« »
 
[]« Rex » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 178b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/REX
REX, Imperator. Concilium Arelat. ann. 813. can.
Ut omnes pro Rege ac liberis ejus Deum orent
. Ubi contextus :
Ut pro excellentissimo atque gloriosissimo domino nostro Carolo Rege..... Missarum sollemnia.... exsolvere decrevimus.
Carolus tum Imperator erat, et Imperatoris nomine re ipsa donatur in Præfatione ejusdem Concilii. Passim etiam Eginhardus in libris de Translatione et Miraculis SS. Marcellini et Petri Ludovicum Pium Imperatorem Regem vocat. Vide Regina 3.
Reges, Filii regum dicti. Exstat formula 39. Marculfi lib. 1. cum hoc titulo :
Ut pro nativitate Regis, ingenui relaxentur.
Ipsa vero Epistola Regis nomine concipitur, qui natum sibi filium denuntiat. Apud Gregorium M. lib. 3. Dial. cap. 31.
Hermenegildus Rex Leuvigildi Regis filius
dicitur. Ita apud Gregorium Turon. lib. 3. cap. 22. Theodebertus Theoderici Regis filius, et lib. 4. c. 13. Chramnus Chlotarii Regis filius, Reges nuncupantur. Apud eumdem lib. 9. cap. 20. edit. 1512. Theodebertus et Theodoricus Childeberti Regis filii, Reges pariter indigitantur. []
P. Carpentier, 1766.
Antiquissimam esse hanc nomenclaturam observant Auctores novi Tract. diplom. tom. 4. pag. 535. quam ad ætatem usque S. Bernardi perseverasse probant ex Serm. ejusd. 1. de Adventu :
Nam et filios principum principes, et filios regum Reges esse quis nesciat ?
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Haud absimili ratione Cæsar, de Ptolemæi Regis Ægyptiorum filiis, qui de regno invicem contendebant, agens lib. 3. de Bello Gall. cap. 107 :
Interim controversias Regum ad Populum Romanum et ad se, quod esset Consul, pertinere existimans, etc.
Et cap. 109 :
Cum maxime vellet pro communi amico atque arbitro controversias Regum componere.
Vide in Regina 1.
Rex Regum, dictus non semel Rex Franciæ a Scriptoribus, a Matthæo Parisio præsertim, Terrestrium Rex Regum, ab Anna Comnena βασιλεὺς τῶν βασιλέων, et aliis, ut observatum a nobis in Dissert. 27. ad Joinvillam : quibus accedit Nicolaus de Braia in Gestis Ludovici VIII. de Philippo Augusto :
Rex Regum mundi venerabilis ille Philippus.
De eodem Ludovico :
Inclyte Rex Regum, Regis, Ludovice, Philippi
Martia progenies.
Octavianus de S. Gelais in Viridario honoris de Carolo VIII. Francorum Rege :
En grant triumphe et parfaite excellence,
En bruit, en los d'honneur victorieux,
Le Roy des Roys entra dedans Florence.
Adde Glossar. med. Græcit. col. 1293.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sic etiam olim, ob potentiam et amplitudinem imperii, Regis Regum titulo decorabantur Persarum et postea Parthorum Reges, ut videre est apud Cornelium Nepotem. Suetonius in Caligula c. 5 :
Regum etiam Regem et exercitatione venandi, et convictu Megistanum abstinuisse ferunt, quod apud Parthos justitii instar est.
Ammianus Marcellinus lib. 7. cap. 5. meminit Epistolæ Saporis Persarum Regis ad Constantium, cujus inscriptio hæc est :
Rex Regum Sapor particeps siderum, frater Solis et Lunæ, Constantio fratri meo S. P. D.
Vide Brissonium lib. 1. Regni Persici, et Schefferum in Indice Æliani.
Christo Regnante et Regem expectante, Formula adscripta quibusdam Diplomatibus, post mortem Caroli Simplicis, de qua dictum est in Regnans.
Rex Parvus. Albericus in Chronico MS. ann. 1212 :
Rex Castellæ et Toleti Alfonsus ipse dicebatur Rex parvus de Hispania ; cum tamen major esset aliis et ætate et dignitate, et socer aliorum, de quo cum a quodam monacho quæreretur, cur Parvus Rex diceretur, respondit, quod a patre Sanctio Rege decedente relictus parvulus, ab ipsa infantia Rex parvus est appellatus, quod cognomen in omni vita sua retinuit. Sed nostri dicunt, quod a tempore Caroli Magni, qui Hispanias recuperavit, antecessores istius dicebantur Parvi, ad differentiam Magni Regis Caroli.
Rex Aureus dictus Ottocarus Rex Bohemiæ. Continuator Jaroslai :
Quis autem non possit mirari tam magnificum Principem, qui ab utero matris suæ ab auro et argento vocatus est Rex aureus ?
Vide Bohuslaum Balbinum in Histor. Bohem. pag. 277.
Regis titulum, non Reginæ, concessum ab Hungaris Mariæ Hungaricæ, Ludovici Regis primogenitæ, antequam Sigismundo Luxemburgico nuberet, observat [] Caresinus :
Elisabeth Regina uxorque dicti Regis Ludovici, uua cum Maria filia ejus, regimen Hungariæ gubernabat, quæ quidem Maria appellabatur Rex Hungariæ.
Paulus de Paulo in Memoriali ann. 1382 :
Maria filia senior antedicti Regis in civitate prædicta coronata fuit in Regem.
Eadem Rex femineus dicitur Thwroczio cap. 4. At postquam Sigismundo conjugi titulum regium impertita est, Regina, non Rex, appellari cœpit, ut constat ex illius litteris, quæ exstant apud Johannem Lucium lib. 5. de Regno Dalmatico cap. 2.
Narrat Henricus Huntindonensis lib. 5. Histor. Edelfledam Merciæ dominam
tantæ potentiæ fuisse, ut a quibusdam non solum Domina vel Regina, sed etiam Rex vocaretur, ad laudem et exellentiam mirificationis suæ
. Unde in eamdem hos versus edidit idem Henricus :
O Elfleda potens, o terror virgo virorum,
Victrix naturæ, nomine digna viri.
Et paulo post :
Te mutare decet, sed solam, nomina sexus,
Tu Regina potens, Rexque trophæa parans, etc.
Sosipater Charisius lib. 1. Institut. Grammat. cap. 15 :
Rex communi genere dicitur, primum ab etymologia Rex, ut regens, deinde quod sunt quædam verba, quæ ex se trium generum nomina creant, .... nam Regina nullo modo recipiendum, nisi reciperemus et reginum.
Ovidii antiquus interpres in Ibim :
Tyrannus est communis generis ; nam Theodosii Grammatici est Regula, quod nomina professionem aut dignitatem significantia, sunt communis generis, ut hic et hæc Dux : hic et hæc Philosophus.
Vide Casaubonum ad Trebellium Pollionem pag. 484.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Rex, Dux, Comes. Chronicon Episcoporum Metensium apud Acherium tom. 6. Spicil. pag. 652 :
Goericus sanctus, qui et Abbo dictus est, huic sancto xxx. Episcopus Metensis successit. Hic primo Rex Aquitanorum fuerat, postque Pontifex factus opibus plurimis ditavit Ecclesiam.
Annales Fuld. ad ann. 873 :
Mense Junio Hruodulfus quidem Nordmannus de regio genere, qui regnum Karoli prædis et incendiis sæpenumero vastaverat, classem duxit in regnum Hludovici Regis, in Comitatum videlicet Abdagi Regis, missisque nunciis præcepit habitatoribus loci illius tributa sibi solvere.
Vide P. Danielem in Dissertat. 7. ad calcem tomi 1. Hist. Francor. pag. 503. et supra Regnum 3.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Rex, Apparitor, in Ecclesiis Aniciensi et Vivariensi, vulgo le Roi vel le Roi de l'Eglise, Gallice Bedeau. Charta Eccl. Aniciensis ann. 1312 :
Secuntur illa quæ solvuntur in tracta :
1°. Thesaurario Ecclesiæ viii. lib. Pistori ii. sol. Regi xxxvii. sol. vi. den. Sic autem dicitur quod virgam gerat ad instar sceptri et alios utcumque regat præeundo, indutus veste talari.
P. Carpentier, 1766.
Lit. remiss. ann. 1474. in Reg. 195. Chartoph. reg. ch. 1193 :
Berthelemi Arnault Roy de l'eglise de Nostre-Dame du Puy et Gabriel Usson portier de ladite eglise.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Reges, in quibusdam Ecclesiis, dicti Canonici aliive non infimæ dignitatis Presbyteri, qui sacro Epiphaniæ die Reges seu Magos Christum adorantes repræsentarent : quo de more hæc habet Innocentius VIII. in Bulla ann. 1484. pro Ecclesia Genevensi in Continuatione M. Bullarii Rom. pag. 291. col. 1 :
Item ut fidelis populus magis ad devotionem trahatur, solemnitatem Epiphaniæ,[] quæ inter alias solemnitates suum locum obtinet ordinatum, statuerunt quod ipsa die festi Epiphaniæ horæ Missæ fiant tres Reges, videlicet unus et primus ex dominis Canonicis secundum ordinem suæ receptionis, tam præsentibus quam absentibus, et qui in posterum fuerint. Deinde secundus Rex, unus ex Curatis civitatis ordine inter ipsos servato ; et tertius Rex et Curatus forensis senior et altariensis, residentiam faciens in Ecclesia Gebennensi, licet sit junior altariensis, dum tamen resederit per annum integrum, qui cum solemnitate consueta in Ecclesia dicant Evangelium, et oblationem faciant in Missa, ut est consuetum.
Vide Stellæ Festum in Stella 1.
P. Carpentier, 1766.
Rex, idem qui Judex vel Præpositus ; unde illius uxor, Regina, et ejusdem districtus, Regnum dicebatur. Charta ann. 1153. apud Murator. tom. 2. Antiq. Ital. med. ævi col. 1053 :
Ego judice Gunnari di Laccon ki faco custa carta cum boluntate de Deu, et de fuius meus Barrasone Rege, etc.
Qui Barraso in Charta ann. 1182. ibid. col. 1059. se appellat Judicem, non Regem, quanquam uxorem suam in eadem, Reginam vocet. Alia ann. 1103. ibid. col. 1055 :
Ego Turbini omnipotentis Dei gratia Judex Karalitanus dono, concedo et in perpetuum trado Pisanis carissimis amicis nostris toloneum de yberno et de æstate ;..... ita tamen ut populus Pisanus sit amicus mihi et Regno meo, et non offendant studiose neque me, neque Regnum meum.
Quæ appellatio non tantum apud Sardos, sed et apud alios populos in usu fuit. Dipl. Henr. II. reg. Angl. in Antiq. Hibern. pag. 19 :
Henricus, etc. archiepiscopis, episcopis, Regibus, comitibus, baronibus et omnibus fidelibus suis Hiberniæ, salutem.
Arest. parlam. Paris. ann. 1347. in Reg. 157. Chartoph. reg. ch. 201 :
Dicebant quod tempore recolendæ memoriæ Karoli Magni prædecessoris nostri, dicta villa Narbonæ erat urbs regia, erantque ibi duo Reges, unus Judæus et alius Sarracenus.
Qui nimirum Judæis et Sarracenis jus dicebant, sicque imperabant.
P. Carpentier, 1766.
Nota quoque omnibus est Regis Yvetotensis denominatio, cujus prærogativæ et jura confirmata reperiuntur a Ludovico XI. sub Principis tamen, non Regis appellatione, licet hujus dominium, vulgo Regnum nuncupari solitum dicat, in Lit. ann. 1464. ex Reg. 199. Chartoph. reg. ch. 467. ubi horum jurium fictitia origo refertur ; quas literas nihilominus hic exscribere nostri esse instituti duximus :
Loys par la grace de Dieu roy de France ; savoir faisons à tous présens et avenir, que comme du temps de feu de bonne memoire et recordacion le premier roy Clotaire, filz du roy Clovis, premier roy Chrestien, que Dieu absoille, pour la reparation de la mort du seigneur d'Yvetot, qui lors se nommoit Gaultier d'Yvetot, que le roy Clotaire avoit occis en la chapelle du palais de Soissons, icellui roy Clotaire à l'instigation et poursuite de nostre saint pere le pape, qui lors estoit, et du college des cardinaux, par déliberation de son conseil eust voulu et ordonné que le seigneur d'Yvetot et ses successeurs seigneurs dudit lieu, ne feussent tenus de là en avant faire aucun hommage d'icelle terre et seigneurie d'Yvetot, et en feust dès lors icelle terre et seigneurie exempte, et en oultre feust icelle terre et seigneurie exempte de toutes charges et subvencions quelzconques ; et eust le dit seigneur d'Yvetot plusieurs autres franchises et libertez ; desquelles exemptions, franchises[] et libertez les seigneurs d'Yvetot, tant du nom dudit Gaultier d'Yvetot que d'autres, qui d'eulx ont acquis icelle terre et seigneurie, ont joy de bien long temps et jusques à la descente des Anglois anciens ennemis de ce royaume ; et soit ainsi que depuis nostre nouvel advenement à la couronne, nostre amé et feal chevalier Guillaume Chenu, aprésent seigneur d'icelle terre et seigneurie d'Yvetot, nous ait fait dire et remonstrer les choses dessusdites ; Pour laquelle cause et autres à ce nous mouvans lui eussions ou mois de Mars iiijc. lxj. octroié certaines noz lettres adreçans à noz amez et feaulz conseillers, par nous ordonnez sur le fait et gouvernement de toutes nos finances, au bailli de Caux et à touz nos autres justiciers et à leurs lieutenans, par lesquelles avions accordé audit chevalier, que lui et ses successeurs de ladite terre d'Yvetot laissassent (joir) doresenavant à tousjours de toutes et chacunes les franchises, libertez et autres droittures, prérogatives et préeminances qui y appartiennent, et dont il leur apparoistroit que ses predecesseurs seigneurs de ladite terre et seigneurie d'Yvetot joissoient au temps et paravant la descente de noz dis anciens ennemis les Anglois, faite à Touque en nostredit pays de Normandie. Et que aprez que (à) nozdis conseillers fut apparu par information ladite terre et seigneurie avoir esté entre autres choses franche et exempte et tenue quitte de tailles et autres subvencions, qui s'estoient mises sus et levées auparavant ladite descente, eussent consenti et accordé l'enterinement et accomplissement desdites lettres. En oultre par vertu d'icelles eust le bailli de Caux ou son lieutenant, appellé nostre advocat et nostre procureur ou son substitut oudit baillage, fait ou fait faire sur ce information. Ce neantmoins aucuns de nos officiers et subgetz s'efforcoient de troubler ou empescher ledit chevalier en aucunes desdites franchises, libertez, droitures, prérogatives et préeminances en son grant préjudice et dommage et de ses hommes et subgetz, si comme il nous a dit et remonstré par plusieurs fois en nous suppliant et requerant que attendu les choses dessusdites, la joyssance desdites exemptions dont en ladite information est faite mention, et aussi que feu nostre ayeul et du temps que icelle terre estoit ès mains du feu Begues de Villennes, pour ce que on lui donnoit empeschement, le faire et laisser joir paisiblement d'icelles, il nous plaise l'entretenir en sesdites franchises, libertez, droitures, prérogatives et préeminances, et sur ce lui impartir nostre grace. Pourquoy nous ce consideré et après que avoit fait veoir et visiter par les gens de nostre conseil ladite information, le contenu en laquelle nous a esté rapporté ; et aussi consideré les droitures, franchises et libertez de ladite terre et seigneurie d'Yvetot, par lesquelles et autrement deuement nous est apparu que ladite terre et seigneurie d'Yvetot est et a esté au temps passé vulgaument appellée Royaume, et qu'elle a esté tenue franche, quitte et exempte envers nous et nos prédecesseurs de hommages et autres devoirs, et que lesdiz seigneurs d'Yvetot avoient en icelle seigneurie haulte justice, basse et moyenne, et haulx jours, esquelz les matieres de ladite seigneurie prenoient fin, sans ressortir ailleurs ; et aussi avoient foires et marchez, sans ce que ses hommes et subgetz, ne les marchans de nostre royaume et autres frequentans lesdites foires et marchez, aient pour leur denrées et marchandises qu'ilz y portoient ou rapportoient, [] ou pour la vente, troche (troque) ou eschange d'icelles esté contribuables envers nosdiz predecesseurs à aucunes aides, ne paié imposition foraine, ne autres charges, quelles aient esté ; et aussi ont esté de toute ancienneté les hommes et subgetz d'icelle seigneurie francs, quittes et exemps de impositions, quatriesmes, gabelles de sel, empruntz, tailles et autres subventions quelzconques, de fouaige envers nosdiz prédecesseurs ; et eu consideration aux bons, louables et agréables services que ledit chevalier, Prince et seigneur de ladite terre d'Yvetot a par cydevant fait à feu nostre très-cher seigneur et pere, que Dieu absoille, et à nous, tant au fait de nos guerres que autrement en plusieurs manieres, avons pour ces causes et autres à ce nous mouvans voulu, consenti, octroyé et accordé, voulons, consentons, octroyons et accordons de grace especiale et de nostre certaine science, plaine puissance et auctorité royal par ces présentes audit chevalier, Prince et seigneur de la dite terre et seigneurie d'Yvetot pour lui, ses hoirs et successeurs d'icelle terre et seigneurie, les droiz, franchises, libertez, préeminances et prérogatives dessusdiz, ainsi que dessus est touché. Si donnons, etc. Car ainsi, etc. Donné à Rouen au mois d'Octobre l'an de grance 1464. et de nostre regne le quatriéme.
Quæ quidem jura longe ampliora sunt iis omnibus, quæ alodiis, cujuscumque generis fuerint, tribuuntur. Vide Plessæum tom. 1. Descript. geogr. et hist. Norman. super. pag. 173. Variet. hist. tom. 1. part. 1. pag. 194.
Regis titulus datus etiam interdum minoribus aliquot primariis Ministris, ut Heraldis primariis seu fæcialibus, quos etiamnum Reges armorum vocant, Ministellis, Juglatoribus, ac Ribaldis, de quibus singulis, suis locis agimus : præterea Merceriorum Præfectis, apud Tillium, Arcariorum et Arbalestariorum Capitaneis in singulis civitatibus, et Spineti Regibus apud Insulenses, de quibus Buzelinus lib. 3. Gallo-Fland. cap. 23. Ita Rex Alutariorum, in Necrologio Ecclesiæ Meduntensis, Idib. Augusti :
Hic ob. Nicolaus Rex Alutariorum, pro quo habemus annuatim 2. paris. super domum Fulconis de Becco.
Rex ludorum, in Charta ann. 1209. apud Thomasserium in Consuet. Bituric. pag. 712. Vide Raguellum. Apud Athenienses inter Thesmothetas, horum prior βασιλέως titulo donabatur. Vet. inscriptio Atheniensis apud J. Sponium tom. 3. Itiner. pag. 129 :
Τὸν ἄρξαντα τὴν τοῦ βασιλέως ἐν Θεσμοθέταις ἀρχήν.
Sed observat Eustathius in Odyss. θ. apud Græcos eos, qui pila vicerant, Reges appellatos, ut contra, qui vincebantur, asinos, pag. 1601. edit. Rom.
P. Carpentier, 1766.
Ut autem quibusnam Regis titulus concessus fuerit ; manifestius innotescat, varias, quas collegi, ejusmodi appellationes, ordine alphabetico hic subjiciam, cum semel monuero Regis nomine significari cujusvis ordinis primarium.
P. Carpentier, 1766.
Rex Arbalestariorum, in Lit. ann. 1410. ex Reg. 165. Chartoph. reg. ch. 80. et in aliis ann. 1479. ex Reg. 206. ch. 353. qui alibi Arbalestariorum Franciæ magister.
P. Carpentier, 1766.
Rex Armorum. Vide supra in Arma 3. et Heraldus.
P. Carpentier, 1766.
Rex Baccalariorum. Vide supra Baccalarii 1.
P. Carpentier, 1766.
Rex Bazochiæ, in Lit. remiss. ann. 1459. ex Reg. 190. Chartoph. reg. ch. 17. Vide supra Bazochia. []
P. Carpentier, 1766.
Rex Canonicorum appellabatur Canonicus, qui die Epiphaniæ in ecclesia S. M. Magdalenæ Vesunt. officium divinum peragebat, ex Epist. in Mercur. Franc. mens. Sept. ann. 1742. pag. 1951.
P. Carpentier, 1766.
Rex Capellanorum, Capellanus, qui in eadem ecclesia die Circumcisionis idem præstabat officium, ibid. pag. 1950.
P. Carpentier, 1766.
Rex Cypri cognominatus quidam rebellis, de quo in Lit. Caroli V. ann. 1372. ex Reg. 103. Chartoph. reg. ch. 94 :
Assez tost après un nostre rebelle, qui se faisoit clamer le Roy de Chipre, avecques pluseurs autres d'icellui fort (de Breteuil) eussent esté prins par force sur les champs par Claudin de Hailleviller, lors nostre mareschal de Normandie, auquel il eust fait couper la teste, etc.
Hominem inferioris gradus fuisse opinor, cum hujus nomen proprium hic non appelletur.
P. Carpentier, 1766.
Rex Flaioletus, Qui instrumentis musicis præerat, in Ordinat. hospit. reg. sub Philippo Pulcro ann. 1288. apud Ludewig. tom. 12. Reliq. MSS. pag. 25. col. 1.
P. Carpentier, 1766.
Rex Merceriorum, Cujus jura et prærogativas, videsis supra in Mercerius.
P. Carpentier, 1766.
Rex Ministellorum. Vide in Ministelli.
P. Carpentier, 1766.
Rex Quanariæ, an Dominus loci hujusce nominis ? Lit remiss. ann. 1480. in Reg. 207. Chartoph. reg. ch. 63 :
En la compaignie du Roi de Quanarie, qui avoit la charge de partie des nobles du pais de Poictou soubz le sire de Bressuyre.
P. Carpentier, 1766.
Rex Ribaldorum. Vide in Ribaldi.
P. Carpentier, 1766.
Rex Sacerdotum cognominatus a nonnullis Philippus Augustus, et quam ob causam, docet Necrolog. MS. eccl. Cenoman. :
Pridie Idus Julii. Obiit Philippus rex Francorum, qui Aconensem civitatem propriis laboribus et expensis cepit et divino cultui reparavit. Ecclesiam et ministros ejus adeo dilexit, quod ecclesia malignantium ipsum Regem sacerdotum vocitabat. Moriens trecenta milia librarum ad recuperandam terram sanctam legavit.
Annal. Victor. MSS. ad ann. 1223 :
Hoc anno obiit Philippus rex Francorum ab aliquibus Augustus cognominatus, hujus nominis Il. vir fortunatissimus, qui regnum Francorum fere duplo ampliavit ; hic in omnibus actibus felix, ecclesiarum et religiosarum personarum amator et fautor, et specialiter ecclesiarum S. Dionysii et S. Victoris Paris.
Quis tandem fuerit ejus erga sacerdotes animus ab ipsomet discere est in Literis ad Innocentium III. PP. ex ejus Reg. Chartoph. reg. fol. 52. v° :
Ad illud autem quod nobis mandastis, quia episcopum Cameracensem odio habemus, vobis respondemus, quod nos nullum sacerdotem odio habemus, nec alicui sacerdoti malum faceremus, maxime illi, qui est episcopus et sacerdos.
P. Carpentier, 1766.
Rex Scholæ apud Abbavillenses appellatus puer, qui in scholis primarium locum obtinebat. Vide supra Gallorum pugna in Gallus.
P. Carpentier, 1766.
Rex Scortorum, idem qui Rex Ribaldorum. Lit. remiss. ann. 1463. in Reg. 199. Chartoph. reg. ch. 58 :
Jacob de Godunasme, qui estoit Roy des filles amoureuses de la ville de S. Amand, etc.
Vide in Ribaldi.
P. Carpentier, 1766.
Rex Sodalitii Pii. Vide supra in Bastonerius.
P. Carpentier, 1766.
Rex Spineti. Vide infra Spinetum.
P. Carpentier, 1766.
Rex de Torelore, Vox irrisoria, quæ dicitur de commentitio rege seu [] homine, qui omnia tentare verbis paratus, nihil reapse efficit. Hinc forsan nostrum Turelure, qua voce res haud facta vel non eventura significatur. Lit. remiss. ann. 1403. in Reg. 158. Chartoph. reg. ch. 88 :
Comme le suppliant eust troué un mur de sa maison pour faire une cheminée, le voisin dist que ce n'estoit pas son plaisir, et que ledit suppliant cuidoit voler dessus les murs et estre Roys de Torelore.
Occurrit rursum infra eadem Charta num. 181. ubi loco Voler legitur Monter. Nihil ex Romancio d'Aucassin, ubi de Rege de Torelore sermo est, quod huic loco illustrando inserviat, erui posse mihi videtur.
L. Henschel, 1840–1850.
Rex Dominicarum, Dominica S. Trinitatis, prima post Pentecosten.
P. Carpentier, 1766.
Rex, idem videtur quod Regalengum, dominium, reditus quivis. Charta ann. 1129. inter Probat. tom. 2. Hist. Occit. col. 447 :
Ego Arnaldus Narbonensis archiepiscopus..... concedo sine ullo inganno eandem ecclesiam de Oviliano, cum decimis et primitiis, et cum toto ecclesiastico suo.... canonicis regularibus S. Justi, qui nunc ibi sunt et inantea erunt, semper prædictam ecclesiam habeant, teneant, et perpetua possessione in perpetuum possideant cum omni suo Rege, sicut scriptum est supra.
Alia ann. 1225. tom. 1. Probat. Hist. Brit. col. 855 :
Capitulum vero Dolense pro bono pacis dicto Petro et ejus hæredibus dedit unam minam frumenti quam habebat, cum Regibus parochiæ S. Columbani.