« »
 
[]« 2 comes » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 422c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COMES2
2. COMES, Comites, a comitando primum dicti aulæ Romanæ ac Imperatorii Palatii Proceres, quod ii Principem sectarentur, ejusque lateri adhærerent, seu domi maneret, seu in expeditionem proficisceretur. Spartianus in Hadriano :
Cum judicaret, in consilio habuit non amicos suos et Comites solum, sed Jureconsultos, etc.
Hinc Comites Imperatorum, vel Augustorum, in veteribus Inscriptionibus passim Romæ :
Necessarius Augg. et Comes per omnes expeditiones eorum.
[] Alia :
Comes divi Theodosii Aug. in omnibus bellis atque victoriis.
Ita in Inscriptione Græca quæ Ravennæ exstat, Ἰσαάϰιος τῶν βασιλέων ὁ σύμμαχος dicitur. Gloss. Lat. Græc. : Comes, συνστρατιώτης. S. Ambrosius in Concione in obitu Valentiniani :
Cœpit ita frequentare jejunium, ut plerumque ipse impransus convivium solenne suis Comitibus exhiberet.
Infra :
Ecce rescriptum accipio, ut sine mora pergendum putarem, eo quod vadem fidei tuæ habere me apud Comitem tuum velles.
Idem Serm. 26 :
Sapiens vir et religiosus Comes, qui quantum in bello Imperatori militat,... sapiens, inquam, qui sicut Comes Imperatoris est, ita et Comes Christi esse desiderat.
Adde Epist. 15. et leg. 14. Cod. Theod. de Accusat. (9. 1.)
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tillemontius horumce Comitum originem refert ad ultima Augusti tempora, quibus hic Imperator Senatores aliquot elegit, ut domesticum quemdam Senatum haberet, cujus consiliis uteretur. Hi Senatores Cæsaris Comites appellati. Cl. Scriptorem consule tom. 1. Imperat. pag. 98. et 762. tom. 3. pag. 389. et tom. 4. pag. 285.
Postea cum ex eorum numero adsumerentur qui ad provincias regendas mittebantur, Comites illi, non amplius Principis a quo aberant, sed Provinciæ dicebantur, quam ipsi cum Comitiva dignitate gubernabant. Ita etiam qui sacri Palatii ministeriis ac officiis præficiebantur, eorumdem ministeriorum ac officiorum Comites dicti, ut ex infra observandis constat. Papias : Comes, socius a comitando dictus vel a commeando, seu a comeotis, quod in usu non est : unde Consules Romani Comites dicti sunt, quia semper duo erant. Inde etiam ex ea consuetudine unius cujusque Comitatus provisor adhuc Comes vocatur, quamvis nonnisi unus sit. Vide Salmasium ad Spartianum pag. 47. 48.
P. Carpentier, 1766.
Non longe ab hac notione occurrit vox Comes 2. Reg. cap. 20. v. 11 :
Interea quidam viri, cum stetissent juxta cadaver Amasæ de sociis Joab, dixerunt : Ecce qui esse voluit pro Joab Comes David.
Voci Gallicæ Comtes correspondere videtur vox Comans, qua regionis proceres designantur, in Contin. Guill. Tyrii apud Marten. tom. 5. Ampl. Collect. col. 702 :
Lequel Anseau maintain bien la terre selonc le mauvais point où ele estoit. Et por ce qu'il la pust miex maintenir fist il pés et aliance as Comans, et espousa la fille d'un Coman por miex atraire à soi.
Comes, Judex civitatis, ac pagi circumjacentis. Ita appellabant nostri Præfectos majorum civitatum : quam vocem a Romanis hausisse existimant plerique, alii a Comitibus Germanicis, de quibus Cæsar et Tacitus, ut Cluverius lib. 1. Germaniæ antiq. cap. 48. Christoph. Besoldus in Dissertat. de Comitibus, et Rulandus in Tract. de Commissar. part. 2. lib. 5. cap. 4. n. 26. Lex Ripuar. tit. 55 :
Si quis judicem fiscalem, quem Comitem vocant, interfecerit.
Fortunatus lib. 4. de Vita S. Martini, de Avitiano Comite Turonensi :
Judicis inde feri conjux ægra Avitiani.
Infra :
Territus hinc Judex, etc.
Supra :
Moribus ut tumidus Comes Avitianus agebat.
Idem lib. 10. Poem. 25. ad Galactorium Comitem : []
Judicio Regis valuisti crescere Judex.
Auspicius Episcopus Tullensis ad Arbogastem Comitem Trevirorum :
Tu autem vir eximie, Judex multorum providus.
Vide Gregorium M. lib. 4. Dialog. cap. 27. lib. 7. Epist. 3. novæ Edit. Concil. Narbon. ann. 589. can. 4. etc.
Comites Provinciales, Qui in provincias ad eas regendas delegantur, in Capit. 1. Caroli Magni ann. 802. cap. 1. Ita usurpant passim Scriptores. Senator lib. 6. Epist. 22. et seq. Gregor. Turon. lib. 6. Hist. cap. 8. 22. lib. 7. lib. 10. cap. 15. et 42. idem de Vitis Patr. cap. 8. Lex Ripuar. tit. 53. Chronicon Moissiacense ann. 815. Concilium Cabilonense II. can. 21. Asserus de Ælfridi rebus gest. pag. 21. etc. Exstat formula institutionis ejusmodi Comitis in Charta Caroli Magni apud Meibomium ad Witikindi lib. 2 :
Quapropter in illa parte Saxoniæ Trutmannum virum illustrem ibidem Comitem ordinavimus, ut resideat in curte ad campos, in mallo publico, ad universorum causas audiendas, vel recta judicia terminanda : iisque advocatum omnium Presbyterorum in tota Saxonia fideliter agat, superque Vicarios et Scabinos quos sub se habet, diligenter inquirat, et animadvertat ut officia sua sedulo peragant : tandem idem Comes omnia sua sibi singulariter a nobis præscripta toto conatu ac viribus perficiat, etc.
Adde Alcuinum Epist. 35. Ut autem illi mallis, seu judiciis publicis præsederint, docent Judicata et Notitiæ veteres, in Chronico sancti Benigni et Besuensi non semel, et apud Perardum in Burgundicis pag. 34. 35. 147. 149. præterea Vita S. Walarici Abbat. Baudemundus in Vita S. Amandi n. 13. Charta Ludovici Pii pro Hispanis tom. 2. Hist. Franc. pag. 321. etc.
Neque Comites Judicum duntaxat obiere officium, sed et populares suos in prælia, et castra eduxerunt : ac demum, qui a Principe pro libito creabantur, inclinante Caroli Magni principatu, ad hæredes dignitates suas transtulerunt, Regum ipsorum nutu, vel potius impotentia, cum eo usque post Normannorum incursus, imminuta Principum potestate, Comitum crevisset auctoritas, ut ægre ab iis quibus præfuerant præfecturis amoveri possent filii ac hæredes. Quod tum primum sub Carolo C. obtinuisse ostendunt illius Capitularia tit. 43. sub finem cap. 3. apud Carisiac. ann. 877. :
Si Comes de isto regno obierit, cujus filius nobiscum sit, filius noster cum cæteris fidelibus nostris ordinet de his qui eidem Comiti plus familiares et propinquiores fuerint, qui cum ministerialibus ipsius Comitatus, et cum Episcopo in cujus parochia fuerit ipse Comitatus, ipsum Comitatum prævideat, usque dum nobis renuntietur, ut filium illius qui nobiscum erit, de honoribus illius honoremus. Si autem filium parvulum habuerit, cum ministerialibus ipsius Comitatus et Episcopo in cujus parochia consistit, eumdem Comitatum prævideat, donec ad nostram notitiam perveniat. Si vero filium non habuerit, filius noster cum cæteris fidelibus nostris ordinet, qui cum ministerialibus ipsius Comitatus et Episcopo proprio ipsum Comitatum prævideat donec jussio nostra inde fiat. Et pro hoc ille non irascatur qui illum Comitatum præviderit, si eundem Comitatum alteri cui nobis placuerit dederimus, quam illi qui eum hactenus prævidit.
Et cap. 10 :
Si aliquis ex fidelibus nostris post obitum nostrum Dei et nostro amore compunctus, sæculo renuntiare voluerit, et filium vel talem [] propinquum habuerit qui reipublicæ prodesse voluerit, suos honores, prout melius voluerit, et valeat placitare.
Similia habentur cap. 9. Ex quibus patet non temere ademptas dignitates liberis ac propinquioribus Comitum hæredibus ; ad quos, interveniente tamen Regum concessu, plerumque transmittebantur. Atque inde primam hæreditariorum in Francia principatuum fluxisse constat originem, qui sub secundæ Regum stirpis exitum, prostrata fere ac dilapsa Regia auctoritate, agnosci cœpere. Vide Consul 2.
Comes, apud Burgundos,
nullus vocabatur, nisi is qui Ducis honorem possidebat
, inquit Ditmarus lib. 7. pag. 92. Eadem habentur in Chronico Magdeburgensi MS. ex Bibl. S. Germani Paris. ann. 1014.
Comites promiscue ac Duces sese inscripsisse Armoricæ Principes palam est, ut et interdum Normanniæ Dynastas. De primis consule D. Brussel tom. 1. de Feudorum usu pap. 138. et 139. de postremis vero vide Hugonem Flaviniacensem in Chronico pag. 184. 186. 191. Ordericum Vitalem et Ademarum non uno loco ; Glabrum Rodulfum lib. 2. cap. 8. Gaufredum Malaterram lib. 1. cap. 40. Chronicon Fontanellense in Appendice cap. 3. Anonymum de Miracul. S. Fidis cap. 14. Adamum Bremensem cap. 91. Guibertum. lib. 1. de Pignerib Sanctor. cap. 4. § 1. Translat. S. Sulpitii apud Bollandum tom. 2. pag. 788. Miræum lib. 1. Diplomat. Belgic. cap. 29. lib. 2. cap. 29. Chron. Rotomag. ann. 1025. 1043. Hemeræum in Augusta Viromand. ann. 1015. Spicilegium Acherian. tom. 2. pag. 671. 673. Hist. Monmorenciacam pag. 13. Anecdota Marten. tom. 1. col. 154. etc.
Comitum etiam nomen interdum attributum legitur Advocatis Ecclesiarum Cathedralium, quod potissimum eruitur ex Charta Odonis Episcopi Tullensis ann. 1069. apud Hieronymum Vignerium in Familia Alsatica pag. 127. ex qua omnino docemur hosce Comites vassallos fuisse Episcoporum, ab iis institutos et depositos, et Advocatorum officio functos. Ejusmodi fuere Comites Cameracenses, et Virdunenses, quarum civitatum Episcopis ab Imperatoribus data est facultas eligendi Comitem, absque hæreditario jure, ut est in Charta Virdunensi, seu eligendi Comitem nude, ut in Charta Henrici Imp. pro Ertwino Episc. Camerac. ann. 1007. apud Colvenerium in Notis ad Baldricum. Neque, opinor, alii fuere Comites qui ratione Comitatuum suorum Ecclesiarum et Episcoporum erant vassalli, de quibus alias.
Comites, Centuriones qui centuriis et turmis militaribus præerant in exercitu, dicti apud Græcos recentiores. Constantinus Porphyrogenit. lib. 1. de Them. cap. 1 :
Κόμητας, τοὺς νῦν στρατηγούς.
Leo in Tact. cap. 3. § 10 :
Κόμης δέ ἐστιν ὁ τοῦ ἑνὸς τάγματος, ἤτοι ϐάνδου ἀφηγούμενος,
Idem :
Οἱ ϰόμητες, ἤγουν οἱ τῶν λεγομένων βάνδων ἄρχοντες.
Idem Constantinus in Tactic. pag. 9 :
Οφείλει ἕϰαστον τάγμα ἴδιον βάνδων ἔχειν ϰαὶ ϰόμητα ἔχειν φρόνιμον ϰαὶ ἀνδρεῖον, δυνάμενον πολεμεῖν μετὰ τῆς ἰδίας χειρός.
Labb. Gloss. Verb. Jur. : Κόμης, ὁ μίας ϰοόρτης ἄρχων, ᾧ ϰαὶ έϰατονταρχαὶ ὑποτάττονται.
Comes, Comitus, Italis Comito, Quel che nelle gallee commanda alla ciurma, Gallis Comite, Qui turmis ac copiis militaribus in navigiis præest. Leges Alfonsinæ part. 2. tit. 34. lege 4 :
Comitres [] son llamados otra manera, que son cabdellos de mar, so el Almirante, e assi cada uno dellos, ha poder de acabdellar bien los de su navio. Otrosi pueden judgar las contiendas que nascieren entre ellos, etc.
Acta Alexandri III. PP. :
Comites Galearum cum pecunia quam ferebant, ad vestigia Præsulis accesserunt.
Pactum initum inter Michaelem Palæologum Imperat. CP. et Genuenses ann. 1261. in Probationibus Historiæ nostræ Gallobyzant. pag. 12 :
Comites uniuscujusque Galeæ Perpera 6. et dimidium.
Infra :
Teneantur Admiratus, Comites et Naucleri dictarum Galearum, etc.
Eadem notione ϰόμης apud Græcos occurrit non semel. Nicetas in Isaacio lib. 1 cap. 6 :
Οἱ τοῦ βασιλιϰοῦ στόλου ϰόμητες.
Vide Leonem in Naumach. Annam Comm. pag. 336. et alios a Rigaltio et Meursio citatos. Glossar. med. Græc. col. 697. Δεύτερος ϰόμης, apud eamdem Annam pag. 290. qui post Protocomitem erat : πρωταϰόμης vero Amiralio suberat.
Comitus, Eadem notione. Sanutus lib. 2. part. 4. cap. 19 :
Comiti et Naucleri in magno numero necessarii sunt habendi.
Cap. 20 :
Indiget quælibet Galearum uno Comito.
Hinc emendandus Petrus de Vineis lib. 5. Epist. 78 :
Comati quarumdam galearum.
Legendum enim Comiti galearum, ut in Charta Caroli Regis Sicil. ann. 1274. apud Joan. Lucium lib. 4. de Regno Dalmat. pag. 180. Comitorum meminerunt Ogerius Panis lib 4. Annal. Genuens. ad ann. 1219. Bartholom. Scriba lib. 6. ann. 1247. 1263. etc.
Comites, in Anglia, appellantur Ducum, ut Vicecomites, Comitum filii. Vide Thomam Smith de Republ. Anglor. cap. 17.
Comes Ærarii. Comites sacri ac privati ærarii, in leg. un. Cod. Th. Qui a præbit. tiron. et eq. (11, 18.) id est, Comites sacrarum et privatarum largitionum, de quibus infra : qui Comites utriusque Ærarii, in leg. 2. C. Th. de Quæstor. (6, 9.) Dicuntur etiam Comites Ærarii nude. Comites largitionum per diœceses, in leg. 28. et 39. eodem Cod. de Appellat. (11, 30.)
Comites Alani, Una e Vexillationibus, quæ erant intra Italiam, in Notitia Imper. lib. 2. cap. 27. Erant autem ejusmodi Comites qui sub Magistris militum militabant, diversis cognominibus appellati : alii enim Comites Juniores, alii Seniores, alii Sagittarii, alii aliter dicebantur. Vide Henricum Valesium ad lib. 15. Ammiani.
Comes Annonæ, Cui cura incumbebat annonam in urbem transportandi : in Chron. Alexandr. pag. 894 :
Κόμης τοῦ ὀψαρίου.
Comes Aquarum et Aquaticus, appellatur Robertus Frisius a Galberto in Vita S. Caroli Comitis Flandr. num. 110. quod Citeriorem Frisiam, quam expugnarat sub ann. 1070. Zelandiam, et vicinas regiones, quas aquæ undique alluunt, obtineret. Ita Aquaticos Frisones, vocat Baldricus Noviomensis lib. 3. cap. 22. Eigil Fuldensis in Vita S. Sturmii Abbat. :
Aquosa Fresonum arva.
Versificator hujusce ævi, apud Henricum Rebdorff. ann. 1247. de Frisia :
Frisia, sentina mundi, cui munda bovina
Est focus, urina laxiva, serumque vina.
Vide Jacobum Eyndium lib. 1. Chron. Zeland.
Comites Archiatrorum sacri Palatii, de quibus est titulus in Cod. Theod. (6, 16.) ex Justinianeo. (12, 13.) Ita appellabantur[] ex Archiatris Palatinis ii quibus Imperatores Comitivæ dignitatem, interdum primi ordinis, interdum secundi pro merito concedebant, ut liquet ex lege un. hoc tit. Apud Gothos ea erat istius dignitatis prærogativa, ut illius sententia obortæ de re medica quæstiones dirimerentur. Senator lib. 6. Epist. 19. in formula ejusdem dignitatis :
Esto arbiter artis egregiæ, eorumque distingue conflictus, quos judicare solus solebat affectus.
Arcadii ἰατροῦ ϰαὶ ϰόμητος meminit Himerius Sophista pag. 71. Vide Archiatri.
Comes Capellæ. Chartam Ludovici Regis Hungariæ ann. 1358. in Historia Cortusiorum lib. 11. cap. 12. ita subscribit :
Ladislaus Præpositus Calmensis Comes Capellæ nostræ.
Apud Bohemos Episc. Olomucenses, Comites Capellæ regiæ inscribuntur : de qua dignitate dissertationem instituit Bohuslaus Balbinus lib. 5. Epitom. Rer. Bohemicar. pag. 346.
Comes Castrensis, Qui castrum a Principe feudi titulo possidet, ut ejus Guardiam, seu Castaldiam gerere debeat, Alemannis Burggravius. Petrus de Andlo lib. 2. de Imperio German. cap. 12.
Comes Castri, in Gestis Innocentii III. PP. pag. 66. Vide Castrensis, post Castrum.
Comites Cataphractarii, Una e decem Vexillationibus Comitatensibus, quæ erant sub dispositione V. I. Magistri Militum per Orientem. Notit. Imp. lib. 1. cap. 46.
Comes Civitatis, Qui in civitate judicis munus implet, eique præest : cujus dignitatis formulam exhibent Senator lib. 6. cap. 22. 23. et Marculfus lib. 1. Form. 8. Sidonius lib. 7. Epist. 2 :
Summatibus deinceps, et tunc Comiti civitatis non minus opportunis quam frequentibus excubiis agnosci, etc.
Gregorius Turon. de Vitis Patrum :
Armentarius Comes, qui Lugdunensem urbem his diebus potestate judicaria gubernabat.
In Concilio Toletano XIII. subscribit Valdericus Comes civitatis Toletanæ.
Comes Civitatis. In Dalmatia et Croatia singulæ civitates Prætores extraneos sub titulo Priorum eligebant, quos sæculis labentibus comites passim vocarent. Hi a Regibus confirmabantur, et cum judice, qui ex ejusdem civitatis Nobilibus eligebatur, jus reddebant, cum fas non esset Comitibus solis sine judicibus sententiam ferre, nec ipsorum ullo modo prævaleret opinio. Horum munus ut plurimum annuum erat, in Italia Potestati dicebantur. Vide Jo. Lucium lib. 3. de Regno Dalmat. cap. 12. lib. 4. cap. 5. 9. lib. 6. cap 2.
Comites Clibanarii, Vexillatio Palatina, sic dicta, sub dispositione V. I. Magistri Militum Præsentalis, in Notit. Imp. lib. 1. cap. 31.
Comes Comitum. Hunc titulum habuere Comites Loretelli in Regno Neapolitano sub Normannicis Regibus, qui interdum etiam Palatini Comites Loretelli inscripti leguntur, in variis tabulis laudatis in Notis ad Cinnamum pag. 455. ubi de eorum familia fuse satis egimus. Hanc autem dignitatem in Regno Siculo videntur obtinuisse, qualem apud Francos nostros Comites Campaniæ, apud Anglos Comites aliquot Palatini, apud Germanos Comites Palatini Rheni : et apud Reges Italiæ Comites Lomelli : quam quidem in Sicilia Comitis Palatini dignitatem habuit etiam, ni fallor, Henricus de Claromonte, qui in Charta anni 1412. apud [] Ughellum tom. 1. pag. 268.
Admiralius Regni Siciliæ et Comes Palatinus
inscribitur. Vide infra Comes Palatinus, et Ughellum tom 6. pag. 868. 873. tom. 8. pag. 357. 359. 364.
Comites Commerciorum, Quorum munus erat, ne ultra civitates destinatas commercium cum Barbaris esset, neve privati illicitas species emerent, lege secunda Cod. Quæ res venire non poss. (4, 40.) et leg. ult. Cod. de Commerc. (4, 63.) At ne illicitæ species ad Barbaros transferentur, Curiosorum munus erat, qui per littora et portus ad hoc dispositi erant. Comites Commerciorum, in Imperio Orientali sub dispositione Comitis sacrarum largitionum plures recenset Notitia Imp. lib. 1. cap. 73 :
Per Orientem et Ægyptum, per Mœsiam, Scythiam et Pontum :
in Occidente unicum per Illyricum.
Comites Sacri Consistorii vel Consistoriani, Qui sacro Augustorum Consistorio intererant, quorum dignitas magna primum fuit : adeo ut ad eam admissi tantum Præfecti Prætorio, Quæstores, Magistri officiorum, Comites sacrarum largitionum, etc. Postmodum ita appellati etiam Comites ordinis primi, de quibus mox. Τῷ περιϐλέπτῳ ϰόμητι τοῦ θείου συνεδρίου, in Concilio Calchedonensi Actor. 1. Vide Epistol. Anastasii Imp. ad Hormisdam PP. post Epist. 6. ejusdem Pontificis, Gruteri Inscript. pag. 438. 1. 1053. 10. Ambros. lib. 2. Epist. 13. Jacobum Gotofredum ad Codicem Th. dicto tit. (6, 12.) et ad leg. 2. eod. Cod. ad Legem Cornel. de Sicar. pag. 100. (num. 9. ad lib. 9. tit. 14. const. 3.) Salmasium ad Spartianum pag. 47. ubi plura de Consistorianis et Comitibus sacri Consistorii.
Comes Contariorum, seu Præpositus militibus qui Contis utebantur, quæ ϰοντάρια Græci nuperi appellant. Hos ϰονταράτους vocat Leo in Tact. cap. 12. n. 41. Passio S. Basilii Presbyteri n. 15 :
Καὶ ἐϰέλευσεν ϰόμητα... Κονταρίων δεροτομεῖν αὐτόν.
Comes Cortis, Curtis. Vide Cohortales. Gloss. med. Græc. in Κόρτη.
Comes Cubiculariorum, Dignitas in Palatio Regum Gothicorum Hispaniæ, cujus mentio in Concil. Toletano IX. et in Charta Cindesvinti Regis æræ 684. apud Anton. de Yepez in Chronico Ord. S. Benedicti tom. 2. Comes Cubiculi, in Concil. Toletano XIII.
Comes Curiæ, in Decretis Andreæ Hungariæ Regis ann. 1222. § 6. qui Comes Curialis, in Charta Colomani Regis Hung. ann. 1111. apud Joan. Lucium lib. 3. de Regno Dalmat. cap. 4. et in Historia Salonitana Thomæ Archid. cap. 39. ubi inter Proceres Curiæ Hungariæ recensetur. Hauserant, ut probabile est, Principes Hungari hanc dignitatem a Regibus Croatiæ, in quorum Palatiis præcipuum locum obtinebat, ut constat ex Crescimiri Reg. Diplomate ann. 1067. apud eumdem Lucium lib. 2. cap. 8. in quo subscribit Boleslaus Curialis Comes. Horum forte eadem fuit functio, quæ apud Germanos et Gallos Comitis Palatii.
Comes Dispositionum, Qui Dispositionibus Principis præerat, in Cod. Theod. (6, 26.) et Justin. (12, 19.) tit. de Proximis :
Comitibus dispositionum, cæterisque qui in sacris scriniis militant :
de qua dignitate copiose egerunt Pancirolus ad Notit. Imp. lib. 1. cap. 97. et Jac. Gotofredus ad d. titul. Cod. Theod. Vide Dispositio.
Comes Domesticorum, Qui equitibus [] vel peditibus Prætorianis, ita nuncupatis, de quibus suo loco, præerat. In Concilio Ephesino part. 1. cap. 35 :
Candidianus
dicitur
religiosorum domesticorum Comes
, Κόμης τῶν ϰαθοσιωμένων δομεστίϰων. Ita in Concilio Calchedonensi Act. 1. Hac dignitate functi Diocletianus, ut auctor est Zonaras, et Aurelius Victor, Justinianus et Michael Balbus, antequam imperarent. Vide Epist. 37. Hormisdæ PP. Hujus mentionem agunt præterea Inscriptiones apud Grut. 192. 1. 412. 4. et apud Ægid. Gelenium in Sacrario Coloniensi pag. 408. Notitia Imp. lib. 1. cap. 89. lib. 2. cap. 42. 43. Senator qui formulam exhibet lib. 8. Epist. 12. S. Augustinus Ep. 79. Ammianus lib. 14. 20. 26. 27. 31. Gregorius Turon. lib. 2. Hist. cap. 8. 9. Eginharti Annal. ann. 821. Anonymus in Gestis Constantini M. pag. 479.
Comes Domesticus Ordinis Primi, in veteri Inscript. apud Grut. 406. 1.
P. Carpentier, 1766.
Comes Domni Apostolici Farulfus ultimus inter proceres imperatori assidentes in judicio ann. 881. recensetur, apud Murator. tom. 2. Antiq. Ital. med, ævi col. 931. Vassallum ecclesiæ Romanæ intelligo.
Comes Domorum, dignitas cujus non semel mentio in Codice Theodosiano, et in Notitia Imperii. Hic autem præerat possessionibus seu prædiis ad Principem spectantibus. Vide Jacobum Gotofredum ad l. 2. Ch. Th. de Palatin. sacr. larg. (6, 30.) et Scholiastem Juliani Antecessor. cap. 82.
Comes et Dux. Testamentum seu Charta Rudesindi Episcopi Dumiensis æræ 930. apud Ant. de Yepez in Chron. Ord. S. Benedicti tom. 5. subscribunt Veremundus Princeps, deinde Episcopi aliquot et Abbates, quos subsequuntur alii, singuli cum hoc titulo, Comes et dux, quorum postremus est Meneonus Gavini nunc Comes nunc Dux, postmodum nudi Comites, et alii.
Comes Equorum Regiorum, τῶν βασιλιϰῶν ἲππων Κόμης, apud Pachymer. lib. 1. cap. 11. Vide Comes stabuli.
Comes Excubitorum, Qui excubitoribus Principis præerat, apud Vigilium PP. Epist. 15. Gregorium M. lib. 1. Epist. 31. lib. 2. Ind. 11. Ep. 62. Joannem Biclariensem ann. 4. Justini, Theophanem pag. 229. in Chronico Alexandr. pag. 879. etc. in sexta Synodo Act. 1. fit mentio Anastasii τοῦ ϰόμητος τοῦ βασιλιϰοῦ ἐξϰουϐίτου. Vide Excubitus et Excubitores.
Comes Foederatorum, apud Anastasium in Hist. Eccl. pag. 66. qui Theophani, Cedreno pag. 341. et aliis, ϰόμης τῶν φοιδεράτων. Τουρμάρχης τάγματος τῶν φοιδεράτων, Zonaræ pag. 104. Ἡγεμὼν τοῦ τῶν φοιδεράτων τάγματος, Scylitzæ pag. 487. qui præterea meminit τάγματος τῶν φοιδεράτων pag. 755 ; postmodum Ἑταιρειάρχης dictus. De Fœderatorum cohorte in Palatio Principis militante dixi ad Annam Comnenam pag. 227. Vide infra in Fœderati.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Comes Forensis. Statuta Ecclesiæ Lugdun. ann. 1251. apud Acherium tom. 9. Spicil. pag. 71 :
Statutum est, ut omnes Canonici in sua institutione jurent, quod servent Statuta et Consuetudines Ecclesiæ, et permutationem Comitis forensis.
Ubi Comitem forensem non alium puto, quam Advocatum Ecclesiæ Lugdunensis. Advocatos Ecclesiarum Cathedralium Comites appellatos fuisse, paulo superius dictum est.
P. Carpentier, 1766.
Perperam de Advocato ecclesiæ Lugdunensis hæc explicantur : agitur enim de solemni permutatione facta inter [] Comitem Forensem et capitulum ejusdem ecclesiæ, quam refert Menester. in Hist. Lugdun.
Comes Formarum, Qui aquæductibus publicis instaurandis vel extruendis præfectus erat, in urbe Roma potissimum. Sub dispositione Præfecti urbis recensetur in Notitia Imp. lib. 2. cap. 7. Ædilis formarum, in lapide Neapolitano apud Capacium lib. 1. cap. ult. Curator formarum, Senatori lib. 7. Epist. 6. ubi hujus dignitatis formulam exhibet. Istius Magistratus meminit etiam Gregorius M. lib. 10. Epist. 22. Vide Eorma.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Comes Galeæ, Galeæ præfectus. Marchisius lib. 5. Annal. Genuensium ad ann. 1220 :
Qui ipsam et homines ejus a præfato Comite jam dictæ galeæ... reddere nullatenus voluerunt.
Vide supra Comes, Comitus.
Comes Galliæ. Vita S. Lupicini Abbat. Jurensis n. 8 :
Vir quondam illustris Agrippinus sagacitate prædictus singulari, atque ob dignitatem militiæ sæcularis Comes Galliæ a Principe constitutus.
In Charta Caroli C. apud Joannem a Bosco in Vienna, Odulfi Comitis Galliarum fit mentio.
Comes Gildoniaci Patrimonii, sub dispositione Comitis rerum privatarum, in Notit. Imp. lib. 2. cap. 41. quod Gildo Comes in Africa possederat, qui cum esset utriusque militiæ Magister in eadem provincia, post Theodosii Magni decessum arrepta Tyrannide, a Fratre Mescelzere jussu Honorii profligatus et necatus est, ejusque bona publicata, quæ Gildonis patrimonium dicta sunt. Vide Pancirolum.
Comes Hirsutus, apud Anonymum de Fundat. Monasteriorum Germaniæ post Chronicum Montis Sereni pag. 277. et in Vita Balduini Lutzemburg. Episcop. Trevir. lib. 3. cap. 5. Idem qui Comes Silvester, de quo infra. Georgius Hirsutus Comes anno 1323. Henricus, Georgius, Conradus, Rupertus Hirsuti Comites, Fridericus Silvestris Kirchpergæ, Joannes Silvestris Dunæ Comites, apud Browerum lib. 17. Annal. Trevir. pag. 978. 986. 1. Edit. Le Comte pelu, in Chronico Flandriæ vernaculo pag. 34. 52. Gloss. Gr. Lat. : Δασύς, hirsutus, pilosus.
Comes Horreorum, in l. un. Cod. de Pist. lib. 11. (16.) Pistrini Principis Curator.
Comites Italiciani et Galliciani, in l. un. Cod. Th. de Consularib. (6, 19.) sunt Comites Largitionalium titulorum, reique tributariæ et thesaurorum per Præfecturam Prætorianam Italiæ et Galliarum, qui alias Comites diœceseon, vel Comites largitionum per diœceses dicuntur.
Comes Largitionum Comitatensium, ὁ τῶν ϰομιτατησίων λαργιτιόνων ϰόμης, in Epistola Petri Alexandrini apud Theodoritum lib. 14. cap. 22. id est, thesaurorum, qui in Comitatu Principis una cum ipso Comite versabantur. Erant enim et alii Imperatorum thesauri, in provinciis scilicet et urbibus singulis, de quibus in l. 3. Cod. Th. de Privileg. eor. qui in sacro palat. milit. (6, 35.) qui Comites largitionum per diœceses dicuntur in Not. Imp. lib. 1. cap. 73. et in leg. 3. Cod. Fin. regund. (3, 39.) Hinc Largitionales Comitatenses, in leg. 6. Cod. Th. de Divers. offic. (8, 7.) dicuntur Officiales Comitis largitionum Comitatensium. []
Comes Sacrarum Largitionum. Magno de Notis Juridicis :
scl. cm. Sacrarum largitionum Comes,
Qui thesauris sacris ac publicis præerat et largitionibus Principis, quas ille Magistratibus, militibus et subditis erogabat. Mamertinus in Gratiarum actione :
Primum thesaurorum omnium mandata custodia et dispensatio largiendi. Ærarii publici curator,
eidem Mamertino, sed maxime illius pecuniæ quæ ex Imperariis thesauris advecta erat, ἐφ᾽ ᾧ τοὺς ἀριστεύοντας ἐν ταῖς μάχαις τὰ προσηϰοντα ϰομίζεσθαι γέρα, ut loquitur Agathias lib. 3. unde et Comes sacrarum remunerationum interdum appellatus. Claudianus in Consul. Manlii Theodori :
Hinc sacræ mandantur opes, orbisque tributa.
Sed de hac dignitate passim Notitia Imperii, Codex Theod. et Justin. Senator lib. 6. Epist. 7. et alii Scriptores. Vide Largitiones.
Comes Sacrarum interdum nude dictus legitur, ut apud Senatorem lib. 5. Epist. 40. lib. 8. Ep. 16. Acta Conciliabuli Ephesini :
Ἰωάννης ϰόμης τῶν σαϰρῶν,
ubi perperam vetus Interpres Comitem sacrensem vertit. Alibi :
Κόμης τῶν σαϰρῶν λαργιτιόνων
appellatur. Ita etiam in leg. 120. Cod. Th. de Decurion. (12, 1.) in Inscript. apud Gruter. 1056. 8. et in Historia S. Clementis I. PP.
Comes Largitionum, nude. Magno de Notis :
c. largn. Comes Largitionum.
Ita porro sæpe etiam appellatur Comes largitionum per diœcesim, id est, specialis, qui titulo Perfectissimi gaudebat, cum Comes sacrarum largitionum inter illustres militaret. Vide Gothofr. ad l. un. Cod. Th. de Consularibus. (6, 19.)
Comites Largitionum per omnes diœceses, in Notitia Imperii, qui in singulis Præfecturis Palatii, sacras largitiones administrabant, sub dispositione Comitis sacrarum largitionum, cui respondebant. Ejusmodi fuit Comes largitionum per Illyricum, in eadem Notitia, etc.
Comes Legum, seu Professor in Jure. Epitaphium Rebuffi J. C. Magalonæ :
Orate pro Domino Jacobo Rebuffi legum Comite Monspelii, cujus anima in domino requiescat, qui obiit anno ab Incarnat. Dom. 1428. die 21. mensis Martii.
Comes Liber, ut Fragipani, Ursini, etc. hoc est Zlunii, Blagai, etc. Ita Sambucus in Gloss. ad leges Hungaricas, et Auctor de Statu Hungariæ.
Comites Limitum vel Limitanei, Qui limitibus Imperii Romani præerant, et castris vel castellis in iis extructis. De his copiose egit Pancirolus in Notit. Imper. Orient. cap. 139. Sidonius Carm. 2 :
.... Comitis sed jure recepto,
Danubii ripas, et tractum Limitis ampli
Circuit, hortatur, disponit, discutit, armat.
Annales Eginharti ann. 826 :
Ad Baldericum et Gerhostum Comites et Avarici Limitis custodes.
Infra :
Cum suis Optimatibus et Hispanici Limitis custodibus.
Comes Littoris Saxonici per Britanniam, in Notitia Imp. Occident. cap. 72. cujus munus erat littus per opportuna loca præsidiis ad Barbarorum latrocinia communire. Cum autem Romani e Britannia cessissent, Vortigernus, qui maximæ Britanniæ parti cum imperio præfuit, Cantio Guorongum præfecit, id est, Proregem : quo nesciente, hanc regionem (ut habent Nennius et Malmesburiensis,) [] statim Hengisto Saxoni, in gratiam Rowennæ ejus filiæ, quam misere deperibat, gratis concessit. Hinc primum Saxonum in Britannia regnum constitutum, illis Cantuaria-ric dictum, quod post annos 320. Baldredo ultimo Rege defuncto, in Occiduorum Saxonum potestatem devenit, quibus ad Normannorum usque imperium paruit. Igitur contra hos Saxones Romani limitem Britannicum, qui supererat, servavere, quibus Comitem præfecerunt. Vide Cod. Th. (7, 16.) et Justin. (12, 44.) tit. de Littorum et itinerum custodia, Camdenum m Cantio, Pancirolum in Notit. Occident. cap. 72. Isaacum Pontanum in Disquisit. Hist. etc.
Comes Mansuariorum. Nithardus lib. 3. pag. 372 :
Mandaverant etiam huc avunculus ejus, necnon et Gislebertus Comes Mansuariorum, etc.
Idem forte qui Mansionarius in Regum Francorum aula, de qua dignitate, suo loco : et
Comes Mansionarii, in Annalibus Francor. Metens. ann. 895 :
Cum in regnum reverteretur, Folconem Episcopum, et Adalongum Comitem sui Mansionarii ad Arnulfum cum exeniis a Carolo missis, venientes in media via offenderunt.
Comites Marcarum, Iidem cum Marchionibus. Comites marcæ Hispanicæ, apud Eginhartum in Annalib. ann. 822.
Aureolus Comes qui in confinio Hispaniæ atque Galliæ trans Pireneum... residebat
, apud eumdem ann. 809. Annales Franc. Bertiniani ann. 799 :
Wido Comes qui in marca Britanniæ præsidebat.
Vide sub ann. 821. Hinc ejusmodi marcarum Præfecti promiscue Comites et Marchiones dicuntur.
Comes Marescallus, in Anglia dictus ex Comitibus qui Marescalli dignitate donabatur, cum non nisi Comitibus conferretur. Ita porro potissimum dicti Comites Penbrochiæ, quos et Striguliæ vocant, quod quasi ex hæreditaria successione hac dignitate donati fuerint. Tradit Matth. Paris ann. 1241. Comitem Marescallum, Gilbertum nempe Penbrochiæ Comitem, in hastiludio occubuisse. Et ann. 1245 :
Comes Marescallus Walterus viam universæ carnis ingressus est.
Adde pag. 432. Extincta vero prima Comitum Penbrochiensium stirpe, aliis Comitibus eadem dignitas collata. Ricardus II. Rex Angliæ Thomam de Mowbray Comitem Notinghamiæ per Chartam suam dat. 12. Jan. ann. 9. Comitem Marescallum Angliæ denuntiavit. Liber feodalis scriptus anno 20. Edw. III :
Prior de Massingham tenet in magna Massingham quartam partem feodi Militis de Comite Marescallo.
Vide Thomam Walsing. pag. 327.
Comes Maritimi Tractus, in Britannia, apud Ammianum lib. 37. Custodes littorum, in Chron. Normann. tom. 2. Hist. Franc. pag. 524. Chronicon Moisiacense ann. 814 :
Disposuit et marchas suas undique : nam et præsidia posuit in littore maris, ubi necesse fuit.
Vide Annales Franc. Bertin. ann. 820.
Comites Maritimæ, Qui ad custodiendam maritimam deputati erant, ut est in Capitul. Caroli M. lib. 4. cap. 5. Hariulfus lib. 2. Chron. Centul. cap. 6 :
Cui etiam ad augmentum Palatini honoris totius maritimæ terræ Ducatus commissus est.
Lib. 3. cap. 9 :
Ejusdem Regis Caroli... dono et prece Comitatum maritimæ provinciæ suscepit.
Adde cap. 10. Vide eumdem in Vita Angilberti cap. 1. § 3. Custodia maritima apud Eginhardum Ep. 22. et in Capitul. Caroli Cal. tit. 13. cap. 2. ap. Attiniac. ann. 854. Annales [] Francor. Bertiniani ann. 800 :
Littus Oceani Gallici perlustravit, et in ipso mari, quod piratis infestum erat, classem instituit, præsidia disposuit, Pascha in Centulo apud S. Richarium celebravit.
His suberant Vicecomites, qui Maritimæ, pariter appellabantur : ut est in veteribus Chartis ii quos hodie Vicomtes de Marennes, in Santonibus dicimus.
Comes Metallorum per Illyricum, sub dispositione Comitis sacrarum largitionum, in Notitia Imperii cap. 73. qui ex auro in metallis invento portionem Principum debitam exigebat, in fluminibus etiam, vel fodinis aurum legentes. Vide leg. 1. C. de Metallar. (11, 7.) et leg. 7. et 8. Cod. Th. eod. tit. (10, 19.)
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Comes de Militia, Dux, Tribunus militum, tom. 3. novæ Gall. Chr. col. 490 :
Adalardus filius Henrici Comitis de militia Caroli Magni, etc.
Comes et Magister utriusque Militiæ, in veteri Inscriptione.
Comes Notariorum, Dignitas in aula Regum Gothicorum Hispaniæ, cujus mentio in Concilio Toletano VIII. IX. et XIII. et in Charta Cindasuinthi Regis æræ 684. apud Anton. de Yepez in Chronico Ordin. S. Benedicti tom. 2. Præcipuus forte inter Notarios, et idem qui Primicerius Notariorum.
Comes Novellus dictus Bertrandus de Balcio Comes Montiscaveosi et Andriæ, Il Conte novello, apud Joann. Villaneum lib. 9. cap. 72. etc. Albertus Argentin. ann. 1345 :
Socer autem prædicti Humberti, quem uxor ejus clam receperat, Comes Novellus a novitate est dictus.
Comes Numeri, seu cohortis, eidem præfectus. Simeon Metaphrastes in Martyrio S. Georgii n. 2 :
Καλῶς οὖν ἐϰπονηθεὶς τὰ πολέμια, Κόπης τοῦ Νουμέρου τῶν Ἀνιϰώρων ἐπιφανεῖ προχειρίζεται.
Vide Anonymum in Miraculis ejusdem sancti Georgii ex Biblioth. Ambrosiana num. 9.
Comes Obsequii, Qui Obsequio et comitatui Imperatoris præerat. Epistola 1. Gregorii II. PP. septimæ Synodo præfixa :
Nezeuxias, qui tum Comes obsequii ejus erat,... in peccato suo interiit.
Ubi Interpres Græcus, ϰόμης τῆς πομπῆς ἀυτοῦ. Et Epist. 2 :
Si quis a te purpuram... abstulerit et regii obsequii ordines : τὰς τάξεις τῶν πομπῶν.
Meminit præterea eadem septima Synodus Petronæ Κόμητος τοῦ θεοφυλάϰτου βασιλιϰοῦ ὀψιϰίου. In sexta Synodo, Act. 1. fit mentio Nicetæ Κόμητος τοῦ βασιλιϰοῦ ὀψιϰίου, ϰαὶ ὑποστρατηγοῦ Θράϰης. Habetur in Diurno Romano cap. 1. num. 4. formula Epistolæ seu superscriptionis ad Comitem Imperialis obsequii et Exarchum : ubi non intelligitur quivis Palatii Comes, ut censuit Editor. Vide Obsequium.
Comes Officiorum. ὀφφιϰίων Κόμης, in Clementina Epitome de Gestis sancti Petri cap. 164. qui Κόμης τῶν θείων ὀφφιϰίων, in Martyrio sancti Clementis cap. 15. apud eruditissimum et amicissimum Joannem Bapt. Cotelerium : nescio an alius a Magistro officiorum : de qua dignitate suo loco. Lex 2. Cod. Th. de Metallis (10, 19.) inscribitur ad Rufinum Comitem officiorum : sed Jacob. Gotofredus Comitem Orientis scribendum censet.
Comes Ordinis Primi. Cujacius et alii observant Comitum gradus in Palatio primum distinxisse Constantinum M. quod ex Eusebio in Vita ejusdem Constantini lib. 4. cap. 1. colligunt, quod ante Constantinum nulla Comitum ejusmodi mentio occurrat. At longe ante [] Constantinum Comitivam hanc obtinuisse contendit Henricus Valesius ad Eusebium. In tres autem gradus divisi isti Palatini Comites, quorum primus Comitum ordinis primi dictus est. Magno de Notis : C. O. P. Comites ordinis primi. Porro Comitis ordinis primi prærogativa gaudebant præcipui ex Magistratibus Palatinis, de quibus in Codice Theod. lib. 6. tit. 13. 14. 15. 16. 17. 18. 20. 21. et in antiquis Inscript. apud Gruterum 347. 8. 406. 1. et apud Sirmondum in Notis ad Sidon. Carm. 9. Horum alii Comites ordinis primi intra Palatium dicebantur, qui scilicet in Palatio militabant, ut in aliis inscript. apud eumdem Gruter. 361. 1. 363. 2. 407. 8. 493. 5. 1094. 6. vel Comites ordinis primi in Consistorio, apud eumdem 438. 1. 465. 8. Ea enim Comitum ordinis primi fuit prærogativa, ut iis Consistorium Principis ingredi fas esset, si vocarentur, ut est apud Senatorem in formula Comitivæ primi ordinis, lib. 6. Epist. 12. Vide eumdem lib. 2. Epist. 28. lib. 6. Epist. 13. et Salmasium ad Pollion. pag. 307.
Comitum Ordinis Secundi mentio est in leg. 2. Cod. Th. de Comitibus rei milit. (6, 14.) leg. 27. 18. de Proxim. Com. dispos. (6, 26.) leg. 8. de Agent. in reb. (6, 27.) et apud Gruterum 361. 1. 363. 2. et 438. 1. Ex quibus colligitur Comitivam ordinis secundi gradum fuisse ad Comitivam primi. Vide Senatorem lib. 7. Ep. 26.
Comitum denique Ordinis Tertii mentio est in leg. 127. Cod. Th. de Decur. (12, 1.) leg. 9. et 20. de Suariis, (14, 4.) et leg. 17. de Proxim. Comit. dispos. (6, 26.) Iidem videntur qui Comites minores et inferiores, in quorum numero erant Tribuni, dicuntur in leg. 2. Cod. Th. Ne Comitib. et Tribun. lav. præstentur. (7, 11.) Gloss. Græc. Lat. Κόμης, ἢτοι τριϐοῦνος.
Comes Orientis, sub cujus dispositione erant Orientis provinciæ, quas Marcellinus lib. 14. et Notitia Imperii lib. 1. cap. 1. recensent, ut auctor est Zozimus lib. 5. unde hanc dignitatem μείζονα ἀρχὴν vocat Libanius. Magno de Notis :
com. or. Comes orientis.
Hujus dignitatis non semel meminit idem Ammianus, Notitia Imperii lib. 1. cap. 104. S. Ambrosius Epist. 17. etc.
Comesὀψαρίου, seu obsoniorum, qui eorum curam gerebat, in Chronico Alex. pag. 894. Vide Comes Annonæ. Alias ὀψάριον Græcis recentioribus Piscem sonat.
Comes Pagi, id est provinciæ, vel civitatis, apud Lupum Ferrariensem Epist. 24. Ratpertum Monachum de Casib. S. Galli cap. 1. et in Capitulis Caroli Mag. lib. 6. cap. 100. 101. in Fragment. Capitular. edit. a Stephano Baluzio cap. 8. etc. Additio 4. Ludovici Imp. ad Capitula Caroli M. cap. 79 :
Comites autem reddant rationem de eorum pagensibus, etc.
Vide Marculfum lib. 1. Form. 8. et Grotig. de Antiquitate Reipublicæ Bavaricæ pag. xxxi.
Comites Palatini, generatim dicti, Qui in Palatiis Regum militabant, seu qui in eorum erant obsequio, quos vulgo nude Palatinos alii nuncupant. Comites a latere appellantur a Jona in Vita S. Columbani cap. 28 :
Is Virum Dei summo gaudio excepit, seque curaturum ait, ut ad Theodeberti aulam perveniat, nec opus esse aliis a Regis latere Comitibus.
Chronicon Moriniacense lib. 2. pag. 366 :
In curia Amaurici de Monteforti, post Palatinos Comites in Provincia ista viri excellentissimi.
[] Vide Palatinus. Sed præ cæteris
Comites Palatini appellati, qui in Regum Palatiis Juris auctoritate judicum officio fungebantur, ut est apud Joannem Sarisber. Ep. 263. Illud autem sic describitur ab Hincmaro Opusc. de ordine et offic. Palatii cap. 21 :
Comitis Palatii inter cætera pene innumerabilia, in hoc maxime sollicitudo erat, ut omnes legales quæ alibi ortæ propter æquitatis judicium Palatium aggrediebantur, juste ac rationabiliter determinaret, seu perverse judicata ad æquitatis tramitem reduceret, etc.
Cognoscebant igitur Comites Palatini de causis omnibus quæ nullo medio ad Palatium devolvebantur, quæ quidem Palatinæ inde appellantur in Capitulis Caroli M. ann. 797. cap. 4. et alibi passim. Walafridus Strabo lib. de Reb. Eccl. cap. 31 :
Quemadmodum sunt in Palatiis Præceptores vel Comites Palatii, qui sæcularium causas ventilant : ita sunt et illi quos Capellanos Franci appellant, Clericorum causis prælati.
Ut porro causas ad Palatium pleno jure cuivis licitum fuerit adducere, satis colligitur ex Lege Longob. lib. 2. tit. 52. § 23. tit. 55. § 20. Lothar. I. 64. Carol. M. 28. Cap. Caroli M. lib. 3. cap. 59. etc. Vide præterea Capitulare 2. Ludov. Pii ann. 819. cap. 4.
Cognoscebant præterea de Causis reipublicæ, seu publicis, id est, quæ Regem spectabant, aut Regiam dignitatem, vel publicam utilitatem, uti pluribus probatum in Dissertat. 14. ad Joinvillam, ubi de Comitibus Palatii fuse satis disseruimus.
Erant denique certæ causæ, quæ ex Principum privilegiis solum Comitem Palatinum spectabant. Charta Pipini Regis Aquitaniæ pro Ecclesia S. Juliani Brivatensis ann. 835 :
Liceat eis qualemcunque sibi sua sponte elegerint advocatum habere, ipsumque advocatum nemo præsumat temerario ausu distringere, vel in tortum mittere : sed nostro coram Comite Palatii Ecclesiam prælibati Martyris videlicet S. Juliani absque alicujus inquietudine vel morarum dilatione liceat inquirere.
Capitulare Ludovici Pii Imp. de Monasterio S. Crucis Pictaviensi cap. 3 :
Ut res Monasterii quas modo habent, non prius ab ullo auferatur, quam aut ante Domnum Pipinum, aut ante Comitem Palatii illius, præfata ratio reddatur.
Sedebant autem Comites Palatini in Palatio cum Assessoribus, quos Scabinos Palatii vocat Chronicon S. Vincentii de Vulturno. Hinc legimus apud Monachum Sangallensem, Comitem Palatii in medio Procerum suorum concionantem. Vita S. Præjecti :
Ad Palatium properat, et ut mos est, apud Regis aulam, in loco ubi causæ ventilantur, introiit.
Vita S. Pharonis cap. 79 :
Dum leges publice, quæ quotidie discutiebantur ipso in palatio, multos constringerent ad sæcularia judicia.
Interdum et sæpe Reges ipsi Palatinis istis placitis intererant, cum ipso Comite Palatii, ac causas dijudicabant. Cujus moris exempla aliquot in eadem Dissertatione indicavimus, aliudque exstat apud Ughellum tom. 1. part. 2. pag. 337. quibus addere hoc loco lubet identidem Reges ipsos ac Principes subditis suis jus dixisse. Fortunatus lib. 6. Poem. 4. de Chariberto Rege :
Si veniant aliquæ variato murmure causæ,
  Pondera mox legum Regis ab ore fluunt.
Quamvis confusas referant certamina voces,
  Nodosæ litis solvere fila potes, etc.
[] Capitulare 3. Ludovici Pii cap. 3 :
Sciatis ob hanc causam nos velle per singulas hebdomadas uno die in Palatio nostro ad causas audiendas sedere : ut per hunc aut illum Comitem et providentia Missorum, et obedientia populi manifestius appareat.
Adde cap. 14. Capitul. Wormatiense ann. 829. cap. 14. Addit. IV. Capit. cap. 83. al. 115. et Concilium Parisiense VI. lib. 2. cap. 3. etc. Ut porro inter tertiæ stirpis Reges sanctus Ludovicus populis sibi subditis ad portam Palatii jura dixerit, fuse ostendimus in Dissert. 2. ad Joinvillam. His autem addam quæ in hanc sententiam habentur in secunda Curia Generali Catalaniæ sub Jacobo Rege Arag. M. Febr. ann. 1299 :
Item quod nos et successores nostri in quacumque civitate vel villa terræ nostræ erimus, qualibet hebdomada in Die Veneris teneamus personaliter audientiam gentibus nostris pro tenendo jure ipsorum de eo quod coram nobis exposuerint. Et si in die Veneris non possemus intendere, quod in prædictis intendamus et faciamus die crastina.
Adde Foros Aragonenses pag. 15. Edit. 1624.
Neque tantum in Palatio jus dixere Comites Palatini, sed etiam in provinciis. Auctis enim et longius productis Regni ac Imperii finibus, quo subditorum levaretur labor, ac eorum impensis parceretur, mittebantur subinde Comites Palatii, qui supremo jure Justitias, ut tunc loquebantur, facerent, et causas, quas ab iis dirimi ac judicari necesse erat, terminarent. Nullis quippe, ait Theodoricus apud Senatorem lib. 4. Ep. 40. necessitatem longinquitatis imponebant Reges nostri, nisi qui suis hoc commodis expedire cognoscebant. Hinc sæpe legimus missos in Italiam Comites Palatinos, ad justitias faciendas. Vide Ughellum tom. 1. part. 2. pag. 337. Neque tamen iis fas erat Potentiorum causas sine Regia jussione finire, sed tantum pauperum, et minus potentum, ut est in Lege Longob. lib. 2. tit. 45. § 1. Carol. M. 43. in Capitul. 3. ann. 812. cap. 2. et lib. 3. Capitul. cap. 7. Ejusmodi autem Comites Palatini postmodum in singulis majoribus provinciis constituti ab Imperatoribus, qui vice Regia supremo jure causas dirimerent, præsertim apud Alemannos. Speculum Saxonicum l. 3. art. 35 :
Quælibet provincia terræ Theutonicæ habet suum Palansgravionatum, (i. Comitatum Palatinum) Saxonia, Bavaria, et Franconia.
Comitum Palatinorum in Bajoaria mentio est apud Conradum Uspergens. anni 1102. in Vita et Translatione S. Domitian. Ducis Carinthiæ n. 3. in Speculo Saxon. lib. 3. art. 53. § 1. Vide Dissert. ad Joinvill. pag. 231.
Comites Palatini in Saxonia, non semel etiam occurrunt, quorum Genealogiam contexuit Reineccius in Appendice ad Witikindum de quibus etiam copiose liber de Fundatione Monasterii Gozecensis.
Comites Palatini ad Rhenum in Franconia notiores sunt, quam ut de iis dici quidquam debeat. De his inter alios plura Tolnerus in Hist. Palatinat.
Comites Palatini in Lusatia, habentur apud Lambertum Schaffnaburg. ann. 1057.
Comitem Palatinum Ottonem filium in Burgundiæ Comitatu instituisse Fridericum I. auctor est Golutus lib. 2. Rerum Sequan. cap. 37. Ita in Anglia hanc dignitatem aliquot Comitibus attributam infra docemus.
Jam vero Comitum Palatinorum [] summa erat auctoritas, ut qui vice sacra judicarent, et supremo jure. Chronicon Mauriniacense pag. 365. de Theobaldo Comite Campaniæ :
Qui Comes Palatinus, et infra Franciam secundus a Rege, etc.
Charta Caroli M. apud Ughellum tom. 2. Italiæ sacræ pag. 187. 188 :
Hujus nostræ confirmationis pagina concedimus ejusdem Episcopi Misso vel Vicedomino, ut sit noster Missus, et habeat potestatem deliberandi atque adjudicandi tanquam nostri Comes Palatii.
Adde pag. 200. 203. et tom. 4. pag. 900. Ordericus Vitalis lib. 4. pag. 522 :
Quid loquar de Odone Bajocasino Præsule, qui Consul Palatinus erat, et ubique cunctis Angliæ habitatoribus formidabilis erat, ac veluti secundus Rex passim jura dabat ? principatum super omnes Comites et regni optimates habuit, et cum thesauris Cantiam possedit, etc. Regalem habere potestatem in omnibus
dicuntur, apud Bractonum lib. 3. tract. 2. cap. 8. § 4. et in veteri Constitutione, quam edidit Goldastus, Comes Palatinus refertur
adeo amplam potestatem, jurisdictionem et auctoritatem habere, ut dempta Regia dignitate, nullus omnino justitiariorum ampliorem, sed neque parem habeat.
Ex eo etiam forte Comitis Palatini dignitas Monarchia Palatii appellatur. Liber de Fundatione Gozecensis Monasterii ann. 1153. de Dedone Comite Palatino Saxoniæ :
Unde in expeditione Hungarica per Regem Henricum in anno Incarnationis Domini 1040. facta, quia cunctis virtute militari se prætulit, primus stirpis suæ Monarchiam Palatii a Rege promeruit.
Mox :
Eo defuncto, quia filium legitimum non habuit, Monarchiam Palatii Dominus Fridericus Germanus ejus a Rege suscepit.
Comites Palatinos habuit Francia nostra, ut pluribus docuimus in eadem Dissertat. 14. ad Joinvillam, ab ipsis Regum nostrorum incunabulis, qui in eorum Palatiis, causis publicis præerant, easque dijudicabant. Idque probavimus potissimum ex eorum serie, quam hoc loco iterum describi haud gravate, ni fallor, feret eruditus lector, cum rem præsertim haud adeo tritam Scriptorum auctoritate firmari intersit. Hacce itaque dignitate insigniti occurrunt Gucilio, sub Sigiberto Rege Austrasiæ, apud Gregor. Turon. lib. 5. cap. 19. Trudulfus et Romulfus, sub Childeberto, apud eundem lib. 9. cap. 12. 30. Tacilo, sub Dagoberto I. in Gest. Dagob. Regis cap. 37. S. Wandregisilus, sub eodem Dagob. Comes Palatii, in Vita MS. S. Godonis Monachi, Comes Palatinus indigitatur in illius Vita, in Chronico Malleacensi et apud Molanum, ut et Badefridus, pater sanctæ Austrebertæ, in Vita ejusdem Sanctæ cap. 1. num. 4. Aigulfus, sub Clodoveo II. in ejusdem Regis Diplomate pro Monasterio Sandionysiano. Berthorius, sub eodem Clodoveo, in Chron. Fredeg. cap. 90. Rigobertus S. Bertæ parens, in Vita ejusdem Sanctæ. Andobaldus, sub Chlotario III. in Tabulis Mon. S. Benigni. Marso, sub Clodoveo III. in Placito quod habetur tom. 2. sæculi 3. SS. Ord. S. Bened. pag. 617. Warno, sub eodem Clodoveo et Chilperico ibid. pag. 618. 622. Andramnus sub eodem Clodoveo, ibid. pag. 619. Chrodebertus, sub Theodorico II. in Vita S. Leodegarii cap. 14. qui idem videtur qui Chunrodebaldus nominatur apud Doubletum et Miramontium. Denique Temulfus, sub Childeberto II. apud Gregor. Turon. lib. 4. de Mirac. Sancti Martini cap. 6. Alios præterea Comites Palatii Francici sub prima Regum stirpe [] memorant veteres chartæ, apud eruditum Mabillonium in libris de Re Diplomatica, Dructoaldum scilicet sub Theoderico, pag. 470. Hociobertum, Ghislemarum, Berthoaldum, Sigofridum Beronem et Grimberchtum sub Childeberto, pag. 478. 480. 482. 483. Waningum sub Chlodoveo Jun. pag. 378. Ansoaldum, Arnonem, Marsonem, et Audramnum sub Chlodoveo III. pag. 117. ubi etiam probat adversus Conringium duos pluresve sub prima et secunda Francica stirpe nonnumquam fuisse Comites Palatii.
Sub secunda Regum stirpe recensentur hocce titulo donati complures, atque in iis Wicbertus, sub Pipino, apud Doubletum pag. 693. Anselmus, qui subscribit testamentum Fulradi Abbat. S. Dionysii ann. 778. Voradus seu Vordinus, et Treautus, sub Carolo Mag. apud Eginhardum. Ragonfredus sub Ludovico Pio ann. 817. in ejusdem Charta apud Stephan. Baluzium in Appendice ad Capitul. n. 34. nescio an idem qui Reginerus dicitur in Vita ejusdem Imp. eodem ann. 817. qui etiam Ragenarius vocatur in Vita Aldrici Episc. Cenom. cum quo eandem dignitatem obtinebat Fulco, ut est in pag. 125. 130. 172. Bernardus, sub eodem Ludovico, in veteri Charta, ann. 819. Ranulfus sub eod. Imp. in eadem Vita Aldrici pag. 171. Adhalardus, sub eodem Principe, apud Eginhardum ann. 822. 823. 824. cui successere sub eodem Imp. Bertricus, de quo idem Scriptor, Morhardus, cujus meminit Theganus cap. 45. Gebuinus et Ruodbertus, apud eundem Eginhard. Epist. 9. Ansfridus, sub Lothario, in Notit. Eccl. Belg. cap. 32. Hucboldus, sub Lothario et Ludovico, apud Ughell. tom. 3. pag. 35. 43. Heribaldus Ludovico II. imperante in optimæ notæ Chartario Casauriensi MS. Rudolfus, sub Ludovico IV. in Annal. Franc. Fuld. ann. 857. Adhalardus, sub Carolo Calvo, in Capitul. Caroli C. tit. 43. ap. Carisiacum ann. 877. Bodradus, ibidem. Hilmeradus, in Chron. Fontanell. apud Catellum in Hist. Occitan. pag. 559. et Steph. Baluzium in Append. ad Capit. n. 59. Boso, apud Camusat. in Antiq. Trecens. pag. 85. et in Tabul. Dervensi Fulco, apud Flodoard. lib. 3. Hist. Rem. cap. 26. eamdem dignitatem obtinuere sub eodem Carolo : qui quidem Fulco in Tabulario sancti Dionysii dicitur obiisse istud munus Kl. April. anno 22. regni Caroli : fuit postmodum Archiepiscopus Rotomagensis : Elduinus, sub Odone, Guido, sub Carolo Simplice, in Tabulario Aremarensi, Robertus, sub Rodulfo, in Chron. S. Benigni pag. 426. Ragenarius, sub Ludovico IV. in Pancharta nigra S. Martini Turon. denique Heribertus III. Viromandensis et Trecensis Comes, sub Lothario, apud Camusatum pag. 86.
Habuere etiam tertiæ stirpis Reges Francici suos Comites Palatinos. Nam
Hugo Bellovacensis, hac dignitate donatus legitur sub Roberto apud Glabrum Rodulf. lib. 3. cap. 2. quam etiam sibi asseruere Comites Tolosani aliquot, atque in iis Poncius, Willelmus, et Raymundus Sanctegidianus, ut ex eorum Diplomatibus et monetis probavimus. Sed hanc præsertim retinuere, ab Heriberto, ut probabile est sibi delatam, et jure quodam hæreditario devolutam, cæteri Comites Campaniæ et Blesenses. Nam in Charta Rodulphi Regis Franc. ann. 924. in Probat. Hist. Blesensis idem Rex Theobaldum inclytum Comitem Palatii vocat, in Tabulis Abbatum Vallis Secretæ, Odo Francorum Comes, apud [] Sammarthanos in Gallia Christ. Idem in Charta fundationis Ecclesiæ S. Martini Sparnacensis ann. 1032. Odo Comes Palatinus Francorum Regis, tom. 13. Spicileg. Acheriani pag. 282. Theobaldus III. in Charta originali ex Tabulario Ecclesiæ Carnotensis ann. 1083. sic inscribitur :
Ego Tetbaldus Palacii Comes, etc. Theobaldus IV.
Stephani Comitis filius in Diplomate ann. 1147. Gloriosus Francorum regni Comes Palatinus, et Henricus I. in Necrologio S. Martini Trecensis, ut prodit Camusatus, Comes Palatinus Galliæ inscribuntur. Idem Theobaldus IV. in Chronico Mauriniacensi lib. 2. Comes Palatinus, et intra Franciam secundus a Rege indigitatur. Interdum suppresso et omisso Palatini vocabulo, Comites, se Franciæ, aut Francorum dixerunt. Ita Heribertus Viromandensis et Trecensis Comes, quem Lotharius Rex Comitem Palatii sui appellat in Charta quæ est in Tabulario Dervensis Monast. in alia ann. 27. ejusdem Regis in eodem Tabulario Francorum Comes inclytus, et in Tabulis ann. 969. ab eodem Camusato descriptis, Gloriosus Francorum Comes vocatur. Eudo apud Wipponem in Vita Conradi Salici ann. 1036. Odo de Francia, apud Wibertum in Vita Leonis IX. PP. cap. 14. Vicinæ Commarchiæ Francorum Comes in Tabulario Aganonis Carnot. Comes Palatii denique in Diplomate pro Abbatia S. Germani Paris. Comes quarumdam provinciarum Galliæ scilicet et Franciæ inscribitur. Theobaldus III. Campaniæ et Stephanus Meldensium Comites, fratres, Gratia Dei Francorum Comites sese appellant in Tabulario Ecclesiæ Ambianensis. Idem Theobaldus Comes Palatii, in Charta Henrici Reg. in Tabul. Carnot. Comes Blesensis, et Regni Francorum Procurator, apud Rogerum Hovedenum pag. 524. et in Charta ann. 1076. apud virum doctissimum Joan. Mabillonium tom. 5. Vitar. SS. Ord. S. Benedicti pag. 761. Comes Franciæ Palatinus, in Diplomate quod habetur tom. 6. Spicilegii Acheriani pag. 449. et in Tabulario Burguliensi fol. 37. Francorum Comes, et Comes Franciæ vocatur, quo postremo titulo donatur Stephanus Comes Blesensis et Carnotensis, cui tanquam primogenito Palatina dignitas competebat, apud Hugonem Flaviniac. in Chron. ann. 1095. Notkerum in Translat. S. Basoli pag. 155. et apud Annam Comnenam lib. 11. Alexiad. pag. 324. cui Κόμης Φραγϰίας dicitur. Denique Henricus Comes Campaniæ in Charta data in Hierusalem ann. 1179. pro Ecclesia Ebronensi, Franciæ Comes Palatinus pariter indigitatur. Legitur illa in Adversariis Duchesnianis. Observandum etiam ex Meiero ann. 863. Comites Flandriæ interdum sese Comites Francorum et Franciæ inscripsisse. Comitis Palatini titulum Balduino Comiti tribuit Willelmus Brito in Philip. :
..... Et Balduinus honoris
Jure Palatini clarus, pravisque superbus.
Et in Miraculis S. Agili lib. 1. cap. 17. apud eruditum Mabillonium, eadem Palatini Comitis dignitas Comiti Flandriæ adscribitur. Sed vereor ne his locis Comites Palatini appellentur, quod Pares Franciæ fuerint, quemadmodum Matthæus Paris ann. 1249. ait Episcopum Noviomensem fuisse Comitem Palatinum, et unum de duodecim Paribus Franciæ ; vel certe quivis Comites Regum vassalli. Chronic. MS. S. Stephani Lemovic. :
Ann. 1137. 5. Id. April... obiit [] Willelmus Palatinus Comes Pictaviensis ultimus Dux Aquitanorum.
Habetur in Tabulario S. Florentii veteris Andegavens. Charta Gaufridi Comitis Andegav. ann. 1062. cujus initium ita concipitur :
In nomine Domini, notum facere volumus. Ego Gaufridus ipsius gratia non pauci populi sui Princeps, et Francorum Regis Comes, etc.
In Appendice Glossar. med. Græc. hæc ut ex Tabulario S. Florentii Salmuriensis scripta sunt, ibique notatum Gaufridum esse Martellum Andegavensem comitem.
P. Carpentier, 1766.
Chartul. Guill. abbat. S. Germ. Prat. fol. 203. r°. col. 2. :
Ego Odo Comes quarumdam provinciarum Galliæ scilicet et Franciæ, etc.
Quem titulum jure quodam hæreditario sibi assumsere Comites Campaniæ et Blesenses, ut passim legere est. Charta ann. 1242. in Chartul. Campan. Cam. Comput. Paris. :
Nos Thiebaus par la grace de Dieu rois de Navarre, de Champaigne et de Brie Cuens Palais.
Alibi :
Cuens Palazins.
Comites Palatinos habuere pariter Reges Aquitaniæ ex Familia Francica, ut colligitur ex Capitulari Ludovici Pii pro Monasterio S. Crucis Pictavensis cap. 3. ut et Burgundiæ Reges. Habetur enim in Tabulario Cluniacensi Charta Chunradi Regis ann. 6. ubi præsens fuisse dicitur Odolricus Comes Palatii.
P. Carpentier, 1766.
Comes Palatinus Burgundiæ, Otho comes Attrebatensis et Mathildis ejus uxor comitissa Attrebatensis et Burgundiæ Palatina inscribuntur, in Lit. ann. 1293.
Comites Palatini in Anglia quatuor recensentur a Cowello lib. 2. tit. 2. § 7. Lancastrensis, Dunelmensis, Cestrensis, et Eliensis. Primus autem hanc dignitatem obtinuit Cestrensis, quam Willelmus Nothus Hugoni ex sorore nepoti concessit. Comitatum enim Cestriæ ei dedit
adeo liberum ad gladium suum, sicut ipse Rex totam tenebat Angliam ad coronam suam.
Quibus verbis dignitas Palatinatus innuitur, cujus auctoritas Regiæ æquiparatur, ut supra annotavimus. Cestrensis Palatini Comitis meminit præterea Matthæus Paris ann. 1236. ubi illius insignem adeo fuisse dignitatem scribit, ut
Regem, si oberret, de jure potestatem habeat cohibendi.
Vide Matth. Westmonast. pag. 394. 2. Edit. et Monasticum Anglic. tom. 2. pag. 187. Eamdem postmodum dignitatem Lancastrensi Comitatui adjunxit Edwardus III. Vide Sarisber. in Policratico lib. 6. cap. 16. et Willelmum Stanfford. lib. 2. de Placitis Coronæ cap. 27. Ordericus Vitalis lib. 8. pag. 666. Odonem Bajocensem Episcopum, Guillelmi Nothi fratrem uterinum, Palatinum Cantiæ Consulem fuisse ait. Præterea in Statuto ann. 33. Henrici VIII. cap. 10. mentio occurrit Comitatus Palatini de Hexham, qui sub eo sæculo ad Archiepiscopum Eboracensem pertinebat. Sed labente jam prius re Ecclesiæ, inquit Spelmannus, Palatinatuum jurisdictio insigniter diminuta est ann. 27. Henrici VIII. cap. 24. eorumque jurisdictio sub nomine Regis constituta. Comitatus vero de Hexham Statuto ann. 14. Elizab. cap. 15. omni Palatinatus privilegio exutus est, et in portionem Comitatus Northumbriæ redactus. Palatinatus etiam dignitatem habuere Episcopi Dunelmensis et Eliensis. De Dunelmensi Palatinatu vide Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 47. et Guil. Prynneum in Libertatib. Ecclesiæ Anglic. tom. 3. pag. 562. 563. []
Comes Palatinus, in Sicilia. Vide ut supra.
P. Carpentier, 1766.
Comitum Palatii in Italica seriem quamcumque profert Murator. tom. 1. Antiq. Ital. med. ævi col. 355. quem consule.
Comes Palatii Ticinensis. Hujus mentio fit apud Joann. VIII. PP. Epist. 140. et Petrum Diaconum lib. 4. Chron. Casin. cap. 18. cujus hæc sunt :
Quæ Berta filia Compalatii Ticinensis obtulit B. Benedicto.
Quæ vox Compalatii, eadem est ac Conspalatii, de qua suo loco, id est, Comitis Palatii Ticinensis, seu Regiæ Regum Longobardorum, atque etiam Italiæ ; qua quidem dignitate functi videntur Comites Palatini Lumelli, quod est castrum in districtu Papiensi, ut observatum a nobis in Dissert. 14. ad Joinvillam. Papias : Lomellum, castrum maximum in Liguria. Laumellum vocat Ammianus lib. 15. Itiner. Anton. Tabula Peutingeri, etc. Manfredus Comitivam Palatii in Italia sub Widone Imper. ann. 892. obtinebat, ut ex Diplomate colligitur, quod habetur apud Ughellum tom. 2. pag. 120. Horum Comitum stirpem arcessit vetus Chronicon laudatum ab eodem Ughello tom. 5. pag. 1555. a Cadoto Comite de Lomello, qui uxorem duxerat Alaxiam filiam Pipini Regis, sororem Caroli Magni ; sed hæc admodum incerta sunt. Memoratur Sigefridus sacri Palatii Comes, in Chartis aliquot Ludovici Imp. ann. 901. et Berengarii Regis ann. 903. in Hist. Pergamensi tom. 3. pag. 404. 406. 409. Vide Chronicon Novalicense pag. 639. et Ughellum tom. 4. pag. 602. 604. tom. 5. pag. 1575.
Comes Palatinus in Tuscia. Vide Ughellum tom. 3. Ital. sacr. pag. 818. 821. 824.
Comites Palatii habuere etiam Beneventani in Italia Principes, ut colligitur ex Diplomate Pandolphi et Landulphi Principum quod exstat in Chronico S. Sophiæ Benevent. pag. 661.
Comitem Palatii nescio quem Hamedeum Adalberonis I. Episcopi Metensis Diplomatibus anni 942. subscripsisse inter Comites alios ac proceres, observo apud Meurrissium pag. 307. et 309. qui quidem in Lotharingia hac dignitate donatus fortean fuit ab Ottone Imp. postquam hanc subjugavit, uti narrat Hermannus Contractus ad ann. 939.
Comites Palatii habuere denique Gothici Hispaniæ Reges, quos inter in Ranimiro I. Rege æra 880. recenset Sebastianus Salmaticensis Episcop. vetus Scriptor, Nepotianum, Aldretum, et Piniolum, qui subinde in ipsum Regem insurgentes Regiam dignitatem usurpare annixi sunt : unde magnam ejusmodi Comitum in Hispania auctoritatem fuisse, licet conjicere.
Comites Palatii Lateranensis, qui olim fuerint, quæve eorum dignitas et prærogativa, docemur ex Formula concessionis istius dignitatis Castrucio Duci Lucano ab Imp. Ludovico IV. factæ ann. 1328. quam descripsit Goldastus tom. 1. Constit. Imp. pag. 329. qua ex assensu procerum eidem Castrucio, et successoribus masculis Comitatum sacri Palatii Lateranensis, quem ad fiscum et sacrum Romanum Imperium justis et legitimis causis devolutum et applicatum pronuntiat, concedit, cum omnibus honoribus et privilegiis eidem dignitati adnexis. Quorum quidem privilegiorum prærogativam hisce verbis [] exequitur :
Declarantes et nunc per hoc nostræ Serenitatis indultum tibi et prædictis successoribus tuis ex prædicta Comitatus dignitate competere jus assistendi perpetuo benedictioni, sacræ unctioni, et coronationi successorum nostrorum Principum Romanorum, et omnibus, et singulis ipsius coronationis solennitatibus : et præcipue sociandi et deducendi ipsos Romanos Principes tempore coronationis faciendæ de eis, ad sacram unctionem de ipsis faciendam, et eosdem Romanos Imperatores successores nostros tenendi et juvandi in ipsa sacra unctione et actu ipsius, et eadem unctione perfecta, eos reducendi et sociandi ad altare et thalamum, prout et quoties Principes expediunt redire. Item jus levandi et tenendi imperiale diadema, de nostro et successorum nostrorum Romanorum Principum capite, tempore quo Imperialis coronationis solennia celebrantur, et etiam quocumque alio tempore, quoties publice ipsum diadema expedierit elevare de capite nostro, et successorum nostrorum Romanorum Principum reponi.
Aliæ istius dignitatis prærogativæ et jura pluribus recensentur in Charta MS. Caroli IV. Imp. pro Amizino de Bozullis, legum doctore et Milite, et Joanne de Bozullis, Cataneis, Papiensibus civibus, quam ex veteri Regesto Cameræ Comput. Paris. eruimus :
De certa nostra scientia et Imperialis plenitudine potestatis sacri Lateranensis Palatii Comites facimus, erigimus, nobilitamus, attollimus, et gratiosius insignimus, decernentes et hoc Imperiali statuentes edicto, quod vos et liberi ac descendentes vestri præfati ac vestrum quilibet ex nunc in antea omnibus privilegiis, juribus, immunitatibus, honoribus, consuetudinibus et libertatibus frui debeatis et gaudere, quibus cæteri Lateranensis Palatii, seu cujusque gradus hactenus Comites fruiti sunt, seu quomodolibet poterunt. Quodque vos et liberi descendentes vestri et vestrum quilibet possitis et valeatis per totum Romanum Imperium facere et creare Notarios publicos, seu Tabelliones et Judices ordinarios... de prædictis per pennam et calamarium investire... Concedimus et auctoritate præsentium plenam damus et omnimodam potestatem et omnes et singulos et singulas spurios et spurias, bastardos et bastardas, manzeres et nothos et nothas... seu defectum natalium patientes, illustrium Principum, spectabilium Comitum et nobilium Baronum natis duntaxat exceptis, auctoritate vestra... legitimare valeatis,... ad honorem et actus legitimos, atque jura ac successiones paternarum hæreditatum et aliorum bonorum, sine præjudicio tamen legitimorum filiorum, ita tamen ut ipsi sicut alii legitimi æqualem hujusmodi hæreditatum obtineant et bonorum portionem, etc. ann. 1370. Comites Lateranenses
memorat Leo Ost. lib. 2. cap. 101. At unde Palatio Romano Laterani nomen inditum, pluribus observat Baronius ann. 312. n. 83. 84. Vide Falconem Benevent. pag. 303.
P. Carpentier, 1766.
Comes Palatinus, Qui placitis, quæ in palatio agebantur, judex intererat. Acta S. Rosæ tom. 2. Sept. pag. 442. col. 1.
Dominus Christophorus de Malvicinis legum doctor et Comes Palatinus, sindici et procuratores, etc
.
Habuisse summos Pontifices suos Comites Palatinos videtur erui ex Bulla Johannis XIX. PP. quam descripsit Ughellus tom. 1. pag. 115. cujus frater Albericus Comes Palatii interest Judicato quod ipsemet Pontifex protulit in [] Ecclesia S. Silvestri infra Palatium Lateranense.
Comes Palatii. Glossæ MSS. : Nomenculator, Comes Palatii. Vide Nomenculator.
Comitis Palatini et Palatii titulus tribuitur Ebroino Majoris-domus, in Vita S. Drausii Episcopi Suession. num. 14. et apud Philippum Mouskes, loco laudato in Dissert. 14. ad Joinvillam. Vide Major domus.
Comites Palatinos, Franciæ Pares Episcopos Noviomensem, et Belvacensem, Matthæus Paris ann. 1257. pag. 634. vocat, uti supra observatum.
Conspalatius, Comes Palatii, in Charta Heriberti Comitis Viromanduorum et Tricassium apud Camusatum pag. 85. Fulco, qui Palatii Comitem Carolo Calvo imperante egerat, ut auctor est Flodoardus lib. 3. Hist. Rem. cap. 26. dicitur fuisse ejusdem Imperatoris Conspalatius. Notitia anni 896. quæ exstat in Tabulario Arremarensi apud Duchesnium in Probat. Hist. Vergiac. subscribitur ab Elduino Comite et Conspalatio. Apud Petrum Diacon. lib. 4. Chron. Casin. cap. 18. fit mentio Bertæ filiæ Compalatii Ticinensis, ubi malim Conspalatii : est autem, ni fallor, Comes iste Palatii Ticinensis, Comes Lomelli, de quo pluribus egimus ad Joinvillam. Scriptor MS. de la Mappemonde cap. 14 :
Si manda son fil Loeys,
Et les Barons de lor pays,
Evesques, Dus, et Quens Palais.
 :
Et dit li més, Merveilles ai oï,
Quant Cuens Palés Roy de France aatist
De tornoier, et il li faut einsi.
Alius Poëta MS. :
Gadifer l'engendra li Gentil Cuens Palais.
Theobaldus Navarræ Rex in Tabul. Campaniæ Thuano, de Champagne et de Brie Cuens Palais inscribitur.
Comes Parochialis, apud Hungaros dicitur proprius regionis cujusque Præfectus, qui a Rege cum consilio Prælatorum et Baronum ex illis de eodem Comitatu eligitur. Illius Vicarius est Vicecomes, qui eligitur a Comite ex potioribus Nobilibus et Judex Nobilium dicitur : qui ambo judicare et promulgare sedes seu assisias in suo Comitatu possunt. Vide Decretum Andreæ Regis ann. 1222. § 6.
P. Carpentier, 1766.
Comes Parrochianus, Idem qui Parochialis, Proprius apud Hungaros regionis cujusque præfectus. Charta Andreæ reg. Hungar. ann. 1231. apud Cencium inter Cens. eccl. Rom. :
Comites Parrochiani prædia servientum et villas ecclesiarum non discutiant, nisi in causa monetæ et decimarum. Curiales Comites parrochiani nullum penitus discutiant, nisi populos castri sui.
P. Carpentier, 1766.
Comes Patriæ, Idem qui Provincialis, qui et Landgravius. Chartam ann. 1139. apud Leuckfeld. in Antiquit. Walckenr. part. 1. cap. 13. subscribunt
Thiedericus Comes patriæ de Alsatia. Ludovicus Comes patriæ de Thuringia
.
Comites Patrimonii, quod privatum Imperatorum dicitur in leg. 8. Cod. Th. de Jure fisci. (10, 1.) In Codice Justin. est titulus de Comite sacri Patrimonii. (1, 34.) Habuerunt etiam Gothi Comites Patrimonii, seu Patrimoniorum, qui patrimonium Regis et mensam procurabant. Epitaphium Senarii, qui hoc munere functus est sub Theoderico Rege, apud Pithœum lib. 4. Poëm. veterum :
Aulica quippe Comes rexi Patrimonia Clarus.
[] Hujus dignitatis apud Gothos non semel mentio est apud Senatorem lib. 1. Epist. 16. lib. 5. Epist. 7. 18. 19. 20. et lib. 6. Epist. 9. ubi formulam Comitivæ Patrimonii exhibet ; in Concilio Cæsaraug. II. æræ 630. Toletano IX. XIII. et XVI. apud Ennodium lib. 4. Ep. 7. in Lege Wisigoth. lib. 12. tit. 1. § 2. et in Charta Cindasuinthi Regis æræ 684. apud Anton. de Yepez in Chr. Ord. S. Bened. tom. 2.
Comes per utramque Germaniam, apud Ammianum lib. 27.
Comes Perpetuus, apud Hungaros dicitur, cum dignitate natus, qui solius Regis judicio nititur. Sambucus.
Comes Pilosus, apud Alemannos, idem qui Silvester, de quo infra. Gloss. Græc. Lat. : Δασύς, Hirsutus, pilosus. Willel. Brito lib. 10. Philipp. ubi de prælio Bovinensi, vers. 407 :
Et Comitem, quem Theutonici dixere Pilosum.
Chronicon Flandriæ cap. 15. de eodem Comite :
Et un Comte d'Alemaigne qu'on appelloit le Comte Pelu.
Quo loco Sauvagius contra MSS. fidem restituit ex Meiero, Le Comte Palatin du Rhin, ut et cap. 21. ubi inter Electores seculares Imperatorum primus post Ecclesiasticos Le Pelu du Rhin recensetur, quem Comitem Palatinum Rheni esse constat. Gaspar Barthius ad hunc locum Will. Britonis :
Raugraffen, non Rauchgraffen intelligimus, asperarum regionum Dominum, non ipsum hirsutum, aut pilis obsitum.
Comes Portus Romæ, Qui navibus onerariis, seu victum et annonam in Urbem ex mari per Tiberis alveos invehentibus præfectus erat, ne quid iis et mercatoribus detrimenti accideret. Exstat apud Senatorem lib. 7. Epist. 9, formula istius dignitatis, quæ erat sub dispositione Præfecti Urbis, ut est in Notit. Imp. cap. 4. et 9. Vide eumdem Senator. lib. 2. Epist. 12.
Comes Præsenti, Κόμης πραισέντου, apud Theophanem pag. 141. Qui militibus in Præsenti præerat. Vide Præsens.
Comes Provinciæ, Idemque Rector Provinciæ, Qui provinciæ Comitiva primi ordinis decoratus, præest. Hujus dignitatis formula exstat apud Senatorem lib. 7. Epist. 1. ex qua colligitur dignitatem fuisse etiam militarem :
Tua tamen dignitas a terroribus ornatur, quæ gladio bellico rebus etiam pacatis accingitur ;
præterea jus habuisse vitæ et necis, functumque officio Judicis. Habetur titulus in Cod. Theod. et Justin. de
Comitibus qui Provincias regunt.
Provinciarum Comites, in Lege Wisigoth. lib. 8. tit. 1. § 9. Plures ejusmodi provinciarum Comites recenset Notitia Imperii lib. 2. cap. 70. et seq. Comitem Africæ, Tingitanæ Britanniæ, Italiæ, Argentoratensem, Hispaniarum, etc. quos Comitiva rei militaris etiam functos constat. Joannes Sarisber. Epist. 263. de Comitibus :
Et quidem qui hoc officii gerunt in Palatio juris auctoritate, Palatini sunt ; qui in provinciis, Provinciales.
Comes Provincialis, Qui et Landgraffen Germanis, Landgravius, Judex seu Comes territorii mediterranei, ad discrimen Marchionum. Dominus Provincialis, in Speculo Saxon. lib. 1. art. 58. § 2. Præsertim vero et per excellentiam ita nuncupatur apud Scriptores Landgravius Thuringiæ. Arnoldus Lubec. lib. 2. cap. 35 :
Cui occurrit Ludovicus Comes Provincialis, etc.
Ita et lib. 3. cap. 9. In Privilegiis Ecclesiæ Hamburg. Diplomata Friderici Imp. subscribit[] idem Ludovicus Provincialis Comes, non semel, pag. 182. 184. 185. Quin et ipsi Hessi, Provinciales dicuntur in Libro Miracul. S. Ludgeri Episc. Mimigard. n. 3. apud Bollandum :
Provinciales, qui Hassi dicuntur.
Anonymus in Fragm. Hist. post Albertum Argentin. ann. 1238. : Henricus Comes provincialis Alsatiæ, etc. qui Landgravius Alsatiæ. Landgravius de Wincenbourg, apud Albertum Stadensem ann. 1112. Landgravius de Kirchberg, apud continuatorem Lamberti Schaffnab. ann. 1304. etc. Ludovicus Comes provincialis de Isenac, apud Joan. Mauritium Gudenum lib. 1. Hist. Erfurtensis n. 10.
Memorantur autem in Germania varii Landgravii qui Principum titulo gaudent :
Alsatiæ, Thuringiæ, Hassiæ, Leuchtenbergiæ, et Franciæ :
alii qui non sunt Principes, sed in Comitum dignitate : scilicet Barensis, in der Baar, Brisgoviæ ; Burgendiæ seu Burgundiæ Helveticæ, in Burgendem ; Kletgoviæ seu Kleckoviæ ; Nellenburgi ; Sisgoviæ ; Stefrungensis ; Suntgoviæ ; Susenbergæ, Tullingiæ vel Stuelingiæ ; Turgoviæ ; et Walgoviæ. Vide Metropolim Salisburgensem tom. 2. pag. 533. supra Comes patriæ et mox Comes regionarius.
Comes et Rationalis Summarum Ægypti, sub dispositione Comitis sacrarum largitionum, in Notitia Imperii lib. 1. cap. 73. Vide Summa.
Comes Regalis. Odo Fossatensis in Vita Burchardi Corboliensis Comitis :
Dedit Hugo Rex sibi fideli Militi castrum Milidunum,... Comitatumque Parisiacæ urbis, taliterque Comes regalis efficitur,
id est, Comes clientelæ jure Regi obnoxius.
L. Henschel, 1840–1850.
Comes regionarius. Idem qui Provincialis. Charta in Alsat. Diplom. vol. 1. pag. 231 :
Anno incarnationis dominicæ 1145. indict. 7. Innocentio II. papa, Cuonrado II. regnante, Hugone comite de Tagesburch, Theoderico Comite Regionario.
Comes Rei Castrensis, apud Ammianum lib. 30 :
Post dignitatem Protectoris atque Tribuni, Comes præfuit Rei Castrensi per Africam : unde furtorum suspicione contactus, digressusque, multo postea pari potestate Britannicum rexit exercitum.
Comites Rei Militaris, Qui
ad provincias defendendas milite credito destinabantur
, ut est in leg. 3. Cod. Theod. de Comitib. rei milit. (6, 14.) Comes Militaris, in Notit. Imperii lib. 1. cap. 141. Vide Jacobum Gotofred. ad C. Th. d. tit.
Comes Rerum Nitentium. Magno de Notis cap. 9 : C. R. N. Comes Rerum Nitentium. Vide Tribunus Rerum Nitentium.
Comes Riparum et Alvei, sub dispositione Præfecti urbis Romæ, in Notitia Imperii lib. 2. cap. 4. cui cura incumbebat aquarum et alvei Tiberis, et ut illius navigatio non impediretur. Is primum dictus Curator Alvei et Riparum Tiberis et cloacarum urbis, ut est in veteri Inscriptione : quam dignitatem Augustum adinvenisse auctor est Suetonius cap. 43.
Comes Rerum Privatarum, Qui præerat ærario, quod privatis Principis usibus erat dicatum, cum aliud esset ærarium, quod Largitionum appellatione donabant, quod nempe publicis necessitatibus addictum erat, cui qui præerat, Comes sacrarum largitionum dictus est. Istius dignitatis formulam habet Senator, lib. 6. Epist. 8. Varie autem indigitatur, nam etiam interdum
Comes Rei Privatæ nuncupatur, ut [] apud Magnonem de Notis, Ammianum lib. 22. et in leg. 27. Cod. Th. de Petitionib. (10, 10.) Vetus Inscriptio :
Privatæ Comes atque rei provectus in altum,
Sacrarum meruit sumere jura Comes.
Comes Privatarum, absolute in leg. 120. eod. Cod. de Decurion. (12, 1.) apud Senatorem loco laudato, et Gregorium Magnum lib. 11. Epist. 26. ubi perperam Comes Privatorum editum est. Comes Privatarum largitionum, in leg. ult. eodem Cod. de Incorpor. (10, 9.) et in Notitia Imp. lib. 2. cap. 4. Paulinus in Eucharist. :
.... Privatæ Comitivam largitionis
Dans mihi.
De hac dignitate passim Codex Th. Notitia Imperii, et Scriptores, præter neotericos, Cujacium, Pancirolum, Jacobum Gotofredum, Henricum Valesium, etc.
Comes Sacrarum Remunerationum, in veteri Inscriptione, 449. 7. Petronius Maximus Sacrarum Remunerationum per triennium Comes fuisse dicitur, id est, sacrarum largitionum : ita enim appellatur in leg. 20. Cod. Theod. de Palat. (6, 30.) et leg. 2. de Commeatu. (7, 12.) Vide Senatorem lib. 5. Epist. 27. Idem nude Comes Sacrarum dicitur in Gestis Constantini Mag. unde emendandus videtur Ordericus Vitalis lib. 2. pag. 437 :
Publius Torqueanus Sacrorum Comes multitudini Christianorum invidit :
legendum enim sacrarum : tametsi nescio an sub Trajano id nominis steterit.
Comites Sagittarii Armeni, Una e 6. Vexillationibus Palatinis, quæ erant sub dispositione V. I. Magistri militum Præsentalis, in Notitia Imperii lib. 1. cap. 40. Comitum Sagittariorum meminit Marcellinus lib. 18.
Comites Sagittarii Minores, Una e 5. Vexillationibus Palatinis, quæ erant sub dispositione V. I. Magistri Militum Præsentalis, in Notit. Imp. lib 1. cap. 31.
Comes Scanciarum, quo titulo subscribunt nonnulli Proceres in Concilio Toletano VIII. et XIII. inter viros illustres officii Palatini et in Charta Cindasuinthi Regis apud Anton. de Yepez in Chronico Ord. S. Benedicti tom. 2. Eosdem esse par est credere cum iis, quos alii Scanciones appellarunt, nostri Eschançons, qui a poculis Regum sunt : hodie enim vulgari Hispanorum lingua Escanciar, est poculum porrigere.
Comes Scholarum, Qui Scholis Palatinis, puta Scholis Scutariorum, Gentilium, etc. de quibus Notitia Imperii, præerant. De his Comitibus est titulus in Cod. Theod. (6, 13.) et Justin. (12, 11.) de Comitibus et Tribunis Scholarum, ubi multa suo more congessit Jacobus Gotofredus. Licinius Comes Scholæ, in Suggestione Germani Episcopi tom. 1. Epist. Rom. Pont. in Hormisda. Κόμητες σχολῶν apud Theophanem pag. 118.
Comites Seniores, Una ex 6. Vexillationibus Palatinis sub dispositione Magistri militum in Præsenti. Notitia Imp. lib. 1. cap. 40. lib. 2. cap. 27.
Comes Siliquaticorum, apud Senatorem lib. 2. Epist. 12. Qui ponderibus et mensuris præerat, et ne in iis fraus admitteretur, invigilabat. Vide Siliquaticum.
Comes Silvester, in Chronico Augustensi ann. 1251. qui vulgo le Comte Sauvage du Rhin. Chartam Emichonis Comitis Seynensis ann. 1273. subscribit Emicho Comes Silvester, apud Freherum in Orig. Palat. part. 2. pag. 28. apud Serrarium in Rebus Moguntinis pag. [] 850. Hugo Comes Silvestris et Rheni, ann. 1311. Comes Silvester de Duna, in Vita Balduini Lutzenburg. Arch. Trevir. lib. 3. cap. 8. Comes Transsilvestris, apud Albertum Argentin. pag. 112. Vide Comes Hirsutus, Comes Pilosus.
Comes Solenniorum, apud Ammianum lib. 15. pag. 35. ubi vir doctus Somnorum restituit.
Comes Sparthariorum, Dignitas Palatina in Aula Regum Gothicorum Hispaniæ, cujus mentio in subscriptionibus Concilii Toletani VIII. in Charta Cindasuinthi Regis æræ 684. apud Anton. de Yepez in Chron. Ord. S. Benedicti tom. 2. et apud Rodericum Toletanum lib. 3. de Reb. Hispan. cap. 19. Comes Spartharius, in Concilio Tolet. XIII. qui scilicet militibus circa Principem excubantibus præerat. Vide Spartharius.
Comes Stabuli, Comestabilis, Conestabilis, etc. Qui Regii stabuli, et equorum principis curam gerebat ; Tribunus stabuli, in lege un. Cod. Th. de Comitib. et Trib. (6, 13.) et apud Ammianum lib. 14. 28. 30. Tribunus Cæsaris Stabuli lib. 20. Comes Stabuli, in leg. 3. Cod. Theod. de Equor. conlat. (11, 17.) et leg. 29. de Annona et tribut. (11, 1.) Procop. lib. 1. Gothicorum cap. 7 :
Κονσταντιανὸν μὲν, ὅς τῶν βασιλιϰῶν ἰπποϰόμων ἦρχεν, εἰς Ἰλλυρίους ἔπεμψε.
In veteri Inscript. Stilicho Comes Domesticorum et Stabuli Sacri dicitur. Vita S. Licinii Episc. Andegavens. n. 7 :
Comitem sui stabuli, et omnium equorum, eorumque custodem constituit.
Aimoinus lib. 3. Hist. Franc. cap. 71 :
Regalium Præpositus equorum, quem vulgo Comistabilem vocant.
Dignitatem ipsam Comitatum stabulorum appellat Gregor. Turonens. lib. 5. Hist. cap. 48. Regino ann. 807 :
Burchardum Comitem Stabuli sui, quem corrupte Constabulum appellamus.
Vide eumdem Gregorium Turon. lib. 5. cap. 40. lib. 9. cap. 38. lib. 10. cap. 6. Gesta Regum Francorum cap. 26. et Hincmarum de Ordine Palatii cap 22. Κόμης τοῦ στάϐλου apud Anonymum Combefisianum in Porphyrogenito num. 1. 16.
Habuerunt Gothorum in Hispania Reges suos Stabuli Comites, ut liquet ex Concilio Tolet. XIII. in quo subscribit Guisclamandus Comes Stabuli.
Petrus Pantinus observat apud Castellæ Reges Comitum Stabuli dignitatem esse perinsignem, sine administratione tamen, ac titulo tenus. Vide Blancam in Comment. Rerum Aragon. pag. 785.
At quæ primum in Equorum cura versabatur dignitas, militaris postmodum facta est : ita ut Comites stabuli copiarum Duces præcipui fuerint. Marbodus in Vita S. Licinii Episcopi Andegavensis num. 5 :
Factum est ut a Rege flagitantibus cunctis Tribunus militum crearetur, qui nunc more nostro Comes Stabuli nuncupatur.
Bene ille, more nostro ; nam longe secus dignitatis istius munus describitur, qua donatum S. Licinium aiunt, in vetustiori Vita ejusdem Sancti : locum supra descripsimus. Certe Comitibus Stabuli apud nostros copiarum et exercituum ducatum commissum interdum fuisse docent Fredegarius cap. 2. Poeta Saxonicus ann. 782. et Annales Francor. ann. 807. Leges Edwardi Confess. seu Additamenta ad easdem cap. 35. de Heretochiis Anglicis :
Latine vero dicebantur ductores exercitus, apud Gallos Capitulares Constabularii vel Marescalli exercitus. Conestabilem
Boemundi Principis Antiocheni copiarum[] non modo ducem, sed et signiferum facit Petrus Tudebodus lib. 3. Hist. Hierosol. statim initio. In Monastico Anglicano tom. 1. refertur Hugonem Comitem Cestriæ, Nigellum quemdam fecisse
Marescallum et Constabularium suum, ita ut quandocumque dictus Hugo Comes exercitum moveret versus Walliam, dictus Nigellus et hæredes sui in eundo præcederent, et in redeundo cum exercitu, ultimi remanerent.
Matthæus Westmonast. ann. 1254 :
Coram Comite Herefordiensi, qui secundum antiquum jus, Constabularius esse dignoscitur regii exercitus.
Ex quibus Scriptoribus colligitur non omnino verum, sub Philippo Augusto demum datum Comitibus Stabuli copiarum ducatum, post extinctam Senescallorum dignitatem, quod post Stephanum Paschasium vult Duchesnius lib. 3. Hist. Monmorenciacæ cap. 1. pag. 112. tametsi non diffitear Senescallos non modo apud Reges nostros, sed etiam apud alios, exercitus duxisse, ac vexilla prætulisse.
Jura vero, privilegia, ac prærogativæ istius dignitatis habentur in veteri Rotulo Cameræ Computor. Paris. quæ hoc loco inserere haud absurdum forte fuerit, etsi Chartæ istius meminerit Tillius :
Le Connestable de France a tel droit pour le fait des Guerres. Premierement, le Connestable est par dessus tous autres, qui sont en l'Ost, excepté la personne le Roy, se il y est, soient Dux, Barons, Comtes, Chevaliers, Escuyers, sodoiers tant de cheval, comme de pié, de quelque estat qu'ils soient et doivent obeir à luy. 2. Item, les Mareschaux de l'Ost sont dessous luy, et ont leur office distincte de recevoir les Gens d'armes, Dux, Comtes, Barons, Chevaliers, Escuyers, et leurs compagnons ; et ne pueent, ne ne doivent chevaucher, ne ordonner bataille, se n'est par le Connestable, ne faire bans, ne proclamations en l'Ost sans l'assentement du Roy ou du Connestable. 3. Item, le Connestable doit ordonner toutes les batailles, les chevauchées, et toutes les establies. 4. Item, toutesfois que l'Ost se remue de place en autre, le Connestable prent et livre toutes les places de son droit au Roy, et aux autres de l'Ost, selon leur estat. 5. Item, le Connestable doit aller en l'Ost devant les batailles, tantost aprez le Maistre des Arbalestriers, et doivent estre les Mareschaux en sa bataille. 6. Item, le Roy s'il est en l'Ost ne doit chevaucher, ne les autres batailles ne doivent chevaucher, fors par l'ordonnance et le conseil du Connestable. 7. Item, le Connestable a la cure de envoier messages et espies pour le fait de l'Ost, par tout où il voit qu'il appartient à faire, et descouvreurs, et autres chevauchies, quant il voit que mestier en est. 8. Item, le Connestable a de tous ceux qui sont retenus à gages le Roy une journée pour son droit, dés que ils sont retenus et désque ils prennent le premier paiement, puet le Connestable recevoir son droit se il li plaist. 9. Item, de ceux qui ne prennent gages du Roy, mes ont aucun certain salaire, ou restitution d'argent, ou d'autre chose, puisque l'en chevauche à Banniere desploiée, le Connestable doit avoir son droit pour le service dessus dit, sur ceuls qui prennent gaiges, despens, salaires, ou restitution, si comme dessus est dit. 10. Item, le Connestable prant devers les Tresoriers de la guerre ses droitures de tous ceulx qui comptent pardevers luy. C'est assavoir une journée autant comme il comptent par jour, quelle somme que ce soit. 11. Item, le Connestable prant une journée [] de sodoiers de cheval et de pié qui sont devers la retenue du Mestre et du Clerc des Arbalestriers, et le Mestre et le Clerc des Arbalestriers en prennent un autre. Et ainsi il est accoustumé dés tousjours du temps passé. Ista jura Constabularii Franciæ fuerunt extracta de quodam Registro antiquo Cameræ Computorum D. Regis cooperto corio viridi, in quo sunt iiic xxxvi. folia, virtute Litterarum Regis de mandato in dicto Registro sutarum fol. ix.xx. iii. et de præcepto Dominorum die xxviii. Nov. ccc. iiiixx. michi facto. Signat, Radulphi.
Præallatis hæc etiam lubet addere ex MSS. Peirescianis descripta :
Philippe par la Grace de D. Roy de France, Sçavoir faisons à tous presens et à venir. Que sur ce que notre tres-cher et feal Cousin Raoul Comte de Eu, Connestable de France, disoit et maintenoit que ceux de nostre lignage, et les Princes et Prelats, et Barons dehors de notre Royaume, et toutes manieres de gens de cheval et de pié de quelque condition qu'ils soient, qui prengnent gages ou argent sur Nous, luy doibvent telles droitures, comme ses predecesseurs oudit Office ont accoustumé à prendre sur les souldoiers qui prengnent gages, ou argent sur Nous, et que de ce nul ne prengne gage ou argent sur Nous, ne s'en puet, ou doit exempter : aucun de nostre lignage et autres maintenant le contraire, Nous voulons sur ce savoir la vérité, nous en sommes informez par ceux qui miex en pevent et doibvent savoir la vérité. Et aucuns trouvent que nostredit Cousin et ses predecesseurs oudit Office, doivent prendre et avoir droiture de toute maniere de gens d'armes et de pié qui prenoient gages sur Nous, ou sommes d'argent, pour nous servir à certain nombre de gens d'armes, soient avec ceux de nostre lignage, ou autre de nostre Royaume, et de hors, de quelconque estat et condition qu'ils soient, qui servent és host de Nous, ou de nos gens pour Nous, exceptez toutevoies les personnes de nostre lignage, ceux de leurs hostieux, lesquiex il maintiennent de cous et de frais, et qui ne prennent nus gages, ou sommes d'argent, comme dist est, et tous ceux qui nous servent au leur, sans prendre gage sur Nous, ou somme d'argent en la maniere dessus-dite, et exceptez les soudoiers de la Mer, esquiex nostredit Cousin n'a nul droit. Et ce declarons nous par ces Presentes au proffit de nostredit Cousin et de ses Successseurs, et voulons qu'il puisse demander, prendre, lever, et avoir doresnavant leursdites droitures à la maniere dessus dite sans nul empeschement, lequel empeschement Nous pour le temps à venir mettons du tout à neant, saouf toutefois nostre droit en autres choses, et en toutes l'autruy. Et donnons en mandement par ces mesmes Lettres à tous ceux à qui il puet, et pourra appartenir, que des droitures devant dites à toujours mais laissent jouir paisiblement nostredit Cousin et ses successeurs oudit Office, et les baillent et delivrent à nostredit Cousin et à ses successeurs Connestables de France sans nulle difficulté, et sans autre mandement attendre de Nous, ou de nos successeurs Roys de France. Et pour ce que les choses dessusdites soient fermes et stables à toujours, nous avons fait mettre nostre seel à ces presentes Lettres. Donné à sainte Levine, l'an de grace 1340. ou mois de Febvrier.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Plura his videre potes apud R. Patrem Anselmum in Historia Genealogica Comitum Stabuli Franciæ ; ex qua placet hic contexere seriem horumce [] illust. Officiariorum, qui floruerunt imperantibus tertiæ stirpis Regibus.
Albericus ann. 1060.
Baldricus ann. 1067.
Adelelmus ann. 1071. et 1072.
P. Carpentier, 1766.
Henricus Regis Constabularius, in Ch. ann. 1075. inter Instr. tom. 8. Gall. Christ. col. 414.
P. Carpentier, 1766.
Adam Constabularius, in Ch. ann. 1078. in Chartul. S. Maglorii ch. 8.
Adamus ann. 1079.
Theobaldus Monmorenciacus ann. 1083. 1084. et 1086.
P. Carpentier, 1766.
Guascio de Pisciaco, in Ch. ann. 1085. ex Reg. 125. Chartoph. reg. ch. 64. Guascio de Pissiaco, in Ch. ann. 1106. ex Chartul. Maurign. Wasto de Pissiaco, in Ch. ann. 1107. inter Instr. tom. 7. Gall. Christ. col. 44.
Hugo de Calvo-monte ann. 1111. ad ann. 1139.
Matthæus Monmorenciacus ab ann. 1139. ad ann. 1169.
P. Carpentier, 1766.
Radulfus Constabularius, ex Chart. ann. 1153. 1164. 1167. et 1168. in Chartul. S. Joan. Laudun. Colomb. et S. Maglor. Hinc cum in Chartis ann. 1160. et 1162. annotatur Constabulario nullo, rursum confirmatur quod supra ubi de Buticulariis observavimus, hac scilicet formula nihil præter Comitis stabuli absentiam significari.
Simon Nealphæ Castelli Dominus renuntiatur Stabuli Comes in suo Epitaphio, quod legitur in Ecclesia Vallium Sernaii, sed nullam novimus chartam ab eo subscriptam. Florebat ann. 1150.
Radulfus Comes Claromontensis in agro Bellovacensi obiit ann. 1191.
P. Carpentier, 1766.
Droco de Merloto, vel de Melloto Constabularius Franciæ, in Ch. ann. 1201. ex Chartul. Pontiniac. lib. 5. ch. 25. ann. 1207. ex Tabul. episc. Paris. ann. 1212. ex Tabul. Carnot.
Drogo de Mello ad ann. 1218.
Matthæus Monmorenciacus, secundus nomine et cognomento Magnus, vita functus est ann. 1230.
Amalricus Montis-fortis Comes Babylone, quo captivus abductus fuerat, rediens morte præventus est ann. 1241.
Humbertus Bellijoci Dominus, occidit ante ann. 1251.
P. Carpentier, 1766.
Gilo de Trasegnies, Dictus le Brun ; Constabularius Franciæ, in Ch. ann. 1254. ex Chartul. Boniportus, et ann. 1260. et 1263. ex Tabul. S. Germ. Prat. qui ante ann. 1272. aut vita aut officio functus est.
Ægidius cognomento Fuscus, (Le Brun) vixit saltem ad ann. 1272.
P. Carpentier, 1766.
Humbertus vel Imbertus de Bellojoco Constabularius subscribit Chartam S. Ludov. ann. 1270. mens. April. in parvo Reg. S. Germ. Prat. et Phil. III. ann. 1271. ex Reg. 30. Chartoph. reg. ch. 440. Dehinc vero in Lit. ann. 1277. ex Reg. M. ejusd. Chartoph. ch. 4. et ann. 1281. ex Chartul. S. Steph. Autiss.
Humbertus de Bellojoco mortem oppetiit ann. 1285.
P. Carpentier, 1766.
Dominus Nigellæ Constabularius Franciæ, inter offic. hospit. reg. ann. 1287. et 1288. apud Ludewig. tom. 12. Reliq. Mss. pag. 14. et 18.
Radulfus II. Comes Claromontensis necatus est in prælio Corteriaco ann. 1302.
Galcherius Castellionis ad Matronam Dominus de vita migravit ann. 1329.
P. Carpentier, 1766.
Constabularius Franciæ, in Ch. ann. 1308. ex Inventar. Chart. ann. 1482. fol. [] 257. et in alia ann. 1326. ex Chartul. Calensi fol. 397.
Radulfus Briennensis Augæ Comes interiit ann. 1344.
P. Carpentier, 1766.
Constabularius, ex Reg. sign. Noster Cam. Comput. Paris. fol. 178. r°. ad ann. 1334. Obiit ann. 1344. 19. Januarii.
Radulfus alter Briennensis et Augæ Comes perfidiæ insimulatus capite plexus est ann. 1350.
P. Carpentier, 1766.
Radulfus de Fulcardi-monte comes Augi appellatur, in Annal. Victor. Mss. ad ann. 1350.
Carolus de Castella cognomento Hispanus, Comes Engolismensis trucidatus est ann. 1354.
P. Carpentier, 1766.
In Lit. 20. Oct. ann. 1353. quæ confirmantur a rege 25. Jan. ann. 1354. ex Reg. 82. Chartoph. reg. ch. 623.
Jacobus Borbonius Marchiæ Comes Connestabularii dignitatem deposuit ann. 1356. obiitque mortem ann. 1361.
Galtherius Briennensis Comes et Dux Atheniensis creatus eod. ann. interiit in prælio Pictaviensi.
Robertus Fiennensis Dominus, cognomento Morcan, Connestabulatu abdicavit post annum 1368.
P. Carpentier, 1766.
Hac dignitate potiebatur die 22. Dec. ann. 1358. ex Reg. 89. Chartoph. reg. ch. 436. et 5. Jun. ann. 1359. ex Chartul. 23. Corb.
Rertrandus Guesclinus ab ann. 1370. ad annum 1380. quo neci occubuit.
Oliverius Clissoniensis Dominus abdicare coactus est ann. 1392. Vixit ad ann. 1407.
P. Carpentier, 1766.
Memor. D. Cam. Comput. Paris. fol. 208. r°. :
Dominus de Cliçon institutus in officio Constabularii Franciæ ad nobilitates, jura, vadia et emolumenta consueta, per litteras regis datas xxviij. die Nov. 1380.
Rursum memoratur in Lit. reg. 25. Sept. ann. 1392. ex Memor. E. ejusd. Cam. fol. 292. r°.
Philippus Artesius Augæ Comes mortuus est ann. 1397.
Ludovicus Sancerrensis naturæ satisfecit ann. 1402.
Carolus Lebreti-vici Dominus atque ab eo vico dictus Lebretus, ann. 1415. interemtus in prælio Azencurtiensi.
Valerannus Luxemburgensis factione Ducis Burgundiæ Carolo Albretensi deposito, Connestabulus declaratus est ann. 1411. Supremum diem obiit ann. 1413.
Bernardus VII. Armeniacensis Comes occisus est ann. 1418.
Carolus I. Dux Lotharingiæ ann. 1418. institutus, haud diu sibi concessam dignitatem tenuit, obiitque ann. 1430.
Joannes Stwart ann. 1424. quo interemtus est in prælio Vernoliensi.
Artus de Britannia extremum edidit spiritum ann. 1458.
Ludovicus Luxemburgensis ab ann. 1465. ad 1475. quo capite damnatus est.
Joannes Dux Borbonius ab ann. 1483. ad ann. 1488.
Carolus Dux Borbonius creatus ann. 1515. interfectus est ann. 1527.
Anna Dux Monmorenciacus ab ann. 1538. ad 1567.
Henricus I. Dux Monmorenciacus ab ann. 1597. ad ann. 1614.
Carolus d'Albert ann. 1621.
Franciscus de Bonne ab anno 1622. ad annum 1626. quo febri consumtus est. Anno sequenti Ludovicus XIII. Connestabuli dignitatem abolevit mense Januario.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Addam juramentum a Connestabulis Regi præstitum, quod exhibet idem P. Anselmus loco citato :
Vous [] jurez Dieu le Createur, par la foy et la loi que vous tenez de lui, et sur votre honneur, Que en l'office de Connestable de France, duquel le Roy vous a presentement pourveu, et dont vous luy faites hommage pour ce deu, vous servirez iceluy Sieur envers et contre tous, qui peuvent vivre et mourir, sans personne quelconque en excepter, en toutes choses luy obeirez comme à votre Roy et souverain Seigneur, sans avoir intelligence ne particularité à quelque personne que ce soit, au prejudice de luy et de son royaume : et que s'il y avoit pour le temps present ou à venir, sur communauté ou personne quelconque, soit dedans ou dehors le Royaume de France, qui s'eslevast ou voulsist faire et entreprendre quelque chose contre ou au prejudice d'iceluy sondit Royaume, et des droits de la Couronne de France, vous l'en avertirez et y resisterez de tout votre pouvoir, et vous y employerez comme Connestable de France, sans rien épargner, jusques à la mort inclusivement ; et jurez et promettez de garder et observer le contenu és Chapitres et forme de fidelité vieux et nouveaux.
Constabularius Castri, seu Tribunus militum, qui castri aut oppidi custodiæ adhibetur. Concilium Turon. ann. 1163. can. 10 :
In villis vero vel urbibus vel castellis, quæ regis subsunt dominio, in quibus Constabularii ad tempus statuuntur, etc.
Willelmus Brito lib. 3. Philippidos :
Septuaginta viros equites peditesque trecentos
Gascolides secum Gilbertus habebat in arce,
Qui præfectus erat et Constabularius illis.
Hugo de Cleeriis :
Goffridus autem veniens præmisit Constabularios suos, rogans ut ostenderet ei qua parte sederet.
Occurrunt ejusmodi Constabularii apud Richardum de S. Germano ann. 1193. Matth. Westmonast. pag. 369. Rogerum Hovedenum pag. 534. Robertum de Monte ann. 1173. Walsinghamum pag. 118. 226. etc. Vide Ducam cap. 144. Fletam. lib. 1. cap. 15. § 3. cap. 20. § 78. lib. 2. cap. 31. ubi eorum officium describitur, etc. et Edwardum Cokum ad Littleton. sect. 379. Apud nostros etiam, vox est frequens. Connestable de Saint Malo, apud Froissartem 1. vol. cap. 17. Connestable de Bourdeaux, apud Berrium in Hist. Caroli VII. de qua ultima dignitate, ac illius functione habetur Statutum Edw. Regis Angliæ in Regesto Constabulariæ Burdegal. Cameræ Comput. Paris. fol. 78. et 145. Connestabiles Portarum, in Statutis Mediolan. part. 2. cap. 163. Connestabilis Portæ S. Andreæ Vercellensis, in Actis S. Amedei, tom. 3. Martii pag. 881. In Computo Bartholomæi du Drach Thesaurarii Guerrarum ann. 1338. passim fit mentio des Connestables des Communes, des Portes des Villes, des Sergeants, etc. In Regesto Cameræ Comput. Paris. signato C. D. fol. 231. describitur Statutum Joannis Regis Franc. quo statuitur, ut in posterum,
tous pietons soient mis par Connestablies ou Compagnies de 25. ou 30. hommes, et que chaque Connestable prenne doubles gages, et que les Mareschaux pour les Gensdarmes et les Maistres des Arbalestriers pour les pietons assisteront aux monstres deux fois le mois.
Hinc Constabularius Turris Londinensis non semel occurrit apud Scriptores Anglicos, de cujus Jurisdictione videndus Bractonus lib. 5. de Essoniis cap. 13. § 4. Thom. Walsinghamus pag. 147. etc. Hinc Constabulatio Castri, apud Continuatorem [] Florentii Wigorn. ann. 1126. Constabularia, pro Centuria militari, apud Anonymum de Gestis Friderici II. Imp. pag. 797. Ita vocem Connestablie pro turma militari, cui præest Constabularius, usurpat MS. :
Quinze mille furent en la Connestablie,
A cleres armes, as destriers de Nubie.
Willelmus Guiart sub ann. 1304 :
Cil trouvent les autres mi voie,
Dont chascune Connestablie
Leur venoit au pont en aie.
Infra :
Assemble ses Connestablies.
Rursum :
O eus une Connestablie
De soudoyers de Piguardie.
Adde Chron. Flandr. cap. 113. et vide Meursium et Glossar. mediæ Græcit. in Κοντοσταϐλία.
P. Carpentier, 1766.
Quod Stabilitis seu præsidiis militaribus præfectus est, sic dictus. Vide Stabilita 2. Lit. Caroli VI. ann. 1418. tom. 10. Ordinat. reg. Franc. pag. 493 :
Quamobrem beatus Ludovicus et alii prædecessores nostri reges Franciæ in dicta civitate (Carcassonæ) garnisionem ducentorum et viginti servientium seu stipendiariorum et unius Constabularii seu capitanei....... instituerunt.
Nostris Connestable, eadem notione. Lit. remiss. ann. 1380. in Reg. 117. Chartoph. reg. ch. 149 :
Comme Loyset de Fontaines, escuier, Connestable de la ville de Louviers...... feust alez sur les murs de ladite ville pour visiter le guet, pour la seurté et garde d'icelle, etc.
Aliæ ann. 1381. in Reg. 120. ch. 4 :
Philippon Moran, escuier de Bretagne, ...... Connestable du fort de Sainte Blancasse au terroir de Brandis, vers le païs d'Ottrance pour le duc d'Andre.
Rursum aliæ ann. 1415. in Reg. 169. ch. 160 :
Le suppliant qui est l'un des Connestables et gardes de la ville d'Espernay, qui peuent et doivent aler armez et acompaignez, mesmement en temps de doubte et de guerres.
P. Carpentier, 1766.
Connestabuli ejusdem conditionis apud Siculos. Constit. Mss. Caroli reg. Sicil. :
Item Connestabuli Neapolis ac Aversæ non intromittant se, nisi de custodia civitatis nocturna.... Et caveant justitiarii ne extra officium connestabuliæ committant eis aliquid.
Constabularii Parochiarum, seu villarum, Conestables des Paroisses apud Froissartem 2. vol. cap. 96. in sublevamen Constabulariorum Hundredi, ævo, ut dicitur, Edwardi III. introducti sunt, talem in villis potestatem habentes, qualem in Hundredis Constabularii Hundredorum. Sunt vero apud Anglos duo plerumque in quovis Hundredo Constabularii, totidem in quavis Villa seu Parochia : et hi quidem Inferiores et Subconstabularii appellantur, illi autem Superiores et Capitales. De ejusmodi Constabulariis egit Thomas Smith. lib. 2. de Republ. Angl. cap. 25. Fragm. vet. de rebus Ludovici VII. apud Duchesnium tom. 4. pag. 430 :
Hugo de Lasci et Hugo de Bello campo, qui inde Constabularii erant villam Vernolii viriliter et constanti animo defenderent,
contra Ludovicum Reg. Francorum, qui illud oppidum obsidebat tum Anglicæ ditionis.
Constabulariorum apud Italos quod fuerit munus, ita docet Marsilius Patavinus in Defensore pacis part. 1. cap. 9 :
Unus quidem cum Monarcha statuitur ad aliquod unum opus determinatum circa [] regimen Communitatis : tamen ut ducatum exercitus, sive cum generis successione, sive pro solius unicæ personæ periodo, quomodo instituebatur dux exercitus Agamemnon a Græcis. Vocatur autem officium hoc in communitatibus modernis Capitaneatus, aut Contestabiliaria. Hic vero exercitus dux de nullo se intromittebat judicio tempore pacis : exercitu tamen militante, dominus erat occidendi aut aliter puniendi transgressores.
Regimina Paduæ ad ann. 1320 :
Inter quos fuit quidam probus et stenuus vir dominus Simon Philippus Potestas Castri pontis Baxanelli, et etiam Contestabilis et Rector ccc. militum Ultramontanorum et Theotonicorum.
Continuatio Chronici Andr. Danduli, apud Murator. tom. 12. col. 448 :
Interjecto tempore Hungari cum Paduanis Castrum Romani insultant, obsident, pugnant, sed in pugnis deficiunt. Tandem subterraneis insidiis et unius Comestabilis interioris infidelitate.... Castrum obtinent salvis personis et rebus.
P. Carpentier, 1766.
Comestabilis, Centuria militaris, ejusdemque præfectus, apud Italos. Stat. datiar. Riper. cap. 14. fol. 10. r° :
Quod Comestabiles pedestres communitatis prædictæ, nec alterius officialis, non possint vendere nec vendi facere vinum ad minutum sociis suis.
Et cap. 19. fol. 10. v° :
Dominus capitaneus Riperiæ possit et ei liceat vendi facere vinum cuilibet de sui familia, exceptis Comestabile et barroariis.
Chron. Domin. de Gravina apud Murator. tom. 12. Script. Ital. col. 623 :
Congregatis universis caporalibus et Comestabilis Theotonicis, etc.
P. Carpentier, 1766.
Contestabilis, Eadem notione. Stat. Mantuæ lib. 1. cap. 6. ex Cod. reg. 4620 :
Habeat potestas... unum Contestabilem bonum et expertum, et bene armatum, et aliis fulcitum more Contestabilium.
Stat. datiar. Riper. cap. 15. fol. 10. v° :
Quod aliquis castellanus, necnon Contestabilis alicujus fortilitii, etc.
P. Carpentier, 1766.
Connestabulus, Constabularius, Judex civitatis et pagi circumjacentis, idem qui alibi Baillivus aut Præpositus. Comput. ex Bibl. reg. qui inscribitur :
Computus dom. Evrardi de Mediis campis militis, Connestabuli Alverniæ, de termino Ascensionis, anno Domini 1267.
Ubi de receptis balliviæ rationem exigit. Lit. Alfonsi comit. Pictav. et Tolos. ann. 1270. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 413 :
Teneantur litigare..... coram Conestabulo nostro Arverniæ, præsenti vel qui pro tempore fuerit, sive ejus locumtenente.
Aliæ ann. 1369. ibid. pag. 421 :
Senescallo et Constabulario Carcassonæ, vel eorum locatenentibus, etc.
Lit. ann. 1368. in Reg. 120. Chartoph. reg. ch. 59 :
Haut homme, noble et poisant monsieur de Colesbert, Connestable de Boulenois el terroir d'Ostrewit, etc.
P. Carpentier, 1766.
Contestabulus, Eodem significatu. Annal. Bonincont. ad ann. 1383. apud Murator. tom. 21. Script. Ital. col. 45 :
Johannes protojudex ex morbo interiit, cujus magistratum Carolus Alberico Cunii comiti concessit, magnusque Contestabulus postea dictus est.
P. Carpentier, 1766.
Connestabulus Vici, Gall. Connestable de la rue, idem qui vulgo Commissaire. Curator disciplinæ civilis politicæ. Lit. remiss. ann. 1364. in Reg. 96. Chartoph. reg. ch. 408 :
Ledit Lotart ala querre deux sergenz et les mena, ensemble le Connestable de la rue où il demeuroit pour le temps, (à Tournay) en la maison de ladite Jehanne.
Conestabulus, Artificii inspector et præpositus, vulgo Garde. Pactum inter archiep. et cives Rem. ann. 1258. in Reg. [] 30. Chartoph. reg. ch. 547 :
Item dicebat archiepiscopus, quod dicti cives Conestabulos fecerant in quolibet mesterio civitatis Remensis, quod facere non poterant nec debebant.
Constabularios, seu Κονοσταύλους habuere etiam Byzantini Imperatores inter officia Palatina. Hi præerant Francis ad Palatii custodiam addictis, uti exerte docet Pachymeres lib. 1. cap. 7. et nos pluribus ostendimus in Notis ad Willhard. n. 210. et ad Alexiad. pag. 395. Francos vero a primæva sui origine Imperatorum custodiæ adhibitos, videtur innuere Ammianus lib. 15 :
Malarichus.... adhibitis Francis quorum ea tempestate in Palatio multitudo florebat, exactius jam loquebatur.
Erat autem is Rector Gentilium, adeo ut incertum sit an Gentiles appellati fuerint Franci, ad Palatii custodiam adhibiti.
Conestabulus, Officium Monasticum, de quo ita Bernardus Mon. in Consuetud. Cluniacensibus MSS. cap. 13 :
Est frater cui est commissa obedientia, ut de equis curam habeat et mulis, quem nos vulgariter Conestabulum vocamus ; ipse habet agasonem suum, qui capit curam de equis, qui ad ejus observatiam pertinent ; .... habet autem in custodia sua totam avenam et hordeum Monasterii..... sellas, calcaria, frena, ferra habet in custodia sua, etc. Stabularium
vocat Uldaricus lib. 3. Consuetud. ejusd. Monast. cap. 23.
P. Carpentier, 1766.
Comes, Societatis vel sacri sodalitii præfectus, nostris etiam Connestable. Stat. synod. eccl. Burdegal. ann. 1255. ex Cod. reg. 1590 :
Prohibemus ne confratres alicujus confraternitatis Comitem vel Comites eligant vel creent de cetero in aliqua confratria, absque proprio assensu et voluntate sui capellani.
Consuet. Mss. monast. S. Crucis ejusd. urbis ante ann. 1305 :
Quælibet confratria habet unum Comitem, unum burserium, etc.
Stat. tonsor. ejusd. civit. ann. 1483. in Reg. 207. Chartoph. reg. ch. 305 :
Lesquelz tondeurs s'assembleront en l'église de sainte Coulombe et esliront leur Compte et leur boursier et autres officiers (de leur confrairie) pour l'année advenir.
Lit. remiss. ann. 1398. in Reg. 153. ch. 220 :
Le Connestable desdis confreres de l'arbaleste avoit intention de faire traire par esbatement à un pié de buef, qui devoit estre mis en hault à un pel.
Occurrit præterea tom. 7. Ordinat. reg. Franc. pag. 279. art. 2. et 5.
Varie porro Comitis Stabuli dignitatis appellationem efferunt Scriptores :
Comes Stabulariorum, apud Ordericum Vital. lib. 3. pag. 501.
Constabulus, habet Regino ann. 807. Robertus de Monte ann. 1173. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Constabulis, in Chartulario Gemeticensi tom. 1. pag. 168.
Constabularius. Ugutio : Stabularius, Stabuli Custos : unde Constabularius, et Conestabularius, et designat dignitatem officii, vel officium. Matth. Westmon. pag. 356. et alii.
Conestabilis, Tudebodus lib. 3.
Connestabulus, Fredegarius cap. 30. 42. Gesta Dei per Francos pag. 1179. Falco Benevent. ann. 1113. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Connestabularia, Uxor Comitis stabuli, in Necrologio MS. FF. Minorum Silvanectensium ad annum 1548.
P. Carpentier, 1766.
Nostris Conestablesse. Charta ann. 1281. ex Chartul. S. Steph. Autiss. :
Humbert de Beaujeuc chevalier, connestable de France, .... et noble dame Isabelle de Mellot, jadis contesse de Joigny, Conestablesse de France sa femme.
[]
Comestabilis, Petrus de Vineis lib. 2. Ep. 58.
P. Carpentier, 1766.
Comes-tabularius, Comes stabuli, pro Connestabularius, in Chron. Guill. Bardini inter Probat. tom. 4. Hist. Occit. col. 11.
Comistabilis, Aimoinus lib. 3. Hist. Franc. cap. 71.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Comestabulus Hugonis Regis Cypri, in Commentariis præviis de S. Alberto tom. 1. SS. April. pag. 774.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Comestabulus Theutonicorum, apud Baluz. tom. 6. Miscell. pag. 228. Ibi vide pag. 268.
Constabulatus, Dignitas Comitis Stabulorum, apud Will. de Podio-Laurentii cap. 34. et in Charta anni 1351. tom. 4. Hist. Harcur. pag. 1469.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Constabularia, Eadem notione, apud Rymerum tom. 2. pag. 191. et tom. 4. pag. 78. Marten. tom. 1. Anecd. col. 862. et in Hist. Harcur. tom. 4. pag. 1474.
P. Carpentier, 1766.
Constabularia, Tribunal constabularii. Reparat. factæ in senescal. Carcass. ann. 1435 :
In domo Constabulariæ civitatis Carcassonæ, etc.
Comites Taifali, Una e Vexillationibus Palatinis sub dispositione Magistri militum præsentalis, in Notitia Imperii lib. 1. cap. 31. Taifalorum septentrionalium populorum meminit Ammianus lib. 17. Vide Pancirolum.
P. Carpentier, 1766.
Comes Terminalis, Provinciæ limitaneæ præfectus, idem qui Marchio. Charta Arnolfi reg. Germ. ann. 889. inter Probat. Hist. monast. S. Emmer. Ratisbon. pag. 72 :
Rudperti dilecti terminalis Comitis nostri suggestione, etc.
Vide Comites marcarum.
Comites de Tertio Denario appellabantur Comites in Anglia, quod Comitatuum reditus pars tertia ad illos, qui iis donati erant a Principe, pertineret : quod ab ipso Caroli M. ævo obtinuit. Capitulare Pipini Regis Italiæ cap. 18. et Lex Longob. lib. 1. tit. 2. cap. 10. Pippin. 30. :
De compositionibus quæ ad Palatium nostrum pertinent, si Comes ipsam causam commoverit ad requirendum, illam tertiam partem ad eorum recipiant opus, duas vero ad Palatium, etc.
Capitula Ludovici Pii ad Legem Salicam cap. 1 :
Compositionis duæ partes ei contra quem testati sunt, dentur ; tertia Comitis est.
Adde Capitula Caroli M. lib. 3. cap. 68. Liber Monasterii de Bello, apud Camdenum, et in Monastico Anglicano tom. 1. pag. 315 :
Consuetudinaliter per totam Angliam mos antiquitus inoleverat, Comites provinciarum tertium denarium sibi obtineri, inde Comites dicti.
Item alius Anonymus :
Comes est qui tertiam portionem eorum quæ de placitis proveniunt in quolibet Comitatu percipit : sed non omnes Comites ista percipiunt ; sed hi quibus Rex hæreditario, aut personaliter concessit.
Leges Ed wardi Confess. cap. 21 :
De istis octo libris Rex habebat centum solidos, et Consul Comitatus quinquaginta, qui tertium habebat denarium, de forisfacturis.
Joan. Brompton. pag. 1038 :
Præter tertium denarium, unde Hugo Bigoth est Comes.
Vide Tertius denarius in Denarius.
Nec in Anglia duntaxat, sed etiam in Hungaria id obtinuit. Otto Frising. lib. 1. de Gestis Friderici cap. 31. ubi de Hungariæ descriptione :
Hinc est ut cum prædictum regnum per 70. vel amplius divisum sit Comitatus, de omni justitia ad fiscum regium duæ lucri partes cedant, tertia tantum Comiti remaneat.
Decreta Colomani Regis lib. 1 :
De tributis autem et vectigalibus, sicut Comitibus tertiam[] partem dari decrevimus, ita, etc.
Quæ quidem vectigalium tertia pars, jus Comitatus dicitur in Decretis Andreæ Regis § 24 :
Comites jure Comitatus sui tantum fruantur : cætera ad Regem pertinentia,..... et duas partes castrorum Rex obtineat.
Vide Advocatorum jura.
Comes Thesaurorum, in l. 14. et 22. Cod. Th. de Divers. Offic. et Appar. (8, 7.) Qui in provinciis Thesauros Principis servabat. Κόμης θησαυρῶν, apud Palladium in Vita Chrysostomi pag. 27. editionis Emerici Bigoti. Comes Thesaurorum per Thracias apud Ammianum lib. 29.
Dignitas etiam fuit in Palatio Regum Gothicorum Hispaniæ, ut ex Concilio Toletano XIII. colligitur.
Comites Vacantes, Qui post munus seu officium aliquod gestum, Comitivam primi ordinis consecuti sunt. Ita Jacobus Gotofred. ad leg. un. Cod. Th. de Comitibus vacant. (6, 18.) ubi multa.
Comes Vestiarii, in Notitia Imperii Occidentalis sub Comite sacrarum largitionum refertur, pro quo in Oriente, Magistri lineæ vestis, et Magistri privatæ ponuntur : illius erat Scrinium, quod Vestiarii sacri appellatur in eadem Notitia, præeratque susceptioni earum vestium, quæ largitionibus Principis inferebantur.
Comes Sacræ Vestis, inter Illustres recensetur in leg. un. Cod. Theod. Qui a præbit. Tiron. etc. (11, 18.) præeratque vesti Principis ipsius.
Comes Urbanus, in Vita S. Adalberti Egmundani cap. 23.
P. Carpentier, 1766.
Comes-Urbis, apud Leuckfeld. in Antiq. Walckenried. pag. 254.