta Chunradi Regis ann. 6. ubi
præsens fuisse
dicitur
Odolricus Comes Palatii.
P. Carpentier, 1766.
Comes Palatinus Burgundiæ, Otho comes Attrebatensis et Mathildis ejus uxor comitissa Attrebatensis et
Burgundiæ Palatina inscribuntur, in Lit. ann. 1293.
Comites Palatini in
Anglia quatuor recensentur a Cowello lib. 2. tit. 2. § 7. Lancastrensis,
Dunelmensis, Cestrensis, et Eliensis. Primus autem hanc dignitatem obtinuit Cestrensis,
quam Willelmus Nothus Hugoni ex sorore nepoti concessit. Comitatum enim Cestriæ ei dedit
adeo liberum ad gladium suum, sicut ipse Rex totam tenebat Angliam ad coronam
suam.
Quibus verbis dignitas Palatinatus innuitur, cujus auctoritas Regiæ æquiparatur,
ut supra annotavimus.
Cestrensis Palatini Comitis meminit præterea Matthæus Paris
ann. 1236. ubi illius insignem adeo fuisse dignitatem scribit, ut
Regem, si oberret, de
jure potestatem habeat cohibendi.
Vide Matth. Westmonast. pag. 394. 2. Edit. et
Monasticum Anglic. tom. 2. pag. 187. Eamdem postmodum dignitatem Lancastrensi Comitatui
adjunxit Edwardus III. Vide Sarisber. in Policratico lib. 6. cap. 16. et Willelmum
Stanfford. lib. 2. de Placitis Coronæ cap. 27. Ordericus Vitalis lib. 8. pag. 666. Odonem
Bajocensem Episcopum, Guillelmi Nothi fratrem uterinum,
Palatinum Cantiæ Consulem
fuisse ait. Præterea in Statuto ann. 33. Henrici VIII. cap. 10. mentio occurrit
Comitatus Palatini de Hexham, qui sub eo sæculo ad Archiepiscopum Eboracensem
pertinebat. Sed labente jam prius re Ecclesiæ, inquit Spelmannus, Palatinatuum jurisdictio
insigniter diminuta est ann. 27. Henrici VIII. cap. 24. eorumque jurisdictio sub nomine
Regis constituta. Comitatus vero de
Hexham Statuto ann. 14. Elizab. cap. 15. omni
Palatinatus privilegio exutus est, et in portionem Comitatus Northumbriæ redactus.
Palatinatus etiam dignitatem habuere Episcopi Dunelmensis et Eliensis. De Dunelmensi
Palatinatu vide Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 47. et Guil. Prynneum in Libertatib.
Ecclesiæ Anglic. tom. 3. pag. 562. 563.
P. Carpentier, 1766.
Comitum Palatii in Italica seriem quamcumque profert Murator. tom. 1. Antiq. Ital. med. ævi col.
355. quem consule.
Comes Palatii Ticinensis. Hujus mentio fit apud Joann. VIII. PP. Epist. 140. et Petrum Diaconum lib. 4.
Chron. Casin. cap. 18. cujus hæc sunt :
Quæ Berta filia Compalatii Ticinensis
obtulit B. Benedicto.
Quæ vox
Compalatii, eadem est ac
Conspalatii, de qua suo loco, id est,
Comitis Palatii Ticinensis, seu Regiæ
Regum Longobardorum, atque etiam Italiæ ; qua quidem dignitate functi videntur
Comites
Palatini Lumelli, quod est castrum in districtu Papiensi, ut observatum a nobis in
Dissert. 14. ad Joinvillam. Papias :
Lomellum, castrum maximum in Liguria.
Laumellum vocat Ammianus lib. 15. Itiner. Anton. Tabula Peutingeri, etc.
Manfredus
Comitivam Palatii in Italia sub Widone Imper. ann. 892. obtinebat, ut ex Diplomate
colligitur, quod habetur apud Ughellum tom. 2. pag. 120. Horum Comitum stirpem arcessit
vetus Chronicon laudatum ab eodem Ughello tom. 5. pag. 1555. a Cadoto Comite de Lomello,
qui uxorem duxerat Alaxiam filiam Pipini Regis, sororem Caroli Magni ; sed hæc admodum
incerta sunt. Memoratur
Sigefridus sacri Palatii Comes, in Chartis aliquot Ludovici
Imp. ann. 901. et Berengarii Regis ann. 903. in Hist. Pergamensi tom. 3. pag. 404. 406.
409. Vide Chronicon Novalicense pag. 639. et Ughellum tom. 4. pag. 602. 604. tom. 5. pag.
1575.
Comites Palatii habuere etiam Beneventani in Italia Principes, ut colligitur ex Diplomate
Pandolphi et Landulphi Principum quod exstat in Chronico S. Sophiæ Benevent. pag. 661.
Comitem Palatii nescio quem Hamedeum Adalberonis I. Episcopi Metensis Diplomatibus anni 942.
subscripsisse inter Comites alios ac proceres, observo apud Meurrissium pag. 307. et 309.
qui quidem in Lotharingia hac dignitate donatus fortean fuit ab Ottone Imp. postquam hanc
subjugavit, uti narrat Hermannus Contractus ad ann. 939.
Comites Palatii habuere denique Gothici Hispaniæ Reges, quos inter in Ranimiro I. Rege æra 880.
recenset Sebastianus Salmaticensis Episcop. vetus Scriptor,
Nepotianum, Aldretum,
et
Piniolum, qui subinde in ipsum Regem insurgentes Regiam dignitatem usurpare
annixi sunt : unde magnam ejusmodi Comitum in Hispania auctoritatem fuisse, licet
conjicere.
Comites Palatii Lateranensis, qui olim fuerint, quæve eorum dignitas et prærogativa, docemur ex Formula
concessionis istius dignitatis Castrucio Duci Lucano ab Imp. Ludovico IV. factæ ann. 1328.
quam descripsit Goldastus tom. 1. Constit. Imp. pag. 329. qua ex assensu procerum eidem
Castrucio, et successoribus masculis Comitatum sacri Palatii Lateranensis, quem ad fiscum
et sacrum Romanum Imperium justis et legitimis causis devolutum et applicatum pronuntiat,
concedit, cum omnibus honoribus et privilegiis eidem dignitati adnexis. Quorum quidem
privilegiorum prærogativam hisce verbis
exequitur :
Declarantes et
nunc per hoc nostræ Serenitatis indultum tibi et prædictis successoribus tuis ex
prædicta Comitatus dignitate competere jus assistendi perpetuo benedictioni, sacræ
unctioni, et coronationi successorum nostrorum Principum Romanorum, et omnibus, et
singulis ipsius coronationis solennitatibus : et præcipue sociandi et deducendi ipsos
Romanos Principes tempore coronationis faciendæ de eis, ad sacram unctionem de ipsis
faciendam, et eosdem Romanos Imperatores successores nostros tenendi et juvandi in ipsa
sacra unctione et actu ipsius, et eadem unctione perfecta, eos reducendi et sociandi ad
altare et thalamum, prout et quoties Principes expediunt redire. Item jus levandi et
tenendi imperiale diadema, de nostro et successorum nostrorum Romanorum Principum
capite, tempore quo Imperialis coronationis solennia celebrantur, et etiam quocumque
alio tempore, quoties publice ipsum diadema expedierit elevare de capite nostro, et
successorum nostrorum Romanorum Principum reponi.
Aliæ istius dignitatis
prærogativæ et jura pluribus recensentur in Charta MS. Caroli IV. Imp. pro Amizino de
Bozullis, legum doctore et Milite, et Joanne de Bozullis, Cataneis, Papiensibus civibus,
quam ex veteri Regesto Cameræ Comput. Paris. eruimus :
De certa nostra scientia et
Imperialis plenitudine potestatis sacri Lateranensis Palatii Comites facimus, erigimus,
nobilitamus, attollimus, et gratiosius insignimus, decernentes et hoc Imperiali
statuentes edicto, quod vos et liberi ac descendentes vestri præfati ac vestrum quilibet
ex nunc in antea omnibus privilegiis, juribus, immunitatibus, honoribus, consuetudinibus
et libertatibus frui debeatis et gaudere, quibus cæteri Lateranensis Palatii, seu
cujusque gradus hactenus Comites fruiti sunt, seu quomodolibet poterunt. Quodque vos et
liberi descendentes vestri et vestrum quilibet possitis et valeatis per totum Romanum
Imperium facere et creare Notarios publicos, seu Tabelliones et Judices ordinarios... de
prædictis per pennam et calamarium investire... Concedimus et auctoritate præsentium
plenam damus et omnimodam potestatem et omnes et singulos et singulas spurios et
spurias, bastardos et bastardas, manzeres et nothos et nothas... seu defectum natalium
patientes, illustrium Principum, spectabilium Comitum et nobilium Baronum natis duntaxat
exceptis, auctoritate vestra... legitimare valeatis,... ad honorem et actus legitimos,
atque jura ac successiones paternarum hæreditatum et aliorum bonorum, sine præjudicio
tamen legitimorum filiorum, ita tamen ut ipsi sicut alii legitimi æqualem hujusmodi
hæreditatum obtineant et bonorum portionem, etc. ann. 1370. Comites Lateranenses
memorat Leo Ost. lib. 2. cap. 101. At unde Palatio Romano Laterani nomen inditum, pluribus
observat Baronius ann. 312. n. 83. 84. Vide Falconem Benevent. pag. 303.
P. Carpentier, 1766.
Comes Palatinus, Qui placitis, quæ in palatio agebantur, judex intererat. Acta S. Rosæ tom. 2.
Sept. pag. 442. col. 1.
Dominus Christophorus de Malvicinis legum doctor et Comes
Palatinus, sindici et procuratores, etc
.
◊ Habuisse summos Pontifices suos Comites Palatinos videtur
erui ex Bulla Johannis XIX. PP. quam descripsit Ughellus tom. 1. pag. 115. cujus frater
Albericus Comes Palatii interest Judicato quod ipsemet Pontifex protulit in
Ecclesia S. Silvestri infra Palatium Lateranense.
Comitis Palatini et
Palatii titulus tribuitur Ebroino Majoris-domus, in Vita S. Drausii
Episcopi Suession. num. 14. et apud Philippum
Mouskes, loco laudato in Dissert. 14.
ad Joinvillam. Vide
Major domus.
Comites Palatinos, Franciæ Pares Episcopos Noviomensem, et Belvacensem, Matthæus Paris ann. 1257.
pag. 634. vocat, uti supra observatum.
Conspalatius, Comes Palatii, in Charta Heriberti Comitis Viromanduorum et Tricassium apud
Camusatum pag. 85. Fulco, qui Palatii Comitem Carolo Calvo imperante egerat, ut auctor est
Flodoardus lib. 3. Hist. Rem. cap. 26. dicitur fuisse
ejusdem Imperatoris
Conspalatius. Notitia anni 896. quæ exstat in Tabulario Arremarensi apud Duchesnium in
Probat. Hist. Vergiac. subscribitur ab
Elduino Comite et Conspalatio. Apud Petrum
Diacon. lib. 4. Chron. Casin. cap. 18. fit mentio
Bertæ filiæ Compalatii
Ticinensis, ubi malim
Conspalatii : est autem, ni fallor,
Comes iste Palatii
Ticinensis, Comes Lomelli, de quo pluribus egimus ad Joinvillam. Scriptor MS.
de
la Mappemonde cap. 14 :
Si manda son fil Loeys,
Et les Barons de lor pays,
Evesques, Dus, et Quens Palais.
:
Et dit li més, Merveilles ai oï,
Quant Cuens Palés Roy de France aatist
De tornoier, et il li faut einsi.
Alius Poëta MS. :
Gadifer l'engendra li Gentil Cuens Palais.
Theobaldus Navarræ Rex in Tabul. Campaniæ Thuano,
de Champagne et de Brie
Cuens Palais inscribitur.
Comes Parochialis, apud Hungaros dicitur proprius regionis cujusque Præfectus, qui a Rege cum
consilio Prælatorum et Baronum ex illis de eodem Comitatu eligitur. Illius Vicarius est
Vicecomes, qui eligitur a Comite ex potioribus Nobilibus et
Judex Nobilium
dicitur : qui ambo judicare et promulgare sedes seu assisias in suo Comitatu possunt. Vide
Decretum Andreæ Regis ann. 1222. § 6.
P. Carpentier, 1766.
Comes Parrochianus, Idem qui
Parochialis, Proprius apud Hungaros regionis cujusque præfectus.
Charta Andreæ reg. Hungar. ann. 1231. apud Cencium inter Cens. eccl. Rom. :
Comites
Parrochiani prædia servientum et villas ecclesiarum non discutiant, nisi in causa monetæ
et decimarum. Curiales Comites parrochiani nullum penitus discutiant, nisi populos
castri sui.
P. Carpentier, 1766.
Comes Patriæ, Idem qui
Provincialis, qui et
Landgravius. Chartam ann. 1139. apud
Leuckfeld. in Antiquit. Walckenr. part. 1. cap. 13. subscribunt
Thiedericus Comes
patriæ de Alsatia. Ludovicus Comes patriæ de Thuringia
.
Comites Patrimonii, quod
privatum Imperatorum dicitur in leg. 8. Cod. Th. de Jure fisci. (10,
1.) In Codice Justin. est titulus de
Comite sacri Patrimonii. (1, 34.) Habuerunt
etiam Gothi
Comites Patrimonii, seu
Patrimoniorum, qui patrimonium Regis et
mensam procurabant. Epitaphium Senarii, qui hoc munere functus est sub Theoderico Rege,
apud Pithœum lib. 4. Poëm. veterum :
Aulica quippe Comes rexi Patrimonia Clarus.
Hujus dignitatis apud Gothos non semel mentio est apud Senatorem lib. 1.
Epist. 16. lib. 5. Epist. 7. 18. 19. 20. et lib. 6. Epist. 9. ubi formulam
Comitivæ
Patrimonii exhibet ; in Concilio Cæsaraug. II. æræ 630. Toletano IX. XIII. et XVI.
apud Ennodium lib. 4. Ep. 7. in Lege Wisigoth. lib. 12. tit. 1. § 2. et in Charta
Cindasuinthi Regis æræ 684. apud Anton.
de Yepez in Chr. Ord. S. Bened. tom. 2.
Comes Perpetuus, apud Hungaros dicitur, cum dignitate natus, qui solius Regis judicio nititur.
Sambucus.
Comes Pilosus, apud Alemannos, idem qui
Silvester, de quo infra. Gloss. Græc. Lat. :
Δασύς, Hirsutus, pilosus.
Willel.
Brito lib. 10. Philipp. ubi de prælio Bovinensi, vers. 407 :
Et Comitem, quem Theutonici dixere Pilosum.
Chronicon Flandriæ cap. 15. de eodem Comite :
Et un Comte d'Alemaigne
qu'on appelloit le Comte Pelu.
Quo loco Sauvagius contra MSS. fidem restituit ex
Meiero,
Le Comte Palatin du Rhin, ut et cap. 21. ubi inter Electores seculares
Imperatorum primus post Ecclesiasticos
Le Pelu du Rhin recensetur, quem Comitem
Palatinum Rheni esse constat. Gaspar Barthius ad hunc locum Will. Britonis :
Raugraffen, non Rauchgraffen intelligimus, asperarum regionum Dominum, non ipsum
hirsutum, aut pilis obsitum.
Comes Portus Romæ, Qui navibus onerariis, seu victum et annonam in Urbem ex mari per Tiberis alveos
invehentibus præfectus erat, ne quid iis et mercatoribus detrimenti accideret. Exstat apud
Senatorem lib. 7. Epist. 9, formula istius dignitatis, quæ erat sub dispositione Præfecti
Urbis, ut est in Notit. Imp. cap. 4. et 9. Vide eumdem Senator. lib. 2. Epist. 12.
Comes Præsenti,
Κόμης πραισέντου, apud Theophanem pag. 141. Qui
militibus in
Præsenti præerat. Vide
Præsens.
Comes Provinciæ, Idemque
Rector Provinciæ, Qui provinciæ Comitiva primi ordinis decoratus,
præest. Hujus dignitatis formula exstat apud Senatorem lib. 7. Epist. 1. ex qua colligitur
dignitatem fuisse etiam militarem :
Tua tamen dignitas a terroribus ornatur, quæ
gladio bellico rebus etiam pacatis accingitur ;
præterea jus habuisse vitæ et
necis, functumque officio Judicis. Habetur titulus in Cod. Theod. et Justin. de
Comitibus qui Provincias regunt.
Provinciarum Comites, in Lege Wisigoth. lib. 8.
tit. 1. § 9. Plures ejusmodi provinciarum Comites recenset Notitia Imperii lib. 2. cap.
70. et seq. Comitem Africæ, Tingitanæ Britanniæ, Italiæ, Argentoratensem, Hispaniarum,
etc. quos
Comitiva rei militaris etiam functos constat. Joannes Sarisber. Epist.
263. de Comitibus :
Et quidem qui hoc officii gerunt in Palatio juris auctoritate,
Palatini sunt ; qui in provinciis, Provinciales.
Comes Provincialis, Qui et
Landgraffen Germanis,
Landgravius, Judex seu Comes
territorii mediterranei, ad discrimen Marchionum.
Dominus Provincialis, in Speculo
Saxon. lib. 1. art. 58. § 2. Præsertim vero et per excellentiam ita nuncupatur apud
Scriptores Landgravius Thuringiæ. Arnoldus Lubec. lib. 2. cap. 35 :
Cui occurrit
Ludovicus Comes Provincialis, etc.
Ita et lib. 3. cap. 9. In Privilegiis
Ecclesiæ Hamburg. Diplomata Friderici Imp. subscribit
idem
Ludovicus
Provincialis
Comes, non semel, pag. 182. 184. 185. Quin et ipsi Hessi,
Provinciales dicuntur in Libro Miracul. S. Ludgeri Episc. Mimigard. n. 3. apud
Bollandum :
Provinciales, qui Hassi dicuntur.
Anonymus in Fragm. Hist. post
Albertum Argentin. ann. 1238. :
Henricus Comes provincialis Alsatiæ, etc.
qui
Landgravius Alsatiæ. Landgravius de Wincenbourg, apud Albertum Stadensem ann.
1112.
Landgravius de Kirchberg, apud continuatorem Lamberti Schaffnab. ann. 1304.
etc.
Ludovicus Comes provincialis de Isenac, apud Joan. Mauritium Gudenum lib. 1.
Hist. Erfurtensis n. 10.
◊ Memorantur autem in Germania varii Landgravii qui Principum
titulo gaudent :
Alsatiæ, Thuringiæ, Hassiæ, Leuchtenbergiæ, et Franciæ :
alii qui non sunt Principes, sed in Comitum dignitate : scilicet
Barensis, in der Baar,
Brisgoviæ ; Burgendiæ seu Burgundiæ Helveticæ, in Burgendem ; Kletgoviæ seu Kleckoviæ ;
Nellenburgi ; Sisgoviæ ; Stefrungensis ; Suntgoviæ ; Susenbergæ, Tullingiæ vel
Stuelingiæ ; Turgoviæ ; et Walgoviæ. Vide Metropolim Salisburgensem tom. 2. pag.
533. supra
Comes patriæ et mox
Comes regionarius.
Comes Regalis. Odo Fossatensis in Vita Burchardi Corboliensis Comitis :
Dedit Hugo Rex
sibi fideli Militi castrum Milidunum,... Comitatumque Parisiacæ urbis, taliterque Comes
regalis efficitur,
id est, Comes clientelæ jure Regi obnoxius.
L. Henschel, 1840–1850.
Comes regionarius. Idem qui
Provincialis. Charta in Alsat. Diplom. vol. 1. pag. 231 :
Anno incarnationis dominicæ 1145. indict. 7. Innocentio II. papa, Cuonrado II.
regnante, Hugone comite de Tagesburch, Theoderico Comite Regionario.
Comes Rei Castrensis, apud Ammianum lib. 30 :
Post dignitatem Protectoris atque Tribuni, Comes
præfuit Rei Castrensi per Africam : unde furtorum suspicione contactus, digressusque,
multo postea pari potestate Britannicum rexit exercitum.
Comites Rei Militaris, Qui
ad provincias defendendas milite credito destinabantur
, ut est in leg.
3. Cod. Theod. de Comitib. rei milit. (6, 14.)
Comes Militaris, in Notit. Imperii
lib. 1. cap. 141. Vide Jacobum Gotofred. ad C. Th. d. tit.
Comes Rerum Nitentium. Magno de Notis cap. 9 : C. R. N.
Comes Rerum Nitentium. Vide
Tribunus
Rerum Nitentium.
Comes Riparum et Alvei, sub dispositione Præfecti urbis Romæ, in Notitia Imperii lib. 2. cap. 4. cui cura
incumbebat aquarum et alvei Tiberis, et ut illius navigatio non impediretur. Is primum
dictus
Curator Alvei et Riparum Tiberis et cloacarum urbis, ut est in veteri
Inscriptione : quam dignitatem Augustum adinvenisse auctor est Suetonius cap. 43.
Comes Rerum Privatarum, Qui præerat ærario, quod
privatis Principis usibus erat dicatum, cum aliud
esset ærarium, quod Largitionum appellatione donabant, quod nempe publicis necessitatibus
addictum erat, cui qui præerat,
Comes sacrarum largitionum dictus est. Istius
dignitatis formulam habet Senator, lib. 6. Epist. 8. Varie autem indigitatur, nam etiam
interdum
Comes Rei Privatæ nuncupatur, ut
apud Magnonem de Notis, Ammianum lib. 22. et in leg.
27. Cod. Th. de Petitionib. (10, 10.) Vetus Inscriptio :
Privatæ Comes atque rei provectus in altum,
Sacrarum meruit sumere jura Comes.
Comes Privatarum, absolute in leg. 120. eod. Cod. de Decurion. (12, 1.) apud Senatorem loco
laudato, et Gregorium Magnum lib. 11. Epist. 26. ubi perperam
Comes Privatorum
editum est.
Comes Privatarum largitionum, in leg. ult. eodem Cod. de Incorpor. (10,
9.) et in Notitia Imp. lib. 2. cap. 4. Paulinus in Eucharist. :
.... Privatæ Comitivam largitionis
Dans mihi.
De hac dignitate passim Codex Th. Notitia Imperii, et Scriptores, præter
neotericos, Cujacium, Pancirolum, Jacobum Gotofredum, Henricum Valesium, etc.
Comes Sacrarum Remunerationum, in veteri Inscriptione, 449. 7. Petronius Maximus
Sacrarum Remunerationum per
triennium Comes fuisse dicitur, id est, sacrarum largitionum : ita enim appellatur
in leg. 20. Cod. Theod. de Palat. (6, 30.) et leg. 2. de Commeatu. (7, 12.) Vide Senatorem
lib. 5. Epist. 27. Idem nude
Comes Sacrarum dicitur in Gestis Constantini Mag. unde
emendandus videtur Ordericus Vitalis lib. 2. pag. 437 :
Publius Torqueanus Sacrorum
Comes multitudini Christianorum invidit :
legendum enim
sacrarum :
tametsi nescio an sub Trajano id nominis steterit.
Comites Sagittarii Armeni, Una e 6. Vexillationibus Palatinis, quæ erant sub dispositione V. I. Magistri
militum Præsentalis, in Notitia Imperii lib. 1. cap. 40.
Comitum Sagittariorum
meminit Marcellinus lib. 18.
Comites Sagittarii Minores, Una e 5. Vexillationibus Palatinis, quæ erant sub dispositione V. I. Magistri
Militum Præsentalis, in Notit. Imp. lib 1. cap. 31.
Comes Scanciarum, quo titulo subscribunt nonnulli Proceres in Concilio Toletano VIII. et XIII.
inter
viros illustres officii Palatini et in Charta Cindasuinthi Regis apud Anton.
de Yepez in Chronico Ord. S. Benedicti tom. 2. Eosdem esse par est credere cum
iis, quos alii
Scanciones appellarunt, nostri
Eschançons, qui a poculis
Regum sunt : hodie enim vulgari Hispanorum lingua
Escanciar, est poculum porrigere.
Comes Scholarum, Qui
Scholis Palatinis, puta Scholis Scutariorum, Gentilium, etc. de quibus
Notitia Imperii, præerant. De his Comitibus est titulus in Cod. Theod. (6, 13.) et Justin.
(12, 11.) de
Comitibus et Tribunis Scholarum, ubi multa suo more congessit Jacobus
Gotofredus.
Licinius Comes Scholæ, in Suggestione Germani Episcopi tom. 1. Epist.
Rom. Pont. in Hormisda.
Κόμητες σχολῶν apud Theophanem
pag. 118.
Comites Seniores, Una ex 6. Vexillationibus Palatinis sub dispositione Magistri militum in
Præsenti. Notitia Imp. lib. 1. cap. 40. lib. 2. cap. 27.
Comes Silvester, in Chronico Augustensi ann. 1251. qui vulgo
le Comte Sauvage du Rhin.
Chartam Emichonis Comitis Seynensis ann. 1273. subscribit
Emicho Comes Silvester,
apud Freherum in Orig. Palat. part. 2. pag. 28. apud Serrarium in Rebus Moguntinis pag.
850.
Hugo Comes Silvestris et Rheni, ann. 1311.
Comes Silvester de Duna, in Vita Balduini
Lutzenburg. Arch. Trevir. lib. 3. cap. 8.
Comes Transsilvestris, apud Albertum Argentin. pag. 112. Vide
Comes
Hirsutus,
Comes Pilosus.
Comes Solenniorum, apud Ammianum lib. 15. pag. 35. ubi vir doctus
Somnorum restituit.
Comes Sparthariorum, Dignitas Palatina in Aula Regum Gothicorum Hispaniæ, cujus mentio in
subscriptionibus Concilii Toletani VIII. in Charta Cindasuinthi Regis æræ 684. apud Anton.
de Yepez in Chron. Ord. S. Benedicti tom. 2. et apud Rodericum Toletanum lib. 3.
de Reb. Hispan. cap. 19.
Comes Spartharius, in Concilio Tolet. XIII. qui scilicet
militibus circa Principem excubantibus præerat. Vide
Spartharius.
Comes Stabuli,
Comestabilis, Conestabilis, etc. Qui Regii stabuli, et equorum principis
curam gerebat ;
Tribunus stabuli, in lege un. Cod. Th. de Comitib. et Trib. (6,
13.) et apud Ammianum lib. 14. 28. 30.
Tribunus Cæsaris Stabuli lib. 20.
Comes
Stabuli, in leg. 3. Cod. Theod. de Equor. conlat. (11, 17.) et leg. 29. de Annona et
tribut. (11, 1.) Procop. lib. 1. Gothicorum cap. 7 :
Κονσταντιανὸν
μὲν, ὅς τῶν βασιλιϰῶν ἰπποϰόμων ἦρχεν, εἰς Ἰλλυρίους ἔπεμψε.
In veteri Inscript.
Stilicho
Comes Domesticorum et Stabuli Sacri dicitur. Vita S. Licinii Episc.
Andegavens. n. 7 :
Comitem sui stabuli, et omnium equorum, eorumque custodem
constituit.
Aimoinus lib. 3. Hist. Franc. cap. 71 :
Regalium Præpositus
equorum, quem vulgo Comistabilem vocant.
Dignitatem ipsam
Comitatum
stabulorum appellat Gregor. Turonens. lib. 5. Hist. cap. 48. Regino ann. 807 :
Burchardum Comitem Stabuli sui, quem corrupte Constabulum appellamus.
Vide eumdem Gregorium Turon. lib. 5. cap. 40. lib. 9. cap. 38. lib. 10. cap. 6. Gesta
Regum Francorum cap. 26. et Hincmarum de Ordine Palatii cap 22.
Κόμης τοῦ στάϐλου apud Anonymum
Combefisianum in Porphyrogenito num. 1. 16.
◊ Habuerunt Gothorum in Hispania Reges suos Stabuli
Comites, ut liquet ex Concilio Tolet. XIII. in quo subscribit Guisclamandus Comes
Stabuli.
◊ Petrus Pantinus observat apud Castellæ Reges Comitum Stabuli
dignitatem esse perinsignem, sine administratione tamen, ac titulo tenus. Vide Blancam in
Comment. Rerum Aragon. pag. 785.
◊ At quæ primum in Equorum cura versabatur dignitas, militaris
postmodum facta est : ita ut
Comites stabuli copiarum Duces præcipui fuerint.
Marbodus in Vita S. Licinii Episcopi Andegavensis num. 5 :
Factum est ut a Rege
flagitantibus cunctis Tribunus militum crearetur, qui nunc more nostro Comes Stabuli
nuncupatur.
Bene ille,
more nostro ; nam longe secus dignitatis istius
munus describitur, qua donatum S. Licinium aiunt, in vetustiori Vita ejusdem Sancti :
locum supra descripsimus. Certe Comitibus Stabuli apud nostros copiarum et exercituum
ducatum commissum interdum fuisse docent Fredegarius cap. 2. Poeta Saxonicus ann. 782. et
Annales Francor. ann. 807. Leges Edwardi Confess. seu Additamenta ad easdem cap. 35. de
Heretochiis Anglicis :
Latine vero dicebantur ductores exercitus, apud Gallos
Capitulares Constabularii vel Marescalli exercitus. Conestabilem
Boemundi
Principis Antiocheni copiarum
non modo ducem, sed et signiferum facit Petrus
Tudebodus lib. 3. Hist. Hierosol. statim initio. In Monastico Anglicano tom. 1. refertur
Hugonem Comitem Cestriæ, Nigellum quemdam fecisse
Marescallum et Constabularium suum,
ita ut quandocumque dictus Hugo Comes exercitum moveret versus Walliam, dictus Nigellus
et hæredes sui in eundo præcederent, et in redeundo cum exercitu, ultimi remanerent.
Matthæus Westmonast. ann. 1254 :
Coram Comite Herefordiensi, qui secundum antiquum
jus, Constabularius esse dignoscitur regii exercitus.
◊ Ex quibus Scriptoribus colligitur non omnino verum, sub
Philippo Augusto demum datum Comitibus Stabuli copiarum ducatum, post extinctam
Senescallorum dignitatem, quod post Stephanum Paschasium vult Duchesnius lib. 3.
Hist. Monmorenciacæ cap. 1. pag. 112. tametsi non diffitear Senescallos non modo apud
Reges nostros, sed etiam apud alios, exercitus duxisse, ac vexilla prætulisse.
◊ Jura vero, privilegia, ac prærogativæ istius dignitatis
habentur in veteri Rotulo Cameræ Computor. Paris. quæ hoc loco inserere haud absurdum
forte fuerit, etsi Chartæ istius meminerit Tillius :
Le Connestable de France a tel
droit pour le fait des Guerres. Premierement, le Connestable est par dessus tous autres,
qui sont en l'Ost, excepté la personne le Roy, se il y est, soient Dux, Barons, Comtes,
Chevaliers, Escuyers, sodoiers tant de cheval, comme de pié, de quelque estat qu'ils
soient et doivent obeir à luy. 2. Item, les Mareschaux de l'Ost sont dessous luy, et ont
leur office distincte de recevoir les Gens d'armes, Dux, Comtes, Barons, Chevaliers,
Escuyers, et leurs compagnons ; et ne pueent, ne ne doivent chevaucher, ne ordonner
bataille, se n'est par le Connestable, ne faire bans, ne proclamations en l'Ost sans
l'assentement du Roy ou du Connestable. 3. Item, le Connestable doit ordonner toutes les
batailles, les chevauchées, et toutes les establies. 4. Item, toutesfois que l'Ost se
remue de place en autre, le Connestable prent et livre toutes les places de son droit au
Roy, et aux autres de l'Ost, selon leur estat. 5. Item, le Connestable doit aller en
l'Ost devant les batailles, tantost aprez le Maistre des Arbalestriers, et doivent estre
les Mareschaux en sa bataille. 6. Item, le Roy s'il est en l'Ost ne doit chevaucher, ne
les autres batailles ne doivent chevaucher, fors par l'ordonnance et le conseil du
Connestable. 7. Item, le Connestable a la cure de envoier messages et espies pour le
fait de l'Ost, par tout où il voit qu'il appartient à faire, et descouvreurs, et autres
chevauchies, quant il voit que mestier en est. 8. Item, le Connestable a de tous ceux
qui sont retenus à gages le Roy une journée pour son droit, dés que ils sont retenus et
désque ils prennent le premier paiement, puet le Connestable recevoir son droit se il li
plaist. 9. Item, de ceux qui ne prennent gages du Roy, mes ont aucun certain salaire, ou
restitution d'argent, ou d'autre chose, puisque l'en chevauche à Banniere desploiée, le
Connestable doit avoir son droit pour le service dessus dit, sur ceuls qui prennent
gaiges, despens, salaires, ou restitution, si comme dessus est dit. 10. Item, le
Connestable prant devers les Tresoriers de la guerre ses droitures de tous ceulx qui
comptent pardevers luy. C'est assavoir une journée autant comme il comptent par jour,
quelle somme que ce soit. 11. Item, le Connestable prant une journée de
sodoiers de cheval et de pié qui sont devers la retenue du Mestre et du Clerc des
Arbalestriers, et le Mestre et le Clerc des Arbalestriers en prennent un autre. Et ainsi
il est accoustumé dés tousjours du temps passé. Ista jura Constabularii Franciæ fuerunt
extracta de quodam Registro antiquo Cameræ Computorum D. Regis cooperto corio viridi, in
quo sunt iiic
xxxvi. folia, virtute Litterarum Regis de mandato in dicto Registro sutarum
fol. ix.xx. iii. et de præcepto Dominorum die xxviii. Nov.
ccc. iiiixx. michi facto. Signat, Radulphi.
◊ Præallatis hæc etiam lubet addere ex MSS. Peirescianis
descripta :
Philippe par la Grace de D. Roy de France, Sçavoir faisons à tous
presens et à venir. Que sur ce que notre tres-cher et feal Cousin Raoul Comte de Eu,
Connestable de France, disoit et maintenoit que ceux de nostre lignage, et les Princes
et Prelats, et Barons dehors de notre Royaume, et toutes manieres de gens de cheval et
de pié de quelque condition qu'ils soient, qui prengnent gages ou argent sur Nous, luy
doibvent telles droitures, comme ses predecesseurs oudit Office ont accoustumé à prendre
sur les souldoiers qui prengnent gages, ou argent sur Nous, et que de ce nul ne prengne
gage ou argent sur Nous, ne s'en puet, ou doit exempter : aucun de nostre lignage et
autres maintenant le contraire, Nous voulons sur ce savoir la vérité, nous en sommes
informez par ceux qui miex en pevent et doibvent savoir la vérité. Et aucuns trouvent
que nostredit Cousin et ses predecesseurs oudit Office, doivent prendre et avoir
droiture de toute maniere de gens d'armes et de pié qui prenoient gages sur Nous, ou
sommes d'argent, pour nous servir à certain nombre de gens d'armes, soient avec ceux de
nostre lignage, ou autre de nostre Royaume, et de hors, de quelconque estat et condition
qu'ils soient, qui servent és host de Nous, ou de nos gens pour Nous, exceptez
toutevoies les personnes de nostre lignage, ceux de leurs hostieux, lesquiex il
maintiennent de cous et de frais, et qui ne prennent nus gages, ou sommes d'argent,
comme dist est, et tous ceux qui nous servent au leur, sans prendre gage sur Nous, ou
somme d'argent en la maniere dessus-dite, et exceptez les soudoiers de la Mer, esquiex
nostredit Cousin n'a nul droit. Et ce declarons nous par ces Presentes au proffit de
nostredit Cousin et de ses Successseurs, et voulons qu'il puisse demander, prendre,
lever, et avoir doresnavant leursdites droitures à la maniere dessus dite sans nul
empeschement, lequel empeschement Nous pour le temps à venir mettons du tout à neant,
saouf toutefois nostre droit en autres choses, et en toutes l'autruy. Et donnons en
mandement par ces mesmes Lettres à tous ceux à qui il puet, et pourra appartenir, que
des droitures devant dites à toujours mais laissent jouir paisiblement nostredit Cousin
et ses successeurs oudit Office, et les baillent et delivrent à nostredit Cousin et à
ses successeurs Connestables de France sans nulle difficulté, et sans autre mandement
attendre de Nous, ou de nos successeurs Roys de France. Et pour ce que les choses
dessusdites soient fermes et stables à toujours, nous avons fait mettre nostre seel à
ces presentes Lettres. Donné à sainte Levine, l'an de grace 1340. ou mois de
Febvrier.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Plura his
videre potes apud R. Patrem Anselmum in Historia Genealogica Comitum Stabuli Franciæ ; ex
qua placet hic contexere seriem horumce
illust. Officiariorum, qui floruerunt imperantibus tertiæ stirpis Regibus.
P. Carpentier, 1766.
Guascio de Pisciaco, in Ch. ann. 1085. ex Reg. 125. Chartoph. reg. ch. 64.
Guascio de Pissiaco,
in Ch. ann. 1106. ex Chartul. Maurign.
Wasto de Pissiaco, in Ch. ann. 1107. inter
Instr. tom. 7. Gall. Christ. col. 44.
P. Carpentier, 1766.
Radulfus Constabularius, ex Chart. ann. 1153. 1164. 1167. et 1168. in Chartul. S. Joan. Laudun. Colomb. et
S. Maglor. Hinc cum in Chartis ann. 1160. et 1162. annotatur
Constabulario nullo,
rursum confirmatur quod supra ubi de Buticulariis observavimus, hac scilicet formula nihil
præter Comitis stabuli absentiam significari.
Simon Nealphæ Castelli Dominus renuntiatur Stabuli Comes in suo Epitaphio, quod legitur in Ecclesia
Vallium Sernaii, sed nullam novimus chartam ab eo subscriptam. Florebat ann. 1150.
Radulfus Comes Claromontensis in agro Bellovacensi obiit ann. 1191.
P. Carpentier, 1766.
Droco de Merloto, vel
de Melloto Constabularius Franciæ, in Ch. ann. 1201. ex Chartul.
Pontiniac. lib. 5. ch. 25. ann. 1207. ex Tabul. episc. Paris. ann. 1212. ex Tabul. Carnot.
Amalricus Montis-fortis Comes Babylone, quo captivus abductus fuerat, rediens morte
præventus est ann. 1241.
Humbertus Bellijoci Dominus, occidit ante ann. 1251.
P. Carpentier, 1766.
Gilo de Trasegnies,
Dictus le Brun ; Constabularius Franciæ, in Ch. ann. 1254. ex Chartul.
Boniportus, et ann. 1260. et 1263. ex Tabul. S. Germ. Prat. qui ante ann. 1272. aut vita
aut officio functus est.
Ægidius cognomento Fuscus, (
Le Brun) vixit saltem ad ann. 1272.
P. Carpentier, 1766.
Humbertus vel
Imbertus de Bellojoco Constabularius subscribit Chartam S. Ludov. ann.
1270. mens. April. in parvo Reg. S. Germ. Prat. et Phil. III. ann. 1271. ex Reg. 30.
Chartoph. reg. ch. 440. Dehinc vero in Lit. ann. 1277. ex Reg. M. ejusd. Chartoph. ch. 4.
et ann. 1281. ex Chartul. S. Steph. Autiss.
Radulfus II. Comes Claromontensis necatus est in prælio Corteriaco ann. 1302.
Galcherius Castellionis ad Matronam Dominus de vita migravit ann. 1329.
P. Carpentier, 1766.
◊ Constabularius
Franciæ, in Ch. ann. 1308. ex Inventar. Chart. ann. 1482. fol.
257. et
in alia ann. 1326. ex Chartul. Calensi fol. 397.
P. Carpentier, 1766.
◊ Constabularius, ex
Reg. sign.
Noster Cam. Comput. Paris. fol. 178. r°. ad ann. 1334. Obiit ann. 1344.
19. Januarii.
P. Carpentier, 1766.
◊ Radulfus de
Fulcardi-monte comes Augi appellatur, in Annal. Victor. Mss. ad ann. 1350.
P. Carpentier, 1766.
◊ In Lit. 20. Oct. ann.
1353. quæ confirmantur a rege 25. Jan. ann. 1354. ex Reg. 82. Chartoph. reg. ch. 623.
Jacobus Borbonius Marchiæ Comes Connestabularii dignitatem deposuit ann. 1356. obiitque mortem ann.
1361.
P. Carpentier, 1766.
◊ Hac dignitate potiebatur
die 22. Dec. ann. 1358. ex Reg. 89. Chartoph. reg. ch. 436. et 5. Jun. ann. 1359. ex
Chartul. 23. Corb.
P. Carpentier, 1766.
◊ Memor. D. Cam. Comput.
Paris. fol. 208. r°. :
Dominus de Cliçon institutus in officio Constabularii
Franciæ ad nobilitates, jura, vadia et emolumenta consueta, per litteras regis datas
xxviij. die Nov. 1380.
Rursum memoratur in Lit. reg. 25. Sept. ann. 1392. ex
Memor. E. ejusd. Cam. fol. 292. r°.
Carolus Lebreti-vici Dominus atque ab eo vico dictus
Lebretus, ann. 1415.
interemtus in prælio Azencurtiensi.
Valerannus Luxemburgensis factione Ducis Burgundiæ Carolo Albretensi deposito, Connestabulus declaratus est
ann. 1411. Supremum diem obiit ann. 1413.
Bernardus VII. Armeniacensis Comes occisus est ann. 1418.
Carolus I. Dux Lotharingiæ ann. 1418. institutus, haud diu sibi concessam dignitatem
tenuit, obiitque ann. 1430.
Franciscus de Bonne ab anno 1622. ad annum 1626. quo febri consumtus est. Anno sequenti Ludovicus
XIII. Connestabuli dignitatem abolevit mense Januario.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Addam
juramentum a Connestabulis Regi præstitum, quod exhibet idem P. Anselmus loco citato :
Vous jurez Dieu le Createur, par la foy et la loi que vous tenez
de lui, et sur votre honneur, Que en l'office de Connestable de France, duquel le Roy
vous a presentement pourveu, et dont vous luy faites hommage pour ce deu, vous servirez
iceluy Sieur envers et contre tous, qui peuvent vivre et mourir, sans personne
quelconque en excepter, en toutes choses luy obeirez comme à votre Roy et souverain
Seigneur, sans avoir intelligence ne particularité à quelque personne que ce soit, au
prejudice de luy et de son royaume : et que s'il y avoit pour le temps present ou à
venir, sur communauté ou personne quelconque, soit dedans ou dehors le Royaume de
France, qui s'eslevast ou voulsist faire et entreprendre quelque chose contre ou au
prejudice d'iceluy sondit Royaume, et des droits de la Couronne de France, vous l'en
avertirez et y resisterez de tout votre pouvoir, et vous y employerez comme Connestable
de France, sans rien épargner, jusques à la mort inclusivement ; et jurez et promettez
de garder et observer le contenu és Chapitres et forme de fidelité vieux et
nouveaux.
Constabularius Castri, seu Tribunus militum, qui castri aut oppidi custodiæ adhibetur. Concilium Turon.
ann. 1163. can. 10 :
In villis vero vel urbibus vel castellis, quæ regis subsunt
dominio, in quibus Constabularii ad tempus statuuntur, etc.
Willelmus Brito lib.
3. Philippidos :
Septuaginta viros equites peditesque trecentos
Gascolides secum Gilbertus habebat in arce,
Qui præfectus erat et Constabularius illis.
Hugo de Cleeriis :
Goffridus autem veniens præmisit Constabularios suos,
rogans ut ostenderet ei qua parte sederet.
Occurrunt ejusmodi Constabularii apud
Richardum de S. Germano ann. 1193. Matth. Westmonast. pag. 369. Rogerum Hovedenum pag.
534. Robertum de Monte ann. 1173. Walsinghamum pag. 118. 226. etc. Vide Ducam cap. 144.
Fletam. lib. 1. cap. 15. § 3. cap. 20. § 78. lib. 2. cap. 31. ubi eorum officium
describitur, etc. et Edwardum Cokum ad Littleton. sect. 379. Apud nostros etiam, vox est
frequens.
Connestable de Saint Malo, apud Froissartem 1. vol. cap. 17.
Connestable de Bourdeaux, apud Berrium in Hist. Caroli VII. de qua ultima
dignitate, ac illius functione habetur Statutum Edw. Regis Angliæ in Regesto Constabulariæ
Burdegal. Cameræ Comput. Paris. fol. 78. et 145.
Connestabiles Portarum, in
Statutis Mediolan. part. 2. cap. 163.
Connestabilis
Portæ S. Andreæ Vercellensis, in Actis S. Amedei, tom. 3. Martii pag.
881. In Computo Bartholomæi
du Drach Thesaurarii Guerrarum ann.
1338. passim fit mentio
des Connestables des Communes, des Portes des Villes, des
Sergeants, etc. In Regesto Cameræ Comput. Paris. signato C. D. fol. 231. describitur
Statutum Joannis Regis Franc. quo statuitur, ut in posterum,
tous pietons soient mis
par Connestablies ou Compagnies de 25. ou 30. hommes, et que chaque Connestable prenne
doubles gages, et que les Mareschaux pour les Gensdarmes et les Maistres des
Arbalestriers pour les pietons assisteront aux monstres deux fois le mois.
Hinc
Constabularius Turris Londinensis non semel occurrit apud Scriptores Anglicos, de
cujus Jurisdictione videndus Bractonus lib. 5. de Essoniis cap. 13. § 4. Thom.
Walsinghamus pag. 147. etc. Hinc
Constabulatio Castri, apud Continuatorem
Florentii Wigorn. ann. 1126.
Constabularia, pro Centuria militari,
apud Anonymum de Gestis Friderici II. Imp. pag. 797. Ita vocem
Connestablie pro
turma militari, cui præest
Constabularius, usurpat MS. :
Quinze mille furent en la Connestablie,
A cleres armes, as destriers de Nubie.
Willelmus
Guiart sub ann. 1304 :
Cil trouvent les autres mi voie,
Dont chascune Connestablie
Leur venoit au pont en aie.
Infra :
Assemble ses Connestablies.
Rursum :
O eus une Connestablie
De soudoyers de Piguardie.
Adde Chron. Flandr. cap. 113. et vide Meursium et Glossar. mediæ Græcit. in
Κοντοσταϐλία.
P. Carpentier, 1766.
◊ Quod
Stabilitis seu
præsidiis militaribus præfectus est, sic dictus. Vide
Stabilita 2. Lit. Caroli
VI. ann. 1418. tom. 10. Ordinat. reg. Franc. pag. 493 :
Quamobrem beatus Ludovicus
et alii prædecessores nostri reges Franciæ in dicta civitate (Carcassonæ)
garnisionem ducentorum et viginti servientium seu stipendiariorum et unius Constabularii
seu capitanei....... instituerunt.
Nostris
Connestable, eadem notione.
Lit. remiss. ann. 1380. in Reg. 117. Chartoph. reg. ch. 149 :
Comme Loyset de
Fontaines, escuier, Connestable de la ville de Louviers...... feust alez sur les murs de
ladite ville pour visiter le guet, pour la seurté et garde d'icelle, etc.
Aliæ
ann. 1381. in Reg. 120. ch. 4 :
Philippon Moran, escuier de Bretagne, ......
Connestable du fort de Sainte Blancasse au terroir de Brandis, vers le païs d'Ottrance
pour le duc d'Andre.
Rursum aliæ ann. 1415. in Reg. 169. ch. 160 :
Le
suppliant qui est l'un des Connestables et gardes de la ville d'Espernay, qui peuent et
doivent aler armez et acompaignez, mesmement en temps de doubte et de guerres.
P. Carpentier, 1766.
Connestabuli ejusdem conditionis apud Siculos. Constit. Mss. Caroli reg. Sicil. :
Item
Connestabuli Neapolis ac Aversæ non intromittant se, nisi de custodia civitatis
nocturna.... Et caveant justitiarii ne extra officium connestabuliæ committant eis
aliquid.
Constabularii Parochiarum, seu villarum,
Conestables des Paroisses apud Froissartem 2. vol. cap. 96.
in sublevamen
Constabulariorum Hundredi, ævo, ut dicitur, Edwardi III. introducti
sunt, talem in villis potestatem habentes, qualem in Hundredis Constabularii Hundredorum.
Sunt vero apud Anglos duo plerumque in quovis Hundredo Constabularii, totidem in quavis
Villa seu Parochia : et hi quidem
Inferiores et
Subconstabularii
appellantur, illi autem
Superiores et
Capitales. De ejusmodi Constabulariis
egit Thomas Smith. lib. 2. de Republ. Angl. cap. 25. Fragm. vet. de rebus Ludovici VII. apud Duchesnium tom. 4. pag. 430 :
Hugo de Lasci et Hugo de Bello campo, qui inde Constabularii erant villam
Vernolii viriliter et constanti animo defenderent,
contra Ludovicum Reg.
Francorum, qui illud oppidum obsidebat tum Anglicæ ditionis.
◊ Constabulariorum apud Italos quod fuerit munus, ita docet
Marsilius Patavinus in Defensore pacis part. 1. cap. 9 :
Unus quidem cum Monarcha
statuitur ad aliquod unum opus determinatum circa regimen Communitatis :
tamen ut ducatum exercitus, sive cum generis successione, sive pro solius unicæ personæ
periodo, quomodo instituebatur dux exercitus Agamemnon a Græcis. Vocatur autem officium
hoc in communitatibus modernis Capitaneatus, aut Contestabiliaria. Hic vero exercitus
dux de nullo se intromittebat judicio tempore pacis : exercitu tamen militante, dominus
erat occidendi aut aliter puniendi transgressores.
Regimina Paduæ ad ann. 1320 :
Inter quos fuit
quidam probus et stenuus vir dominus Simon Philippus Potestas Castri pontis Baxanelli,
et etiam Contestabilis et Rector ccc. militum Ultramontanorum et
Theotonicorum.
Continuatio Chronici Andr. Danduli, apud Murator. tom. 12. col.
448 :
Interjecto tempore Hungari cum Paduanis Castrum Romani insultant, obsident,
pugnant, sed in pugnis deficiunt. Tandem subterraneis insidiis et unius Comestabilis
interioris infidelitate.... Castrum obtinent salvis personis et
rebus.
P. Carpentier, 1766.
Comestabilis, Centuria militaris, ejusdemque præfectus, apud Italos. Stat. datiar. Riper. cap.
14. fol. 10. r° :
Quod Comestabiles pedestres communitatis prædictæ, nec alterius
officialis, non possint vendere nec vendi facere vinum ad minutum sociis suis.
Et cap. 19. fol. 10. v° :
Dominus capitaneus Riperiæ possit et ei liceat vendi
facere vinum cuilibet de sui familia, exceptis Comestabile et barroariis.
Chron.
Domin. de Gravina apud Murator. tom. 12. Script. Ital. col. 623 :
Congregatis
universis caporalibus et Comestabilis Theotonicis, etc.
P. Carpentier, 1766.
Contestabilis, Eadem notione. Stat. Mantuæ lib. 1. cap. 6. ex Cod. reg. 4620 :
Habeat
potestas... unum Contestabilem bonum et expertum, et bene armatum, et aliis fulcitum
more Contestabilium.
Stat. datiar. Riper. cap. 15. fol. 10. v° :
Quod
aliquis castellanus, necnon Contestabilis alicujus fortilitii, etc.
P. Carpentier, 1766.
Connestabulus,
Constabularius, Judex civitatis et pagi circumjacentis, idem qui alibi
Baillivus aut
Præpositus. Comput. ex Bibl. reg. qui inscribitur :
Computus dom. Evrardi de Mediis campis militis, Connestabuli Alverniæ, de termino
Ascensionis, anno Domini 1267.
Ubi de receptis
balliviæ rationem exigit.
Lit. Alfonsi comit. Pictav. et Tolos. ann. 1270. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 413 :
Teneantur litigare..... coram Conestabulo nostro Arverniæ, præsenti vel qui pro
tempore fuerit, sive ejus locumtenente.
Aliæ ann. 1369. ibid. pag. 421 :
Senescallo et Constabulario Carcassonæ, vel eorum locatenentibus, etc.
Lit. ann. 1368. in Reg. 120. Chartoph. reg. ch. 59 :
Haut homme, noble et poisant
monsieur de Colesbert, Connestable de Boulenois el terroir d'Ostrewit, etc.
P. Carpentier, 1766.
Contestabulus, Eodem significatu. Annal. Bonincont. ad ann. 1383. apud Murator. tom. 21. Script.
Ital. col. 45 :
Johannes protojudex ex morbo interiit, cujus magistratum Carolus
Alberico Cunii comiti concessit, magnusque Contestabulus postea dictus est.
P. Carpentier, 1766.
Connestabulus Vici, Gall.
Connestable de la rue, idem qui vulgo
Commissaire. Curator
disciplinæ civilis politicæ. Lit. remiss. ann. 1364. in Reg. 96. Chartoph. reg. ch. 408 :
Ledit Lotart ala querre deux sergenz et les mena, ensemble le Connestable de la
rue où il demeuroit pour le temps, (à Tournay)
en la maison de ladite
Jehanne.
Conestabulus, Artificii inspector et præpositus, vulgo
Garde. Pactum inter archiep. et
cives Rem. ann. 1258. in Reg.
30. Chartoph. reg. ch. 547 :
Item
dicebat archiepiscopus, quod dicti cives Conestabulos fecerant in quolibet mesterio
civitatis Remensis, quod facere non poterant nec debebant.
Constabularios, seu
Κονοσταύλους habuere etiam Byzantini
Imperatores inter officia Palatina. Hi præerant Francis ad Palatii custodiam addictis, uti
exerte docet Pachymeres lib. 1. cap. 7. et nos pluribus ostendimus in Notis ad Willhard.
n. 210. et ad Alexiad. pag. 395. Francos vero a primæva sui origine Imperatorum custodiæ
adhibitos, videtur innuere Ammianus lib. 15 :
Malarichus.... adhibitis Francis
quorum ea tempestate in Palatio multitudo florebat, exactius jam loquebatur.
Erat autem is
Rector Gentilium, adeo ut incertum sit an
Gentiles appellati
fuerint
Franci, ad Palatii custodiam adhibiti.
Conestabulus, Officium Monasticum, de quo ita Bernardus Mon. in Consuetud. Cluniacensibus MSS.
cap. 13 :
Est frater cui est commissa obedientia, ut de equis curam habeat et
mulis, quem nos vulgariter Conestabulum vocamus ; ipse habet agasonem suum, qui capit
curam de equis, qui ad ejus observatiam pertinent ; .... habet autem in custodia sua
totam avenam et hordeum Monasterii..... sellas, calcaria, frena, ferra habet in custodia
sua, etc. Stabularium
vocat Uldaricus lib. 3. Consuetud. ejusd. Monast. cap. 23.
P. Carpentier, 1766.
Comes, Societatis vel sacri sodalitii præfectus, nostris etiam
Connestable. Stat.
synod. eccl. Burdegal. ann. 1255. ex Cod. reg. 1590 :
Prohibemus ne confratres
alicujus confraternitatis Comitem vel Comites eligant vel creent de cetero in aliqua
confratria, absque proprio assensu et voluntate sui capellani.
Consuet. Mss.
monast. S. Crucis ejusd. urbis ante ann. 1305 :
Quælibet confratria habet unum
Comitem, unum burserium, etc.
Stat. tonsor. ejusd. civit. ann. 1483. in Reg.
207. Chartoph. reg. ch. 305 :
Lesquelz tondeurs s'assembleront en l'église de
sainte Coulombe et esliront leur Compte et leur boursier et autres officiers (de leur
confrairie) pour l'année advenir.
Lit. remiss. ann. 1398. in Reg. 153. ch. 220 :
Le Connestable desdis confreres de l'arbaleste avoit intention de faire traire
par esbatement à un pié de buef, qui devoit estre mis en hault à un pel.
Occurrit præterea tom. 7. Ordinat. reg. Franc. pag. 279. art. 2. et 5.
◊ Varie porro Comitis Stabuli dignitatis appellationem
efferunt Scriptores :
Constabulus, habet Regino ann. 807. Robertus de Monte ann. 1173. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Constabulis, in Chartulario Gemeticensi tom. 1. pag. 168.
Constabularius. Ugutio :
Stabularius, Stabuli Custos : unde Constabularius, et
Conestabularius, et designat dignitatem officii, vel officium.
Matth. Westmon.
pag. 356. et alii.
Connestabulus, Fredegarius cap. 30. 42. Gesta Dei per Francos pag. 1179. Falco Benevent. ann.
1113. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Connestabularia, Uxor Comitis stabuli, in Necrologio MS. FF. Minorum Silvanectensium ad annum
1548.
P. Carpentier, 1766.
◊ Nostris
Conestablesse. Charta ann. 1281. ex Chartul. S. Steph. Autiss. :
Humbert de
Beaujeuc chevalier, connestable de France, .... et noble dame Isabelle de Mellot, jadis
contesse de Joigny, Conestablesse de France sa femme.
P. Carpentier, 1766.
Comes-tabularius, Comes stabuli, pro
Connestabularius, in Chron. Guill. Bardini inter
Probat. tom. 4. Hist. Occit. col. 11.
Constabulatus, Dignitas Comitis Stabulorum, apud Will. de Podio-Laurentii cap. 34. et in Charta anni 1351. tom. 4. Hist. Harcur. pag.
1469.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Constabularia, Eadem notione, apud Rymerum tom. 2. pag. 191. et tom. 4. pag. 78. Marten. tom. 1.
Anecd. col. 862. et in Hist. Harcur. tom. 4. pag. 1474.
P. Carpentier, 1766.
Constabularia, Tribunal
constabularii. Reparat. factæ in senescal. Carcass. ann. 1435 :
In domo Constabulariæ civitatis Carcassonæ, etc.
Comites Taifali, Una e Vexillationibus Palatinis sub dispositione Magistri militum præsentalis, in
Notitia Imperii lib. 1. cap. 31.
Taifalorum septentrionalium populorum meminit
Ammianus lib. 17. Vide Pancirolum.
P. Carpentier, 1766.
Comes Terminalis, Provinciæ limitaneæ præfectus, idem qui
Marchio. Charta Arnolfi reg. Germ.
ann. 889. inter Probat. Hist. monast. S. Emmer. Ratisbon. pag. 72 :
Rudperti
dilecti terminalis Comitis nostri suggestione, etc.
Vide
Comites
marcarum.
Comites de Tertio Denario appellabantur Comites in Anglia, quod Comitatuum reditus pars tertia ad illos, qui
iis donati erant a Principe, pertineret : quod ab ipso Caroli M. ævo obtinuit. Capitulare
Pipini Regis Italiæ cap. 18. et Lex Longob. lib. 1. tit. 2. cap. 10. Pippin. 30. :
De compositionibus quæ ad Palatium nostrum pertinent, si Comes ipsam causam
commoverit ad requirendum, illam tertiam partem ad eorum recipiant opus, duas vero ad
Palatium, etc.
Capitula Ludovici Pii ad Legem Salicam cap. 1 :
Compositionis duæ partes ei contra quem testati sunt, dentur ; tertia Comitis
est.
Adde Capitula Caroli M. lib. 3. cap. 68. Liber Monasterii de Bello, apud
Camdenum, et in Monastico Anglicano tom. 1. pag. 315 :
Consuetudinaliter per totam
Angliam mos antiquitus inoleverat, Comites provinciarum tertium denarium sibi obtineri,
inde Comites dicti.
Item alius Anonymus :
Comes est qui tertiam portionem
eorum quæ de placitis proveniunt in quolibet Comitatu percipit : sed non omnes Comites
ista percipiunt ; sed hi quibus Rex hæreditario, aut personaliter concessit.
Leges Ed wardi Confess. cap. 21 :
De istis octo libris Rex habebat centum solidos,
et Consul Comitatus quinquaginta, qui tertium habebat denarium, de
forisfacturis.
Joan. Brompton. pag. 1038 :
Præter tertium denarium, unde
Hugo Bigoth est Comes.
Vide
Tertius denarius in
Denarius.
◊ Nec in Anglia duntaxat, sed etiam in Hungaria id obtinuit.
Otto Frising. lib. 1. de Gestis Friderici cap. 31. ubi de Hungariæ descriptione :
Hinc est ut cum prædictum regnum per 70. vel amplius divisum sit Comitatus, de
omni justitia ad fiscum regium duæ lucri partes cedant, tertia tantum Comiti
remaneat.
Decreta Colomani Regis lib. 1 :
De tributis autem et
vectigalibus, sicut Comitibus tertiam partem dari decrevimus, ita,
etc.
Quæ quidem vectigalium tertia pars,
jus Comitatus dicitur in Decretis
Andreæ Regis § 24 :
Comites jure Comitatus sui tantum fruantur : cætera ad Regem
pertinentia,..... et duas partes castrorum Rex obtineat.
Vide
Advocatorum
jura.
Comes Thesaurorum, in l. 14. et 22. Cod. Th. de Divers. Offic. et Appar. (8, 7.) Qui in provinciis
Thesauros Principis servabat.
Κόμης θησαυρῶν, apud
Palladium in Vita Chrysostomi pag. 27. editionis Emerici Bigoti.
Comes Thesaurorum per
Thracias apud Ammianum lib. 29.
◊ Dignitas etiam fuit in Palatio Regum Gothicorum Hispaniæ, ut
ex Concilio Toletano XIII. colligitur.
Comites Vacantes, Qui post munus seu officium aliquod gestum,
Comitivam primi ordinis
consecuti sunt. Ita Jacobus Gotofred. ad leg. un. Cod. Th. de Comitibus vacant. (6, 18.)
ubi multa.
Comes Vestiarii, in Notitia Imperii Occidentalis sub Comite sacrarum largitionum refertur, pro quo
in Oriente,
Magistri lineæ vestis, et
Magistri privatæ ponuntur : illius
erat
Scrinium, quod
Vestiarii sacri appellatur in eadem Notitia, præeratque
susceptioni earum vestium, quæ largitionibus Principis inferebantur.
Comes Sacræ Vestis, inter
Illustres recensetur in leg. un. Cod. Theod. Qui a præbit. Tiron.
etc. (11, 18.) præeratque vesti Principis ipsius.
P. Carpentier, 1766.
Comes-Urbis, apud Leuckfeld. in Antiq. Walckenried. pag. 254.