« Senior » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 421a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SENIOR
SENIOR, Dominus, Gall. Seigneur. Salomon Constantiensis in Lexico :
Veteres principes, antiqui principes, senes, Seniores.Unde Reges Francorum maxime Carlovingi nonnumquam Seniores dicuntur, in Manuali Duodanæ passim. Gregorius Turon. lib. 8. cap. 30 :
Nullus Regem metuit, nullus Ducem, nullus Comitem reveretur. Et si fortassis alicui ista displicent,..... statim seditio in populo, statim tumultus exoritur, et in tantum unusquisque contra Seniorem sæva intentione grassatur, ut vix se credat evadere, si tandem silere nequiverit.Lib. 10. cap. 2 :
Cum Seniori urbis nunciata fuissent, quæ puer horum gesserat, etc.Conventus apud Marsnam ann. 851. in Annalib. Francor. Bertinian. :
Sicut per rectum unusquisque in suo ordine et statu suo Principi et Seniori esse debet.Annales Francor. Fuldenses ann. 887 :
Invitaverunt Arnolfum filium Karlomanni Regis, ipsumque ad Seniorem elegerunt, et sine mora statuerunt ad Regem extolli. Dominus et Senior noster Carolus Rex, etc.in Annuntiatione Herardi Archiep. in Synodo Suessionensi ann. 866. cap. 6. Sueno Aggonis in Histor. Danica pag. 11. de Uffone :
Corrogato itaque cœtu Procerum, totiusque regni Concilio celebrato, Alamannorum Regis ambitionem explicuit, quid in hac optione haud eligenda facturus sit, indagatione cumulata, Senior sciscitatur, etc.Et pag. 13 :
Uffo dum orationem complesset, a collateralibus Senior sciscitatur, etc.Saxo Grammaticus lib. 10. pag. 195 :
Senior Regis adventum opperiens, etc.Naturales Seniores, id est, legitimi domini, in Charta ann. 1126. ex Tabular. Major. Monast. Occurrit passim in Capitulis Caroli M. et Caroli C. in Annalib. Francicis, et alibi. Vide Goldastum ad Theodorum Eremitam de Vita S. Magni lib. 2. cap. 4. et Bouche tom. 2. Hist. Provinc. pag. 41. ubi multa cum ex Italia, tum ex Burgundia aliisque regionibus profert exempla. Sed et Seniorem Christum vocat S. Columbanus, quem vulgo alii Dominum : quomodo nos etiam dicimus nostre Seigneur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sennior, Eadem notione, ex Hispan. Senor. Charta Athonis Garseani pro Monaster. S.
Mariæ Maon. inter Concil. Hisp. tom. 3. pag. 136 : Ego Atho Garseanus, Sennior de Tena et de Jacca, etc.
P. , 1766.
◊ Signor, in Ch.
Gallica ann. 1257. ex Tabul. S. Apri Tull. Hinc nostris Mis à seigneur, in
possessionem dominii missus. Transact. ann. 1344. in vol. 2. arestor. parlam. Paris. :
Chascune desdittes parties joira des héritages dessus devisez, et en sera chascun mis à Seigneur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Seniorissa, Domina. Charta ann. 810. tom. 1. novæ Hist. Occitan. inter Instr. col. 35 :
Nos Trudoinus et Salomon advocati Autscindanæ abbatissæ, nec non et Seniorissæ nostræ, sicut nobis præcepit simulque injunxit,... donamus, donatumque in perpetuum esse volumus ad monasterium Anianum, etc.Vide infra Signoressa.
Senior, cum adjectione loci, quomodo dicimus, Seigneur d'un tel lieu. Vetus Charta
in Chronico Besuensi pag. 575 :
Sig. Fulconis Senioris Bellimontis. Sig. Gisleberti Senioris Reseiæ. Sig. Vallonis Senioris Beriæ, etc.Pag. 591 :
Odo Montissabionis Senior, etc.Adde pag. 587. 617. Charta apud Menag. Hist. Sabol. pag. 135 :
A Senioribus loci nostri, id est, a dom. Reginaldo Allobroge et filiis ejus, etc.
Senior, Abbas, seu Præfectus Monasterii. Cæsarius Arelat. serm. 7. ad Monachos
Lerinenses :
Dura tibi videntur præcepta Senioris : quanto tibi duriora erunt consilia deceptoris ?Ita serm. 13. 14. et alibi non semel, et in Formula 32. ex Baluzianis. Paulus Warnefridus lib. 6. cap. 39. ubi de Petronacis electione in Abbatem Casinensem :
Eumdem venerabilem virum Petronacem sibi Seniorem statuerunt.Vide Senex.
Senior, Maritus, conjux. Passio S. Vitalis Mart. n. 7 :
Cum S. Martyris conjux B. Valeria Senioris ejus victoriam, quam inspectante Deo apud Ravennam promeruit, Mediolani comperisset, etc.Helgaudus in Roberto Rege pag. 66. ubi Constantia Regina sic Dominum suum, id est, conjugem compellat :
Heu Senior bone, quis inimicorum Dei vos aureo vestitu deturpavit honesto ?Infra pag. 73. de eadem Constantia :
Quod reliquum fuit, in quibus debuit, distribuit.... juxta utile sui Senioris velle.Chronicon Besuense pag. 587 :
Albordis matrona pro remedio animæ quondam Senioris sui nomine Eremberti,.... tradidit, etc.Charta cujusdam Adalbergæ, Carolo Rege regnante, apud Sammarthanos in Abbat. S. Sergii Andegav. :
Alodum juris mei, quem Senior meus Frotmundus in dotalitium mihi dimisit, dono, etc.Conc. Illiberit. cap. 85 :
Si mulier maritum suum causa fornicationis veneno interfecerit, aut quacumque arte perire facit, quia dominum et Seniorem suum occidit, sæculum relinquat et in monasterio pœniteat.Epist. Nicolai I. PP. ad Hermentrudem Franc. Regin. ann. 863. apud Miræum tom. 1. pag. 133. col. 2 :
Apud vestrum Seniorem, venialem, vobis juvantibus, vigorem obtineat.Tabul. Burgul. ann. 996 :
Pictavorum Comitissa Emma.... humiliter deprecata est quatenus donationem quam olim Senior suus piæ recordationis Odo Comes de curte Burguliensi concesserat, etc.Codicillus Joannæ Burgundiæ Reginæ Franciæ mens. Maii 1325 :
Volons et ordenons, que se nostre fille Jeanne avoit plusieurs autres enfans masles de nostre chier fius le Duc de Bourgoigne son Seigneur, etc.Et infra :
Et ainsi mesme ordenons et volons des enfans maales de nos chieres filles Isabel et Marguerite, lesquiex il auront des Seigneurs qu'ils ont maintenant, etc.Charta ann. 1367. ex Chartul. S. Aviti Aurel. :
Establis en droit par devant nous ledit Michel et Jannete sa femme, ladite femme ou l'auctorité et assentement dudit Michel son Seigneur qui li a donné povair, etc.Chronic. Bertrandi du Guesclin :
Occurrit crebro in Tabul. S. Cyrici Nivern. num. 10. 19. 49. in Stabilimentis S. Ludovici, apud Christinam Pisanam in lib. du Tresor de la Cité des Dames, 1. part. cap. 13. 14. 22. etc. Vide Baro, et Dominus 7.Li uns fu son Seigneur, l'autre oncle l'appella.
P. , 1766.
◊ Nostri Seigneur etiam
pro Beaupere, socer, usurparunt. Lit. remiss. ann. 1386. in Reg. 129. Chartoph.
reg. ch. 146 : Icellui Freminet trouva Jehan Jasset gendre dudit Henry, et lui dist et donna à entendre, comment icellui Henry son Seigneur lui mandoit, etc.Aliæ ann. 1417. in Reg. 170. ch. 33 :
Le suppliant gendre de Pierre Fontan, dist et déposa pour et à l'entention dudit Pierre Fontan, son Seigneur ou sogre.Vide infra in Siriaticus.
Senior, Primus, præcipuus. Vita Aldrici Episc. Cenoman. n. 1 :
Et suadente, sive exhortante, Episcopo suo Drogone, licet coacte, Senior Cantor ibi sublimatur,id est, Præcentor. Infra :
Eum Seniorem Sacerdotem suumque confessorem præesse constituit.Et n. 50 :
Drogo Archiepiscopus et Senior Capellanus subscripsit. Mater et Senior civitatis Ecclesia,in eadem Vita n. 24. 44. 46. et in Actis Episcop. Cenoman. non semel :
Senius altare, ibid. n. 46 : Senior Basilica, in Vita S. Leutfredi sæc. 3. Bened. part. 1. pag. 592. Vide Ecclesia Senior.
Seniorare, Dominari, Gall. Exercer la Seigneurie. Charta Tabularii S. Sophiæ
Benevent. ann. 41. Imperii Basilii (Chr. 1013 :)
Et sumus residentes in ista civitate Luceriæ ad Seniorandum, judicandum, et regendum.Apud Camillum Peregrin. de Ducatu Benevent. pag. 81.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Senioraticus, Senior, dominus vel potius advocatus. Charta conventionis inter Mironem et
Petrum Abbat. S. Victoris Massil. ann. 1050. apud Marten.
tom. 1. Ampl. Collect. col. 447 : Hunc locum S. Sebastiani teneant monachi S. Victoris ad servitium Dei, et S. Sebastiani, vel nostrum, secundum regulam S. Benedicti, sive possibilitatem illius locï, excepto quod illud locum S. Sebastiani non liceat eis alium Senioraticum facere, nec proclamare, nisi nos aut filiis nostris, cui nos dimiserimus ipsum locum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Senioraticum, Jus quod Seniori seu domino, ratione senioratici seu dominii
debetur. Charta ann. 1015. inter Probat. tom. 2. novæ Hist. Occitan. col. 169 :
Quantum in istas adjacentias concluditur totum et ab integrum dono Deo et S. Petro,.... sine ullo servitio et ullo Senioratico.Judicium Curiæ Barcinon. ann. 1165. in Append. ad Marcam Hisp. col. 1340 :
Præcipue quia ipse in eis Senioraticum vel adempramentum et mandamentum habet districtum.Ibid. col. 1341 :
Comes respondebat nullum Senioraticum ei in sua familia nec dedisse, nec recognoscere.Vide in Stacamentum.
Senioraticum, Dominium, dominatio, Gall. Seigneurie. Charta Raimundi Comitis
Barcinonensis apud Marcam lib. 6. Hist. Beneharn. cap. 4 :
Dono tibi fideli meo Guillelmo Raymundi Dapifero, urbem Tortosam, ut tu teneas ipsam zudam, et habeas Senioraticum de ipsa civitate, etc.Alia Guillelmi de Montecatano apud eumdem cap. 5. n. 6 :
Facio hominium vobis.... de toto illo Senioratico de Biarno, quod ego ibi per me vel filios meos ibi consequi potero.Alia Ildefonsi Regis Aragon. apud eumdem lib. 9. cap. 9 :
Dono quoque vobis illud Senioraticum, quod ego habeo et habere debeo in Borderas.
Signoraticum, in Charta Henrici Imper. ann. 1081. apud Ughellum tom. 3. pag. 419 :
Segnorage, in Libertatibus villæ Perusiensis ann. 1260. apud Thomasserium
pag. 98.
Senioratus, Eadem notione. Capitula Caroli C. tit. 16. cap. 13 :
Et mandat vobis noster senior, quia, si aliquis de vobis talis est, cui suus Senioratus non placet, et illi simulat, ut ad alium seniorem melius, quam ad illum accaptare possit, veniat ad illum, et ipse tranquillo et pacifico animo donat illi commeatum.Adde tit. 18. cap. 6. Edictum Pistense cap. 31 :
Indeque ad terram suæ nativitatis, et ad Senioratum suum quisque redeat, etc.Charta Caroli Calvi pro Barcinonensibus apud Diago lib. 2. cap. 4 :
Et si aliquis ex ipsis hominibus, qui ab eorum aliquo adtractatus est in sua portione collocatus, alium, id est, Comitis, aut Vicecomitis, aut Vicarii, aut, cujuslibet hominis Senioratum elegerit, liberam habeat licentiam abeundi.Concilium Trosleianum ann. 909. cap. 6 :
Nequaquam seniorum ab eis tollemus dominium, quasi ipsi nomen Senioratus in rebus sibi a Deo concessis habere non debeant.Synodus Ravenn. sub Joan. VIII. PP. cap. 11 :
Illos, qui pro diversis suis excessibus se conveniendos legaliter timent, aliumqve Senioratum confugiunt, etc.Beda in Vita S. Dunstani :
Jussit eum ablata dignitate etiam omni honore privari, et sibi Senioratum, ubi vellet, sine se suisque conquirere.Charta Ludovici Regis Burgundiæ ann. 996 :
Quoniam quidem et sagacitas principum nostrorum omnimodis volumus, ut comperiat prælibati Monasterii rectores, videlicet Abbatem Adalricum, ejusdemque Monachos sub nostri regiminis apice atque tuitionis defensione constitutos, et ex hoc deinceps nostro Senioratui, inclyti ArchiepiscopiCharta ann. 1107. in Tabulario Ecclesiæ Gratianopolitanæ fol. 36 :(Viennensis)commissu grata nostra pietate adhibitos, ut cujusquam valetudinis audacia non præsumat illis quicquam inferre mali, etc.
Et habuit inde Morardus pro prædicta terra et pro dominatione sive Senioratu, quem in manu prædicti Episcopi dimisit, etc.
Seniorale. Concilium Meldense ann. 845. cap. 7. et Synodus ad Theudonisvillam ann. 5. Caroli
C. cap. 1 :
Vigorem regium ac Seniorale, et super vestros, et super impugnantes potestatem vestram optatis habere, etc. Senioralis reverentia,in Synodo apud Vermeriam cap. 1.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Senioria, ut Senioraticum. Testam. ann. 1156. inter Probat. tom. 2. novæ Hist.
Occit. col. 558 : Raimbaldum filium meum in aliis bonis meis hæredem mihi facio, scilicet de castro Omellas cum suis pertinentiis et Senioriis, villis, mansis, etc.Charta ejusdem anni ibid. col. 560 :
Vendimus... totam illam Senioriam quam habebamus in castro de Vinza cum omnibus pertinentiis suis.Testam. Bernardi D. de Turre apud Baluz. tom. 2. Hist. Arvern. pag. 498 :
In dicta Senioria et dominio dicti castri et dicta fortaricia.... heredem instituo.Litteræ Henrici VII. Reg. Angl. ann. 1507. apud Rymer. tom. 13. pag. 161 :
Sub obedientia et jurisdictione dominii sive Senioriæ Veneciarum, etc.Vide Signoria.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sennoria, Eadem notione. Charta ann. 1213. ex Tabul. Massil. : Ego Roncelinus dominus et vicecomes Massiliæ vendo rectoribus pro tota communitate Massiliæ octavam partem totius dominii seu Sennoriæ Massiliæ, sive in justitiis, terris, etc.Charta Michaelis Arelat. Archiep. ann. 1214. ex Bibl. Reg. :
Concedimus in feudum castrum Belliquadri cum tota Sennoria sua, etc.Vide Senhoria 2.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Senioritas, Eodem significatu. Charta Rostagni Aquensis Archiep. ann. 1085. inter Instr. tom.
1. Gall. Christ. novæ edit. pag. 65. col. 1 : Adjunxerunt autem supradictæ donationi Senioritatem piscatoriæ opere factæ, medietatem parationis.Charta ann. 1538. apud Rymer. tom. 14. pag. 596 :
Residens infra hoc regnum nostrum, seu infra aliqua alia dominia nostra, Senioritates aut patrias vel marchias eorumdem.
Seniorivus, Dominium, Senioraticum, Seigneurie. Charta Guillelmi D. Montispessulani
ann. 1109 :
Detis omnes castros vestros de terris vestris, et omnes forcias, et Seniorivos, et potestativos, quæ modo habetis.Charta ann. 1139. inter Probat. tom. 2. novæ Hist. Occitan. col. 487 :
Ego prædictus Bernardus de Comange et uxor mea Dias.... donamus tibi Bernardæ filiæ nostræ et viro tuo Rogerio de Biterri jamdictum castrum de Murello et ipsum Seniorivum. Super taschis et Seniorivo,in Tabul. Prioratus S. Johan. Tolos. Occurrit præterea in Charta Mariæ D. Montispessulani ann. 1205. in alia Jacobi Regis Aragon. ann. 1313. tom. 8. Spicilegii Acheriani, in alia ann. 1254. inter Instr. tom. 6. Gall. Christ. novæ edit. col. 66. et alibi.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sennorivus, Eodem intellectu, in Pacto inito ann. 1169. inter Guillelmum Montispess. dominum
et Bertrandum de Andusia tom. 8. Spicileg. Acher. pag. 165 : Omnes forcias, et Sennorivos, et potestativos, quæ modo habetis vel in antea aliquo modo habebitis.Infra legitur Sennorias.
Seniores, Primates : quomodo Seniores dicuntur in Edicto Marcellini Notarii, qui
Synodo Carthag. præfuit, et in Novella Majoriani de Curialibus quos
Augustinus Epist. 44.
Decuriones et primates civitatisvocat. Hist. Miscella Seniores appellat, qui Theophani οἱ ἐν τέλει dicuntur. Hieron. Blanca in Comment. Rer. Aragon. pag. 718 :
Remp. 12. delectis viris ex optimatibus committentes, qui ob nimiam ætatem, quod senes essent, Seniores sunt vocati.Lex Wisigoth. lib. 1. tit. 1. § 1 :
Videntibus cunctis Sacerdotibus, Senioribusque Palatii, atque Gardingis.Lib. 3. tit. 1. § 4 :
Ut quicunque ex Palatii nostri primatibus, vel Senioribus gentis Gothorum, etc.Salomon Constantiensis Episcopus in Lexico :
Veteres Principes, antiqui principes seniores.Charta Dagoberti Reg. ann. 640. apud Miræum tom. 1. pag 490. col. 1 :
Approbantibus palatii mei Principibus et Senioribus Arnulpho et Pipino.Caput Senior, pro Dominus superior, apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. col. 182. Consule Valesium in Notit. Gall. pag. 484. Vide etiam Majores, Primates, Primi, Senatores, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Senior, Dignitatis etiam seu officii nomen apud Scotos. Placitum ann. 1293. apud Rymer.
tom. 2. pag. 614 : Jacobus Senior Scotiæ et Joannes de Soules venerunt, etc. Invenit plegium de relevio suo... Jacobum Seniorem Scotiæ.
Senior, Presbyter. Vis Græcæ vocis, πρεσϐύτης. S.
Cyprianus Epist. 75 :
Qua ex causa necessario apud nos fit, ut per singulos annos Seniores et præpositi in unum conveniamus ad disponenda ea, quæ curæ nostræ commissa sunt.Prudentius in Pass. S. Hippolyti :
Hippolytum Presbyterum antea vocaverat Paulinus Epistola 4. ad Amandum :Offertur Senior nexibus implicitus.
Deservimus altario Dei, et mensis salutaribus ministramus, jam nomine officioque Seniores, sensu autem adhuc parvuli, et sermone lactentes.Oratio ad presbyteros ordinandos in Liturg. Gallic. Mabill. pag. 307 :
Tu Domine super hunc famulum ill. quem Presbyterii honore dedicamus, manum tuæ benedictionis infunde, ut gravitate actuum, et censura vivendi probet se esse Seniorem.Præfat. ad vesperum Natalis Domini ibid. pag. 337 :
Sanctificet Ecclesiam, ædificet Sacerdotes,(i. Episcopos)exaltet Seniores, inlustret Levitas, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Seniores quoque dicti, ex Hofmanno in Lexico, apud Fratres Bohemos, qui principem sacrorum
curam gesserunt.Seniores Monasteriorum dicti, ut est apud Vigilium Diaconum in Regula Orientali cap. 2. Monachi duo,
ætate provectiores, et scientia ac vitæ probitate insignes, quibus
præsente vel absente Abbate omnium fratrum disciplina et omnis cura Monasterii pertinebat,..... ex quibus unus tempore suo præsens in Monasterio semper erat ad præstandum Abbati solatium, vel obsequium advenientibus fratribus, etc... Alius cum fratribus erat, tempore suo exiturus cum ipsis ad omnia opera, et omnem necessitatem, providens, ne quid contra disciplinam facerent, etc.Hi Dorotheo γέροντες non semel dicuntur. Ejusmodi Seniores non bini semper ; sed interdum terni erant in Monasteriis. Quippe in Synodo Carthaginensi, habita ann. 527. habetur libellus supplex Petri cujusdam Abbatis, subscriptus ab
ipso Petro Abbate, Fortunato Presbytero Monasterii, et
a Victore, Vincentio, et Gentio Senioribus Monasterii. Sed et ad duodecim excrevisse interdum pro Monachorum numero legimus. Scribit enim Trithemius in Vita Mauri Archiep. Moguntini cap. 4. exstitisse in Fuldensi Monasterio 150. Monachos,
ex quibus,. Vide Sempectæ.inquit,12. ad minus in omni scientia scripturarum doctissimi, dicebantur Seniores : quorum consilio Abbas in quotidianis necessitatibus utebatur, ut opus non esset universam fatigare congregationem. Quoties vero ex his 12. quispiam, vel ad aliud Cœnobium missus, vel morte fuisset sublatus, ex doctioribus et sanctioribus mox alius in ejus locum Rectoris et Seniorum electione constituebatur