2. PANIS, Sacra Eucharistia, caro Christi, quæ cum nobis cæleste pabulum suppeditet,
vocatur a Cyrillo, aliisque spiritualis alimonia,
τροφὴ
πνευματιϰή, et
Panis simpliciter. Isidorus lib. 7. cap. 2 :
Dicitur enim Panis, quia caro.
At cum epitheto sæpius, ut
panem Dei
cælestemque vocat Ignatius Epist. 14. quæ appellatio desumta ex Joanne 6. et 1. ad
Corinth. 10. et 11. atque istud etiam Lucæ 24.
cognoverunt eum in fractione panis,
de discipulis profectis Emmauntem ; plerique omnes de Eucharistia exposuerunt, in hisque
Augustinus de Consensu Evang. lib. 3. quemadmodum et in Oratione Dominica,
Panem
quotidianum. Ita Tertullianus de Orat. Ambrosius lib. 5. de Sacramentis,
Chrysostomus, Cyrillus, aliique. Ac Græci quidem Patres, cum de Eucharistia accipiunt,
rationem nominis hanc afferunt, quod panis iste divinus et animæ et corporis substantiam,
ut vocant, fulciat. Sic enim
ἐπιούσιον cum Chrysostomo
Cyrillus Catech. myst. 5. interpretatur ; et Ambrosius in simillimo loco paulo aliter :
Non est iste panis, inquit,
qui vadit in corpus, sed ille panis vitæ
æternæ, qui animæ nostræ substantiam fulcit, ideoque Græce ἐπιούσιος dicitur.
Chrysostomus etiam nomen
ἐπιούσιος deducit ab
οὐσία, homilia in
Orat. Dominicam : atque ita nuncupari, quod substantiam corporis permeet, eamque colligere
valeat. Quamquam ibidem in Matthæum idipsum vocabulum interpretatur
ἐφήμερον,
quotidianum, a voce
ἐπιοῦσα, quæ vulgatæ editioni magis concinit. Cui notioni nomen
ἐπιούσιος, ἀπὸ τῆς οὐσίας etiam profectum nonnulli
accommodant : utpote quod pani præclare conveniat, qui quotidie per nutritionem
substantiæ,
τῇ οὐσίᾳ adjici addique videatur. Quo itidem
fortasse sensu
ἐπιούσιον,
transsubstantialem, vel
supersubstantialem vertit Ambrosius. Damascenus denique de Mysteriis, eamdem
vocem de pane cælesti accipit, quo beati pascentur in cælis, cum hic eum ante in
Eucharistia delibaverint
:
οὗτος, inquit,
ὁ ἄρτος,
ἐστὶν ἡ ἀπαρχὴ τοῦ μέλλοντος ἄρτου, ὁς ἐστιν ἐπιούσιος. τὸ γάρ ἐπιούσιον δηλοῖ τὸν
μέλλοντα, τουτέστι, τὸν τοῦ μέλλοντος αἰῶνος, Hic panis est primitiæ futuri panis, qui
est adventurus ; ἐπιούσιος enim futurum significat,
hoc est, panem venturi sæculi.
Hæc damus ex Dissertationibus sacris ac
historicis MSS. Michaelis
Dufresne Soc. Jesu Presbyteri, ac fratris
τοῦ μαϰαρίτου, Diss. 4. cap. 2.
P. Carpentier, 1766.
◊ Consule Thesaurum Suiceri in
voce
Ἐπιούσιος.
P. Carpentier, 1766.
Panis pro quavis præstatione, etiam pecuniaria, non semel usurpatur, ut videre est infra
in
Panis focagii et
forestæ.
P. Carpentier, 1766.
Panis pro victu quocumque sumitur, in lege Salica tit. 58. art. 1. edit. Eccardi :
Et quicunque antea ei aut Panem, aut hospitale... dederit, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Panis, pro mensura frumentaria, Gall.
Boisseau, in Terragio Insulæ-Adami laudato
in Gloss. Jur. Gall. :
En la ville de Chanvery, huit pains et les trois parts d'un
pain, et vault chacun Pain un boisseau froment.
Panis Acrozimus, Saxonice, geseorid, in Gloss. Ælfrici : ubi perperam editum
acrizimus.
Isidorus lib. 20. cap. 2 :
Panis acrozymus, leviter fermentatus, quasi
acroazymus.
Panis Æstivatus, in veteri Glossario Lat. Gall. MS. ex Bibl. Thuana,
Pains muisis : panis
mucidus,
Pain moisy.
Panis Alexandrinus, Biscoctus, apud Apitium lib. 4. de Re culin. cap. 1. Alexander Iatrosophista lib.
2. Pass. cap. 67.
de Alexandrino pane. Ubi Glossæ MSS. superlineares,
biscocto. Matth. Silvaticus :
Panis Alexandrinus, vel rubicundus, i.
recoctus et rubescens, vel biscoctus.
Adde Constantinum African. de Rat. vict.
pag. 278. et Plin. lib. 18. cap. 7.
P. Carpentier, 1766.
Panis, qui nostratibus
Aliz dicitur, hoc est, ut vult Cotgravius, nimium spissus.
Stat. pro pistor. Paris. ex Reg. Cam. Comput. fol. 5. v°. :
Ly rois Philippe
establi que les talemeliers demourans dedens la banlieue de Paris peussent vendre leur
pain reboutiz, c'est assavoir leur reffuz, si comme leur pain raté, que rat ou soris ont
entamé, pain trop dur, ou ars, ou eschaudé, pain trop levé, pain Aliz, pain mestourné,
c'est à dire, pain trop petit, qu'ilz n'osent mettre à estal.
Ejusdem notionis
est
Paste alixe, quæ fermentatæ opponitur, in Charta ann. 1461. ex Reg. 198.
Chartoph. reg. ch. 191 :
Les habitans (de S. Belin)
peuvent construire
petiz fours en leurs hostelz, chacun d'une aulne de Provins de tour, pour cuire flaons
et pastes alixes, sans ce qu'ilz y puissent cuire pastes levées en forme de
pain.
Vide Ordinat. reg. Franc. t. 7. p. 190.
Panis qui in aqua coquitur,
et melior esse solet quam quotidianus, apud Udalricum lib. 2. Consuetud.
Cluniac. cap. 4. Ruellius lib. 2. de natura stirp. cap. 20 :
Laudabatur et
Parthicus (panis)
non pridem huc advectus, quem alii Aquaticum vocant,
quoniam aqua trahitur a spongiosa inanitate.
Panis Ardiniensis, Sordidus, in leg. 5. Cod. Th. de Annonis civicis, (14, 17.) etc. Unde vero ita
appellatus, prorsus incertum. Conjecturas varias contulit Jacobus Gotofredus ad hanc
legem.
Panis Armigerorum, Qui famulis quos vulgari vocabulo
Escuiers vocabant, distribui ac dari
solebat. Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 420 :
Infirmantibus
(Leprosis)
ministrat granetarius singulis diebus duos Panes Armigerorum ad
opus unius servientis. Ministrat
etiam omni tempore singulis eorum singulos Panes Armigerorum, et singulos
galones cervisiæ mediocris.
Liber Joannis de Westerham Episcopi Roffensis editus
ann. 1314 :
Primo die adventus D. Regis ad Roff. debent Spigurnelli habere 4. Panes
Armigerorum, et 4. panes de pane garcionum.
Vide infra,
Panis servientalis.
P. Carpentier, 1766.
◊ Pain d'escuier, in
Chartul. Corb. sign.
Ezechiel ad ann. 1420. fol. 88. r°. :
Sera tenus ledit
fournier de prendre cascun samedi le blé des moeutures des mollins de Corbye, pour faire
le blanc pain du couvent ;... et pour faire Pain d'escuier, on lui délivrera blé des
greniers.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Panis Artopticius, apud Plinium lib. 18. cap. 20. a vase seu testo, inquit Harduinus, in quo ii
excoquebantur, dictus. Vide Turneb. Advers. lib. 14. cap. 5.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Panis Asper, Ater, furfureus,
Gros pain, Pain bis. Glaber Rodulphus apud Duchesn. tom.
4. pag. 6 :
Vir sanctus (Majolus)
secularis, dum interim a Sarracenis
captus teneretur, cujus meriti esset latere non potuit. Nam cum ei hora prandii
obtulissent cibos, quibus vescebantur, carnes videlicet Panemque admodum asperum, et
dicerent, comede ; respondit, ego vero, si esuriero, Domini est me pascere, ex his tamen
non comedam, quia non mihi in usu fuerunt. Cernens enim unus illorum viri Dei
reverentiam, pietate ductus, exuens brachia, simulque abluens et clipeum, super quem
etiam in conspectu venerabilis Majoli satis mundissime panem confecit, quem etiam
citissime decoquens, ei reverentissime detulit ; ipse quoque suscipiens illum, atque ex
more oratione præmissa ex eodem reficiens, Domino gratias egit.
Vide
Panis Clipanites.
Panis Avenaceus, in Concilio Francoford. ann. 794. cap. 4. Le
Roman
de Partonopex MS. :
Trois fois meniue en la semeine,
Ce est pain d'orge et pain d'aveine.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Panis de Aula, Abbatis scilicet vel hospitum. Charta ann. 1284. in Tabular. Fiscamn. :
Vendidimus duos Panes de aula, duas mensuras vini, etc.
Panis Autopyrus, Ex quo nihil neque pollinis neque furfuris excretum vel ademptum, quasi totum in
se triticum non imminutum habens, ex Gr.
αὐτόπυρος.
Ejusmodi panis mentio est passim apud scriptores, Celsum lib. 2. cap. 17. Marcellum
Empiricum cap. 31. Cælium Aurelian. Siccensem lib. 5. Tardar. passion. cap. 12. Horatianum
pag. 84. Guibertum Abb. S. Theoderici in Vita S. Bernardi lib. 2. cap. 1. § 6. etc. Vide
Joan. Bruyerinum Campegium lib. 6. de Re cibaria cap. 9. Idem qui nostris
Pain Chaland dicitur.
Panis Azymus,
sive crudus, apud Constantinum Afric. lib. 5. Loc. commun. medic. cap. 15.
et S. Willelmum lib. 1. Constitut. Hirsaug. cap.
6. Vide Iter Camerarii Scot. cap. 9. § 4.
Panis Beatus, Eulogia, panis a Sa cerdote benedictione consecratus.
Pain benit. Hartmannus in Vita S. Wiboradæ
virg. :
Remuneratus ab ea fragmen beati Panis accepit.
Supra
benedictionem appellavit.
Panis Benedictus. Cum Catechumeni ante baptismum divinorum mysteriorum participes esse non possent,
proindeque sacram Eucharistiam percipere, dabatur iis, veteri Ecclesiæ ritu, a Sacerdote
panis ab ipso consecratus et benedictus, quo præpararentur ad Corporis Christi sumptionem,
unde et sanctum
fuisse ait S. Augustinus lib. 2. de Peccator. merit. et
remiss. cap. 26 :
Et quod accipiunt, quamvis non sit Corpus Christi, sanctum est
tamen, et sanctius quam cibi quibus alimur, quoniam Sacramentum est.
Hinc
Panis benedictus fieri vetatur
in die Paschæ, et in festivitate qua debent et
solent corpus Christi recipere Christiani
, in Præceptis Synodalibus Petri de
Collemedio Archiep. Rotomag.
◊ Postmodum his panibus benedictis non soli Catechumeni, sed
fideles etiam usi pro munere in signum mutuæ amicitiæ et communionis invicem transmissæ.
Rainerus contra Valdenses in catalogo Hæreticor. de Græcis :
Eucharistiam
conficiunt de panibus fermentatis ; excidunt rotulas : ex illo conficiunt Corpus Domini,
et panes illi vocantur Panis benedictus, et datur omnibus qui volunt sumere in cibum.
Ἄρτον διδόναι ἐν εὐχῇ, in Concilio Neocæsar. can. 13.
Panem sanctificatum dare vertunt Isidorus Merçator et Dionysius Exiguus. Vetantur
Ministri i. Subdiaconi,
ἄρτον διδόναι, οὐδὲ ποτήριον
εὐλογεῖν, in Concilio Laod. cap. 25. Et can. 49. non oportet in Quadragesima
ἄρτον προσφέρειν, nisi Sabbato et Dominica tantum. At
in Quadragesima non benedicebatur panis, sed
oratio super populum dicebatur.
Honorius Augustod. lib. 1. cap. 67 :
Statutum est ut panis post Missam
benediceretur, et populo pro benedictione communionis partiretur ; hoc et Eulogia
dicebatur. Sed quia hoc in Quadragesima fieri non licuit, orationem super populum dici
Ecclesia instituit, ut per hanc particeps communionis sit.
Vide
Eulogia.
P. Carpentier, 1766.
◊ Sacræ Eucharistiæ loco, ut
Panis benedictus iis detur, qui peccatis suis nuntium remittere nolentes, communicaturi ad
sanctam mensam accedunt, auctor est scriptor quidam in serm. 15. ex Cod. S. Vict. Paris.
14. sæc. :
Se aucun maleurox hia qui son peichié ne voille déguerpir, je ne li puis
veer, ne li doi, se il lo (le Corps N. S.)
volt recevoir. Mais je li
consoil que il ne lo reçoive pas : mais recoive Pain beneoit ; et bien saiche il que
Pain beneoit rien ne li vaut au salu de l'ame. Mais ensi est establi an sainte iglise,
que l'an doint Pain beneoit à tel gent par couverture de lor peichiez ; car quant il
vendront à l'autel qu'il ne soient aparceu qu'il soient tel.
Nusquam id ab
Ecclesia sancitum facile crediderim.
P. Carpentier, 1766.
◊ Pane benedicto in
sortilegiis utebantur. Lit. official. Atrebat. ann. 1349. in Reg. 77. Chartoph. reg. ch.
427 :
Quemdam buffonem indutum pannis croucheis, consimilibus pannis Jacobi
d'Aloes, quodam poto tecto novo ad gravandum dictum Jacobum d'Aloes posuit, et nutrivit
eumdem buffonem distrina navetæ et Pane benedicto, etc.
Panis Biscoctus, Nauticus,
Biscuit. Abbo lib. 2. de Obsid. Paris. vers. 361. ubi alii aliter
legunt. :
His Panem cupiens quædam corrumpere, jussit
Ut Biscocta Danum deferri.
Will. Brito lib. 4. Philipp. :
Rebus, aquis, armis, Biscocto Pane, meroque,
Innumeras onerat naves.
Chronicon Richardi de S. Germano ann. 1242 :
Biscoctum fieri jubet per
loca maritima et loca alia pro fodro 150. galearum et 20. navium, quas armari mandat
super Pisanos, etc.
Epist. Frider. II. Imp. ann. 1245. apud Baluz. tom. 1.
Miscell. pag. 459 :
Sunt autem hæc in mari pericula, Panis indigestibilis et bis
coctus, etc.
Paulus Venetus lib. 3. cap. 46.
de provincia Aden :
Fiunt etiam ab incolis Panes biscocti ex piscibus, idque in
hunc modum : Concidunt pisces minutatim, atque contundunt in modum farinæ, et postea
commiscent et subagitant quasi pastam panis, atque ad solem desiccari faciunt, et vivunt
ipsi et jumenta ipsorum de illis panibus factitiis per totum annum.
In usu etiam apud monachos fuisse
Panem
biscoctum testatur S. Wilhelmus lib. 1. Constitut. Hirsaug. cap.
6.
Panis Bisus, Ater, furfureus, Gall.
Pain-bis, qui
sordidus, Suetonio in Nerone
cap. 49. et in leg. 5. Cod. Th. de Annonis civic. (14, 17.) Monasticum Anglic. tom. 1.
pag. 420 :
Jejunans debet sedere in area ante mensam, et comedere Panem bisum suum
super scamnum sine panno.
Cibarius, Apuleio Metamorph.
lib. 6.
Panis Cacabacius. S. Zeno Veronensis serm. 6. ad Neophytos :
Hi (panes azymi)
quos videtis egregia coctura suave redolentes, qui excocti sunt non furno, sed fonte,
non humano, sed igni divino,... certe Cacabacii non sunt, non vetusti, non usti, non
crudi, non mucidi, etc.
Nugatur hoc loco vir doctus, qui
cacabacios,
nugaces et garrulos interpretatur, cum hic de panibus agatur. Casaubono dicuntur ejusmodi
panes, qui saporem malum ex aqua in cacabo calefacta retinent, in Notis ad Lamprid. Ego
vero malim
cacabacios dictos, nigros, et quibus nihil ademptum est furfuris. Vide
Cacabatus. Papias :
Similiter autem et cacabacius Panis calidus
siccat : frigidus vero minus multo siccus ex parte extenuat.
Panes Calendarii, Qui in Kalendis offeruntur. Durandus lib. 4. Ration. cap. 30. n. 40 :
In
nonnullis locis parrochiani in die Natalis Domini offerunt Sacerdotibus panes, quos
Calendarios vocant, propter illud quod legitur Levit. 22. Offeretis panes duos
Sacerdoti, qui cedunt in usum ejus, et vocabitis hunc diem celeberrimum atque
sanctissimum, etc.
Tabularium Prioratus de Domina in Delphinatu, fol. 102 :
Et medietatem sepulturæ, et medietatem Panis qui in Kalendis offertur,
etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Panis Calidatus, Delicatus, tener, recens,
Pain mollet. Chartular. S. Germani Paris. fol.
1 :
In festivitate B. Vincentii habet Præpositus Regis de Parisiis in ecclesia P.
Germani de consuetudine 1. modium vini et 2. sol. Paris. et 12. Panes Calidatos..... Si
vero comedere voluerint (servientes ejus)
dabitur eis unus Panis Calidatus
et una assatura, etc.
P. Carpentier, 1766.
◊ Minus bene ; est enim Panis
leviter coctus, qui Parisiensibus
Eschaudé nuncupatur. Jura buticul. in Reg. Cam.
Comput. sign.
Pater fol. 155. v°. col. 2 :
Item le jour de la S. Vincent à
S. Germain des prez en l'abbaye, cellui qui tient ledit liage, prent un muy de vin,
xiij. Eschaudez grans ;.... du demourant ledit fermier en doit rendre au prevost de
Paris demi muy de vin et vj. Eschaudez, etc.
Charta ann. 1272. ex Lib. nig.
episc. Carnot. :
Cum.... Carnotensis episcopus teneretur nos et clericos chori
ecclesiæ..... procurare in Pane, qui dicitur Eschaudez, etc.
Vide
Eschaudati.
P. Carpentier, 1766.
Panis de Cambio quis intelligendus, docet Ordo eccl. Ambros. Mediol. ann. circ. 1130. apud
Murator. tom. 4.
Antiq. Ital. med. ævi col. 922 :
Quinque Panes de segala de cambio,
et libræ duæ casei, et staria duo de vino. Sciendum est quia omnes illi Panes, qui
dantur custodibus et veglonibus pro festo, debent esse de cambio, id est, vj. de
sextario.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Panis Canibius. Charta Geraldi Abb. Angeriac. ann. 1385. in Chartular. ejusdem Monast. pag. 462 :
Item dominus abbas leprosis debet facere... in die omnium Sanctorum
xxvi. panes frumenti, xiii. panes sunt ratione Canibii Panis et
xiii. panes mandati, et xiii. justitias vini ratione
mandati.
P. Carpentier, 1766.
Panis Canonicalis, idem qui
Canonicus, in Obituar. Ms. eccl. Camerac. fol. 28. v°.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Panis Canonicus,
Pain de Chapitre, dicitur Rotomagi parvulus panis qui unicuique Canonico
quotidie præbetur. Vita S. Rigoberti Rem. Archiepisc. a Mabill. laudata Liturg. Gall. pag.
414 :
Prius quippe quam exoptabilis hic altor ac pater eorum adveniret, non eis
dabatur Canonicus Panis et non erant, ut sunt hodie, Canonici, sed sicut
matricularii.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Panis Capitularis, Idem qui
Canonicus, ex Regesto Eccl. Andegav. ann. 1443. in Vita Matth.
Menagii pag. 92.
P. Carpentier, 1766.
Panis Caritatis, Pauperibus in eleemosynam distribuendus. Comput. ann. 1362. inter Probat. tom. 2.
Hist. Nem. pag. 316. col. 2 :
Item solvi duobus hominibus qui portaverunt Panem
caritatis pro helemosina facienda, etc.
Pro Pane Benedicto, qui in signum mutuæ
amicitiæ et communionis inter ejusdem sodalitii confratres distribuitur, occurrit in Stat.
sabbat. Carcass. ann. 1402. tom. 8. Ordinat. reg. Franc. pag. 567. art. 25 :
Quod
in die Assencionis Domini, in quolibet anno, Panis karitatis communis exeat seu
adportetur a domo illius, qui tenebit vexillum sive baneriam dicti ministerii
sabbateriæ, sine debato et contradicione quibuscumque.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Panes Celarii, f. ex cellario communi. Obituarium MS. Eccl. Morin. fol. 8 :
Cuilibet
Canonico residenti tenenti statum duo Panes Celarii ponderis quilibet 2. unciarum et 5.
estrelingorum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Panis Cenalis, pro refectione vespertina. Consuetudines MSS. Eccl. Colon. e Bibl. Eccles.
Atrebat. :
Panis Cenalis ponderabit 8. marc. et dimid. marcam.
P. Carpentier, 1766.
Panis de Chailly. Stat. ann. 1372. pro pistor. Paris. in Reg. Cam. Comput. fol. 11. v° :
Le
Pain blanc, appellé Pain de Chailly, de deux deniers de taille, pesera 18.
onces.
Vide Ordinat. reg. Franc. tom. 2. pag. 352. et tom. 5. pag. 500.
P. Carpentier, 1766.
Panis Choesne, Menagio, idem qui
Canonicus. Lit. remiss. ann. 1385. in Reg. 128.
Chartoph. reg. ch. 84 :
Lequel suppliant print... trois Pains blans, appellez
Chœsnes.
P. Carpentier, 1766.
Panis Chonhol vel
Conhol. Acta Mss. Inquisit. Carcass. ann. 1308. fol. 37. r°. :
Interrogatus quid comederunt, dixit quod unum Panem, vocatum Chonhol.
Ibid. ad ann. 1309. fol. 31. r° :
Misit dictis hæreticis..... unam cannam plenam
vino et unum Panem, dictum Conhol.
Sed legendum videtur
Curihol, quo
Panis curialis significatur. Vide ibi. Charta ann. 1391. in Reg. 142. Chartoph.
reg. ch. 68 :
In frumento, ordeo, pecunia, gallinis et medio Pane,
vocato Curihol.
Panes Civiles. In Novella Justiniani 7. et in Addit. 3. Ludovici Pii cap. 30. in Capitul. Caroli
M. lib. 2. cap. 29. Ecclesiæ et xenodochia alienare vetantur res immobiles...... sive
etiam
rusticum mancipium, vel Panes civiles, atque titulo speciali vel generali
hypothecæ titulo obligare. Vide
Panis gradilis.
Panis Clibanites, ex Gr.
ϰλιϐανίτης, in furno coctus. Gloss.
Ælfrici :
Panis clibanius
, ofen-bacen-laf. Alexander Iatrosophista lib. 2.
Pass. cap. 79 :
Quales sunt Panis bene confectus clibanitis, bis coctus,
etc.
Ubi Glossæ MSS. :
quasi furni
.
Panis fermentatus in clibano
coctus
, apud Constantinum de Rat. vict. pag. 279. cui opponitur
Panis sub
cinere coctus
, pag. 278.
Panis clibanitius, in testa coctu,
apud
Isidorum lib. 20. cap. 2. Vide
Panis asper.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Panes Consuetudinales, Qui ex
consuetudine præstantur. Chartular. S. Vincentii Cenoman. fol. 60 :
Decrevimus autem quod monachi duas partes Panum Consuetudinalium et oblationum
quicquid quinque festivis solennitatibus pertinentium acciperent, quacumque die
redderentur. Panes Consuetudinarii,
ibid. fol. 41 :
Cum...... contentio
moveretur....... de Panibus Consuetudinariis in Natali Domini debitis. Panes
Consuetudini,
ibid. fol. 44 :
Insuper (habebunt monachi)
medietatem Panum Consuetudinorum, scilicet in Natali et in Pascha.
Vide
Panis Natalitius.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Panis Conventualis, Quo vescitur Conventus. Charta ann. 1254. ex Tabular. Fiscamn. :
Vendidi... octo Panes Conventuales et octo galones vini.
Alia ann. 1270.
in Chartular. S. Vandreg. tom. 1. pag. 757 :
Dederunt mihi.... per totum cursum
vitæ meæ unum Panem Conventus et unum panem hospitum qualibet die.
Panes Coronati. Charta ann. 1050. apud Puricellum in Monumentis Ambrosianæ Basilicæ pag. 428 :
In profesto ad vesperum fructus et vinum similiter secundum eandem
consuetudinem : in solennitate vero Panes Coronatos, et vinum similiter, etc.
Panes Curiales, Qui e Curia domini proferuntur ad alendam familiam. Charta Theobaldi Comitis
Blesensis Senescalli Franciæ ann. 1190. in Regesto censuum Carnot. :
Et concessi
leprosis Belliloci omnibus diebus, quibus ego jacebo Carnoti,... carnis 12. den. in
coquina, 12. sextarios vini, 12. den. in pane, vel 60. Panes curiales, si curiales panes
habuerit curia.
In Charta Catharinæ Comitissæ Blesensis et Claromont. ann. 1208.
pro fundatione Capellæ Novævillæ in
Hez, statutum legitur, quoties Comes vel
Comitissa Claromontensis in eodem loco morabuntur,
Que li Chapelains ara par livroison
par sengles jours quatre Pains curiaux, ou deux denrées de pain, et demi sestier de vin
à taule, et une piece de char, ou deux deniers
. Alia Charta ejusdem Comitissæ ann.
1209. pro Capella
de Creil :
Ara en chascune nuit pour livroison 3. Pains
curiaux.
Charta Henrici II. Regis Angl. in Reg. Normannico Cameræ Comput. Paris.
sign. P. :
Et volo et confirmo, quod in Curia mea habeat omnibus diebus, quamdiu
ero apud Rotomag. liberationem, scilicet in dispensa mea 4. denariatas Panis, et in meo
cellario unum sextarium vini, et in coquina mea 4. fercula, etc.
P. Carpentier, 1766.
Panis de Denano, an ex Donomio, Gall.
Denain ? Charta Willel. comit. Pontiv. in Reg.
forest. Alencon. ex Cam. Comput. Paris. fol. 23. r° :
Pro annuo redditu..... unius
Panis de Denano ad natale Domini, etc.
P. Carpentier, 1766.
Panis Duplex, nostris
Pain doublel. Charta ann. 1319. in Reg. 59. Chartoph. reg. ch.
408 :
Et in censibus, denariis, cum medietate duorum porcorum, et tribus Panibus
duplicibus.
Stat. pro pistor. Paris. in Reg. Cam. Comput. fol. 4. r°. :
Se le maistre treuve pain mescheue, c'est assavoir Pain doublel, que on ait vendu
les trois plus de six deniers, etc.
Panis Ecclesiasticus. Quidquid ecclesiastico viro
ad victum necessarium est. Charta Philippi I. ann. 1106. in Tabul.
Monasterii Maurigniacensis :
Si aliquis ipsorum Canonicorum infirmitate
prægravatus,.... de morte animæ metuens, habitum sanctæ religionis recipere proposuerit
in præfata domo sanctæ Trinitatis, Panem Ecclesiasticum et habitum S. Benedicti, quasi
frater ejusdem loci, omni postposita pecunia, paratum invenerit.
P. Carpentier, 1766.
Panis Epiphaniæ, Qui in Epiphania præstationis nomine offertur. Charta ann. 1312. in Chartul.
Arremar. ch. 124 :
Pro dictis quatuor denariis et obolo pro cantagio, pro Pane
Epiphaniæ, etc.
Vide
Panis Natalitius.
Panis Eleemosynarius, Qui ad eleemosynas distribui solet pauperibus. Silvester Giraldus in Itinerario
Cambriæ lib. 2. cap. 12 :
Cum Rege apud Slopesburiam in mensa sedens, cum ei de
panibus propriis unum in honoris, ut assolet, et amoris signum Rex misisset ; ipse
statim in regio conspectu tanquam Eleemosynarium Panem in frusta concidit, et
eleemosynarii more primo remotius exposita, deinde singulatim retracta comedit
universa.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Panis Emendationis, seu
de Emendamento. Polyptychus Fiscamn. ann. 1235 :
Filius
Bernerii fabri debet habere unum galonem vini et unum Panem Emendationis, quando
fabricat batellos magnorum signorum.
Vide
Emendamentum 3.
P. Carpentier, 1766.
Panis Falsus, Non statuti et legitimi ponderis, aut formæ indebitæ, in Libert. Clarimont. ann.
1248. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 601. art. 14.
P. Carpentier, 1766.
Panis Feodalis, Qui ratione feodi percipitur. Obituar. MS. eccl. Camerac. fol. 19. v°. :
Fit eleemosina de tribus mencaldatis bladi, de quibus ad instar Panum feodalium
conficiuntur sexaginta panes, erogandi totidem pauperibus. Pain féodal,
in
Declarat. feud. Ms. comitat. Camerac.
P. Carpentier, 1766.
Panis Ferratus, Gall.
Pain ferez,
Placentæ species, f.
Gauffre, quia in forma ferrea coquitur. Lit.
remiss. ann. 1392. in Reg. 144. Chartoph. reg. ch. 197 :
Pluseurs bonnes gens qui
estoient venuz oudit hostel pour eulx esbatre et mengier Pain ferez, ratons, crespes et
autres choses.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Panes Festi, Qui diebus festis apponebantur, consuetis delicatiores. Charta Philippi Franc.
Reg. ann. 1271. in Bullario Fontanell. fol. 38 :
Caro unius mutonis, duodecim Panes
Festi, unum sextarium vini.
Panis Fiscalis, seu
Ostiensis, in leg. un. Cod. Th. de Pretio panis Ostiensis, (14, 19.)
qui de fiscali frumento, quod Ostiæ pistoribus vendito confectus populo Romano vendebatur.
Vide Jacobum Gotofredum et Salmasium ad Vopiscum pag. 408.
P. Carpentier, 1766.
Panis Focagii, nostris
Pain de feu, Qui pro
focagio solvitur. Charta ann. 1339. in
Reg. 73. Chartoph. reg. ch. 103 :
Item trente-neuf Pains de feu. Item vint et nuef
deniers et maille de feu.
Idem quod
Foagium 1. Vide supra in hac voce.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Panes Foliati, Placentulæ genus. Charta ann. 1303. in Tabular. Fiscamn. :
Quatuor Panes
foliatos et quatuor galones vini.
Vide
Foliata 2.
P. Carpentier, 1766.
Panis Porestæ, Præstatio pro jure utendi foresta. Assignat. dotalit. Joan. regin. Franc. ann.
1319. in Reg. 60. Chartoph. reg. ch. 69 :
Item pro Panibus dictæ forestæ triginta
solidos.
Vide supra
Forestagium in
Foresta.
Panis Fortis et Durus, apud JC. Anglos dicitur, cum quis de Felonia accusatus, accusatori aut judici
respondere renuit, aut mutum se fingit, vel certe os aperire, aut loqui non vult : tum
enim pœna ea illi imponitur, donec Judici satisfaciat, ut in carcerem tetrum conjiciatur,
in eoque, solo pane, duro, ac mucido alatur. Fortis autem dicitur, inquit Stanfordius lib.
2. Placitor. coronæ cap. 61. quod adeo sit ponderosus et gravis, ut illum ferre aut
sustinere nequeat reus : durus autem, quia toto vitæ tempore, alio non victitabit, donec
in eo moriatur. Statutum primum Westmonasteriense cap. 12. hanc pœnam videtur induxisse :
Purveu est ensement, que les felons escriés, et queux sont apertement de male
fame, et ne soi vollent mittre en enquest des felonies queux homes leur mit seur devant
Justices à la suit le Roy : soient mises en la prison fort et dure, come ceux queux
refuseront estre à la comon ley de la terre, mes ceo n'est mie à entendre pur prisoners
queux sont prises pur leger suspection.
◊ Sic porro pœnam hanc pluribus describit et explicat
Stanfordius :
Le jugement du Pain fort et dure est tiel, sçavoir que il sera
remandé à le prison, d'où il vient, et mise en une basse meason estoppé, et la girra
nude sur le terre, sauns aucun littour, sirps, ou auter draps, et sans ascuns garnishe
environ luy, savant un chose, qui covera ses privi membres, et que il girra sur son
dorse, et que son teste soit veste, et ses pees este, et que un brach soit trahi à un
quarter del meason ove une corde, et l'auter brache à l'auter quarter, et inssint in
mesme le maner soit fait de ses jambes, et que sur son corps soit mise ferre et pierre
taunt, come il peut porter et plus, et le premier jour insuant, il aura Pain fait de
barley trois morcels sans aucun boyer, et le second jour il boyra trois
foites, tant si come il peut de l'ewe que est prochain à l'huys del prison, excepté ewe
couraunt, sauns ascun pane, et ceo serra son dict, tant que il soit mort.
Hæc
fere latine exscripsit et expressit Cowellus lib. 4. Instit. tit. 18. § 35 :
Reus,
inquit,
in loco aliquo infero carceris et tenebricoso constituitur, nudus
super nuda terra, pudendis tantum tectis, brachiisque et pedibus fune in quatuor
domunculæ angulos tractis, supinus extenditur. In hunc autem modum ligatus, tanto ferri
saxive pondere pectori imposito oneratur, quantum sine contusione ferre potest. Die
sequenti tria Panis hordeacii frusta sine potu sumit : nudius tertius totidem aquæ
haustos quantoscumque, dummodo non profluentis, quæ carceri proxima reperitur, sed sine
pane : atque ita per vices pane et aqua istiusmodi quotidie vescitur, donec oneri,
frigoris, atque famis cruciatu extinguitur.
Henricus de Knyghton ann. 1389 :
Quidam Vicarius de Wintringham obmutescens, adjudicatus est ad pœnam
mutorum.
Huc forte referri potest Charta Philippi Augusti anno 1200. pro
Universitate Parisiensi :
Quia factum negat, in perpetuis vinculis detinebimus, in
arcta custodia et paupere victu, quandiu vixerit, nisi forte elegerit Parisiis publice
aquæ subire judicium, etc.
Panis Fractio, De qua hæc accipe ex Dissertationibus sacris ac historicis ineditis Michaëlis
Dufresne, Soc. Jesu Presbyteri, fratris olim charissimi, de antiquis
Sacramentorum ritibus, etc. Dissert. 4. cap. 2 :
Ad idem caput (de variis
nominibus Eucharistiæ)
vox itidem alia pertinet, qua fractio Panis, ϰλάσις ἄρτου, de celebratione Eucharistiæ usurpatur, ob
Christi etiam factum, quem expresse notant Evangelistæ Sacramentum hoc instituentem
fregisse panem : unde et tota actio distributioque Sacramenti hujus Fractio panis
appellata est, Actorum Apostol. 2. et alias sæpe. Nec est necesse huc revocare veterem
inter Judæos cerimoniam, qua sub initium Cœnæ Paschalis panem unum ex azimis
paterfamilias duas in partes divideret, et alteram quidem abderet sub mappa, alteri vero
hac fere formula benediceret : Benedictus es Domine Deus noster, Rex universi, qui
educis panem de terra. Quippe panem frangere locutio Hebræis, Scripturæque ipsi
usitatissima est de sumentibus cibum, vel porrigentibus. Frange, inquit Isaias 58.
esurienti panem tuum : quæ ad Eucharistiam translata. Unde Actorum 2. v. 24. dicitur,
Erant autem perseverantes in doctrina Apostolorum, et in communicatione fractionis
Panis. Ubi ex articulo τοῦ ἄρτου in editione Græca
apposito, interpretes colligunt panem illum per antonomasiam, scilicet Eucharistiam,
quasi digito demonstrari. Perdiu vero ea consuetudo tenuit in Ecclesia, ut panis
Eucharisticus Christianis distribuendus in partes minutas tribueretur, quas vocant e re
Christique facto, ϰλάσματα, hoc est, fragmenta, ac
μερίδας, nempe particulas potius, quam μέρη, id est, partes : quia ut aiunt Concilii Nicæni Patres
can. 5. οὐ πολὺ λαμϐάνομεν, ἀλλ᾽ ὀλίγον, ἵνα γνῶμεν ὅτι οὐϰ εἰς
πλησμονὴν ἀλλ᾽ εἰς ἁγιασμὸν illa capi intelligamus. Hinc etiam forsan idioma
manavit Ecclesiarum Africanarum, cujus mentio fit apud Gratianum dist. 11. can. 58. qui
hæc Augustini verba refert : Norunt fideles, quemadmodum manducent carnem Christi :
unusquisque accipit partem suam, unde et ipsi Gratia (Eucharistia) partes
vocatur.
Panis Fractio apud Catharos Valdensium
sectarios. Vide Reinerum contra Valdenses
cap. 6. pag. 66.
Panis Fractus, dictus postmodum
Panis benedictus, qui in particulas dissectus, dirempta
ea, quæ ad consecrationem sumitur, plebi et fidelibus distribui solebat.
Ἱεροῦ ϰλάσματος μετάληψις,
Panis benedicti Participatio,
apud Pachymerem lib. 7. cap. 6. 15. 22. lib. 8. cap. 10. Sed proprie
Fractio Panis dicebatur
Eulogiarum benedictio, quæ a Presbyteris vel Episcopis fiebat
ante cibi sumptionem, seu prandium quas amicis vel convivis distribuebant in
communionis symbolum. Unde Gregorius Turonensis in Vitis Patrum cap. 6. dixit :
Pane confracto communionem largiri,
et Theodorus Cantuariensis
Archiepisc. in Capitul. cap. 95 :
Fracta oblatione communicare
. Idem cap.
5 :
Cum Græcis non frangunt Panem, nec collectionem dicunt, vel Dominus vobiscum,
Diacones, nec Completum.
Eddius Stephanus in Vita S. Wilfridi cap. 57 :
Et illa die omnes Episcopi se invicem osculantes et amplexantes, Panemque
frangentes communicaverunt, etc.
Supplex libellus Monachorum Fuldensium Carolo
M. porrectus, art. 4. apud Browerum lib. 3. Antiq. Fuld. :
Quod communicationem
fracti Panis ante cibum quotidie sumere non respuatur : secundum exempla præcedentium
patrum.
Hincmarus Rem. in Capitulis ad Presbyteros parochiæ suæ cap. ubi de
Conventibus et Gildoniis Presbyterorum, in quibus reconciliantur, qui invicem dissident :
Et post debitas admonitiones, qui voluerint eulogias, a Presbytero accipiant, et
tantum frangentes, singuli singulos biberes accipiant.
Vita S. Aicadri Abb.
Gemetic. cap. 20 :
Nec mora post longa peracta, et Missarum solenniis celebratis,
post fractionem Panis, commendato grege Domino, petierunt prosperum iter, etc.
Hugo Flaviniac. pag. 177. de B. Richardo Virdunensi Abbate :
Erat autem viro Dei
familiare mane surgere, laudes Deo dicere, iter accelerare, atque consuetum Domino in
via pensum reddere : et sic hora fractionis Panis imminente, Missarum solemnia agere,
quocumque esset, et expletis mysteriis ad frangendum panem discumbere, ne gravarentur
fratres labore itineris, et continuatione jejunii.
Vide Eckehardum juniorem de
Casibus S. Galli cap. 1. pag. 48. Reinerus contra Valdenses pag. 94 :
Si singulis
per domos Panem frangis.
Vide
Panis Benedictus,
Eulogia.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Panis Francicus, Placentæ genus. Charta ann. 1291. tom. 1. Hist. Dalphin. pag. 26 :
Item
quilibet burgensis et habitator dictæ villæ potest, si voluerit, facere et habere infra
dictam franchesiam dictæ villæ furnum ad Panem Francicum, et non ad alterum panem et
pastellos decoquendos.
P. Carpentier, 1766.
◊ Panis Franciscus,
tom. 7. Ordinat. reg. Franc. pag. 311. art. 11.
Panis Frumenti, Qui nobilium erat, vel certe honoratorum aut divitum. Plinius lib. 19. cap. 4 :
Alio pane procerum, alio vulgi, tot generibus usque ad infimam plebem descendente
annona.
Usatici Barcinonenses a Raymundo Berengarii Comite et Adelmodi editi
cap. 7 :
Bajulus interfectus vel debilitatus, vel cæsus, vel captus, si nobilis
est, et Panem Frumenti comedit cotidie, et equitat, emendetur sicut Miles.
Vide
Consuetud. Labourtensem tit. 18. art. 4. Constantinus African. lib. 5. Commun. loc. medic.
cap. 15 :
Omnis Panis de Frumento calidus est in primo gradu. Panis Frumentarius,
in
Statutis antiq. Corbeiensib. lib. 4. cap. 4.
Panis Furfurativus, pro
Furfureus, apud Alexandrum Iatrosophistam lib. 1. Passion. ubi Glossæ
MSS. :
Panem Furfurativum, qui fit ex ordeo vel furfure
, interpretantur :
πιτυρώδης, Græcis.
Panis Gradilis, Qui ad gradus plebi distribuitur : nam cum summa esset plerumque in urbe
Constantinopolitana rei frumentariæ penuria, tum propter civium et incolarum in ea
multitudinem, tum quod Thracia atque adeo vicinæ regiones, frumenti haud multum feraces,
iis alendis vix sufficerent, provisum ab Imperatoribus, ut per annos singulos, certis ac
statis temporibus, annona ex Alexandria et Ægypto in urbem transferretur : quam quidem
transvectionem
Felicem embolam vocitabant, quod ea populus gaudens reficeretur. Nec
hac ratione penuriæ publicæ cautum duntaxat, sed et panes, Imperatoris nomine,
dividebantur, non pauperibus modo, verum etiam honestioribus e populo, atque iis
præsertim, qui domos in urbe exstruxerant, quos
ϰλητόρων
nomenclatura, non uno loco donat Chronicon Alexandrinum,
Possessorum, Liberatus
Diaconus cap. 20. nos dicimus,
Proprietaires. Unde panis, sive jus capiendorum
panum e publico domos sequebatur, ita ut qui illas quomodo distraxisset, id juris
amitteret, ut est in l. 1. Cod. Theod. de Annonis civilibus (14, 17.) Distribuebantur
porro ejusmodi panes in gradibus, unde
Gradiles appellati sunt. Prudentius lib. 1.
contra Symmach. :
Omnis, qui celsa scandit cœnacula vulgus,
Quique terit silicem variis discursibus atram,
Et quem Panis alit gradibus dispensus ab altis.
◊ Distribuebantur vero panes isti datis tesseris. Themistius
orat. 4. pag. 116 :
Δαπανῶ μὲν γὰρ πόρους βασιλιϰοὺς ἐϰ τῶν
σιτοφυλαϰίων τῶν δημοσίων. Deinde,
ἀλλὰ ϰαί οἱ νευροῤῥάφοι, ϰαὶ οἱ
σϰυτοτόμοι, ϰαὶ πάντες ὅσοι ϰαλαμηφοροῦσιν ὄρθριοι ἐπὶ τάς ἐρϰάνας.
Ubi
ϰαλαμηφορεῖν, est tesseras ferre :
ϰάλαμος enim
tessera exponitur in Glossis Philoxeni. Proinde de
ejusmodi tesseris intelligendus auctor Chronici Alexand. in Commodo :
Ἐν Ἀντιοχείᾳ, Ἀρτάϐανος φιλοτίμως ἔῤῥιψεν τοῖς δήμοις ϰαλάμια συντόμια
διαιωνιζόντων, ϰαὶ ἐϰέλευσεν τούς ἄρτους πολιτίϰους.
Quæ verba haud recte
reddidit interpres. Erant porro tesseræ illæ æreæ, aut certe malleo ductæ :
δέλτοι enim
σφυρηλάτοι
dicuntur mox eidem Themistio, quod etiam indicat lex 5. Cod. Theod. de Annonis civicis
(14, 17). Sed hæc pluribus prosequimur in Constantinopoli nostra Christiana, ubi de
Gradibus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Panis Gresus, Cinereus, ater, furfuraceus. Inquisitio pro canonisatione S. Yvonis MS. :
Hamo Tolleflun famulus D. Yvonis, postea reclusus. Hunc misit D. Yvo apud Lohanec
pro quærendo panem, qui detulit panem nimis deliquatum, prout videbatur D. Yvoni, qui
dixit : tu vis habere delicias, nonne invenisti panem magis grossum ? Qui respondit :
non inveni nisi panem furfureum, qui nihil valet pro sustentatione hominis. Et tunc
prædictus D. Yvo remisit illum panem, et famulo dixit ut afferret illum panem magis
grossum ; et ille detulit illi Panem Gresum.
P. Carpentier, 1766.
Panis Grossus. Tabul. S. Florent. tom. 1. Probat. Hist. Britan. col. 438 :
Goffredus
filius Ansquitil donavit S. Florentio vendam grossi Panis, id est,
sigalæ, avenæ, ordei in villa de Mezuoit.
Vide
Panis
Gresus.
Panis Hebdomadarius. Vita S. Nili Junioris pag. 40 :
Καὶ τὸν ἑϐδομαρισιαῖον
ἄρτον ὁ μέγας Φαιτῖνος σὺν πολλῇ παραϰλήσει πείσας τόν ὅσιον Νεῖλον δέξασθαι παρ᾽ αὐτοῦ
ἐϰ τῆς τῶν χειρῶν ἐργασίας ἀντεσηϰοῦτο.
Qui forte uni hebdomadi sufficit alendo
homini.
Panis Herbaticus, vel
Herbaceus. Glossæ Biblicæ MSS. :
Borith, herba, de qua fiunt
panes, quos Herbacios appellant, quibus siccatis pro sapone utuntur.
Eadem
habent Papias et Johannes de Janua. Panis ex herba facti meminit Suetonius in Julio cap.
68.
Panis Hordeaceus, in Concilio Francoford. ann. 794. cap. 4. Fortunatus lib. 10. Poem. in Epist. 2.
ad Mumolenum :
Quod triticei pavit oblectante candore, vel suavitatem pascente,
post Hordeaceæ frugis aristosa cibaria fastidioso nimium dente, nare, fauce,
transitur.
Artemidorus lib. 1. cap. 71 :
Ἄρτοι ϰρίθινοι,
πάσιν ἀγαθοί. πρώτην γάρ τροφὴν ταύτην ἄν ἀνθρώποις δεδόσθαι παρά θεῶν λόγος
ἔχει.
Vide Casaubonum ad Sueton. de Grammat. et Rhetor. De examine et purgatione
per panem hordeaceum, vide in
Corsned.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Panis Hospitum, vel
ad hospitem, Quo refici solent hospites. Chartular S. Vandreg. tom. 1.
pag. 271 :
Mihi quamdiu vixero quolibet die quemdam Panem ad hospitem
dederunt.
Ibid. pag. 764 :
Qualibet die unum Panem hospitum et unam tortam.
Pains d'hostelage,
in Consuet. Dunensi art. 27. idem ac Census, qui exigitur a
domino feudali pro singulis focis seu domibus subditorum ac tenentium suorum.
Panes Lavitii. Statuta antiqua Canonicorum S. Quintini in Viromand. apud Hemereum pag. 116 :
Debet Eccle-S. Petri unicuique de intrinsecis 1. panem, scilicet 60. panes de
medio, et Lavitios Panes, scilicet 6. sext. frumenti, etc.
Infra :
Debet
custos cuique privato 1. panem et 2. sext. frumenti ad Panem Laveitium.
Isidorus
lib. 20. cap. 2 :
Sfungia, panis aqua diutissime laxatus, similam modicam accipit,
et fermentum modicum, et habet humectationis plusquam omnis panis : unde et spongiæ
nomen accipit.
Vide Jo. Ruellium lib. 2. de Natura stirpium cap. 31.
P. Carpentier, 1766.
Panis Lustralis, Idem qui
Benedictus, aqua lustrali sanctificatus. Charta ann. 1416. ex
Tabul. S. Petri de Regula :
Quæ omnia memorato sacristæ assignata erant. Præterea
quidquid Panis lustralis, distributione facta, suspererat.
P. Carpentier, 1766.
Panis Gallice dictus
Maillau. Charta Phil. IV. ann. 1328. in Reg. donor. Caroli
Pulc. ex Cam. Comput. Paris. fol. 29. v°. :
Item le prieur de saint Sepulcre doit
chascun an deus fois l'an treze eus fris.... et six Pains Maillaux.
An idem qui
P. Carpentier, 1766.
Panis de Mait, Qui in mactra subigitur. Charta ann. 1201. ex Tabul. S. Gauger. Camerac. :
Concessit ecclesia memorata advocato... unum Panem de Mait et unam
gallinam.
Vide
Mait.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Panis Matinellus, f. Qui ad jentaculum apponebatur. Chartular. S. Vandreg. tom. 1. pag. 844 :
Duos panes qui vocantur Matinelli tantummodo percipiet.
P. Carpentier, 1766.
Panis Medianus, Gall.
Pain moyen. Charta ann. 1196. in Chartul. S. Joan. in valle :
Percipiet a nobis singulis diebus duos Panes, quos vocamus
Medianos, et de vino et de coquina, sicut unus ex majoribus servientibus
nostris.
Panis Medius, Dimidius panis. Regula Magistri cap. 26 :
Medius Panis pensans libram
singulis fratribus in die sufficiat secundum formam divinæ dispensationis, cum Medium
Panis cælestis corvus Paulo servo Dei cotidie vescendum paraverit.
Panes Melliti, nostris
Pains d'espice. Arnoldus Lubecensis lib. 3. cap. 32 :
Et
defecerat Panis in sistarciis eorum : fuerunt tamen inter eos, qui Panes Mellitos, cum
in abundantiis erant, sibi præparaverant, et utcumque sustentabantur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Panis Militis, Idem qui
Armigerorum. Charta ann. 1248. in Chartular. Fiscamn. :
Præter ea vendidi eisdem duos galones vini et duos panes albos et duos Panes
Militis.
Aliæ ann. 1270. ibid. :
Vendidi octo Panes Militis et octo
galones vini.
P. Carpentier, 1766.
Panis Missium, pro Missis celebrandis. Comput. Ms. eccl. S. Egid. Abbavil. ann. 1386 :
Bolengario pro Pane missium, viij. solidos.
Panis Mixtus, in Itinere Camerarii Scotici cap. 9. § 4.
Panis de mixtura, in Statutis
antiq. Corbeiensibus lib. 1. cap. 4.
Pain de meteil. Vide
Mixtum 2.
P. Carpentier, 1766.
Panis Moly, pro
Mollet, Delicatus. Lit. pro civit. Anicii ann. 1460. in Reg. 190.
Chartoph. reg. ch. 180 :
Sur la forme et maniere de faire et vendre Pain blanc,
appellé Moly, etc.
Panes Monachiles. Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 149 :
A Celerario singulis diebus debent
venire in refectorium 72. Panes Monachiles, quorum quilibet erit ponderis 65. solidorum,
ex quibus singuli Monachi singulos percipient.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Panis Mutuatus, in vetusto Chartular. unde nostris corrupte
Pain mouton, quasi panis
vervecius.
Mutuatus vero dici ex eo videtur, quod illum divitibus offerre soleant
pauperes pecuniam inde ab eis accepturi, ac si mutuum darent. Vide Dictionarium Trevolt.
v.
Pain.
P. Carpentier, 1766.
◊ Oudinus in Diction. Gall.
Ital. :
Pain mouton, certo panetto con grani di fromento in cima.
Forte
Mouton a voce ficta
Molletum, dimin. a
Molle ; adeo ut idem sit qui
Pain mollet.
Panis Natalitius, cujusmodi fieri solet in die Natalis Domini, et præberi dominis a prædiorum
conductoribus, in quibusdam provinciis, qui ex farina delicatiori, ovis, et lacte confici
solent :
Cuignets appellant Picardi, quod in
cuneorum varias species
efformentur. Gervasius Dorobernensis ann. 1188 :
Nec eorum devotioni sufficere
potuit, Panem conferre Natalitium, nisi etiam conventui panem conficerent
piperatum.
Charta Petri Meldensis Episcopi ann. 1228. in Tabular. ejusdem Ecclesiæ
fol. 35 :
Item quittamus hominibus de Varedis consuetudines nemoris, videlicet
gallinas, Panes de Natali, et bolos, et ipsi quittaverunt nobis, etc.
Charta
Guillelmi Episcopi Ambian. in Tabular. Episcopor. ejusd. urb. fol. 27 :
Omnibus
candelis et Panibus de Natali et de Paschate, qui vocantur tortelli, exceptis.
Charta ann. 1214. in Tabulario Ecclesiæ Carnotensis n. 179 :
Habet etiam de
quolibet hospite unum Panem ad Natale Domini, etc.
Hist. MS. Beccensis Monast. pag. 662 :
Recepit
ad firman.... tertiam partem decimarum
vini, Panem Natalis Domini et Paschæ et Purificationis B.
Mariæ.
Neque aliæ videntur
oblationes panum et
cæterarum rerum, quæ in Epiphania Advocato fiebant,
in Charta Friderici I.
Imperat. ann. 1159. in Metropol. Salisburg. tom. 3. pag. 49. 409. Vide
Torta.
Panis Nauticus, Marcello Empirico cap. 27. pag. 137. qui alias
Biscoctus. Miscebis....
Panem candidum vetustum, vel tostum, vel, quod est melius, Nauticum.
Vetus aut Nauticus Panis, apud Plinium lib. 22. cap. 25.
Panis navalis,
Cœlio Aureliano lib. 5. Chron. cap. 1.
Panis Nicolaus. Ita Placentas appellavit Augustus a Nicolao Damasceno sibi exhibitas et donatas,
ut est apud Photium in Bibl. Palladius in Hist. Lausiaca cap. 47 :
Καὶ Νιϰολάους
παμμεγέθεις ἄρτους δεϰὰ ϰαθαροὺς ϰαὶ θερμαοὺς, etc.
Ruffinus de Vitis Patrum
cap. 7 :
Nicolai etiam ingentes, et Panes calidi et mundissimi, etc.
Vide
ibi Rosweidum.
Panis Nitidus, apud Bedam lib. 2. cap. 5. et Marculfum lib. 1. form. 11.
Mundus, apud
Lampridium in Alexandro Severo, et in leg. 5. Cod. Th. de Pane Gradili (14, 17.)
Καθαρὸς ἄρτος, apud Theophanem anno 40. Theodosii Junioris. Ita
porro sæpe dicitur, qui ad sacrificium paratur. Concilium Toletan. XVI. can. 6 :
Ut
aliter Panis in altari Domini sacerdotali benedictione sanctificandus proponatur, nisi
integer et Nitidus, qui ex studio fuerit præparatus, etc.
Chilienus in Vita S.
Brigidæ num. 52 :
Hos igitur manibus Nitidos de robore Panes
Detulerat secum servandos inde Sacerdos,
In Pascha Domini, vel festis munera Christi,
Hæc sumenda Dei servis, sanctisque puellis.
Panes Nuntii, Qui nuntiis dari solent, in nuntii allati mercedem. Philippus Eystetensis Episc.
in Vita S. Willibaldi, de quodam contracto sanato ad Translationem reliquiarum S.
Walpurgis :
Claudicando chorum ascendit prorumpens in hæc verba, O gloriose Præsul
Christi Willibalde, da mihi Panem Nuntii, soror tua advenit te benigne
salutatura.
Ubi Gretzerus ad oram libri scripsit hoc verbum Germanicum
Bottenbrott, ex
Brott, panis, et
Bott, nuntius. Josua Pictorius
Bottenbrott, Evangelia interpretatur.
P. Carpentier, 1766.
Panis Oblialis, Panis tenuissimi species, nostris
Pain oublieré. Hist. abbat. Condom. pag.
485 :
Reddit triginta Panes obliales et duos solidos, etc.
Tabular. episc.
Carnot. :
Veci seu que Mgr. Jehan de Drouaiz, sire de Tacheinville, avoue à tenir
de Mgr l'évesque de Chartres..... six Pains oublierez de rente.
Vide in
Oblata.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Panis Oculatus, nostris
Plein d'yeux, Rarus, fistulosus, in Medicin. Salernit. edit. 1622.
pag. 155.
Panis Opirus. Glossæ ad Alexandrum Iatrosoph. :
Opirus Panis, i. panis medie
maacius.
Sic in MS. Vide
Opirus.
P. Carpentier, 1766.
Panis Orationis Sanctæ, Super quem recitata oratio,
Pater noster. Acta Mss. Inquisit. Carcass.
ann. 1308. fol. 66. v°. :
In principio mensæ dictus Petrus Auterii accepit usque ad
dimidiam placentulam, et stans pedes tenendo dictum panem, cum manutergiis quæ posuerat
in collo suo, incœpit dicere desuper : Pater noster... Postea
fregit dictum panem cum cutello suo, et posuit in mensa coram se primo et coram quolibet
nostrum ; et dixit tunc mihi, quod hoc vocabant ipsi Panem orationis
sanctæ.
Vide
Panis sanctæ Orationis.
P. Carpentier, 1766.
Panis Oris, vulgo
Pain de la bouche, Regi destinatus. Arest. ann. 1345. 6. Aug. in
vol. 2. arestor. parlam. Paris. :
Panetarius (habet)
telas albas ad
reponendum Panem oris, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Panis Paganus, a Rusticis seu hominibus qui in
pagis habitant, confectus. Charta ann.
1309. tom. 1. Hist. Dalphin. pag. 86 :
De quolibet vendente eodem modo Paganum
Panem, pelleteriam, etc.
P. Carpentier, 1766.
Panis Panetariæ, Ex penaria. Charta ann. 1248. in Chartul. Cluniac. ch. 256 :
In crastino
Nativitatis Domini unum Panem panetariæ... Unum panem de panetaria pretii unius
denarii.
Panis Papalis. Matth. Silvaticus :
Simila sic fit. Frumentum fractum in frusta, vel
mollitum grosse, in qua diversa substantia dividitur per cribra, extrahitur furfur, et
farina subtilissima, quæ pollina dicitur, postea remanet simila, quæ dividitur in
grossum, subtilem et mediocrem. De pollina fit Panis Papalis, etc.
Eadem habet
nescio quis Cotta. Idem et
Panis Romanus vulgo appellatur. Vide Angelum Paleam in
Antidotarium Mesuæ c. 274.
P. Carpentier, 1766.
Panis Paratus. Necrol. eccl. Rotomag. ex Cod. reg. 5196. fol. 1. r°. :
Item Panem puratum
cuilibet canonico, continentem seu valentem panem cum dimidio de illis, qui consueverunt
distribui in communi.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Panis de Paribus. Charta Radulfi de Clarom. Domini Ailliaci ann. 1224. in Tabular. Corbeiensi :
Advocatus habet apud Brach de singulis hospitibus unum Panem de Paribus.
Idem qui
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Panis de Pers, in Charta ann. 1293. ex eodem Tabular. :
Beatrix Tierrée et duo liberi sui
pro manerio suo (debent)
in Natali unum caponem, xii. denarios
et unum Panem de Pers... Domina Peronale Carpentier pro manerio suo in Natali Domini
unum caponem, unum denarium et tres Panes de Pers... Item Agnes Raimbalde pro domo sua
in Natali duos capones, duas fouachias de Pers.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Panes Pele. Tabular. Calense pag. 40 :
Item xii. panes qui vocantur Panes
Pele. Item xii. capones.
P. Carpentier, 1766.
Panis Perditus, vulgo
Pain perdu, Panis frixus. Lit. remiss. ann. 1384. in Reg. 126.
Chartoph. reg. ch. 8 :
Lequel exposant leur respondi que il ne leur avoit que
donner fors un pain blanc et du burre ;... et lors entrerent oudit hostel disans que ilz
en feroient du Pain perdu.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Panis Picentinus, Qui ex alica fiebat, ut auctor est Plinius lib. 18. cap. 11. de quo etiam Apicius
lib. 4. de Re culin. cap. 1.
P. Carpentier, 1766.
Panis nuncupatus
Pote. Stat. pro pistor. Paris. in Reg. Cam. Comput. fol. 3.
v°. :
Et se le pain estoit de plus de 11. deniers, il seroit le maitre ; et ce pain
appelé le Pain pote. Pain porte,
in Consuet. Genovef. Mss. fol. 8. r°. ex eod
Stat.
Panes Præbendarii, Qui diatim distribui solent Canonicis Præbendariis ex communi pistrino. Honorius
III. in 5. Compilat. tit. 16. cap. 2. ad Canonicos Compostellanos, ubi quærit, an in
vigesima Ecclesiasticorum proventuum in
subsidium Terræ sanctæ decreta in
triennium, istiusmodi panum vigesima exigi debeat :
Non oportuit nos de quotidianis
dubitare stipendiis, quæ in Pane, vino ac numerata pecunia consistunt.
Et
infra :
Nec multum dubii remanet de Panibus illis, quos dicitis in vestro vulgari
Reguaffas.
Ubi Innoc. Cironus observat ejusmodi panes
Præbendarios dici,
et in Tolosano tractu
Moufflets appellari. Vide eumdem in Paratitl. Juris Can. lib.
5. tit. 5.
Panes Præbendales dicuntur iidem in Concilio Coloniensi ann. 1260. can. 11. Regula reformat. Monast. Mellic. ann. 1451. in Chron. ejusdem pag. 413 :
Panis Præbendalis est triticeus et esibilis, moderatæ quantitatis ; et apud
prandium cuilibet fratrum unus apponitur, addito uno in medio fratrum
duorum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Panis de Pricked-Bread, Re aliqua respersus, ut panis speciarius ; ab Angl.
Bread, panis, et
Prickt, punctus. Monast. Anglic. tom. 1. pag. 498 :
Molendinario septem
panes de conventu, et septem Panes de Pricked-Bread.
Panes Primttiales, Qui Ecclesiis aut dominis, pro primitiis offeruntur. Tabularium S. Flori in
Arvernia :
Quilibet homo Dom. P. unum Panem Primitialem exsolvat.
Iidem qui
P. Carpentier, 1766.
Panis dictus
Primos. Pactum inter prior. et habitat. S. Belini ann. 1461. in Reg.
198. Chartoph. reg. ch. 191 :
Quant iceulx habitans feront lesdites corvées,... le
prieur sera tenu de bailler pour le repas de ceulx, qui conduiront une chacune desdites
charrues, pour chacun jour, deux Pains, que l'en appelle Primos, d'un bichot de froment
les sept.
Panes Propositionis dicuntur in Charta Avæ Comitissæ Ruscinonensis apud Steph. Baluzium in Append. ad
Capitul. num. 144 :
Cum ipsas primitias et ipsas decimas vel Panes Propositionis,
vel cum ipsas redhibitiones, quas ipsa Ecclesia habet, vel habere debet.
Nam iis
solis Sacerdotibus et Levitis licebat vesci, ex 1. Reg. 21.
Panes Provendaricii. Adalardus lib. 2. Statutorum Corbeiensium cap. 1 :
Unicuique fratri
hortolano per vices centum Panes Provendaricios, quos Panes debet dare frater, qui panem
providet fratrum.
P. Carpentier, 1766.
Panis Quadragesimæ, Cujus in Quadragesima ad
collationem usus. Necrol. eccl. Paris. Ms. :
11. Nonas Febr. Obiit Albertus, qui dedit nobis decem libras ad Panem
Quadragesimæ.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Panis de Rebuleto, Ex farina, unde pollen excretum est, factus. Charta ann. 1297. in Chartul.
Fiscamn. :
Item quolibet die totius anni unum Panem de Rebuleto post panem
conventus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Panis de Sala, Idem qui Hospitum,
Pain de sale. Chartular. S. Vandreg. tom. 1. pag. 844 :
Et habebo duos Panes de Sala et vinum.
P. Carpentier, 1766.
Panis Salis, Certa salis meta vel massa, nostris
Pain de sel vel
Pain salignon.
Charta Alfonsi comit. Pictav. et Tolos. ann. 1256. in Reg. 62. Chartoph. reg. 46 :
Item una saumata salis det unum Panem salis et unum denarium.
Ordinat.
hospit. reg. ann. 1285. in Reg. Cam. Comput. Paris. sign.
Noster fol. 53. v° :
Et se praigne garde le mestre de l'ostel que l'en ne face trop de Pain de sel.
Item le saussier devers le roy mangera à court et prandra le Pain du sel là
où il l'a accoustumé à prandre.
Lit. ann. 1393. inter Probat.
tom. 3. Hist. Burgund. pag. 111. col. 2 :
Un denier Tournois sur chacun Pain de
sel, appellé Salignon.
Consuet. Castell. ad Sequanam ex Cod. reg. 9898. 2 :
Ilz paient à ung chacun d'iceulx seigneurs ung sextier de vin, un Pain sallignon,
et une pinte huille, se ils veulent vendre sel et huille.
Vide infra
Saligium.
Panis Sanctæ Orationis dicebatur
Panis benedictus apud Albigenses. Limborch. Inquis. Sent. Tolos.
pag. 29 :
Item comedit de pane benedicto (Albigensium)
quem vocant
Panem Sanctæ Orationis.
Occurrit item pag. 30. Vide supra
Panis Orationis
sanctæ.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Panes Sancti Spiritus, Qui pauperibus per totam Pentecostes hebdomadam erogabantur. Charta Geraldi
Abbat. Angeriacens. ann. 1385. in Chartul. ejusdem Monast. pag. 465 :
Item in festo
Pentecostes reficiuntur singulis diebus illius septimanæ septem pauperes, quibus dantur
a cellerario quotidie septem panes frumenti et totidem justæ vini,... Et isti septem
panes vocantur Panes Sancti Spiritus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Panes Sancti Stephani, Qui in festo hujus Sancti a prædiorum conductoribus solent dominis præberi.
Charta ann. 1250. ex parvo Reg. S. Germ. Prat. fol. 45. r°. col. 2 :
Tenentur nobis
singulis annis,... in crastino Natalis Domini, in uno sextario avenæ et duobus caponibus
et tribus obolis et uno Pane, qui dicitur sancti Stephani.
Vide
Panis Natalitius.
Panes Sanctorum, Qui ad altare offeruntur. Herardus Archiep. Turon. in Capitul. cap. 24 :
De mulieribus ac Laicis, ut ad altaria non accedant, et ut Sacramenta et Panes
Sanctorum, exceptis quæ offerunt, non tangant.
Panis Secundus, Cui furfuris aliquantum admixtum est.
Sequentem vocat Lampridius in
Alexandro Severo, qui scilicet
Mundum excipit. Constantinus African. lib. 5.
Commun. loc. medic. cap. 15 :
Panis Secundus, minus est nutrivus, et citius
digeritur : quod fit, quia multum est furfureus.
Horat. lib. 2. Epist. 1 :
... Vivit siliquis et Pane Secundo.
Ubi Schol. :
Pane Secundo, non siligineo, non primo, non postremo, sed
dispensatorio.
Nostris
Pain de mesnage, quo ut plurimum in familiis
nostris utimur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Panis Seniorum. Guidonis Discipl. Farfens. cap. 45 :
Debet frater procurator ejusdem loci
cotidie accipere ex promptuario panes decem et septem, et libras tres de illo Pane, quem
Seniores habuerint in refectorio.
Panis Servientalis, Qui servientibus seu famulis dari solet. Consuetudines Monasterii de Regula :
De Sturjone et Salmone primo captis in Beta medietatem piscatores dabunt, et tunc
accipient illi duo piscatores duos Panes Servientales et duas mensuras vini. Panis
puerorum
, id est, famulorum, appellatur a Petro Damiano lib. 1. Epist. 89 :
Edebat Panem, non fratrum, non denique Puerorum, sed eum, qui vel ex puro fieret
hordeo, etc. Panem vassallorum,
vocat Bernardus Mon. in Consuetud. Cluniac. cap.
25 :
Et illis, qui soliti sunt habere panem de siligine, qui vulgo Vasalors, et qui
panem, qui vocatur Vasalors, soliti sunt habere, triticeus albus
unicuique justa una, denarios autem dat Camerarius.
Processus de Vita S. Yvonis tom. 4. Maii pag. 550 :
D. Yvo panem siliginis, aliquando hordei, aliquando avenæ, aliquando Panem
Vassallorum cum oleribus vel pisis aut fabis coctis in aqua absque condimento aliquo
comedebat.
Huic opponitur panis, qui Plinio
procerum
dicitur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Panis Siccus, Idem videtur qui
Secundus. Epistola Episc. cujusdam a Mabillonio laudata
tom. 3. Annal. pag. 310. qua jejunium triduanum indicitur :
Ad hæc Pane Sicco
alantur omnes, et crudis oleribus cum sale atque pomis, et uno vasculo seu poculo de
cervisia refocillentur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Panis Sigilacius, apud Baluz. Hist. Tutel. col. 436 :
Decem quoque sextaria sigilis propter
oblatos Panes Sigilacios.
Idem qui
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Panis Siligineus, apud S. Willhelmum lib. 1. Constit. Hirsaug. cap. 6. Vide
Sigalum.
Panis Temperatus, Cui opponitur
Distemperatus, apud Constantinum African. lib. de Ratione
victus ægr. pag. 278. 279.
Panis temperatus vel sub cinere coctus
, eidem.
Panis
coctus temperate, lib. 5. Commun. loc. medic. cap. 15. ita
ut nec exteriora nimis
exusta, nec interiora nimis mollia, etc
.
P. Carpentier, 1766.
Panis Tornatus, Idem qui nude alibi
Tourte, vel
Faitis et
Fetiz appellatur,
Panis ater, furfureus, vulgo
Pain bis. Inventar. ann. 1271. in Access. ad Hist.
Cassin. part. 1. pag. 328. col. 2 :
Debent habere quatuor Panes tornatos dandos
bubulcis.
Charta ann. 1326. in Reg. 64. Chartoph. reg. ch. 450 :
Li abbés
ou l'abbeye d'Espernay doit et doient à chascuns des meseaus,... pour le vivre cotidian,
chascune semaine dishuit pains,.. la moytié blanc et l'autre moytié Tourte, c'est
assavoir nuef blancs et nuef Tourtes.
Lit. remiss. ann. 1393. in Reg. 145. ch.
162 :
Le suppliant dit à sa femme que elle preist un grant Pain fetiz, dit Tourte,
et en feist des pieces et les donnast aus poures pour Dieu.
Aliæ ann. 1396. in
Reg. 150. ch. 337 :
L'exposant lui dist qu'il venist boire et qu'il apportast une
piece de son Pain faitis. Gros pain ballé, et de tourte,
apud Rabel. lib. 1.
cap. 25.
Torte, eadem notione. Lit. remiss. ann. 1408. in Reg. 163. ch. 225 :
Et aussi ala querir un pain de seigle, appellé Torte.
Hinc
Tourte
nuncupatur secale seu frumentum, ex quo conficiebatur ejusmodi panis, in aliis Lit. ann.
1366. ex Reg. 97. ch. 544 :
Comme environ la feste de Toussains fust baillé de par
nos bien amez doyen et chapitre de S. Mamer de Langres environ xxx. minnes de blef,
appellé Tourte,... pour en faire le pain pour donner et distribuer aux poures au jour de
ladite feste, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Panis Travers. Hist. MS. Monast. Beccens. pag. 592 :
Quandiu vixerit singulis diebus unam
micham panis et duos Panes Travers, unam mensuram cervisiæ, quatuor ova.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Panis Triboleti. Charta ann. 1442. ex Archivo S. Victoris Massil. :
Dominus abbas dare
tenetur bonum panem album, qui dicitur Panis Triboleti, quorum quilibet debet esse de
pondere viii. unciarum in pane cocto.
Haud scio an idem
sit qui
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Panis de Truset. Capitul. gener. ann. 1294. ex eodem Tabular. :
Quod nulli speciale vinum
vel Panis de Truset omnibus communiter provideatur.
◊ In veteribus Statutis MSS. pro talemelleriis seu panificibus
Parisiensibus horum panum mentionem fieri observavimus,
Pain doubliau. Le Pain
pote, qui est plus de 2. deniers. Pain reboutis, c'est à dire refusé, et que les
Boulengers n'ont pû vendre. Pain raté, que rat ou souris ont entamé. Pain trop dur, ars,
ou eschaudé, pain trop levé, pain alis, pain mestourné, c'est à dire trop petit. Pain
blanc appellé de Chailly. Pain bourgeois. Pain faitis, que on dit pain de brode.
Sed de variis panum generibus consulendus Joannes Bruyerinus Campegius l. 6. de Re cibaria
cap. 9.
P. Carpentier, 1766.
Panes pauperibus distribuendi in festis Ascensionis et Penthecostes solemni ritu
benedicebantur : cujus moris meminit Pontificale. Ms. eccl. Elnen. :
In festo
Ascensionis Domini vel Penthecostæ, secumdum morem quorumdam locorum, Panis pauperibus
distribuendus benedicitur hoc modo. Processio enim ordinata cruce, thuribulo, cereis et
aqua benedicta præcedentibus, venit sollempniter cantando, quod libuerit, ad locum ubi
totus panis est coagulatus.
Vide
Panis S.
Spiritus.
Panum Præstatio, in venditionibus. Necrologium Ecclesiæ Carnotensis :
Acquisivit, quidquid
dictus Miles habcbat apud Mundinvillam, videlicet partem suam Panum et vendarum.
P. Carpentier, 1766.
Panem Laborare. Charta ann. 1042. ex Bibl. reg. cot. 17 :
Vendimus vobis petias vij. de
terra ad Panem laborandum.
Si venditionis conditio est, Panem conficere
significat ; si qualitas terræ designatur, Agrum indicat frumento aptum.
Esse ad Panem et Vinum dicitur domesticus, qui est e familia alicujus, qui ex pane domini victitat.
Regestum Constabulariæ Burdegal. fol. 202 :
Dominus hæreditatis, vel filius suus,
vel alius, qui secum sit in domo ad Panem et vinum.
Stabilimenta S. Ludov. lib.
1. cap. 30 :
Homme qui emble à son Seigneur, et il est à son pain et à son
vin.
Idem, qui
Larron domestique, in Consuet. Burdegall. art. 107. et
Lodunensi art. 7.
Esse in pane, seu
ad panem patris,
estre en pain,
dicitur filius, qui est in potestate patris, in Consuet. Hannoniæ cap. 42. 98. 106.
Montensi cap. 6. 8. 9. 10. 36. et aliis. Ita
emancipatio appellatur
mise hors de
pain, in Montensi art. 10. et Allevensi art. 14.
P. Carpentier, 1766.
◊ Etre au pain et au
sel, pari intellectu, in Charta Erardi de Brena ann. 1269. ex Chartul. Pontiniac. ch.
84 :
Les sergens seculers qui seroient au pain et sel de Pontegni, etc. Qui erunt
ad panem et ad sal de Pontigniaco,
in alia ann. 1270. ibid. ch. 105.
Panem aut Hospitalitatem Dare, Wargis seu bannitis et fugitivis servis, vel eos in hospitium
colligere,
vetitum, in Lege Salica tit. 57. § 5. et tit. 59. in Lege Burgund. tit. 6. et in Legibus
Wisigoth. lib. 9. tit. 1. § 4. 5. 6. ubi
humanitatem dare, idem valet.
Panis et Aquæ Refectione damnati delinquentes Episcopi, in Legibus Wisigoth. lib. 2. tit. 1. § 18. ut et
Monachi, in Regula S. Isidori cap. 18. in Concilio
Taracon. I. can. 1. et Clerici, in Matiscon. I. can. 5. in Turon. II. cap.
18. 19. etc.
Pœnitentia in pane et aqua, in Pœnitent. Egberti cap. 31. 32. in
Capitul. Caroli M. lib. 5. cap. 2. lib. 7. cap. 36. in Regula Canonicorum Metensium
Chrodegangi Episc. cap. 4.
Parvo pane et aqua brevi, cum abundantia divini verbi,
usque ad satisfactionem frui,
in Concilio Metensi ann. 888. cap. 9.
In pane,
sale, et aqua tantum corripi, in Concilio Triburiensi ann. 895. cap. 8. 55. Remensi
ann. 923. Vide Rainardum Abbat. Cisterciensem in Constit. ejusdem. Ord. cap. 79.
Nomasticon Cisterc. pag. 287. 317. 365. Huc spectant ista Hieronymi de Vita Clericor :
Fortissimum jejunium est aqua et panis, etc.