4. CURIA, Senatus civitatis, cujus Magistratus
Decuriones et
Curiales
dicuntur in Cod. Theod. et Justin. de Decurionibus passim, in Gloss. Lat. Græc. :
Βουλή, βουλευτήριον.
Gloss. Gr. Lat. :
Βουλευτήριον, Curia, ordo.
Vide Savin. Histor. Jur. Roman. med.
temp. tom. 1. cap. 2. § 17. sqq.
◊ Institutæ porro
Curiæ fuerunt in municipiis exemplo
Senatus Romani,
ϰατὰ τῆς βασιλευούσης πόλεως μίμησιν, ut
est in Justiniani Novella 38. unde et Senatus nomen iisdem inditum. S. Ambrosius 2. ad
Timoth. :
Quos constat in societatem Romanorum receptos, ut de cætero appellarentur
Romani ; idcirco necesse est eos Curiam habere, in quam more Romanorum penulati
conveniant.
Senator lib. 6. Epist. 3 :
Curiales etiam verberat, qui
appellati sunt legibus Minor Senatus.
Idem lib. 9. Epist. 2 :
Non enim
incassum vobis Curiam concessit antiquitas, non inaniter appellavit Minorem Senatum,
nervos quoque vocitans ac viscera civitatum.
Ausonius in Mosella :
........ Quos Curia summos
Municipum vidit proceres, propriumque Senatum.
Adde S. Augustinum in Psalm. 121. Marculphus lib. 2. form. 37 :
In
civitate illa adstante viro illo laudabili Defensore, et omni Curia illius
civitatis.
Vide Bertherium lib. 1. Pithan. cap. 10. Jacobum Gothofred. ad tit.
Cod. Theod. de Decurion. et Jurisconsult. Vide
Curialis 1.
Curia Publica. Formulæ veteres apud Bignonium cap. 3 :
Gestis municipalibus cum Curia
publica et defensore prosequi et alligare deberem.
Id est,
la Cour
assemblée.
Curiæ Obnoxius dicitur, qui
ad munera Curialia, aut
ad Curiam devocatur, ut est in
leg. 7. et 11. Cod. Theod. de Episc. (16, 2.) Nam olim pœnæ genus fuit
Curiis
mancipari, quod gravissima Curialibus onera incumberent, quibus ex eo nec
Curiam
deserere fas erat, lege 122. Cod. Theod. de Decurion. (12, 1.) etc. Anastasius in S.
Bonifacio :
Nec servum Clericum fieri, nec obnoxium Curiæ. Pœnitentiæ, vel Curiæ,
vel cuilibet conditioni obnoxius,
apud Gregorium Magnum lib. 2. Ind. 10. Epist.
25. S. Ambrosius Epist. 17 :
Ministri Ecclesiæ retrahuntur a munere sacro, et Curiæ
deputantur.
Concilium Ticinense sub Benedicto VIII. PP :
Ecce Clericos
Curiæ et servos legibus traditos, num mutire fas erit ? Si servi sunt patres, servi
erunt et filii : servient itaque cum filiis patres in Curia, id est curam super his
tantum in publico habebunt, quæ ad solam Ecclesiæ utilitatem forensem pertinebunt. Nulli
obnoxius civitati,
in Edicto Theodorici cap. 64.
Curialis conditio, in
Capitulis Caroli Magni lib. 6. cap. 126. 128. e Julian. Novell. At Valentinianus leg. 66. Cod. Theod.
de Decurionibus vetuit supplicii loco quempiam in Curiam adgregari, mitti, addici. Adde
leg. 108. infra.
Curia, nude, pro foro sæculari sæpe sumitur. Jura et Consuetudines Normanniæ cap. 53 :
Laicalis Curia est congregatio eorum certo loco et die assignato, per quos jus
est super querelam contentionis placitantibus exhibendum.
Anastasius in S.
Silvestro PP. :
Hic constituit, ut nullus Clericus propter causam quamlibet in
Curiam introiret, nec ante judicem cinctum causam diceret, nisi in Ecclesia.
Lex
Longobard. lib. 2. tit. 51. § 12. Ludov. Pii cap. 4. :
Nemo Clericus, vel Diaconus, vel
Presbyter pro qualibet causa intret in Curiam, nec ante judicem causam dicere præsumat,
quoniam omnis Curia a cruore dicitur et immolatione simulacrorum.
Hildebertus
Cenomanensis Episcop. Epist. 30 :
Reos tormentis afficere, vel suppliciis
extorquere confessionem censura Curiæ est, non Ecclesiæ disciplina.
Ivo
Carnotensis Epist. 22 :
Calumniatoribus meis... respondere non subterfugiam, vel in
Ecclesia, si Ecclesiastica sunt negotia, vel in Curia, si sunt Curialia.
Epist.
53. de quodam Clerico :
Verberatum, spoliatum per manus servorum trahi fecistis ad
carcerem, et Curiæ traditum nulla consolatione refovistis.
Epist. 137 :
De Curia autem in causis Clericorum vitanda, etc.
Adde cap.
Novimus. Extra de Verbor. signific. Ita Clerici
Curiæ tradi dicuntur, cum de
crimine, quod vitæ dispendio luitur, accusantur, in Vita S. Anselmi Lucensis Episcopi num.
8. et apud Willelmum Neubrig. lib. 1. cap. 19. Vide Capit. Caroli Magni lib. 5. cap. 228.
381. e Julian.
Novell. etc.
P. Carpentier, 1766.
◊ Charta ann. 1361. tom. 7.
Ordinat. reg. Franc. pag. 431. art. 16 :
Curiæ non apponant manus in bonis
defunctorum, etc.
Adde Chart. ann. 1110. de Casa
Vicecom. in Picton. ap. Guerard. in Irminon. pag. 378.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Curia Appellationum Massiliæ ad hoc unum instituta, ut audiret causas eorum, qui a sententiis a
Judicibus aliarum curiarum latis appellabant. Exstat de jure hujus Curiæ caput integrum in
Statutis ejusdem urbis lib. 1. pag. 27. et seqq.
Curia Baronis, Anglis, est locus pedaneus, in quo dominus feudi intra limites feudi sui
jurisdictionem in tenentes suos exercet.
Baro enim in hac significatione a Domino
feudi nihil differt. Ita Cowellus. Leges Edwardi Confess. cap. 9 :
Barones vero,
qui suam habent Curiam de suis hominibus, videant, ut sic de eis agant, quatenus erga
Deum reatum non incurrant, et Regem non offendant.
Mox :
Si quis Baronum
justitiam non habet, in hundredo, ubi placitum habitum fuerit, ad propinquiorem
Ecclesiam, ubi judicium Regis erit, determinandum est.
Adde cap. 21. 35. Leges
Malcolmi II. Regis Scotiæ :
Nullus Baro vel Comes... receptabit malefactorem
aliquem... infra dominationem suam sub pœna amissionis Curiæ suæ in perpetuum.
Assisiæ Hierosol. :
Il y a au Royaume de Jerusalem 4. Baronies et plusieurs autres
Seigneuries, qui ont Cour, Coin, et Justice.
In Statutis Alexandri II. Scotiæ
Regis, cap. 14. Barones non possunt tenere Curias suas nisi Vicecomes Regis, aut serviens
Vicecomitis nomine, intersit, ad videndum si Curia recte tractetur : et in omnibus eorum
Curiis 4. placita reservantur ad Curiam Regis, videlicet de raptu mulieris, de incendio,
de murdro, et de roboria, quæ dicitur rapina. Qualiter autem Dominus seu Baro perdat
Curiam suam, docent pluribus Leges Baronum Scoticorum, seu Quon. Attach. cap. 8. et 9.
Agitur etiam de Curiis Baronum ibid. cap. 34. Britton. cap. 27. ubi Rex loquitur :
En Countés avons-nous double Court, une des plees de nostre peas, lequel tiennent
nos Coronnes et les Suters, (sectatores)
et dount les Coroners seulement
ont record. Et si avons Court come Court de Baron, et dont les Suters sount chargez de
jugement, et n'ont point de records hors de leur Court, etc.
Exstat in libro
Anglico, inscripto
Justice of peace, forma procedendi in Curiis Baronum, pag. 82.
et seqq.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Curia Leta, iisdem Anglis
Courtleet, minor est et inermis Jurisdictio, Gall.
Cour
fonciere, vel
Basse justice. Charta Henrici VI. Regis Angl. ann. 1443. apud
Rymerum tom. 11. pag. 41. col. 1 :
Feriis, marcatis, chaceis, parcis, warennis,
Curiis Letis visibus franciplegiis, consuetudinibus, libertatibus, etc.
Curia Christianitatis, Brittoni pag. 46. v.
Cour Chrestienne, aliis
Cour de
Chrestienté, Jurisdictio Ecclesiastica, forum Ecclesiasticum, in quo causæ ac
quæstiones, quæ ad religionem pertinent, agitantur. Quippe ex leg. 1. Cod. Theod. de
Religione, (16, 11.)
quoties de religione agitur, Episcopos convenit judicare, cæteras
vero causas, quæ ad ordinarios cognitores vel ad usum publici juris pertinent, legibus
oportet audiri
. Ita in leg. ult. de Episcopali judicio (16, 12.) eodem Cod. in Nov.
Valentiniani III. de Episc. judicio, etc.
◊ Religionis porro voce Episcopi deinceps jurisdictionem
suam adeo porrexerunt, ut ordinariis judicibus nihil fere judicandum relinquerent ; ex quo
subinde graves querimoniæ exortæ de Ecclesiasticis
judicibus, qui Ordinariorum jurisdictionem contra fas sibi adscribebant ac
usurpabant : de quibus vide Chartam ann. 1204.
De interceptionibus Clericorum adversus
Do. Regis Jurisdictionem, in nupera Conciliorum Ecclesiæ Rotomag. Editione, Regestum
Parlamenti signatum
Olim fol. 63. Librum Jacobi de Cugneriis Advocati Regii ann.
1329. cui titulus :
Hæc sunt gravamina et usurpationes, quæ et quas Prælati
Franciæ, et aliæ personæ Ecclesiasticæ Regni Franciæ, vel eorum officiales et judices
pro ipsis fecerunt et faciunt in præjudicium jurisdictionis temporalis D. Regis, Baronum
et aliorum subditorum suorum dominorum temporalium :
et Responsionem Cardinalis
Bertrandi ad eumdem librum : Brittonum in Legib. Angl. cap. 3. Philippum Bellomanerium
cap. 61. 66. veterem Consuetud. Franciæ, Will. Stanfordium lib. 2. de Placit. Coronæ cap.
41. et seqq. Guliel. Prynneum in Libertatibus Angl. passim, etc. Ad jurisdictiones denique
istas Episcopales hæc spectant Guilielmi Neubrigensis lib. 2. cap. 16 :
Nempe
Episcopi dum defendendis magis Clericorum libertatibus vel dignitatibus, quam eorum
vitiis corrigendis resecandisque invigilant, arbitrantur obsequium se præstare Deo et
Ecclesiæ, si facinorosos Clericos, quos pro officii debito, Canonicæ rigore censuræ
coercere vel nolunt, vel negligunt, contra publicam tueantur disciplinam.
◊ Curiæ igitur Christianitatis amplissima fuit
jurisdictio, cum quæstionum ac causarum omnium, quæ non modo res Ecclesiæ, sed et
sacramenta, et quidquid ex iis dubietatis oriretur, spectant, cognitionem sibi arrogasset.
Cognoscebat enim
◊ De causis Clericorum ac tonsuratorum. Vide Appendicem Codicis
Theodos. Constit. 6. 17. Capitul. 3. ann. 811. cap. 1. veterem Chartam apud Diago de
Comitib. Barcin. lib. 2. cap. 31. Bractonum lib. 5. tract. 5. cap. 2. § 5. cap. 10. § 1.
etc. Petrus de Cugneriis in Gravaminibus, ait, Prælatos, ut jurisdictionem suam augerent,
et omnium pæne ad se causas traherent,
solere facere magnam multitudinem tonsurarum
pueris ætate minoribus.
◊ In rebus criminalibus Clericorum judex Ecclesiasticus non
habet jurisdictionem, sed tantum judicii executionem, v. gr. degradationem. Vide Matth.
Paris pag. 113. et Bracton. lib. 5. tract. 5. cap. 9. § 3.
◊ De causis spiritualibus, vel spiritualitati annexis, etc.
Vide Bracton. lib. 5. tract. 5. cap. 2. § 5.
◊ De decimis, et aliis Ecclesiæ proventibus. Vide eumdem
Bractonum lib. 5. tract. 5. cap. 2. § 5. cap. 10. § 1. 6. cap. 16. § 1.
◊ De causis, in quibus fidei aut sacramenti interpositio
occurrit. Vide Matth. Paris pag. 113. Bract. lib. 4. tract. 1. cap. 12. Assisias Hierosol.
cap. 20. Concilia Rotomagensia pag. 185. etc.
◊ De Hæreticis. Vide Matth. Westmonast. pag. 333. et Gariellum
in Episc. Magalonens. pag. 275.
◊ De infractura Ecclesiæ vel atrii, de læsione Clerici, de
oppressione et violatione feminæ. Vide Consuetud. S. Audomari ann. 1127. in Probat. Hist.
Guinensis pag. 194.
◊ De advocationibus Ecclesiarum. Vide Regiam Majestat. lib. 1.
cap. 2.
◊ De privilegiis Crucesignatorum. Vide eumdem Bract. lib. 5.
tract. 5. cap. 9. § 1. Stabilimenta S. Ludovici lib. 1. cap.
82. etc.
nuperam Edit. Concil. Rotomag. Eccl. pag. 179. 180. 181.
◊ De causis matrimonialibus, dotibus, et earum accessoriis.
Vide Joannem Sarisber. Epist. 89. Regiam Majest. lib. 1. cap. 2. Matth. Westmonast. ann.
1247. pag. 333. Matth. Paris pag. 113. 488. Bracton. lib. 5. tract. 5. cap. 2. § 2. cap.
10. § 1. cap. 12. § 3. Stabilimenta sancti Ludov. lib. 1. cap. 18. 131. Assisias Hieros.
cap. 20. Rocchum Pirrum tom. 1. pag. 145. Concilia Rotomagensia pag. 185.
◊ De adulteriis. Vide eumdem Rocchum Pirrum in Notit. Eccles.
Sicil. tom. 1. pag. 125. veteres Chartas apud Ughellum tom. 7. pag. 400. 1327. et Statuta MSS. Caroli I. Regis Siciliæ cap.
296.
◊ De bastardia, legitimatione, seu de natalium jure. Vide
Regiam Majestatem lib. 2. cap. 50. § 4. cap. 59. § 4. Bractonum lib. 4. tract. 3. cap. 19.
lib. 5. tract. 5. cap. 6. § 1. cap. 19. § 1. Matth. Paris pag. 488. veterem Consuetud.
Norman. cap. 27. Guliel. Prynneum in Libertatibus Angl. tom. 2. pag. 393. etc.
◊ De Testamentis et causis testamentariis. Vide Regiam Majest.
lib. 1. cap. 2. Matth. Paris. 113. 488. Bractonum lib. 2. cap. 26. § 2. lib. 4. tract. 1.
cap. 12. lib. 5. tract. 5. cap. 2. § 3. cap. 10. § 1. 2. 4. Fletam lib. 2. cap. 57. § 13.
Assisias Hierosol. cap. 20. Foros Beneharn. Rubr. de Jugiament, art. 8. Rocchum
Pirr. pag. 145. Sed per Aresta Paris. 11. Januar. 1355. 18. Novemb. et Decemb. 1372. 14.
Novemb. 1376. 15. Dec. 1377. etc. dictum fuit, Regem de jure et usu habere præventionem in
cognitione testamentorum omnium in regno suo decedentium.
◊ De catallis, quæ sunt de testamento vel matrimonio. Vide
Concil. Insulæ bonæ ann. 1205. Bractonum lib. 5. tract. 5. cap. 2. § 5. 6. cap. 5. § 1.
◊ De usuris. Vide Matth. Paris pag. 113. Matth. Westmonast.
pag. 333.
◊ De feudis et tenementis, datis in liberam eleemosynam. Vide
Bracton. lib. 5. tract. 5. § 1. cap. 10. § 1. Inter querelas, quas Barones Franciæ Regi
Ludovico VII. detulerunt contra usurpationes Ecclesiasticorum, illa est :
Quod
Clerici trahunt causam feodorum in Curiam Christianitatis, propter hoc quod dicunt, quod
fiduciæ vel juramentum fuerunt inter eos, inter quos causa vertitur, et propter hanc
occasionem perdunt Domini justitiam feodorum suorum. Responsio. In hoc concordati sunt
Rex et Barones, quod bene volunt, quod ipsi cognoscant de perjurio, et transgressione
fidei ; sed nolunt, quod cognoscant de feodo. Et si convictus fuerit de perjurio, vel
transgressione fidei, injungant eis pœnitentiam : sed propter hoc Dominus non perdet
justitiam feodi, nec propter hoc se capient ad feodum.
Sed
de fori
Ecclesiastici origine et usu consulendus Morinus lib. 1. de Pœnitent. cap. 9. et D.
Fleury in Præfatione ad tom.
xix.
Hist. Ecclesiast.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Curia Archidiaconi, in qua Archidiaconus jurisdictionem exercebat suam.
Pro emolumento sigilli
Curiæ Archidiaconalis, in Charta ann. 1340. inter Probat. Hist. Eccl. Meld. tom. 2.
pag. 218. In Chartulario S. Nicasii Remensis plures babentur Chartæ
Curiæ Archidiaconi,
vel Archidiaconatus Remensis. Vide
Archidiaconus.
P. Carpentier, 1766.
Curia Palatii, Jurisdictio archiepiscopi Remensis. Chartul. Campan. in Cam. Comput. Paris. fol.
251. r°. col. 1 :
Ego Henricus comes Grandis-prati conquestus sum domino regi
Navarræ de abbate videlicet S. Dionysii Remensis et de priore
Grandis-prati, qui me fecerunt citari in Curia palatii coram officiali curiæ
archiepiscopi Remensis.
P. Carpentier, 1766.
Curia Magna Præsidentialis, Eadem quæ Regia. Diploma Ludov. VI. ann. 1121. in Append. ad tom. 6. Annal.
Bened. pag. 636. col. 1 :
Caput ipsum (monasterii Tironensis)
quibuscumque omissis mediis, super præmissis coram magna præsidentiali nostra regia
Curia solummodo habeat et teneatur respondere, etc.
Vide
Consilium 2.
P. Carpentier, 1766.
Curia Regalis, Jurisdictio regia. Libert. Figiaci ann. 1369. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag.
264 :
Viguerius et judex ipsius villæ Figiaci, qui soli judices nostram Curiam
regalem in dicta villa habent exercere et etiam gubernare, in causis criminalibus
tractandis et dirimendis, etc. Nous reservons entierement la Court et
Cognoissance,
in Lit. ann. 1370. ibid. pag. 368.
Curiæ Dominicales, Germanis
Dinghæfe, quæ Dominis villarum vel territoriorum competunt : de
iis Zazius part. 11. de feud. § 3. Vide Indiculum possessionum monasterii
Schwarzacensis ann. 1154. ap. Guden. in Syllog. pag. 463. et Mitterm. Princip. Jur.
German. § 472. Dicebantur etiam
Curiæ Placiti. Vide Haltaus. Glossar. German.
pag. 231. Eædem sunt
Curiæ Militum in Chartis ann. 1291. ap. Guden. Cod.
Diplomat. tom. 2. pag. 266. et 268. Vide
Curia 5. et
Cortis 1.
L. Henschel, 1840–1850.
Jus Curiæ, quod feudali opponitur. Germ.
Hofrecht. Vide Mittermaier. Princip. Jur.
Germ. § 5. et 84. Vetus auctor de Benefic. § 130 :
Quicquid homo non suscipit per
hominium, non judicetur esse beneficium ; sicut cum bona concedit dominus suis
ministerialibus non per hominium sed secundum Jus Curiæ. Hæc concessio caret beneficiali
jure, sed est concessio officialis, etc.
Curia Major, sic appellata apud Beneharnenses Curia illa, in qua residebant Episcopi duo,
totidem Abbates ; cum provinciæ magnatibus, qui de majoribus et publicis negotiis, et de
vassallorum litibus supremo judicio dijudicabant, ut auctor est Marca lib. 5. Hist.
Beneharn. cap. 3. n. 2. Vide Foros Beneharnenses Rubr.
de Cort Major, ubi de illius
jurisdictione, et eumdem Marcam lib. 4. Hist. Beneharn. cap. 17. n. 6. lib. 6. cap. 23. n.
3. cap. 24. n. 7.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Dare Judices ad Curiam, dicebatur de Judicibus quos ad dirimendas lites exortas inter se et subditos
Domini constituebant, qui judices ab adversa parte primum erant approbandi. Concessio
feodi per Guillelmum Bertrandi pro Odone Alamandi coram
judicibus datis pro Curia.
Hist. Dalphin. pag. 20 :
Anno 1282. Indict. x. xiv°. Kal. Julii ad
requisitionem nobilis viri Odonis Alamandi Domini de Campis fuit confessus et publice
solemniter recognovit ex sua certa scientia et spontanea voluntate Dominus Guillelmus
Bertrandi Miles, in præsentia Petri Domini de Bucurione et Falconis Domini de Canuto
datorum pro Curia a prædicto Domino Odone Alamandi, et per prædictum Dominum Guillelmum
Bertrandi approbata et recepta, se habere et tenere in feudum et nomine feudi ab ipso
Domino Alamandi, et de feudo et dominio ipsius Domini Odonis, quidquid ipse habet, tenet
et possidet, etc.
Vide tom. 2. pag. 20. col. 1.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ponere Judices pro Curia sua,
Iisdem notione et conditione. Recognitio facta per Vuillelmum de S. Martino
Annæ relictæ Petri Selvon ann. 1259. ibid. tom. 1. pag. 6 :
Ad requisitionem seu
interrogationem Dominæ Annæ uxoris quondam Petri Selvon, coram Gorta de Monte Bononi et
Guiffredo de Valle S. Stephani, quos dicta Anna posuerat pro Curia sua, quam quidem et
approbavit dictus Vuillelmus de S. Martino.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Curiam Habere dicuntur Domini qui facultatem habent judicandi subditos suos in
Curia sua.
Chartular. S. Vincentii Cenoman. fol. 51 :
Si homines Monachorum ejusdem Nundinis
forisfacerent, vel quod eis esset aliquid forisfactum, Monachi haberent Curiam et
emendas suorum hominum. Madox
Formul. Anglic. pag. 38 :
Quod si hujusmodi
forisfactura super terram Ecclesiæ evenerit, præcipio quod Prior et Monachi inde suam
plenarie habeant Curiam ; et defendo ne in aliis locis quocumque modo placitentur, nisi
in eadem Curia S. Mariæ et sua.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Curiam Petere, Litem aliquam ad suam
Curiam advocare. Consuetudines Brageriaci art. 62 :
Item si duo Feodatarii ad invicem litigent, et Dominus feodalis petat Curiam ante
litis contestationem, etc.
Gallica versio sic habet :
Si deux Tenanciers
plaident l'un contre l'autre, et le Seigneur feodal demande le renvoy avant la
contestation, etc.
Vide mox
Curiam reddere.
Curiam Reddere, dicitur Dominus vassallus, cum ad vassallum, aut Dominum lis ante alterutrum
intentata remittitur.
Rendre la Cour, in Consuetudine Andegavensi art. 79. 80. et
Cenomanensi art. 9. Regestum Parlamenti B. fol. 67 :
Cum... tenens locum Comitis
Campaniæ Curiam sibi reddi petiisset, etc. Curiam repetere, amittere,
fol. 70.
Occurrit passim in hoc Regesto. Vide D.
Brussel
de Usu feodorum tom. 1. pag. 223.
P. Carpentier, 1766.
◊ Arest. ann. 1284. in Reg.
2.
Olim parlam. Paris. fol. 70. v° :
Reddita fuit Curia domino Danguto et
vicecomiti de Meleduno de domino Guidone Bassi milite super partiali actione, quam
Johannes de Soisiaco miles ejus filius et nurus proponebant contra ipsum.
P. Carpentier, 1766.
Curiam Infortiare, dicebatur superior dominus, cum homines suos ad curiam inferioris delegabat, ut
eam idoneo judicum numero muniret. Arest. ann. 1267. in Reg.
Olim Parlam. Paris. :
Cum supplicasset abbas S. Richarii domino regi ut Curiam ejus infortiaret, quia
satis fortis non erat ad justitiandum Mathæum de Roya militem, qui erat ejus homo
ligius,... ordinatum est quod baillivus Ambianensis iret ad curiam dicti abbatis
infortiandam.
Vide in
Par.
P. Carpentier, 1766.
Curiam Mittere, Charta Guid. episc. Claromont. pro villis Biliomi et S. Lupi ann. 1281. in Reg.
73. Chartoph. reg. ch. 1 :
Item si bajulus aliquem habentem causam in villa vult
fovere, vel manutere, vel eidem patrocinari ; mittat Curiam sine suspicione.
Id
est, a judicando abstineat.
P. Carpentier, 1766.
Curiam Requirere, Jus suum de lite judicanda repetere. Lit. pro S. Vict. Paris. ann. 1364. tom. 4.
Ordinat. reg. Franc. pag. 540 :
Curiam et jurisdictionem seu causarum cognicionem,
de suis justicialibus quibuscumque, coram et a quibuscumque dominis vel judicibus,
requirere et restitui faciat (Præpositus Paris.)
cum effectu.
Stare in curia, et
in Curia detineri, apud Venetos, quid sit, docent Statuta Venetorum,
edita a Jacobo Theupulo Duce ann. 1242. lib. 1. cap. 51. Quippe debitor, qui judicis
sententia ad solutionem debiti condemnatus erat, submonebatur et citabatur per
ministerialem a Duce, ut in Curia staret, et debitum exsolveret intra 8. dies, aut pignus
vel
vadium daret. Quod si juri non staret, capiebatur, et detinebatur in Curia,
Stare autem in Curia sic intelligimus (verba sunt Statuti)
ut in territorio
Ecclesiæ S. Marci per dies 30. stet, ita ut pontem aliquem non transeat, quod si
recedens pontem aliquem transierit, Dux faciat eum capi, et in carcerem retrudi, ubi
erit per 30. dies. Si vero a Curia non recesserit, sed præfato modo in Curia et in
territorio S. Marci steterit, et creditori suo infra eosdem 30. dies non persolverit
debitum, debet in carcerem retrudi usque ad atios 30. dies : quibus expletis,
si debitum non persolverit, jurabit manifestare quidquid habet, quod Dux accipiens dabit
illud creditori. Pro his vero, quæ defecerint creditori suo de suo debito, faciet
debitor cartulam promissionis, et jurabit, quod de omnibus, quæ lucratus fuerit, tertiam
partem creditori suo dabit, usque quo redditum erit debitum universum. Alioquin stabit
in carcere, donec hæc faciat, aut persolvat.
Id postea immutatum a Francisco
Dandulo Duce lib. 6. cap. 14. eorumdem Statutorum, ubi
stare in Curia, est
remanere reclusus in carceribus Communis Venetiarum, ubi incarcerari solent
debitores, de quo exire non possit, nisi post 2. menses : quibus exactis, stare debent in
Curia S. Marci per alios 2. menses, ex qua exire ei non licet : quod si exeat, vel pontes
transeat, a Duce rursum in carcerem conjicitur, in quo per alios 2. menses detinetur, si
debitum non solverit.
Curiam Tenere, eadem ferme notione habent Libertates urbis Barcinonensis a Petro Rege Aragon.
concessæ ann. 1283 :
In electione est creditoris vel convenire principalem
debitorem vel fidejussorem, salvo quod possit tenere Curiam per unum annum.
Curia Franciæ, in Charta Galcheri de Castellione Comitis Porceani et Comitis Stabuli Franciæ 20.
Febr. ann. 1316. apud Duchesnium in Probat. Hist. Castilion. pag. 209. videtur fuisse
Magnatum ac Procerum Francicorum Conventus post mortem Ludovici Hutini Regis ad Regni
gubernationem coactus, donec Clementia Regina ad partum veniret : seu
Curia
Baronum, vel
Parium Franciæ, hoc est,
Curia Parlamenti Parisiensis. Ubi
hæc verba subinde repetita notanda :
Par jugement de nos grans seigneurs : Par le
jugement de la Cour de France : et avons encore promis... loyaument et en bonne foi, et
en nom de nos grans Seigneurs dessusdiz, que si-tost comme on commencera à escrire, et à
seeller au nom de cellui ou de ceus, qui le Royaume de France deveront gouverner, nous
leurs baillerons Lettres seellées, etc.
Habetur Regestum vetus, cujus titulus
ita concipitur :
In nomine Domini nostri J. C. incipit Registrum Curiæ Franciæ de
litteris et instrumentis sigillatis cum sigillis authenticis, prout ipsæ litteræ et
instrumenta fuerunt in ipsa reposita per Magistrum Bartholomæum de Podio, Clericum D.
Regis, judicem Carcassonensem, cum Mag. Nicolao de Autholio D. Regis Clerico, et
quandoque cum Dom. Joanne de Murlento Canonico Capellæ Dom. Regis in sex
scriniis per numerum et ordinem, de mandato Dom. Ludovici inclytæ recordationis Regis
Franciæ ann. Dom. 1269. mensibus Octobr. Novembr. Decembr. quæ quidem scrinia sunt his
litteris signata in thesauro Capellæ Parisiis ejusd. Dom. Regis.
Deinde :
Hoc est registrum Curiæ Franciæ D. Regis de Feudis et de negotiis Senescalliarum
Carcassonæ et Bellicadri ac Tolosæ et Caturcensis et Rutenensis ann. 1269.
Vide
Curia 8.
P. Carpentier, 1766.
Curia Alemaniæ. Charta Frider. II. imper. ann. 1226. ex Tabul. eccl. Camerac. :
Cum ibi
sit Alemaniæ Curia, ubi persona nostra et principes imperii nostri consistunt. De
consilio et providentia principum, tunc existentium nobiscum in Curia memorata
sententialiter decrevimus, etc.
Vide
Curia 8.
Curia de Arcubus, ita appellatur Curia Archiepiscopi Cantuariensis Londini, quod teneatur juxta
Ecclesiam B. Mariæ de Arcubus, ut Rastallus auctor est : quæ quidem
Curia,
Fama celebris, dicitur in Synodo Cantuariensi ann. 1295. in Præfat. Ea autem Synodus
continet Statuta Roberti Winchelsei Archiepiscopi Cantuariensis
pro meliori ejusdem
suæ Curiæ regimine : ubi
Consistorium de Arcubus appellatur cap. 2. 32.
etc.
Curia Rogationum. Libertates villæ Martelli in Lemovicibus ann. 1219. apud Justellum :
Nemo
debet vendere ad talum res extraneas, nisi per concessum procuratoris particularis in
Curia Rogationum, et qui fecerit, pro justitia 60. solidos dabit.