2. HOSTIS, Exercitus, castra, expeditio bellica, Gallis
Host et
Ost, Hispanis
Hueste. Gloss. Lat. Gall. :
Exercitus, Host.
Gregorius M. lib. 12.
Epist. 23 :
Hostem collectum habet.
Anastasius in Joanne VI. PP. :
Et illum cum suo Hoste ad propria repedare fecit.
Sampirus Astoricensis
Episcopus in Hist. Hispan. :
Ipsis diebus Hismaëlitica Hostis urbem Legionensem
adtemptavit.
Vetus Charta apud Bollandum 26. Mart. pag. 633. sic clauditur :
Acta est autem publice in Saxonia, ubi tunc temporis fuimus in Hoste.
◊ Sed et feminino interdum genere usurpatur. Baldricus in Chron.
Camerac. lib. 3. cap. 68 :
Terram Hosti suæ devastandam distribuit.
Charta
Ludovici VII. ann. 1143 :
Si Hostem nostram submonemus.
Alia :
Condonavimus illis ne ulterius in Hostes nostras vel expeditiones ire non
compellantur.
Breves Annales Ratisponenses apud Mabill. tom. 4.
Analect. pag. 477 :
Anno a Nativitate Domini... dcccxx.
Hostis magna contra Hliudwicum.
Sic Itali Scriptores
Hoste, etsi utroque genere, crebrius tamen feminino usurpant, ut Caffarus in Annal. Genuens. lib. 1. apud Murator. tom. 6.
col. 285 :
Ita se de armis, tentoriis et de omnibus necessariis oneraverunt, quod
a mille annis in sursum tam pulchra et honesta et tanta in una Hoste visa nec audita
fuerunt.
Chronicon Siciliæ apud Marten. tom. 3. Anecdot. col. 28 :
Infra quod tempus dicti Panormitani fecerunt de hominibus habitantibus in eadem
urbe Panormitana tres Hostes, seu acies et congregationes gentium, quas miserunt extra
urbem.
Joan. Villaneus lib. 1. cap. 46. Boccacius Nov. 17.
etc. Ita pariter Latini Scriptores ævi inferioris, Lex Wisigoth. lib. 9. tit 2. § 2. 3.
etc. Lex Salica tit. 32. § 6. tit. 66. Capit. Caroli M. ad Legem Salicam cap. 1. § 6. Lex
Bajwar. tit. 2. cap. 4. § 1. 4. Lex Ripuar. tit. 63. Lex Saxon. tit. 5. § 1. Lex Longob.
lib. 2. tit. 18. § 5. Carol. M.
106. Capit. Caroli M. Caroli C. variis locis, Gesta Regum Fr. cap.
10. 12. 17. 19. 37. Fredeg. cap. 98. Annales vett. Franc. ann. 740. 750. 781. 790.
Tudebod. pag. 801. etc. Raim. Montanerius in Chron. Aragon. cap. 122 :
Feu anar la
crida per la sua Host, que tot hom pegas les tendes, etc.
Sic etiam nostri
Ost et
Host dixere. Guill.
Guiart ann. 1297 :
Assembla ses Os à Compiengne
Li Rois pour soi plus avoier
D'aller en Flandres Ostoier.
MS. :
Que sans son message envoier,
Viengnent à lui pour Ostoier
Dedans le terme de quinzaine,
Car la guerre sera prouchaine.
Occurrit passim.
P. Carpentier, 1766.
◊ Ost bennie, bellum
bannitum seu indictum, tom. 1. Fabul. pag. 100 :
Yssus sont fors à Ost bennie
Toute la noble compaignie.
P. Carpentier, 1766.
◊ Unde
Hostoyer,
bellum gerere. Charta ann. 1357. in vol. 12. arestor. parlam. Paris. :
Lesquelz
disent qu'ils sont en possession et saisine de servir le roy toutesfois qu'il Hostoye en
sa personne, ou fait crier son arrier-ban.
Ejusdem originis
Ostoiour, Vir
bellica virtute præstans, in Poem. Alex. Ms. part. 1 :
Onques en nulle terre n'ot meilleur Ostoiour.
P. Carpentier, 1766.
◊ Hostiage vero, pro
Jurgium, rixa, molestia. Lit. remiss. ann. 1416. in Reg. 169. Chartoph. reg. ch. 397 :
Comme le suppliant feust avecques ses familiers et mesnage au lieu de la Nozierre
du conté de la Marche, sans faire à aucuns injures, villenie ne Hostiage, etc.
◊ Hostem vero proprie postmodum appellarunt nostri
servitium militare, quod dominis suis feudalibus debebant vassalli ac tenentes : ita ut ad
bellicam
submonitionem, seu citationem, militaribus armis instructi cum iis in
exercitum pergere tenerentur. Idque vocabant
Hostem, vel
exercitum, quibus
vocabulis adjungitur fere semper alterum ex his,
cavalcata, equitatus, expeditio,
ita ut una eademque fuisse videatur obligatio, cui obnoxii essent vassalli.
Consuetudo
eundi in Hostem, appellatur in Tabulario S. Albini Andegav. Charta A. Comitis
Inculismensis ann. 1191 :
Dedi, quitavi,... illam consuetudinem, quæ dicitur Ost
sive Chevaucheia, quam habebam in hominibus S. Eparchii, etc.
Discrimen tamen
inter
Hostem et
cavalcatam statuit
vetus Consuetudo
Andegavensis tit.
De Houst et de chevauchie :
Il y a difference entre Houst
et chevauchie : car Houst est pour defendre le pays, qui est pour le proufit commun, et
chevauchie est pour defendre son Seigneur.
Unde colligi datur, per
Hostem
intellexisse nostros eam expeditionem, quæ pro patria tuenda intra dominii fines
peragitur : per
cavalcatam vero eam expeditionem quæ pro bellis domini, etiam extra
dominii sui limites peragitur : quod firmare videtur Charta ann. 1124. apud Hemeræum in
Augusta Viromand. pag. 96 :
Si extra provinciam exercitum duxerit, homines villæ
juxta antiquam consuetudinem expeditionem ei tantum faciant.
Præterea Charta
Ludovici VI. ann. 1218. descripta a Bosqueto in Vita S. Exuperii pag. 46 :
Nec
expeditiones nostras nisi submoneantur in nomine belli, eant, et hoc solummodo bis in
anno : in cavalcariis autem nostris, si submoneantur, vadent : sed 12. leucas a castro
Corbelio non excedent.
Quo loco
expeditio pro
Hoste sumitur. Consulendum hac de re Glossarium juris Gallici v.
Chevauchée.
◊ Utcumque sit de postremi hujus vocabuli notione, id constat,
crebro has voces promiscue pro una eademque obligatione usurpari ; fortean quod ut
plurimum, qui Hostem debebant, deberent et cavalcatam : quæ quidem
obligationes, non tenentes modo ac mansionarios spectabant, sed et viros
nobiles, feudatarios, seu vassallos, cum nemini earum immunitas concederetur, ac ne ipsis
quidem Episcopis, Abbatibus, aut Sacerdotibus, quos passim legere est obnoxios fuisse
Hosti et cavalcatæ, ratione regalium, aut possessionum
Ecclesiasticarum, quod in extrema hujusce Dissertationis parte probandum reservamus :
prius enim quæ de generali Hostis obligatione nobis occurrerunt, videntur
præmittenda.
◊ Non omnes tamen
Hostes, vel
Hostem facere
tenebantur, ut loquuntur Leges Longobard. lib. 3. tit. 9. § 3. 4. Lothar. I. cap. 22. 23. Capitul. 1.
ann. 810. cap. 11. Capitula Caroli C. tit. 31. cap. 26. et Append. 2. cap. 30. sed qui
Hostem debebant
, ut est in iisdem Capitulis tit. 43. cap. 18. vel
qui per se
poterunt expeditionem facere
, tit. 31. cap. 27. ut
qui caballos habebant, vel
habere poterant
, ibid. cap. 26. ita tamen ut interdum expensarum partem alii, qui in
hostem non pergebant, iis exsolverent, qui expeditionem suscipiebant, quod probant Additamenta ad Leges Lotharii apud Murator.
tom. 1. part. 2. pag. 153 :
De mediocribus quippe liberis, qui non possunt per se
Hostem facere, Comitum fidelitati committimus ut... adjutorium præbeant ad nostrum
servitium faciendum.
Sed et nec illi immunes erant a
bellicis oneribus : nam, ut est in d. cap. 27 :
illi, qui in Hostem pergere non
poterant, juxta antiquam et aliarum gentium consuetudinem, ad civitates novas, et pontes
ac transitus paludium operabantur, et in civitate atque marchia wactas
faciebant,
ita ut
ad defensionem patriæ omnes sine ulla excusatione venire
tenerentur : quod et habet Eginhardus Epist. 22. Adde Capitula Caroli C. tit. 7. cap. 69.
◊ Maxime tamen in
Hostem eundi necessitas incumbebat iis,
qui prædia possidebant : adeo ut detrectandæ militiæ causa ea alienare non liceret, quod
potissimum colligitur ex Legibus Longob. lib. 3. tit. 9. § 3. 4. 6. 7. 8. Lothar. I. cap. 22. 23. 80. 24.
26. Capitulari ann.
807. Edit. Baluzianæ cap. 2. ex Capitulis Caroli M. lib. 3. cap. 69. et
Addit. 2. ejusdem libri cap. 35. Capitula Caroli C. apud Marsnam ann. 849 :
Et
liberi homines secundum qualitatem proprietatis exercitare debeant.
Quæ quidem
militaris servitii ratio pro prædiorum modo ac numero, etiam obtinuit posterioribus
sæculis, maxime in feudalibus. Vide Statuta secunda Roberti I. cap. 27. et Statuta
Willelmi Regum Scotiæ cap. 23.
◊ Sed et ne liberi quidem, si ætatem pupillarem excessissent,
patrefamilias licet pergente, immunes erant ab
Hoste : ita tamen ut si tres, aut
ultra essent, unus semper propter domesticam curam remaneret, ex Lege Longob. lib. 3. tit.
9. § 8. et ex Constit. Ludovici II. Imper. ann. 867. edita a Camillo Peregrino. In
Consuet. Aquarummortuar.
de qualibet domo sufficit unam ire personam
in
expeditionem. Ita etiam in Libertatibus villæ Montisbrisonis ann. 1223. loco mox laudando.
◊ Ætas, qua debebatur
Hostis, sic definitur in Statutis
Willelmi Regis Scotiæ cap. 23. § 1. et in Mandato Henrici III. Regis Angl.
Super
juratis ad arma, in Addit. ad Matth. Paris pag. 149 :
Quilibet homo ætatis
inter sexdecim et 60. annos jurabit, et assidebitur ad arma secundum quantitatem
terrarum suarum et catallorum.
Apud Saxones, ut auctor est Luithprandus lib. 2.
cap. 8 :
Vigebat mos laudandus atque imitandus, quatenus annum post unum atque
duodecimum, nemini militum bello deesse contingeret.
P. Carpentier, 1766.
◊ A pueris, etiam novem
annorum aut circiter, præstitum fuisse militare servitium, docent nos Literæ remiss. ann.
1381. in Reg. 120. Chartoph. reg. ch. 138 :
Philippot Brunet estoit commis et
ordené pour aler veoir et visiter sur les murs de ladite ville (de Mante)
par nuit, sur lesquelz il trouva un enfant... de l'aage de neuf ans ou environ, qui
n'estoit pas bien en sa garde ; si lui dist, que fais tu cy mauvais garçon ? et lui
donna un seul cop de sa main sur la teste, dont il se heurta ou cheut sur un caillot, en
disant, va à ta garde.
Verum si aliquando in puerili ætate ad
Hostem
astricti fuerunt, in virili nonnunquam ab eo fuerunt exempti, ut discimus ex Charta Odon.
Tull. episc. ann. 1221. inter schedas Mabill. :
Præterea idem comes Wademontis ...
illos homines ad ipsas chevalcatas nullatenus transducet, qui triginta et quinque annos
excesserint.
P. Carpentier, 1766.
◊ Ex pacto interdum inito
inter dominum et vassallos, qui
Hostem debebant,
clientem pro se mittere
illis licebat, modo non instans esset periculum. Libert. castri Carof. ann. 1194. in Reg.
185. Chartoph. reg. ch. 55 :
Omnes in expeditionem ibunt, aut clientem idoneum
mittent pro se ; sed si negotium tam propinquum fuerit, quod clamor aut visus a castro
percipiatur, omnes pariter, tam clientes quam domini, in auxilium et tuitionem patriæ
properabunt,... si in excubias aut in expeditionem ire aut mittere noluerit, remissam
reddet cum satisfactione quinque solidorum, etc.
◊ In
Hostem pergebant
hostiliter præparati, ut
est Capitulis Caroli Calvi tit. 21. cap. ult.
Cum omni plenitudine in necessario
hostili apparatu
, Tit. 32. cap. 13.
Warniti, seu
cum omni hostili
apparatu, ut est in Decreto Ludovici II. Imp. de Promotione exercitus, etc. cap. 8.
apud Camillum Peregrinum : rebus omnibus instructi, ut
venire et redire cum pace possent
, ex iisdem Capitul. Caroli C. tit. 26. 27. pag. 240. 248. 300.
Stuffati de cariagiis et victualibus, ut est in primis Statutis Roberti I. Regis
Scotiæ cap. 5. § 5. In eundo vero ab omnibus
transituris immunes erant, ex
Capitulis Caroli M. lib. 4. cap. 58. neque durante expeditione in jure conveniri poterant.
Charta Communiæ sancti Quintini ann. 1195 :
Quotiescumque Communiam submonuerimus,
Communia in exercitus et equitationes nostras veniat. Facta autem submonitione nostra,
ipsi arma ferentes, nulli respondebunt justitiæ infra diem submonitionis.
Hinc
apud nos
Literæ, quas
status vocant.
P. Carpentier, 1766.
◊ Charta Renardi
de
Choisuel milit. dom.
de Bourbonne et
de Verecourt ann. 1316. in Reg.
59. Chartoph. reg. ch. 423 :
Li homme de ma seigneurie de ladite ville doient alier
en ma chevauchié garni de bascinet et d'espée, ou de hache Danoise, ou de lance, et de
pourpoint à armet, deus jours à leurs despens.
◊ Ab
Hoste recedere inconsulto duce non licebat, in
Statutis S. Ludovici lib. 1. cap. 59. Eorum, qui ante præscriptum tempus ab
Hoste
Regis recedebant, mulcta erat 60. sol. cujusmodi erat eorum qui
Hosti deerant. Vide
Herisliz, et Capitularia Caroli M. lib. 4. cap. 70.
◊ Immunes tamen erant ab
Hoste, seu
exercitu et
expeditione mulieres. Statuta S. Ludovici lib. 1. cap. 59 :
Nule fame
n'acoustumée, ne doit aler en l'Ost, n'en chevauchie.
Et infra :
Dame ne
doit ne Ost ne chevauchie desormais, se elle est fame le Roy : més elle puet bien
envoier tant de Chevaliers, come ses fiés doit, et li Roy ne la puet
achoisonner.
Vetus Consuetudo Britan. art. 132 :
Il n'appartient pas à la
femme aller en Ost, ne en chevauchie, ou il y a fait d'armes.
Præterea
◊ Qui 60. annum attigerant. Charta Mathildis Com. Nivern. ann.
1223. pro Autisiodorensibus :
Dicti vero cives mei exercitum mihi debent et
equitationem, etc. Homo sexagenarius ultra, et vel corporis infirmitate manifesta
impeditus ad exercitum vel equitationem ire non tenetur, nisi talis sit, quod possit
mittere aliquem loco sui, ad respectum 12.
(juratorum)
vel majoris partis
eorum. Charta ann. 1293. apud Duchesnium in Hist. Castilion. pag. 197 :
Homs
de sexante ans et de plus ne sera de riens contrains d'aler en Host ne en chevauchée,
més il y envoira soffisament par l'esgard des Eschevins.
In Libertatibus
Barcinonensibus MSS. concessis a Petro Rege Arag. ann. 1283 :
Mulieres, et qui sunt
ætatis 70. annorum, viduæ vel pupilli non tenentur ire vel mittere in exercitum.
Vide Leges Wisigoth. lib. 9. tit. 2. § 9. et Stephan. Tornac. Epist. 252. 2. Edit.
◊ Immunes præterea erant ab
Hoste, urbium
Jurati
vel Ædiles, Gubernatores, Notarii, in Foris Beneharn. tit. 1. art. 15. 16. Notarii,
Phisyci, Jurisperiti, in Consuetud. Aquar. mort.
Furnarii ac molitores, in Statutis
S. Ludov. lib. 1. cap. 59.
Ægri, in Legibus Wisigoth. lib. 9. tit. 2. § 4. 5. 9. in
Lege Ripuar. tit. 65. denique
Pauperes, in Consuet. Aquarum mortuarum. Erant
præterea immunes alii ab
Hoste et
cavalcata, ex speciali Principum
privilegio. Vide Gregor. Turon. lib. 5. cap. 27. Denique qui uxorem acceperat, primo anno
ab
Hoste et omnibus necessitatibus publicis immunis erat, in Capitulis Caroli M.
lib. 6. cap. 52. Quod etiamnum in urbium incolis obtinet, qui hoc primo nuptiarum anno
ab excubiis aliisque oneribus eximuntur.
P. Carpentier, 1766.
◊ Consuet. Carcass. in Reg.
L. Chartoph. reg. ch. 3 :
Extraneus homo, qui in villa Carcassonæ ducat uxorem et
ibi remanebit, liber sit per annum et diem de cavalgada et Ost et gaita.
P. Carpentier, 1766.
◊ Eodem privilegio in
quibusdam locis gaudebant viri, quorum uxores in puerperio jacebant. Charta Henr. episc.
Clarum ann. 1392. in Reg. 153. Chartoph. reg. ch. 144 :
Item fuerunt et sunt in
possessione habitantes prædicti (de Laudozo)
non solvendi nec præstandi
excubias aut alias debitas, nec ad voluntatem vestram accedere, ubi alia tenerentur,
quamdiu eorum uxores in puerperio jacent.
◊ Eundi in Hostem et expeditionem oneris seu
obligationis non una eademque fuit ratio ; sed secundum locorum libertates ac immunitates
prorsus extitit diversa. Siquidem quorumdam locorum incolæ non tenebantur ire extra
territorii sui fines : alii in Hostem ita pergebant, ut domum redire eadem possent
die : quidam tres dies Hostis debebant, quidam plures. Alii Hosti obnoxii
non erant, nisi pro defendenda patria, et si domini castra aut dominia ab inimicis
impeterentur : non vero pro fœderatis ferendo auxilio. Denique interdum ad quasvis
dominorum expeditiones, etiam extra dominii fines, ire tenebantur. Hæc sigillatim veterum
tabularum auctoritate firmanda sunt.
◊ E Provincia, seu e territoriis dominorum suorum excedere pro
expeditione facienda non fuisse adstrictos vassallos, diserte habet Guibertus
lib. 5. Hist. Hierosol. cap. 24. Barones Bohemici, in Vita Caroli IV. Imp. sub finem :
Domine Rex, de jure nostro existit, et ab antiquis temporibus inviolabiliter
observatum, quod extra regnum non debemus armis proficisci ; sed intra regni limites
ipsum regnum contra eos, qui hoc hostiliter invadere conantur, pro viribus defendere et
tueri.
Consuetud. S. Audomari ann. 1127 :
Libertatem vero quam
antecessorum meorum temporibus habuerunt, eis concedo, scilicet, quod nunquam de terra
sua in expeditione proficiscentur, excepto si hostilis exercitus terram meam defendere
debebunt.
Charta Communiæ
de Bassoles les Anlers ann. 1202 :
Notandum est insuper, quod in omnibus negotiis nostris et torneamentis infra
ditionem nostram a nobis submoniti venient : extra vero eos ducere non
poterimus.
Fori Aragon. lib. 1. fol. 8 :
Item que los Richos hombres de
Aragon non sian tenidos por las honores, ni por las terras, que tienen del sennor Rey,
de servir lo por aquellas fuera de su sennoria, in passar mar.
Vide Foros
Beneharn. tit. 1. art. 12. Statuta Dalphinalia pag. 38. Lindanum in Teneræmunda pag. 220.
et Chopinum lib. 1. de Doman. tit. 13. § 17.
◊ Paulo aliter in Libertatibus Raucurti, et Haraucurti,
concessis a Galchero Comite Regitestensi ann. 1255 :
Præterea Burgenses de Raucourt
et Haraucourt mihi debent exercitum et expeditionem per totum Comitatum meum, et adhuc
possum ipsos ducere in exercitum et expeditionem in extra Comitatum meum per unam
jornadam ad ipsorum coustangias. Et si amplius ipsos tenere voluero, ipsos ad meas
coustangias rationabiles per Scabinorum considerationem possum tenere, et tamen illos
non possum tenere et ducere in exercitum et in expeditionem, nisi cum castellanaria de
Maceriis.
Eadem habentur in Charta Libertatum Maceriarum
Hugonis Comitis Regitestens. ann. 1233.
◊ Quidam, ut diximus, ita in
Hostem pergebant, ut eodem
die domum reverti eis liceret. Consuetudo Loriacensis :
Nullus eorum in
expeditionem nec in equitationem eat, nisi eadem die ad domum suam, si voluerit,
reveniat.
Charta Ludovici VII. ann. 1153. pro Seaucii incolis, ex Tabulario
Fossatensi fol. 152 :
In expeditionem vel exercitum nunquam ibunt, quin eadem nocte
revertantur ad domos suas.
Epistola 62. ex iis, quæ habentur tom. 4. Hist.
Francor. :
Comes de Mellento honorem totum de Gornaco assecuravit Regi contra omnes
homines ad parvam vim et magnam, ipsi et cuicumque Baillivo, qui de parte Regis venire
cognosceretur : ita quod homines terræ cum Rege irent ; sed ipsa nocte redirent, nisi
pro amore plus remanerent.
Charta Joannis Comitis Vindocinensis ann. 1213. in
Hist. Castilion. pag. 29 :
Et si tandem in expeditionem iter fecerim per terram
præposituræ de Mesangeio, personam meam sequi tenentur : ita tamen quod eodem die, quo
moti mecum fuerint, poterunt ad propria remeare.
Apud Thomam Walsinghamum in
Edw. II. ann. 1326. Londonienses aiebant
exire civitatem suam se non teneri ad pugnam,
nisi possent, juxta libertatem eis concessam, ipso eodem die reverti ante solis
occasum
. Adde Consuetudinem Marchensem art. 137. et Consuetud. MS. S. Juliani de Saltu
in Lingonibus.
P. Carpentier, 1766.
◊ Reg. sign.
Pater
Cam. Comput. Paris. fol. 96. r°. col. 2 :
Stephanus Mener, Adam alluterius
comparuerunt pro Villanova regis juxta Senonas et dicunt se non debere exercitum domino
regi, nisi ex sua mera gratia, nisi tantummodo ire cum mandato domini regis tanto
spatio, quod una die possint redire ad Novamvillam de sole vel de die.
Ubi
notanda prorsus hæc verba :
Ex sua mera gratia,
cum de regia expeditione
agitur ; quæ etiam 60. dierum erat, ut monet infra Cangius.
◊ Alii duorum dierum
Hostem debebant. Libertates
Solemniaci in Arvernis :
Item aliquis de communitate prædicta non tenetur nos sequi
in exercitum nisi per 2. dies, in quibus nos debet sequi expensis suis propriis, nisi
hoc spontaneus facere vellet : ultra duos dies prædictos tenetur nos sequi ad expensas
nostras proprias pro defendendo jura Comitatus nostri.
◊ Interdum
Hostis trium dierum erat. Guibertus lib. 5.
Hist. Hierosol. cap. 35. Crucesignatorum alacritatem ad expeditionem sacram extollens, hæc
subdit :
Et quod majus dinoscitur præstare miraculum, cum intra proprios adhuc
tenerentur fines, vix in sui Regis exercitu tridui spatio patiebantur tentoria, etiam
cum non cogerentur exire a Provincia.
Fori Oscæ Jacobi I. Regis Arag. anni 1247.
fol. 25 :
Infantiones Aragonum tenentur istud facere Regi, cum tendit ad campale
prælium, vel ad obsidionem castri sui, quod intra terram suam aliquis violenter contra
suam detinet voluntatem, quod debent ipsum sequi cum expensis propriis per tres dies,
post triduum vero manere aut redire arbitrio permittatur Infantionis.
Charta
Adelfonsi Regis Aragonum pro Cæsaraugustanis æræ 1153 :
Et habent fueros Infançones
de Aragone, qui non tenent honore de Seniore, quod vadat ad lite campale et a sitio de
castellum cum pane de tres dies.
Vide Observantias Regni Aragon. lib. 6. de
Privileg. Militum § 1. et Michaelem del Molino in Repertorio pag. 176. col. 1.
Libertates
urbis Baugiaci ann. 1150 :
Item si pro jure nostro
acquirendo, seu defendendo guerram haberemus, vel exercitum contra aliquem moveremus,
homines in dicta villa commorantes, nos in expensis eorum propriis sequi tenentur, et
per tres dies nobiscum cum armis fideliter per se vel per alium idoneum substitutum
commorari : ultra tres dictos dies non tenentur nobiscum morari, nisi ex gratia hoc
facere voluerint, nec ad hæc compellere ipsos amplius possumus, nec debemus.
In
foris Beneharnensibus tit. 1. art. 11.
Hostis 9. dierum esse dicitur : in Charta
Libertatum Pontallerii ann. 1257. apud Perardum pag. 488. est quatuordecim. In Jure
feudali Saxonico cap. 5.
Feudatarius tenetur servire domino suo sex hebdomades in
propriis expensis
. Quod si a domino ultra hos statos dies in exercitu retinerentur
vassalli ac tenentes, dominus eis
vadia dare tenebatur. Vide Augustinum
du
Pas in Stemmatib. Armoric. part. 2. pag. 454.
P. Carpentier, 1766.
◊ Trium dierum erat
servitium militare, quod monasterio Cassinensi præstare debebant illius subditi. Charta
ann. 1271. inter Privil. ejusd. monast. :
Quod si contingit dictum monasterium vel
dominum abbatem ejusdem movere exercitum, servire sibi tenentur prædicti homines in
prædicto exercitu, expensis propriis ipsorum hominum, tribus diebus, quibus elapsis
tenentur servire ad expensas ipsius monasterii vel abbatis.
P. Carpentier, 1766.
◊ Alii 21. dierum
Hostem debebant. Charta Aymer. vicecom. Rupecav. ann. 1296. in Reg. 77. Chartoph.
reg. ch. 311 :
Concedimus quod ipsi non sequantur nec sequi teneantur nos nec
hæredes nostros cum armis, nisi duntaxat pro deffensione terræ nostræ, et tunc in
expensis suis nos sequantur et sequi teneantur cum sexaginta hominibus solum per viginti
et unum dies, infra castellaniam de Rupecavardi tantum ; et in expensis nostris in
castellaniis seu locis de Brigolio et de la Cossiere, cum dicto numero et per dictos
viginti et unum dies ; qui homines et arma per dictos consules et per duos probos viros
pro nobis fideliter eligantur, et si opus fuerit pro deffensa terræ nostræ, tota
communitas nos sequetur cum armis ad expensas nostras.
◊ In Francia tamen, regia expeditio 60. dierum fuit, ut
colligitur ex Statutis S. Ludovici, quorum verba sub finem hujus observationis subdemus :
nisi ex infeudationum tabulis minoris esset dierum numeri, ut habetur in Catalogo Militum,
qui contra Comitem Fuxi profecti sunt ann. 1271. tom. 5. Hist. Franc. pag. 551.
◊ Ex verbis, quæ locis allatis, et in aliis Chartis occurrunt,
nos sequi tenentur, Expeditio, seu Hostis, in Charta ann. 1350. apud
Justellum in Hist. Taronenri pag. 104. Sega et sequuta cum armis, dicitur.
◊ Interdum ea gaudebant immunitate vassalli ac tenentes, ut
Hostem dominis suis non deberent, nisi pro terræ defensione, et pro propriis
eorum negotiis : ac proinde si aliis auxilium et opem ferre vellent, eos sequi cogi minime
possent. Fori Bigorrenses art. 15 :
Censuales rustici vel liberi non in expeditione
Comitem sequantur, nisi forte exercitus extraneus in terram insurrexerit, vel suum
obsessus castrum excutere voluerit, aut ad nominatum bellum abierit.
Tabularium
S. Crucis Talemondensis fol. 3 :
Si tamen inimici nostri in honorem nostrum
supervenerint, tunc omnes eant, ut defendant sua ab inimicis propria.
Charta
Radulphi
de Balgenciaco ann. 1085. in Tabulario Vindocinensi fol. 193 :
De hominibus Monachorum nullum faciet ire in bannum, vel corveiam, sive
equitatem, nisi forte aliqui in terra ejus venerint deprædaturi : aut si quis inimicus
castellum voluerit facere in terra sua super eum. In his tantum duobus negotiis ibunt
cum eo homines nostri : si autem ipse voluerit ire super alios, in ejusmodi negotiis cum
eo non ibunt, neque cum hominibus suis.
Charta Petri Decani Trecensis anno 1198.
in Tabular. Campan. :
Si Comes iturus est in exercitum vel expeditionem in propria
persona, pro negotio proprio, per litteras suas, vel per credibilem nuntium nobis
mandabit, ut homines nostros submoneamus, et hoc faciemus, et ad nostram submonitionem
ibunt homines nostri, et aliter non, et eunte ipso Comite.
Charta Galcheri de
Castellione Comitis S. Pauli ann. 1218 :
Homines vero ejusdem villæ in exercitum
vel equitationem ego Galcherus Comes vel hæres meus non potero ducere, nisi proprio
negotio cogente.
Alia ann. 1224. in Probat. Histor. Ducum Burgundiæ pag. 134 :
Præterea debent nobis in propriis expensis suis exercitum et chevachiam,
tantummodo in negotiis nostris, et in defensione Ducatus Burgundiæ, non in aliorum
negotiis aut auxiliis, nisi de voluntate sua, etc.
Charta ann. 1240. in
Tabulario Campaniæ f. 366 :
In chevaucheiis vero homines dictæ villæ nunquam ibunt
nisi pro patria defendenda, vel pro præda recuperanda.... In carreiis nunquam ibunt, in
exercitu vero ubi dominus Rex personaliter, vel alius loco ejus fuerit, ibunt, et in
eodem exercitu non morabuntur nisi per octo dies, tam in eundo quam in redeundo.
Charta ann. 1286. apud Marcam in Hist. Beneharn. pag. 662 :
In hominibus et
habitationibus dictorum locorum et pertinentium habebunt... exercitun et cavalcatam pro
defensione terræ, etc.
Libertates MSS. villæ
de Vitré, a Theobaldo Comite
Campaniæ concessæ mense Aprili ann. 1230 :
Se je semon ost ne chevauchie en tans
que foire sera, li changeor et li marcheant, qui venront en la foire en besoignie, i
porront envoier homes soffisans por aux sans emande : et se aucuns defalloit de mon ost
ou de ma chevauchie, cil qui defaurroit, lo m'amanderoit. Et je promet à bone foi, que
je ne les semondrai en ost ne an chevauchie por aux oquisener, mais que por mon
besoing.
Libertates urbis Jasseronis ann. 1283 :
Item homines habitantes et
habitaturi infra dictos terminos non tenentur nos juvare ad guerras nostras, quascumque
et contra quemcumque habeamus, nec in castris nostris manere, nec nobiscum in exercitum
ire, nec cubiam vel excubiam in castris nostris facere, nisi pro proprio facto de
Jasserone, nec ad prædicta ipsos possumus compellere, nec debemus. Clamores vero
Castellaniæ de Jasserone, et villæ de S. Justo non guerram sequi tenentur homines
supradicti.
Charta Galcheri de Castellione Constabularii Campaniæ ann. 1293 :
Et tuit cil, qui desores en avant y vendront demorer, soient quites eus et leus
hoirs de Ost et de chevaucherie, sauf ce qu'il aideront defendre le chastiau et la
chastellerie de Chastillon, se mestiers et besoins est, et ne les porrons tenir en la
besoigne où nous les meterons, que deus jours à leurs despens : et se plus les volons
tenir, d'illeuc en avant nous les tenrons â nostre coust, et promettons en bonne foi,
que nous ne les semondrons, se n'est por la besoigne de Chastillon, ou por necessité de
la Chastellerie, et
aura chascuns armes et chevaus selon son pooir par son serment, et par le
serment des Eschevins.
◊ Interdum etiam tenebantur dominos sequi in expeditionem, cum
bellum iis erat cum aliis : quod
nominatum et
indictum appellabant. Charta
Goffredi Comitis Andegav. ann. 1096. apud Sammarthanos in Abbat. S. Nicolai :
Insuper etiam concedo, ut sui homines nullam mihi cosdumam faciant, nec ad
aliquod negotium meum pergant, nisi solummodo ad bellum publice indictum, aut
denominatum.
Fori Bigorrenses art. 15 :
Censuales, rustici, vel liberi
non in expeditione Comitem sequantur, nisi forte exercitus extraneus in terram
insurrexerit, aut suum castrum exurere voluerit, aut ad nominatum bellum
abierit.
Tabularium Angeriacense fol. 239 :
Willelmus Dux Aquitanorum
restituit burgum, quod vocatur Alodium, quod vult ab omni consuetudine liberum, nisi
forte quando populus undecumque vocatus, etiam de alodiis Militum ad nominatum bellum
pro patria processerit pugnaturus.
Charta ann. 1087. apud Beslium pag. 505 :
Et concedo liberos et francos omnes homines, qui pertinent ad jus illius
Ecclesiæ, ubicumque sint, ab omni excercitu et expeditione, excepta illa quæ vocatur
nomine belli, cum scilicet dominus Pictavis bellum acturus est cum aliquo inimicorum
suorum.
Charta ann. 1076. apud eumdem pag. 467 :
Nec cogantur prædictorum
homines Monachorum ubicumque habitent, ire in exercitu aut expeditione, nisi agatur
nomine belli.
Alia ann. 1112. ex Tabulario Vindocinensi fol. 217 :
Ita ut
homines in eodem burgo manentes pro banno Comitis vel cujuslibet ejus Præpositi
submonitione non moneantur, nisi pro exercitu, et hoc nomine prælii in adversarios, nec
tunc a Comite vel a quolibet ipsius homine, sed a Præposito Monachorum
submoneantur.
Charta Goffredi Comitis Andegavensis pro Monasterio SS. Sergii et
Bacchi :
Dono... de toto territorio ad S. Melanium pertinente vicariam totam et
bidannum, et universas consuetudines, excepto fodrio, et prælio generali pro defensione
regni aut principis.
In regno Aragonum, Infantiones,
extra dominationem
domini Regis non tenentur ei servire pro honore vel terra, vel mare transfretare
, in
Observant. Regni Aragon. lib. 6. tit. de Conditione Infantionatus § 17.
P. Carpentier, 1766.
◊ Aliquando
Hostis ea
conditione debebatur, ut præsens esset dominus aut aliquis ex ejus familia. Charta Blanchæ
comit. Trec. pro libert.
de Valmy ann. 1202. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 486.
art. 6 :
Exercitum et cavalchiam meam michi facient, si ego vel aliquis de domo mea
præsens (fuerit)
; ita tamen quod Maternam non transient.
P. Carpentier, 1766.
◊ Varias hujusce
obligationis pergendi in
Hostem rationes simul collectas exhibet Charta ann. 1240.
ex Chartul. Campan. fol. 366. col. 1 :
In chevaucheiis vero homines dictæ villæ
(Sancti Juliani super Roignon)
numquam ibunt, nisi pro patria
deffendenda, vel pro præda recuperanda, in castellariis videlicet Calvimontis,
Montisclari, Nogenti et Montignei, in Charreiis nunquam ibunt : in exercitu vero ubi
dominus rex (Navarræ)
personaliter, vel alius loco ejus fuerit, ibunt, et
in eodem exercitu non morabuntur nisi per octo dies, tam in eundo quam in redeundo et in
exercitu morando, nec deinceps in eundem exercitum per dominum regem nec per suos redire
compellantur.
Ubi
Exercitus, quod idem est atque
Hostis, a
Chevaucheia ita distinguitur, ut hæc expeditionem, quæ extra dominii limites ; ille
vero, quæ infra fines ejusdem peragitur, significet.
◊ De jure communi, vassalli Hostem debebant et
equitationem propriis expensis. Interdum tamen vadia dabantur vassallis,
eorumque damna in expeditione passa a dominis resarciebantur, ut est in Statutis
Delphinalibus pag. 36. 37.
◊ Prædictis subjungenda videntur, quæ de Hoste et
cavalcata universim habent Chartæ aliquot aliæ, ex quibus ejusmodi expeditionum
quis usus, quæve conditiones fuerint, facile quivis colliget.
◊ Libertates villæ Montisbrusonis, concessæ a Guigone Comite
Forensi M. Nov. 1223 :
Item voluit et retinuit Dom. Comes, ut homines villæ
Montisbrusonis et infra terminos habitantes, faciant exercitum Domino Comiti in propriis
personis : scilicet unus de qualibet domo, si necesse sibi fuerit pro bello campali, vel
si inimici ejus obsident castrum suum, vel si ille vellet obsidere castrum alicujus
inimici sui pro guerra propria ; vel si ipse vellet bastire castrum, quando Dom. Comes
præceperit. Et si aliquis remanserit de illo exercitu, solus inde pœnam 10. sol. et si
obsidio vel exercitus ad bellum ultra septimanam duraverit, pro unaquaque septimana
solvat Comiti, qui remanserit 10. sol. nomine pœnæ. Tamen si aliqui dominus domus esset
extra Comitatum Forensem, quando exercitus ierit, nulla pœna ab eo exigatur, sed si
redierit adhuc durante exercitu, si securus possit ire, tenetur ire, vel solvere pœnam
pro tanto tempore, quanto fuerit in mora. Si vero Comes pro alia guerra sua et
defensione terræ suæ guerram fecerit, alio modo, et voluerit exercitum sive cavalgatam a
villa Montisbrusonis, homines ipsius villæ et infra terminos debent mittere unum hominem
munitum pro se de qualibet domo, quod ni fecerint, dabit quilibet, qui non miserit,
Comiti 3. solid. et 6. den. nomine pœnæ pro unaquaque septimana. Idem dicimus de
cavalgatis pro guerris amicorum suorum specialium : tamen hujusmodi cavalgatam et
exercitum debent facere homines villæ Montisbrusonis, et infra terminos habitantes tunc
tantum, quando Dom. Comes lndixerit exercitum universaliter aliis gentibus de terra sua.
Nullus tamen tenetur ire vel mittere in prædictos exercitus, secundum quod supra dictum
est, nisi domum habeat, et valentiam 10. librarum tam in domo, quam in aliis
rebus.
◊ Charta Communiæ Nivernensis ann. 1194 :
Item de
exercitu et chevaucheia dictum est, quod præfatos homines extra Comitatum Nivernensem
non traham, quin ipsi in ipsa nocte in eundem Vicecomitatum possint reverti. Ad
torneamentum prædictos homines ducere non potero, nisi apud Chableiam, Jovigniacum et
Rubeum montem. Si autem de exercitu vel chevaucheia ipsos submoneri fecero, unusquisque
ibit, vel per se mittet idoneum servientem. Si quis vero ætatis 60. annorum, vel
infirmitate detentus, vel non audita submonitione nostra remanserit, et hoc jurare
poterit, quitus erit : sin autem, legem suam emendabit, et conductionem unius servientis
usque ad 6. dies singulis diebus, quibus alii moram fecerint, persolvat.
Similia
habentur in Charta Communiæ Autisiodor. indulta a Mathilde Comitissa anno 1223.
◊ Libertates concessæ Albiensibus et Carcasson. ab Amalrico
Comite Montisfortis ann. 1212 :
Ad bellum campale, sive nominatum,
vel ad succurrendum Comiti, si fuerit obsessus, vel ad Rereban, tenentur omnes ire
communiter Barones, Milites, majores, et minores, qui fuerint citati. Quod si Baro,
Miles vel alius Dominus terræ, in hac suprema necessitate comprobatus fuerit ad Comitem
auxilium laturus, nisi sufficienti causa possit, bona mobilia ipsius erunt in manu et
voluntate Comitis et Domini, sub quo manebit per medium. Item Barones, Milites, et alii
Domini terrarum, qui debent servitium Comiti, et citati ad quindenam, non venerunt ad
locum præfixum a Comite ad exercitum, ita quod infra quindenam iter accepit, quinta pars
redituum singulorum, unius anni scilicet terræ illius, quam tenent a Comite, erit pro
emenda in manu et voluntate Comitis, nisi causa sufficienti.... possint ; si vero
venerint, sed non cum debito numero Militum, pro quolibet Milite, qui deerit, dabunt
duplicia stipendia, quamdiu sine debito numero Militum fuerint.
◊ Consuetudines et Libertates Aquarum Mortuarum, anno 1246 :
Item quod per 20. annos sint liberi et immunes in perpetuum ab omni cavalcata per
aquam et per terram ; et post 20. annos sint liberi et immunes in perpetuum ab omni
cavalcata ultra Magalon. Uticens. et Nemausens. diœceses, sed infra istas faciant
cavalcatam, et etiam in Arelat. et Avinion. diœcesibus citra Rhodanum. Et hæc
intelligimus cum alia terra de Senescallia Belliquadri exibit ad cavalcatam, et tunc
exeant secundum quod de villis bonis Senescalliæ exibunt. Nec possit aliquis habitator
loci illius compelli personaliter ire in cavalcatam, si tamen aliquem peditem cum armis
competentibus mittere voluerit loco sui : et de qualibet domo sufficiat unam ire
personam, exceptis pauperibus, illis scilicet, qui non habent valens ultra 25. libras
Turonenses, qui nec ire nec mittere compellentur, et exceptis viduis et pupillis, et
exceptis Notariis, utentibus officio, et Juris peritis et Physicis. Ad dandam autem
redemptionem pecuniariam pro cavalcata, nullo modo compellentur : et non teneantur in
toto anno stare in cavalcata, nisi tantum 40. diebus.
◊ Consuetudines Albiensibus et Carcassonensibus concessæ ab
Amalrico Comite Montisfortis ann. 1212 :
Barones Franciæ et Milites tenentur
servire Comiti, quando et ubicumque habebit guerram contra personam suam ratione hujus
terræ, vel acquirendæ in hac terra, et hoc cum numero Militum, ad opus quorum Comes
dedit eis terram suam et reditus, ita tamen quod si reditus ex integro secundum
promissum fuerint assignati sufficienter, tunc cum promisso numero Militum tenebuntur
servire. Baro vel Miles sic assignatur : quamdiu habebit guerram dominus Comes pro hac
terra acquisita, sicut dictum est ; ille autem Miles, cui non esset plenarie facta
assignatio, secundum pactum non tenetur servire cum integro numero Militum, sed secundum
rationem assignationis factæ et quantitatem erit determinandus numerus ad serviendum.
Verum si Comes non necessitate terræ suæ, sed pro voluntate propria, vellet juvare
aliquem vel aliquos in guerra, sive vicinos, sive remotos : Milites sui supradicti non
tenentur eum sequi in hoc, aut eidem servire per se, aut per alios, nisi hoc facerent in
amore et beneplacito suo.
Adde denique pro hujusce Dissertationis corollario,
quæ in hanc rem habet
◊ Charta conventionum inter Carolum I. Comitem Andegaviæ et
Provinciæ
ann. 1251. art. 14 :
Item cives Arelatenses communiter debent facere
cavalcatas semel in anno eidem domino Comiti, ad quadraginta dies, per viginti leucas,
ubicumque voluerit in Imperio, nec poterunt dicti cives compelli ad cavalcatam in
pecunia redimendam. Milites autem et probi homines equos cum armis habentes,
quandocumque ibunt cum domino Comite, vel ejus locum tenente, habebunt ab eo stipendium
sive vadia, et tantum habebit de stipendio probus homo, quantum et Miles.
◊ Ejusmodi ac similes Chartas alias variarum Libertatum legere
licet apud Thomasserium in Consuetudinibus localibus Bituricensibus lib. 1. cap. 56. 58.
61. 71. 83. 84. 103. Quibus adjungenda omnino, quæ habent Stabilimenta sancti Ludovici, a
nobis edita lib. 1. cap. 59. quod inscribitur
d'Ost et de chevauchie devers le Roy le
Baron et des amendes et des gaiges. Se li Bers fait semondre ses homes, et il li amaine
ses homes coustumables pour aler en l'Ost le Roy, li Prevosts les doivent amener de
chascun ostel au commandement leur Seingnieur el cuer du Chastel, et puis s'en doivent
retourner, més nule fame n'acoustumez n'en Ost n'en chevauchie, ne fournier, ne
mousnier, qui gardent les fors et les moulins. Et se nus de ceus, qui sont semons, ne
venoient et l'en le pooit savoir, il en paieroit 60. sols de gages
:
et li
Prevoz au Baron si doit mener les homes de chevalerie jusques au Prevost le Roy el
chastel dont li home sont du resort, et puis si s'en doit retourner arrieres. Et ainsi
li homes coustumier des Chevaliers si doivent aus Barons leur chevauchiées, et li Prevoz
aus vavasors si le doivent mener el cors du chastel au commendement au Baron. Et li Bers
ne les doit mie mener en lieu dont eus ne puissent venir jusques au soir. Et cil qui
remeindroit, en paieroit 60. sol. d'amende. Et se li sires les voloit mener si loing,
que eus ne se peussent venir au soir, il n'iroient pas s'il ne voloient, et n'en
feroient ja droit ne nule amende. Et ainsi li Baron et li home le Roy doivent le Roy
suivre en son Ost, quand il les semondra, et le doivent servir 60. jours et 60. nuiz, et
tant de Chevaliers come chacun li doit. et ces services qu'il lui doivent, quant il les
en semont, et il en est mestiers. Et se li Rois les voloit tenir plus de 60. jours au
leur, il ne reviendroient mie, s'il ne voloient par droit. Et se li Rois les voloit
tenir au sien pour le Royaume deffendre, il devroit bien remeindre par droit. Més se li
Rois les voloit mener hors du Royaume, puis qu'il auroient fet 60. jours et 60. nuiz. Et
nule dame ne doit ne Ost ne chavauchiée des ores més, se elle est fame dou Roy : més
elle puet bien envoier tant de Chevaliers come ses fiez doit. Et li Rois ne la puet
achoisonner. Et se les gens le Roy truevent les homes le Roy par les Chastelleries, qui
fussent reniez, fors ceux qui deveroient remeindre, li Rois en porroit bien lever sus
chascun 60. sols d'amende, et li Bers ne les en porroit garantir. Et li home coustumier
ne doivent estre en l'Ost le Roy, que 40. jours et 40. nuiz, et se il en venoient avant,
et il en fussent prové, la Justice le Roy en porroit bien lever 60. sols.
◊ Episcopos ipsos ac cæteros Ecclesiæ Prælatos
Hosti et
expeditioni, perinde ac laicos, ratione
Regalium, seu possessionum
Ecclesiasticarum, fuisse obnoxios, jam supra attigimus. Certe stante prima ac etiam altera
Regum nostrorum stirpe, ipsis interdum præliis interfuisse
Episcopos, et in
iis quandoque cæsos, docent veteres Scriptores, atque in primis Gregorius Turon. lib. 4.
cap. 37. 43. lib. 5. cap. 20. lib. 8. cap. 39. Supplicatio Episcopor. in Concilio Wormat.
lib. 6. Capitul. Caroli M. cap. 285. 370. :
Quosdam enim ex eis in Hostibus et præliis
vulneratos vidimus, et quosdam periisse cognovimus.
Sed et ductasse exercitus
legimus in Chronico brevi Francor. ann. 712. tom. 3. Hist. Fr. pag. 127. ut omittamus, quæ
de posterioris ævi Præsulibus narrant Ordericus Vitalis lib. 4. anno 1070. pag. 523.
Godefridus Monachus S. Pantaleonis, Cinnamus, et alii de Christiano Archiep. Moguntino,
etc. Quod certe haud injuria objectum Latinis, a Græcis præsertim, et a Michaele Cerulario
Patr. CP. in Epist. ad Petrum Antioch. ubi de Episcopis Latinis :
Καὶ εἰς πολέμους ἐξιόντες, αἵμασι τὰς ἑαυτῶν χεῖρας χραίνουσι, ϰαὶ πρὸς ἑαυτῶν τάς
ψυχὰς ἀναιροῦντες ϰαὶ ἀναιρούμενοι.
Vide Notas nostras ad Alexiadem pag. 358.
P. Carpentier, 1766.
◊ Nequaquam igitur a
militari aliquot episcoporum ingenio, aut ipsorum cum optimatibus laicis de potestate et
præeminentia certandi proposito repetenda hujusce usus institutio ; non quidem ut præliis
ipsimet interessent, sed ut milites præstarent pro rege et patria pugnaturos. Hinc est
quod Gregorius Turonensis aliique religiosiores episcopi prælatos, qui milites suos in
aciem deducebant, acrius redarguunt. Quod si castris præliisque præsentes adesse
constringebantur, id
vexationi tributum fuisse, docet Petitio populi ad Carolum M.
apud Baluz. tom. 1. Capitul. col. 405 :
Flexis omnes precamur poplitibus majestatem
vestram, ut episcopi deinceps, sicut hactenus, non vexentur hostibus. Sed quando vos
nosque in hostem pergimus, ipsi propriis resideant in parrochiis.
Cui
supplicationi sic respondet imperator ibid. col. 407 :
Omnibus notum esse volumus,
quia non solum ea, quæ super episcoporum et presbyterorum hostium vexationibus et
precibus pro nobis et vobis fieri rogitastis, concedere optamus, etc.
Cum
nihilominus certum sit militaria auxilia ab episcopis abbatibusve petita fuisse et
præstita ; qua alia, quæso, ratione, quam prædiorum regalium, exigi potuere ? Et certe,
abbates vel episcopi, qui
regalia non habebant, ad expeditiones non poterant
submoneri, ut monet et probat Cangius, qui consulendus omnino est, ut de novo hac de re D.
de Mably systemate judicare valeas. Hic observatum tantummodo velim iniquum esse
ex privatis quorumdam exemplis in universum corpus invidiam trahere.
◊ Sed postmodum ex prædicta Episcoporum supplicatione, Carolus
M.
Apostolica auctoritate, consultu omnium nobilium, seipsum corrigens, posterisque
exemplum dans
, sanxit, ut nullus in posterum Sacerdos in
Hostem pergeret,
nisi duo vel tres Episcopi electione cæterorum propter benedictionem populique
reconciliationem
:
et cum illis electi Sacerdotes, qui bene scirent populis
pœnitentias dare, Missas celebrare, etc.
Iis vero arma ferre, vel ad pugnam
pergere interdixit, uti est in Capitul. 1. ann. 769. cap. 1. lib. 6. Capitul. cap. 61.
286. 371. lib. 7.
cap. 91. al. 123. Exstat in Cod. Carolino Epistola 77. Adriani PP. ad eumdem Imperatorem,
qua eum hortatur,
ut non permittat,
Episcopos vel Presbyteros militarem induere armaturam
: quod antea fecerat Zacharias
PP. Epistola scripta ad Pipinum, quæ quinta habetur in eodem Codice, ex qua hæc sunt :
Principes et sæculares homines convenit curam habere et
sollicitudinem contra inimicorum astutiam, et provinciæ defensionem : Præsulibus vero,
Sacerdotibus, atque Dei servis pertinet salutaribus consiliis et orationibus vacare, ut
illis orantibus, et vobis bellantibus, Deo præstante provincia salva persistat, fiatque
vobis in salutem, laudem et mercedem pertuam.
◊ Verum haud diu stetit Caroli M. Constitutio : ingruentibus
quippe Danorum incursibus, totaque Francia bello ab iis petita, cum de suprema salute
ageretur, Episcopi ac Abbates in
Hostem cum vassallis suis submoneri cœpere.
Frotharius Episcopus Tullensis Epist. 25. ex persona Hetti Archiepiscopi Trevirensis ad
eumdem Frotharium :
Tibi mandamus atque præcipimus de verbo domini Imperatoris, ut
solerti sagacitate studeas cum summa festinatione omnibus Abbatibus, Abbatissis,
Comitibus, Vassis Dominicis, vel cuncto populo Parochiæ tuæ, quibus convenit militiam
regiæ potestati exhibere, in quatenus omnes præparati sint, ut si vespere ei adnuntiatum
fuerit, mane ; et si mane, vesperi absque ulla tarditate proficiscantur in partes
Italiæ : quia Dominus Imperator suum iter præparat, etc.
Flodoardus lib. 3.
Histor. Rem. cap. 18. de Carolo Calvo :
Domno vero Hincmaro Rex idem non solum de
rebus Ecclesiasticis ; sed et de populo in Hostem convocando, ut ipse hoc ageret,
mandare solebat : et ipse accepto Regis mandato tam Episcopos quam Comites convocare
solebat.
Et lib. 4. cap. 14 :
Hungaris quoque Regnum Lothariense
deprædantibus, dum Karolus proceres Francorum in auxilium sibi contra gentem ipsam
convocaret, solus hic Præsul ex omnibus hujus regni primatibus, cum suis tantum in
defensionem Ecclesiæ Dei Regi occurrit, habens secum, ceu fertur, mille
quingentos.
◊ Exinde perinde ut cæteri Barones ac vassalli regii,
Hosti et
equitationi adstringi cœpere, ita ut et ipsi castris interesse
tenerentur, et in ea vassallos suos deducere, quod præ cæteris testantur Libellus
proclamationis Caroli C. adversus Wenilonem Archiep. Senonensem cap. 6. 13. et Epistola
synodalis ad eumdem,
nisi eos ab expeditionis labore corporis defenderet imbecillitas,
aut ex indulgentia Principis vacationem impetrassent
. Quo casu,
homines suos
reipublicæ profuturos alicui ex fidelibus
committebant,
ne se ab officio
subtrahere viderentur. Verba sunt Concilii Vernensis ann. 841. can. 8. Adde Constit.
Ludovici II. Imper. de Expeditione Beneventana ann. 867. cap. 6. 7. apud Camillum
Peregrinum.
◊ Atque id postmodum adeo in receptum abiit morem, ut ratione
regalium seu possessionum Ecclesiasticarum, Episcopi milites suos in aciem deduxisse, ac
servitiis militaribus perinde ac Barones cæterique vassalli sæculares obnoxii fuisse
passim legantur. Paschalis Pontifex apud Dodechinum ann. 1110 :
In vestri regni
(Alemaniæ)
partibus Episcopi vel Abbates adeo curis sæcularibus
occupantur, ut Comitatum assidue frequentare, et militiam exercere cogantur : quæ
nimirum aut vix, aut nullo modo sine rapinis, sacrilegiis, incendiis, aut homicidiis
exhibetur. Ministri vero altaris ministri Curiæ facti sunt ; quia civitates, Ducatus,
Marchionatus, Monetas, turres, et cætera ad regni servitium pertinentia a Regibus
acceperunt.
Archiepiscopus Remensis Legatus a Callisto PP. ad Fridericum Imp.
missus pro Ecclesiarum
investituris :
Scito me, inquit,
in regno Francorum Episcopum electum,
nec ante consecrationem, nec post consecrationem aliquid suscepisse de manu Regis :
cui tamen de tributo, de militia, de telonio, et de omnibus, quæ ad rem publicam
pertinent, et antiquitus, scilicet a Regibus Christianis Ecclesiæ Dei donata sunt, ita
fideliter deservio, sicut in Regno tuo Episcopi tui deserviunt.
Et Philippus 1.
Rex apud Lisiardum lib. 1. Vitæ S. Arnulphi Episcopi Suessionensis cap. 15. eidem
Arnulpho, tunc Abbati S. Medardi, militiam detrectancti, ut voto Monastico, contrariam,
dixit,
fuisse morem antiquum, ut milites
Abbatiæ, Abbate prævio regali expeditioni inservirent
:
aut faceret juxta
morem antiquum, aut daret locum, ut fieret Regis Imperium.
Atque ut ille
Abbatia, quod militiam detrectasset, privatus est, ita Sigefridus II. Archiepiscopus
Moguntinus, ut est in Conradi Chronico Moguntino, accusatus apud Papam,
quod omnino
inutilis esset Ecclesiæ, et quod evocatus ad expeditiones Regis invitus veniret
,
Archiepiscopatu submotus est.
Hoc autem, ait Conradus,
verum erat, eo quod fierent incendia,
sectiones vinearum, devastationes segetum
:
dicebat etenim nequaquam decere
talia Sacerdotem.
Hanc porro servitii militaris et
Hostis ac
cavalcatæ obligationem agnovere non semel ipsi Episcopi suis Diplomatibus. Exinde,
passim Episcopos in castris cum vassallis suis habent Scriptores, Monachus Floriac. lib.
4. Miraculor. S. Bened. cap. 24. Adam Bremensis cap. 38. Ordericus Vital. lib. 12. pag.
856. Radevicus lib. 3. de Gestis Frider. cap. 11. Ivo Carnot. Epist. 28. Sugerius de
Administratione sua cap. 12. Godefrid. Monach. S. Pantaleon. anno 1166. etc. Vide præterea
Stephanum Tornacensem Epist. 279. Edit. Molineti.
◊ Quod si vero Abbates vel Episcopi regalia non haberent, ad
expeditiones submoneri non poterant. Epistola 33. ex his, quas Tingnagelius cum Domnizone
edidit :
Tibi præsentium tenore mandamus, quod Abbatem ipsum et Ecclesiam suam, cum
regalia non possideat, ad expeditionem contra suæ professionis debitum non
compellas.
Charta Ottonis III. Imp. ann. 997. apud Hermannum Stangefolium lib. 2.
Annal. Circuli Westphalici pag. 215 :
Abbas illius Monasterii ad castra et in
Hostem ire non cogatur, nisi regia liberalitate adjutus beneficii copiam quandoque
accipiat illud faciendi.
◊ Indicta igitur generali a Rege expeditione, submonebantur et
ipsi Episcopi, ut cæteri Barones, peculiari submonitione ac citatione ; atque ii accepta
primum regia illa, sua deinde submonitione suos perinde seu Ecclesiæ suæ vassallos, ut
armis instructi castris regiis adessent, submonebant. Utriusque submonitionis, Regis
scilicet et Episcopi, formulas habet Gallandus lib. de Franco alodio pag. 255. Verum
interdum vassalli ipsi Episcoporum primario a Rege ipso submonebantur : ita ut deessent,
qui Episcopis militarent, ac proinde alios stipendio conducere necessum haberent. Historia
Episcoporum Autisiod. cap. 59. de Manasse Episc. Aurelianensi :
Vassallos Ecclesiæ
Aurelianensis, quos Rex in expeditionibus suis propriis eorum sumptibus quasi jam pro
consuetudine diu obtenta militare cogebat, non veritus propter illos cum Dn. Rege de
eorum injuria disceptare, in hanc libertatem eduxit, ut Episcopus in ejusmodi
expeditionibus suis habeat stipendiis quotquot voluerit de eisdem, unde et
eorum jugum allevatum est immensum, et Episcoporum conditio longe melior, quam
existeret, est effecta. Nam vocato ad expeditionem a D. Rege episcopo, non defuerunt ei
vassalli sui, qui se ei militaturos, ne compellantur a Rege, certatim, et magna
ambitione offerant, qui magnis prius stipendiis et non sine difficultate solebant
conducere alienos.
P. Carpentier, 1766.
◊ Submonitionis ejusmodi
formulam habemus ex Litteris Philippi Pulcri ann. 1297. in Tabul. Corb. :
Philippus
Dei gratia Francorum rex dilecto et fideli nostro abbati Corbeiensi salutem et
dilectionem. Ad vestram deduximus notitiam quod Edwardus rex Anglorum ad depopulationem,
ruinam et excidium regni nostri totis conatibus sitibundus aspirans, jam regni ejusdem
fines ingressus, Brugis in auxilium Guidonis quondam Flandrensis comitis, novissime
diebus istis applicuit, quas potest undique viribus congregatis, diversos et longe
majores solito facit bellicos apparatus. Cum igitur ad defensionem regni ac personarum
ejusdem et ecclesiasticæ libertatis, prout nostro incumbit officio, totis studiis et
continuis ac voluntariis laboribus intendere habeamus, considerantes attentius quod
negotium ejusmodi totius regni statum, ecclesias ecclesiasticasque personas immediate
contingit, et in eo proprium interesse conspicitur singulorum, dilectionem vestram
requirimus tenore præsentium mandantes, quatinus ad nos apud Courtracum cum decenti
gentis armigeræ comitiva, in equis paratis et armis, die Dominica in octabis instantis
Beatæ Mariæ Virginis personaliter intersitis, nobis in ejusdem communis defensionis
auxilio potenter et viriliter astiturus. Actum in castris ante Insulam ultima die
Augusti anno Domini 1297.
◊ Episcopis vero, qui in
Hostem submoniti erant,
auxilium conferebant vassalli cæteri ac tenentes, qui ratione prædiorum suorum
militaribus haud erant obnoxii obsequiis : quod quidem auxilium, vulgo
Aide d'Host
appellabant, ut suo loco docuimus. Charta Friderici I. Imper. ann. 1157. pro Archiep.
Viennensi, apud Leurium in Antiquit. Viennens. cap. 42. et Joan. a Bosco in Vienna :
Ad hæc decernimus, ut in adventu nostro, vel quotiescumque ad Curiam nostram
vocatus fueris : vel expeditionem nobiscum facere debueris, cives Viennenses et
Romanenses omni excusatione remota tibi subsidia conferant.
Ea autem subsidia
erant, ut plurimum res omnes, seu ad victum, seu ad bellum necessariæ, arma, vel quæ
apparatum bellicum spectarent, a quibus immunes non erant Abbates ipsi. Privilegium de
Abbatia S. Remigii Senonensis ad Varellias transferenda, datum in Concilio Senonensi ann.
834. tom. 2. Spicilegii Acheriani pag. 582 :
Episcopus quoque in exigendis
muneribus Abbatem ejusdem loci non gravet ; sed sufficiat ei ad annua dona equus unus,
et scutum cum lancea. Quod si in expeditionem publicam ire jussus fuerit, addantur ei de
eodem loco carra duo, unum vini, alterum farinæ, verveces decem, supra quæ in exigendis
muneribus, cupiditatis, avaritiæque causa gravare eos nullatenus præsumat, etc.
Charta Ludovici VII. pro Communia Bellovacensi ann. 1144. apud Loisellum :
Si
Episcopus Belvacensis ad tres Curias nostras et ad exercitus ire voluerit, tres equos
tantum ad unamquamque Curiam accipiet, et equum extranei hominis nullo modo
accipiet.
Vetus Regestum Cameræ Comput. Paris. sign. M.
de Episc.
Ambianensi :
Et aussi se li Rois mandoit son arriereban en Ost, ledit Evesque
seroit tenus d'y aler, ou envoier pour lui : et lors la communalté des Paintres et des
Escuchiers d'Amiens seront tenus de trouver audit Evesque bon et suffisant escu ; et la
communauté des Feures le cuignie virolé, et pessons de tentes de l'Evesque, et toute
autre chose faites de fer. Item, la communalté des Tenneurs doivent trouver 2. paires de
bouchaus de cuir, bons et souffisans : l'un tenant un muy, et l'autre 24. sestiers : et
les Bouchers le soing pour couvrir lesdits bouchaus.
P. Carpentier, 1766.
◊ Imo et monasteria ipsis
subjecta, episcopis, qui in
Hostem submoniti erant,
auxilium præbebant.
Charta ann. 833. inter Instr. tom. 12. Gall. Christ. col. 5 :
Episcopus quoque in
exigendis muneribus abbatem ejusdem loci non gravet ; sed sufficiat ei ad annua dona
equus unus et scutum cum lancea. Quod si in expeditionem publicam ire jussus fuerit,
addantur ei de eodem loco carra duo, unum vini, alterum farinæ, verveces decem.
Ubi notandum inter annua exhibenda episcopo dona recenseri
equus, scutum et
lancea.
◊ Adeo autem hisce militaris servitii impensis gravabantur
Episcopi, ut interdum possessiones ecclesiasticas distrahere necesse haberent. Hujus rei
exemplum profert sequens Charta Henrici II. Imper. anno 1023. pro Monasterio S. Maximini
Trevirensi :
Notum fieri cupimus, qualiter nos ex Abbatia S. Johannis Evangelistæ
et S. Maximini, quæ in suburbio Trevirorum sita est, ubi Haricho Abbas præesse videtur,
quasdam curtes et territoria, villas et possessiones, videlicet 6656. mansos, ut verius
computari potuit, a præfato Abbate in beneficium accepimus, et his fidelibus nostris,
Ezzoni videlicet Palatino Comiti et Henrico Duci, necnon Ottoni Comiti ea conditione
beneficiavimus, ut quia præfatus Abbas jam senio confectus, commode nobis domi
militiæque servire non poterat, ipsi et hæredes, qui hæc beneficia habent, pro eodem
Abbate suisque successoribus Curiam Regalem petant, et in expeditionem eant ; Abbas vero
suique successores a Curia Regia et omni expeditione omnino sint liberi, nisi in
Moguntinensem sive Metensem aut Coloniensem civitatem ad generale concilium sive
colloquium, aliqua necessitate cogente, fuerint invitati.
Alia ex Regesto
Feodor. Ecclesiæ Lingon. :
Nos Guillelmus miseratione divina Lingonensis Episc.
notum facimus universis, quod nos considerantes et attendentes, nos et Ecclesiam nostram
Lingonensem esse pluribus et diversis creditoribus in nonnullis pecuniarum summis et
rebus aliis multipliciter obligatos,... quodque nos de præsenti maxima pecuniæ
quantitate et rebus aliis necessario indigemus. tam pro defensione et tuitione terræ
Episcopatus nostri, quam pro præsentibus guerris Dn. nostri Regis Franciæ, in quibus nos
oportet necessario de ejusdem Domini nostri Regis speciali mandato super hoc nobis
facto, cum ipso secundum statum nostrum personaliter interesse, maxime cum
temporalitatem nostram et Ecclesiæ nostræ totam a dicto D. nostro Rege teneamus, et
propter hoc cum gentibus armorum eidem durantibus guerris prædictis servire debeamus,
quod nisi fecerimus, posset in grave damnum et præjudicium nostrum et nostræ præfatæ
Ecclesiæ redundare. Considerantes etiam nos non posse præfatum servitium dicto Domino
nostro Regi impendere de præsenti,
nec a dictis obligationibus liberari, nisi per aliqualem venditionem
aliquorum reddituum et proventuum terræ nostræ, etc.
ann. 1347. Vide Ardonem
Mon. in Vita S. Benedicti Abbatis Anianensis cap. 54. Edit. Mabillonii, et Chronicon
Senoniense cap. 16.
◊ Quod si Prælati militiam detrectarent, vel abnuerent, tum ad
id compellabantur Regalium obsignatione seu
saisitione. Hujus rei exemplum insigne
ac notissimum narrant Rigordus ann. 1290 :
Cum omnes Barones et Episcopi vocati ad
hunc exercitum convenissent apud Medontam, et misissent ad mandatum Regis homines suos,
prout debebant, in expeditionem illam : Aurelianensis et Altisiodorensis Episcopi cum
militibus suis ad propria sunt reversi, dicentes, se non teneri ire vel mittere in
exercitum, nisi quando Rex ipse personaliter proficiscitur. Et cum nullo ad hoc
privilegio se tueri possent, generali consuetudine contra eos faciente, petiit Rex ut
hoc emendarent. Ipsis autem emendare nolentibus, Rex eorum regalia confiscavit, scilicet
ea tantum temporalia, quæ ab eo feodaliter tenebant, decimas et alia spiritualia eis in
pace dimittens ; ipse enim Rex Christianissimus semper timebat offendere Ecclesiam Dei
et ejus ministros. Ipsis ergo terram et homines Regis interdicentibus, et ad Romanam
Curiam mittentibus, et in propriis personis accedentibus, Domino Papæ Innocentio III.
consuetudines et jura Regni nolente infringere, aut in aliquo revocare, emenda tandem
facta, et Regi soluta, post duos annos recuperaverunt omnia, quæ a Rege fuerant
confiscata.
◊ Totam hanc controversiam perstringunt etiam ejusdem
Innocentii Epistolæ, lib. 13. Epist. 190. lib. 14. Epist. 52. lib. 15. Epist. 39. 40. 106.
attigit etiam Historia Episcoporum Autisiod. tom. 1. Bibl. Labbei pag. 486. Legitur in
Regesto Philippi Augusti Herouvalliano fol. 111. Charta ejusdem Episcopi Autisiodorensis
mens. Aug. ann. 1212. qua, sopita hac controversia, exercitum se Regi debere profitetur,
ut cæteri Episcopi ac Barones Franciæ, hocce verborum contextu :
Noveritis, quod
nos confitemur debere Domino nostro Philippo Regi Fr. illustri exercitum suum, sicut
commune Episcoporum et Baronum debent, et illum de cætero per nostros Milites, ut alii,
faciemus. Idem enim dominus Rex personam nostram a servitio exercitus, quamdiu
vixerimus, relaxavit.
Habetur ibidem similis Charta Manassis Episc. Aurelian. ut
et Charta Philippi Regis, qua eumdem Episcopum Autisiodorensem ab
exercitu suo,quamdiu vixerit, relaxat :
Ita tamen, ait Rex
,quod ipse nobis faciet
servitium exercitus nostri per milites suos, sicut commune Episcoporum et Baronum
nostrorum debet.
◊ Quod vero Episcopi Aurelianensis et Autisiodorensis hac se
tuerentur immunitate, ut exercitum Regi non debere se assererent, nisi ipse castris suis
præsens adesset, exemplo non caret. Siquidem Sammarthani Chartam descripsere ejusdem
Philippi Regis ann. 1209. qua in regalibus Episcopi Matisconensis exercitum
hoc
tantummodo habere se profitetur,
si, inquit,
nos vel filius noster, vel
Senescallus, vel Constabularius Franciæ de mandato nostro versus partes illas exercitum
duceret ; in hoc casu dictus Matisconensis Episcopus usque Divionem et non ultra in
nostrum exercitum cum militibus et armis venire teneretur
. At revera Episcopus
Autisiodorensis simili tueri se privilegio haud poterat, cum in Charta
ann.
1206. qua Rex Philippus immunitates quasdam Ecclesiæ Autisiod. confirmat, hæc verba
subdat :
Salvo servitio nostro equitationis, exercitus, et submonitionis, sicut
Episcopi Autisiodorenses nobis fecerunt.
◊ Si igitur Prælati
Hosti defuissent, summam aliquam
pecuniariam
pro expeditione Regi exsolvebant. Exstat Charta Jacobi Episc.
Suessionensis anno 1226. qua agnoscit,
debere se Regi 120. libr. Paris. pro servitio
istius anni, quod ei in expeditione debet, videlicet medietatem in instanti festo Omnium
SS. et aliam medietatem in Pascha proximo
.
◊ Quidam tamen Episcopi eo gaudebant privilegio, ut omnino
immunes essent ab exercitu, seu potius ab obligatione, qua cæteri tenebantur præsentes
castris adesse, cum interim vassallos suos mittere deberent. Sic enim capienda Charta
Guillelmi Episcopi Andegavensis ann. 1223 :
Noverit universitas vestra, quod nos
carissimo Domino nostro Ludovico Dei gratia illustri Regi Franciæ fecimus sacramentum
fidelitatis, sicut alii Episcopi Regni Franciæ ipsi faciunt : et ipse nobis recognovit,
quod non tenemur ire in exercitum aut equitatum ejus in propria persona nostra, vel
mittere aliquem ad sumptus nostros, etc.
Ejusdem contextus tabulæ, ac ejusdem
anni, pro Mauricio Episcopo Cenomanensi habentur in Regesto Cenomanensi Cameræ Comput.
Paris. mens. Novembr. ann. 1223. Ch. 6. Habetur alia perinde similis Charta S. Ludovici
mens. Febr. ann. 1260. pro Episcopo Aurelianensi in 30. Regesto Archivi Regii Ch. 471.
◊ Interdum ipsos Episcopos ab hac necessitate exemptos legimus,
quadam speciali immunitate, quæ Ecclesias ipsas spectabat, ut fuit illa Episc.
Andegavensis apud Sammarthanos sub ann. 1223. vel quæ ipsorum tantum personas spectaret,
ut est ea, quam Autisiodorensi indulsit Augustus. Similis denique exstat ejusdem Regis
ann. 1200. in Tabulario Episcopatus Paris. Putaneo f. 32. pro Odone Episc. Parisiensi :
Noverint universi, quod nos carissimum consanguineum et fidelem nostrum Odonem
Episc. Parisiensem... in persona sua tantum, quamdiu vixerit, ab omni exercitu et
equitatione absolvimus penitus, et quitamus tam tempore nostro, quam temporibus
successorum nostrorum, salvo nobis debito militum, quos idem Episcopus tenetur mittere
in servitium nostrum, etc.
Ita in Vita Aldrici Episcopi Cenoman. pag. 129.
mentio fit
Præcepti, quod Carolus M. fecit Franconi, Episcopo Cenomanensi, quando ei
concessit, ut hostes et itinera nulla faceret, sed Adalgisus suus propinquus omnia
regalia servitia pro eo faceret, quæ ille
, ut est pag. 118. pro sua infirmitate et
senectute
facere non valebat. Describitur in eadem Vita n. 72. Charta Ludovici Pii
Imperat. quæ eidem Aldrico concedit,
ut juxta Canonicam auctoritatem habere
liceat,
qui pro illo exteriores curas gereret, et regalia servitia atque itinera, prout
melius posset, sua vice faceret, et prædictus Episcopus ad ea, quæ Dei sunt, intenderet,
et ad suum ministerium perficiendum certaret
.
P. Carpentier, 1766.
◊ Immunitatem ab
Hoste concessam Willelmo episcopo Autissiodorensi ad ejus vitam duntaxat, regalium
suorum cessione regi facta ab ipso fuisse redemptam, docent nos verba quæ immediate
sequuntur allegata a Cangio ex Charta ejusdem episcopi col. 1229. hoc contextu in Reg. I.
Chartoph. reg. ch. 6 :
Et nos pro hac relaxatione et pro amore
ipsius (regis)
et gratia habenda, concedimus et volumus, quod ipse de
proventibus regalium nostrorum, quos percepit usque ad festum S. Johannis Baptistæ nuper
præteritum, retineat pro sua voluntate.
◊ Sed et anno 1224. Ludov. VIII. regnante, in natalitio S.
Joannis festo, Turonibus, a castris Regiis excessere Episcopi Constantinus, Abrincensis,
et Lexoviensis, quod se iis coram adesse, ut et cæteros Normannicos Antistites, non teneri
contenderent : data tamen Regi securitate, quod si re per testes expensa, Hostem ab
iis præsentibus deberi inventum esset, ipsi præsentes in posterum adforent ; vel si
deessent, multam pro defectu subirent : quod ipi professi sunt coram Joanne Rege Hieros.
Guillelmo Silvanectensi Episc. et Franciæ Cancellario, B. Franciæ Camerario, Matthæo
Monmorenciaco Constabulario, Galtero Archiepisc. Senonensi, Meldensi, Bellovacensi,
Trecensi, Nivernensi, Suessionensi, Episcopis, Ingeranno de Codiciaco, Cambellano Regio,
Adamo de Bellomonte, Guidone de Merevilla, Joanne de Bellomonte, Joanne de Osniaco, Petro
de Viriaco, et Guillelmo Men.
◊ Verum quid tum in castris ac exercitibus agerent Prælati, id
est, Episcopi ac Abbates, instarne militum loricas induerent, ac præliarentur, vulgo
quæritur. Sane constat, generatim loquendo, arma non tractasse, nec præliis interfuisse
Prælatos : sed erant in castris, ut militare explerent servitium, cui erant obnoxii
perinde ac Laici : cum et prædia ac feuda ut ii, possiderent, militaribus etiam adstricta
muneribus, a quibus ne ipsi quidem immunes erant, cum a Regibus essent Ecclesiis oblata ac
concessa, hacce apposita vel subaudita conditione, ne eorum servitium militare minueretur.
◊ Castris præterea intererant Prælati, ut pro Rege ac patria
militantes suis exhortationibus ad rem præclare gerendam accenderent, iisque benedictionis
gratiam impertirentur, ac denique pro faustis rerum successibus Deum exorarent : vel certe
ex iis seligebantur aliquot, qui id muneris implerent, præsertim, cum ex Synodo ann. 742.
sub Carlomanno, prohibeantur Episcopi in
Hostem et exercitum pergere,
nisi illi
tantummodo, qui propter divinum ministerium, Missarum scilicet solennia adimplenda, et
Sanctorum patrocinia portanda, ad hoc electi erant
. Quo spectant, quæ fautores
Henrici V. Imp. apud Gerhohum Reichersperg. cap. 24. dicebant contra Pontificios :
Non est æquum, Sacerdotem Domini relicto verbo Dei ministrare mensis, aut litium
sæcularium fieri cognitorem : quanto minus æquum est, ejusmodi relicto verbo Dei ductare
militiam, castris interesse regalibus, aggerem comportare subvertendis urbibus, struere,
per quæ homicidia frequenter fiunt, quæ si pro parte Regum imperantium interdum juste
gerantur, Sacerdotem Dei talibus vel interesse fas non est, ne sancti violentur obtutus,
nisi forte pro defensione patriæ ab alienigenis, ad cives cohortandos ejus præsentiam ad
tempus necessitas expostulet, aut pro divinis rebus in castris regalibus agendis et
consiliis salutaribus ministrandis, Sacerdotem Domini in commeatum pergere necesse
sit.
Rogerus Hoveden. pag. 435 :
Eadnothus quoque Lincolniensis Episcop. et
Wlsius Abbas, qui ad exorandum Dominum pro milite bellum agente convenerant,
interfecti sunt
in prælio contra Danos. Auctor Gestorum Guillelmi
Nothi Regis Anglor. pag. 201. narrans, ut prælio Senlaciensi, in quo Heraldus fusus est,
Odo Bajocensis et Goisfredus Constantinus Episcopi interfuerint, cum multo Clero et
Monachis nonnullis,
id collegium, inquit,
precibus pugnare disponitur. Et
Ordericus Vitalis lib. 3. de iisdem pag. 501 :
Quorum officium erat pugnare
precibus et consiliis.
Eodem pæne verborum contextu idem expressit Willelmus
Britto lib. 8. Philipp. pag. 193. ubi de prælio ad Murellum :
Intra Murellum cum Simone contulerant se
Personæ primi multæ, pluresque secundi
Ordinis, et Cleri quamplurima turba minoris,
Arma, quibus tractare negat lex Ecclesialis,
Qui sacra doctrinæ cælestis verba pluentes,
Consilium præstant aliis, qui belligerantur,
Et belto superant inimicos spirituali,
Exemplo Moysis, etc.
Rigordus, ut Garinus Silvanectensis electus prælio Bovinensi interfuerit,
commemorans,
Erat ibi, inquit,
electus, non quidem ut pugnaret, sed armatus,
exhortabatur et animabat ad honorem Dei, et Regni, Regis, et ad defensionem salutis
propriæ
. Nangius in S. Ludovico pag. 376. de prælio ad Beneventum :
Guido de
Bellojoco Autisiodorensis Episcopus, quo nullus in agmine manu promptior, si prælationis
dignitate deposita, cum aliis pugnare liceret, et qui prius a summo Pontifice absolvendi
potestatem acceperat, gratia benedictionis impertita, omnes ab omnium criminum suorum
contaminatione absolvit, talem eis injungens pœnitentiam, ut in hostes ictus cum potenti
dextera geminarent.
His consimilia habet Monachus Vallis Sarnei cap. 57. ubi de
Episc. Cadurcensi, qui in præliis contra Albigenses,
nostros hortabatur, ut viriliter
se haberent, promittens firmissime, quod si tam glorioso certamine pro fide occumberent
Christiana, redemptionem adepti peccatorum, omni statim gloria et honore coronati,
mercedem reciperent sui certaminis et laboris
. Adde cap. 63. et 72. Rodericus
Toletanus lib. 8. de Rebus Hispan. cap. 8 :
Toletanus autem et cæteri Pontifices
per singularum civitatum, et singulorum Principum mansiones verbum exhortationis et
indulgentiæ devotissime proponebant.
Vide Synesium Epist. 121.
P. Carpentier, 1766.
◊ Feuda aliquando
monasteriis data reperimus ea conditione ut monachum presbyterum præberent, qui divinum
officium in castris perageret. Reg. feud. Aquit. sign. JJ. rub. in Cam. Comput. Paris.
fol. 21. r° :
Abbas monasterii de Blavimonte pro se et toto conventu ejusdem
monasterii juratus recognovit, quod tenet, et sui antecessores tenuerunt ab antiquo in
feodum immediate a domino rege Angliæ et duce Aquitaniæ, castrum de Blavimonte cum
justitia alta et bassa et omnibus suis pertinentiis ; et ipse abbas et conventus debent
pro eo tradere dicto domino regi vel suo senescallo in Vasconia, si requirantur, unum
commonachum eorum presbyterum, cum una equitatura et garcione suo, qui eat et stet cum
eis ad eorum expensas, et celebret eis missas, et dicat horas, quamdiu eis
placuerit.
◊ Verum etsi eo animo in castra regia sese conferrent Prælati,
ut in ea deductis vassallis suis, pietatis officiis vacare debuissent ; interdum tamen, ut
erant animi magnitudine præditi, quique ex ingenito ardore toti Martem spirarent ; vel
certe, ut dum milites in ipso prælii procinctu adhortarentur, ab hostium
munirentur jaculis et gladiis, loricas induebant. Sic Episc. Podiensem
vestitum lorica,
et dextera manu Salvatoris lanceam tenentem
, et Cruce signatos adhortantem in bello
sacro, describit Robertus Mon. lib. 7. Hist. Hieros. Sic apud Albericum in Chron. MS. ann.
1214. ubi de Prælio Bovinensi :
Frater Guarinus Silvanectensis Electus, non quidem
pugnabat, sed eos animabat.
Sic Guidonem de Melloto Episc. Autisiodorensem
Legati Apostolici fungentem officio, in prælio Beneventano Gallos ad rem bene gerendam
excitantem, loricatum repræsentat auctor Historiæ Episc. Autisiodor. cap. 63 :
Cumque... starent acies hinc inde paratæ congredi, ipse erat armis intus divinis
præcinctus, et exterius indutus militaribus, stans super Regis exercitum, salutaris
exhortationis sermone præmisso, pro ipsis animandis ad pugnam, elevata manu loricata,
Apostolica fretus auctoritate, omnes ab omnibus peccatis absolvit.
Et mox :
In quo congressu modestiæ pontificalis non immemor, nunc acies erumpendo, nunc
equos hostium gladio prosternendo, nunc clamando et animando, gestu et linguæ redimebat
officio : quod in personas hostium attentare propter irregularitatis periculum forsitan
exponebat.
◊ Gladium igitur vibrabat totus loricatus Autisiodorensis in
hostium equos, non in ipsos hostes modestiæ, inquit Scriptor, Pontificalis non
immemor, cum scilicet contra hostes præliari Sacerdotibus interdictum sit.
◊ Pari sane, fortean licet generis alterius, excusatione se
texit Philippus Drocensis Episc. Bellovacensis, qui dum loricatus prælio interest ann.
1196. ne Canonum oblitus videretur, clava hostes prosternere a Pontificali officio haud
alienum putavit. Guillelm. Britto lib. 11. Philipp. pag. 237 :
Sic plerosque alios clava sternebat eadem,
Militibus super hoc titulum palmamque resignans,
Accusaretur operam ne forte Sacerdos
Gessisse illicitam, cui nunquam talibus inter
Esse licet, ne cæde manus oculosque prophanet.
Non tamen est vetitum defendere seque suosque,
Dum non excedat positos defensio fines.
At Episcopo ab hostibus capto, cum summus Pontifex de eo liberando cum Joanne
Angliæ Rege ageret,
præcepit idem Rex, ait Matth. Paris,
ob reverentiam Papæ, ut lorica Episcopi
exuta, ipsi Papæ præsentaretur, et diceretur
:
Vide an tunica filii tui sit,
an non ? Cui Papa : Non filius meus est, vel Ecclesiæ : ad Regis autem voluntatem
redimetur, quia potius Martis, quam Christi Miles judicatur.
Et Cælestimus ipse
Pontifex Epistola ad eumdem Episcopum, dum adhuc captivus teneretur :
Præsulem
namque pacificum exuens Militem bellicosum induisti, clypeum pro infula, gladium pro
stola, loricam pro alba, galeam pro mitra, lanceam pro baculo pastorali, ordinem rerum
et seriem pervertens, temerarius bajulasti.
◊ Ita prorsus constat damnatos semper ab Ecclesia Prælatos ac
Sacerdotes, qui præliis interfuere, licet bellicæ virtutis nomine interdum a Scriptoribus
laudentur. Sed et Monachus Sangallensis lib. 1. de Carolo Magno cap. 34. ait, id solenne
pæne fuisse Francis nostris, ut Clerici etiam militarent.
Quidam, inquit,
Diaconus juxta consuetudinem Cisalpinorum contra naturam pugnare solitus, etc
.
Admodum porro simile vero videtur Bellovacensem Antistitem clava usum in prælio, exemplo
Christiani Moguntini Archiepiscopi, de quo ita Albertus Stadensis
ann.
1172 :
Christianus Moguntinus Archiepiscopus Imperialis aulæ Cancellarius et Sedis
Apostolicæ Legatus, cum Brabantinis per Lombardiam et Thusciam omnia depopulans,
Bononienses invasit, et in equo residens, indutus thorace, et desuper tunica
hyacinthina, habens in capite galeam deauratam, et in manibus clavam trinodem, ipse in
eodem prælio dicitur stravisse novem homines propria manu.
◊ Fuit tamen, cum contra Paganos arma exercere fas esset, nec
Canonum sancitis contrarium censuere Prælati ac Sacerdotes. Hinc passim bellis sacris,
ipsisque interfuisse præliis, et in iis interdum cæsos legere est apud Abbonem lib. 1 et
2. de Bell. Paris. in Historia sacrarum expeditionum, apud Hovedenum pag. 635. Joinvillam
nostrum pag. 50. 78. Rodericum Toletan. l. 8. cap. 3. 9. 10. Innocent. III. l. 15. Epist.
180. in Epist. Blanchæ Reginæ Franc. quæ habetur tom. 5. Hist. Franc. pag. 427. etc. Mitto
porro Episcopos, qui posthabitis Ecclesiæ regulis arma induere, præliisque interfuere, ut
Adolphus ille Markensis Leodiensis Episcop. apud Joannem Hocsemium cap. 12.
◊ Eidem denique servitio militari Episcopos Anglicanos, post
fusum Heraldum, expugnatamque majorem Britanniam, subdidit etiam Guillelmus Nothus. Matth.
Paris ann. 1070 :
Episcopatus quoque et Abbatias omnes, quæ Baronias tenebant, et
eatenus ab omni servitute sæculari libertatem habuerant, sub servitute statuit militari,
inrotulans singulos Episcopatus, et Abbatias pro voluntate sua, quot Milites sibi et
successoribus suis, hostilitatis tempore, voluit exhiberi, et rotulos hujus
Ecclesiasticæ servitutis ponens in thesauris, multos viros Ecclesiasticos huic
constitutioni pessimæ reluctantes, a regno fugavit.
◊ Id tamen haud omnino in Anglia insolens ante Guillelmi ævum
videtur fuisse : siquidem statuta Edgari Regis Angliæ,
tribus tantummodo causis,
sæcularibus obtemperare præceptis
Abbates jubent,
rata videlicet expeditione,
pontis, arcisve constructione
. At hæc forte, subsidia militaria, non ipsa servitia
spectant, a quibus sub ann. 1267. Anglici Clerici sese exuere conati sunt. Nam cum a Rege
peteretur,
ut omnes Clerici tenentes
Baronias, vel laicum feudum, personaliter armati procederent contra regios adversarios,
vel tantum servitium in expeditione Regis invenirent, quantum pertineret ad tantam
terram, vel tenementum
: ab iis responsum est,
quod non deberent pugnare cum gladio
materiali, sed spirituali, scilicet cum lacrymis, et orationibus humilibus et
devotis
:
et quod propter beneficia sua tenentur pacem manutenere, non bellum,
et quod Baroniæ eorum ab eleemosynis puris stabilitæ erant, unde servitium militare non
deberent,
apud Matth. Paris pag. 675. Vide Gul. Prynneum in Libertat. Angl. tom.
2. pag. 339. 1008. 1009. Atque hæc de Episcoporum expeditionibus, seu obligatione eundi in
Hostem, dicta sufficiant, quæ forte licet prolixiora ; haud injucunda fortean
lectoribus erunt, cum haud passim obvia ac trita sint.
Hostis sumitur interdum pro ea præstatione, quam tenentes ac vassalli domino exsolvunt in
belli sumtus. Vetus Consuetudo Normanniæ MS. 1. part. sect. 3. cap. 7 :
Ost aucune
fois est dit une aide de deniers, que le Prince de Normandie fet commander à fere et à
lever par toute Normandie, selon la
faculté et le poer de chescune personne. Et fet l'en tele aide pour
aucune raençon fere, que il convient fere par le besoing et pour la nécessité del Prince
et des Barons, etc.
Ejusmodi porro præstatio fiebat sæpe pro ipsa
Hostis
exemptione. Vetus Inquesta apud Louvetum tom 2. Hist. Bellovac. pag. 384 :
Dicit
quod Rex habet Communiam ad ducendam eam in chavalcatam, vel extra exercitum : et si non
vult, accipit inde denarios : et audivit, quod aliquando inde Rex accepit mille
quingentas libras, et aliquando minus.
Vide
Herebannum.
P. Carpentier, 1766.
◊ Quæ prestatio,
Auxilium seu
Aide d'host appellabatur, ut apertius docet eadem Consuetudo
Latine scripta cap. 25. part. 1. ex Cod. reg. 4651 :
Exercitus autem quandoque
dicitur Auxilium illud pecuniale, quod concedit princeps Normanniæ, facto exercitus per
quadraginta dies servicio, baronibus et militibus (ab eis)
qui tenent de
eis feodum loricale, vel de tenentibus suis in feodo loricali.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ad Hostem Solvere, in Codice MS. Irminonis Abb. Sangerm. fol. 15. recto :
Solvit ad Hostem de
argento sol. ii. ad alium annum sol. i.
Ibidem fol. 11.
v° :
Mansos ingenuiles qui solvunt omni anno ad Hostem carra vi.
Passim occurrit ibi.
Hostis Temporalis. Capitulare 2. ann. 813. cap. 9 :
Habeant loricas, vel galeas, et
temporalem Hostem, id est, æstivo tempore, i.
tempore definito, æstate scilicet,
in exercitum pergant, in eoque permaneant.
P. Carpentier, 1766.
Hostis Mundana, Expeditio militaris quælibet ; quod sæculares principes spectet, sic dicta.
Chartul. Celsinian. ch. 392 :
Si de illa substantia, quam monachi in illam
mansionem aut in curtem miserint, aliquid, extra Hostem mundanam, per nullum
(ullum)
hominem perdiderint, quod ego eis faciam esmendam.
Hostiaticum, Idem quod
Hostis, seu necessitas eundi in exercitum. Charta Berengarii
Regis Italiæ ann. 904. apud Ughellum in Episcop. Bergomensib. :
Nulla denique magna
parvaque publicæ auctoritatis persona eos Hostiaticum facere compellat.
Statuta
MSS. Caroli 1. Regis Sicil. cap. 104 :
La exception de Hostice, laquelle nos avons
sovent en nos jugemens oï, nos la volons determiner. Doncques nos establissons
premierement, que se aucuns soit ammonestez dou Roi, qu'il voise en l'ost, etc.
Equitatio, Similiter. Charta Ludovici VII. ann. 1275 :
Præter jacere nostrum,
exercitum, et Equitationem.
Alia ann. 1182. apud Hemeræum in Aug. Viromand. :
Homines Viriaci debent mihi tales exercitus et Equitationes, quales homines alii
Viromandiæ, qui sunt in advocatiis meis.
Alia anni 1093. tom. 11. Spicilegii
Acheriani :
Equitationem aut servitium exercitus, etc.
Equitatura, Eadem notione, in Spec. Saxon. lib. 2. art. 11. et in Tabul. Monasterii S.
Dionysii Novigenti f. 23. in Charta ann. 1223. apud Hemeræum in Augusta Viromand. pag.
213.
Equitatus. Tabularium Cluniacense Charta 335 :
Homines Monachorum debent Equitatum et
exercitum.
Cavalcata. Statutum S. Ludovici anni 1255. cap. 20. de Ballivis :
Cavalcatas
extorquendæ pecuniæ causa non mandent, sed ex causa tantummodo necessaria.
Catalogus Militum, qui venerunt contra Comitem Fuxi ann. 1271. tom. 5. Histor. Franc. pag.
552 :
Hugo de Arpajone Baro dicit, quod ipse debet Dn. Regi homagium et sacramentum
fidelitatis : ost seu Cavalcatam ex debito non debet, etc.
Statuta Monspeliensia Petri Regis Aragon. ann. 1204 :
Host et Cavalcatam habet Dn.
Montispessulani.
Statuta Massiliensia ann. 1257 :
Cavalcatæ fient D.
Comiti, et D. Comitissæ, ac eorum successoribus per 40. dies.
Vide Catellum in
Hist. Tolosana pag. 36. Chronol. Episc. Lodovens. pag. 232. Occurrit crebro in Chartis.
Caballicatio. Charta fundationis S. Severi in Vasconia apud Marcam. l. 3. Hist. Beneharn. cap.
8. n. 1. et cap. 11. n. 5 :
Nec in hostem, nec in Caballicationem esse
ductores.
Chevaucheia. Charta ann. 1227. ex Tabular. Campan. Thuano f. 182 :
Quod homines de
Congi debent ire cum eo ad exercitum et Chevaucheias.
Ibid. fol. 323 :
Exemptio a custodia urbis, turris, et gabiolæ, et ab omni tolta, et demanda,
Chevaucheia, et exercitu.
Diploma Edwardi I. Reg. Angliæ pro Prioratu de Ponte
Fermoy in Hibernia, tom. 2. Monast. Angl. pag. 1045 :
Absque omni servitio
et exactione... et absque... canes subjurnare, homines vel equos ire, vel mittere in
exercitum, vel en Chevache,
id est, chevaucheiam. Vetus Consuet. Britanniæ art.
132 :
Il n'appartient pas à la femme aller en ost, ne en Chevauchie, où il y a fait
d'armes.
Occurrit passim.
Hosticum, Hostis, exercitus, bellum, expeditio. Leges Henrici I. Regis Angl. cap. 68 :
Si Rex in Hostico, vel in ipso sit comitatu.
Perperam
hostio
scriptum pro
Hostico, in cap. 80. Chronicon Andrense pag. 440 :
Constat,
quia in Hostico multa flagitia patrata sunt.
Galli dicerent :
En cette
campagne. Andreas Marcianensis in Chr. ann. 1096 :
Eminebant in hoc Dei
Hostico Dux Lotharingiæ Godefridus, et fratres ejus.
Laurentius Leodiensis in
Hist. Episcopor. Virdunensium :
Quamobrem ipsam villam et Ecclesiam ab Hostico
Episcopali contigit concremari.
Infra :
Rainaldus tristibus auditis mox
contrahit Hosticum, etc. Hostici exceptionem opponere,
in judiciis, cum quis
excusationem pro defectu allegat, in Constitut. Sicul. lib. 2. tit. 20.
Hostiliter. Capitulare 2. ann. 813. cap. 10 :
Et unusquisque Hostiliter sit paratus,
et omnia utensilia sufficienter habeant.
Capitul. Pipini Regis Italiæ cap. 37 :
Hoc anno veniant hostiliter in solatio, etc.
Hincmarus Laudunensis :
Et nunc in proximo, dum Hostiliter omnes banniti fuissent in Regis
servitium.
Annales Francor. Bertin. ann. 867 :
Populus autem in hostem
denuntiatus interim paratus domi resideat, usque quo si necesse fuerit, et Rex
demandaverit, 8. Kal. Sept. Carnutum Hostiliter veniat.
Infra :
Et
reliquum populum regni sui paratum esse præcepit, quatenus mox, ut ipse jusserit,
præparati movere Hostiliter possint.
Anastasius Bibl. in Hist. Eccles. pag.
119 :
Et exterius Hostiliter castra metatus est.
Et pag. 146 :
Exierunt Hostiliter, et usque ad Longum murum venerunt.
Ubi Theophanes
habet
φοσσατιϰῶς : Galli dicerent,
En corps
d'armée.
Hostilitas, Bellum tempus belli. Annales Franc. breves ex Monast. sancti Nazarii ann. 740 :
Sine Hostilitate ulla.
Ubi Annales alii, hoc ann. et 781. 790 :
Sine Hoste fuit hic annus ;
ut ann. 750.
sine Hoste. Concilium
Vernense anno 755. can. 6 :
Nulla abbatissa... extra Monasterium licentiam habeat
exire, nisi Hostilitate cogente.
Statutum Synodale de Treuga Dei, post Concilium
Islebonense
anno 1080 :
Cæterum in hac pace nullus, nisi Rex aut
Comes, hujus patriæ caballicationes, aut Hostilitatem faciat ; et quicumque in
caballicatione aut Hostilitate Regis fuerit, etc.
Adde Matth. Paris ann. 1070.
Buzelinum in Gallo-Flandr. pag. 527. etc.
Hostilitium, sumitur pro præstatione ad bellorum expensas.
Hostilis exactio, apud
Hincmarum Remensem Opusculo 15. § 14. Chartæ Ludovici Pii et Caroli Calvi Imp. apud
Hariulfum in Chron. Centul. lib. 3. cap. 2. et 7 :
Aut paratas, aut lidimonium, aut
Hostilicium, aut alias quaslibet redhibitiones exigere aut exactare præsumat.
Cod. Irminonis Abb. Sangerm. fol. 58 :
Habet
Adalbertus in Belone mansum, solvit de Hostilicio denar.
vi.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Hostilaricium, Eadem notione. Idem Codex Irminonis MS. fol. 82 :
Amalbertus colonus...
tenet mansum unum ingenuilem... excepto Hostilaricio solvit similiter et parvaretum.
Guerardo Boum præstatio in rem
bellicam exsoluta.
Hostilitium Solvere, quod appellabant
Matselde, cum boves, aut minore pecora villici mactabant,
alimento dominis futura, si placuisset uti ; sin minus, pretium pro bubus offerebant. Ita
Browerus lib. 8. Annal. Trevir. pag. 472. 1. Edit. ex veteri Glossario Prumiensi.
Polyptychus Floriacensis :
Habet in illa villa factus, id est, mansus 60. solvit
unusquisque de Hostilese, id est, pro bove sol. 2. et porcos 2. aut sol. 2. etc.
Infra :
Debet unusquisque pullos 3. cum ovis 15. de vino sext. 12. corbadas 2.
unamquamque cum sex bovibus, et tertiam corbadam cum 2. pro Hostilitio den. 19. pro
carropera den. 3.
Polyptychus S. Remigii Remensis : Teutlagius
ingenuus
solvit in Hostilicia den. 8. pro bove aquensi den. 1. de ligno carros
3.
Alibi : Berlanus
solvit in corbo de spelta modios 12. in Hostelicia den. 8.
Occurrit ibi pluries. Charta Caroli Simplicis ann. 26. ex Tabular. S. Cornelii Compend. :
Dedimus nonam de Hostilitio, et decimam de teloneo mercatus nostri.
Hostilense, Eadem, ut videtur, notione. Vita Aldrici Episcopi Cenoman. pag. 31 :
Et de
omnibus redditionibus, quæ ab hominibus memoratæ matris Ecclesiæ recipiuntur, excepto
Hostilense, id est, de bubus, et conjecto ad carros construendos.
Et pag. 144 :
De pastione, vini modios 271. de Hostilense, argenti solidos 149.
Vide
Acta Episcoporum Cenoman. pag. 166.
Hostenditium,
Hostenduciæ, Germ.
Hostendienst, Servitium bellicum, quod
vassallus domino præstare tenetur : vel potius ea præstatio, quæ a vassallis domino fit
pro
hostis, seu belli sumptibus. Baratus e lib. 4. Feudor. tit. 48 :
Constituit Conradus in Hostenduciis petendis, ut liceat dominis Hostenducias
petere, nulla præscriptione obstante. Hostenduciæ dicuntur adjutorium, quod faciunt
vassalli, dominis Romam cum Rege in hostem pergentibus, quando cum eis non vadunt :
verbi gratia in Longobardia 12. den. de modio (terræ,)
in Theutonia tertiam
partem fructuum facta computatione fructuum solummodo ejus anni, quo hostem
faciunt.
Vide
Herebannum. Lib. 2. Feud. tit. 40. § 3. tit. 55. § 1. Haltaus. Glossar. German. voce
Hersteuer
col. 888. et supra
Adoha.
Hostmannus, Vir militaris, qui
hostem, seu servitium militare debet domino. Vide Foros
Morlanenses sub finem apud Marcam lib. 5. Histor. Beneharn. cap. 1.