1. ECCLESIA. Gloss. Lat.
Gr. :
Conventus, Ἐϰϰλησία
Gloss. Lat.
MS. Regium :
Ecclesia, Evocatio, vel collectio, conventus.
Gloss. MSS. ad
Canones Concil. :
Ecclesia, Convocatio
. Lib. 1.
Maccab. 3. 13 :
Congregavit Judas congregationem fidelium et Ecclesiam
secum.
Amalarius lib. 3. de Eccl. offic. cap. 2 :
Ecclesia est
convocatus populus per ministros Ecclesiæ ab eo qui facit unanimes habitare in domo.
Ipsa domus vocatur Ecclesia, quia Ecclesiam continet.
Epistola Cyrilli
Alexandrini Patr. Alexandr. inscripta Aurelio et Valentino Episcopis et omni sanctæ
Congregationi in Carthaginensi Synodo congregatæ sic clauditur :
Et alia manu, Deus
et Dominus sanctam Ecclesiam, id est, congregationem custodiat.
Edictum
Constantini et Licinii pro Christianis apud Lactantium lib. de Mortibus persecutor. num.
48.
Corpus Christianorum vocat, quod Christiani ipsi
Ecclesiam :
Quæ omnia corpori Christianorum protinus... tradi
oportebit.
Et mox :
Quoniam iidem Christiani non in ea loca tantum, ad
quæ convenire consueverunt, sed alia etiam habuisse noscuntur ad jus Corporis eorum, id
est Ecclesiarum, non hominum singulorum pertinentia.
Anonymus in 3. Rhetoricor.
Aristot. pag. 165 :
Ἐϰϰλησία, λέγεται ὅταν συνδρομὴ γένηται πολλῶν
χάριν τινὸς βουλῆς ϰαὶ σϰέψεως.
Ammonius :
Τὴν ἐϰϰλησίαν
ἔλεγον οἱ Αθηναῖοι τὴν σύνοδον τῶν ϰατά τὴν πόλιν.
Qua notione etiam Conventui Monachorum applicatur a S. Bernardo in
Epist. ad Episc. Suessionensem tom. 1. edit. Mabill. 1690. col. 261 :
Quod juris
est Monasterii sui perdat propter verbum incaute a se inconsulteque prolatum, et
absque Ecclesiæ suæ assensu.
◊ Ita vocem hanc Græcam sumi passim notum est ; sed postea pro
loco ipso in quo congregationes fiunt, usurpari cœpit, proinde pro templo seu æde sacra
publico pietatis exercitio et cultui divino destinata, in quam convenit fidelium cœtus.
Quod nuperum non esse arguunt quæ leguntur apud S. Paulum 1. Cor. 11. Nam cum dixisset
vers. 18.
Quum convenitis in Ecclesiam, mox versu 20. repetens,
quum convenitis eodem loci indicans
ἐϰϰλησίαν non tam denotare multitudinem eorum qui conveniebant, quam locum in
quem conveniebant. Et vers. 22 :
Enimvero num domos non habetis ad edendum et
bibendum ? an Ecclesiam Dei contemnitis ?
Ubi Ecclesia pro domo in quam
convenitur sumi certum est. S. August. Epist. 157 :
Sicut appellamus Ecclesiam,
basilicam qua continetur populus, qui vere appellatur Ecclesia, ut nomine Ecclesiæ, id
est, populi qui continetur, significemus locum qui continet, etc.
Idem in Quæst.
super Levitic. lib. 3. quæst. 57 :
Ecclesia dicitur locus, quo
Ecclesia congregatur, etc.
Gerardus Episcopus Cameracensis in Synodo Atrebatensi
ann. 1025. cap. 3 :
Porro ipsa domus idcirco vocabulum habet Ecclesiæ, quia
continet Ecclesiam, id est populum convocatum ab eo qui facit unanimes habitare in
domo.
S. Germanus Patr. CP. in Theoria Mystica :
Ἐϰϰλησία
ἐστὶ ναὸς Θεοῦ, τέμενος ἅγιον, οἶϰος προσευχῆς, συνάθροισις λαοῦ,
etc.
Lactantius lib. de Mortib. persecutor. num. 12 :
In
alto enim constituta Ecclesia ex palatio videbatur.
Tertullian. de Idolol. cap. 7 :
Tota die in hanc partem zelus
fidei perorabit, ingemens Christianum ab idolis in Ecclesiam venire, de adversarii
officina in domum Dei.
Vide etiam Forcellinum.
◊ Primæ Ecclesiæ Romæ a Beato Petro constructæ et consecratæ
dedicationem referunt vetera Martyrologia die Kal. Aug. Quæ autem illa sit, et an adhuc
supersit, disquirunt in primis Franciscus Maria Florentinus ad vetus Martyrolog. Lucæ
evulgatum exercit. 11. et Cardin. Bona lib. 1. Rerum Liturgic. cap. 19. n. 1.
◊ Primam vero Ecclesiam palam et publice a Christianis
conditam, eam esse Romæ, quam S. Salvatoris vocant, tradit Nicolaus PP. Epist. 7. ad
Michaelem Imp. :
Ecclesia Salvatoris, quæ ab auctore vocatur Constantiniana, et quæ
prima in toto terrarum orbe constructa est.
◊ Prima denique in honorem Deiparæ ædificata, fuit
Diospolitana, seu Liddensis, 18. miliarib. ab Hierosolymis, quam a SS. Petro et Joanne,
ipsa adhuc vivente Deipara, ut et ejusdem in ea repositam imaginem a S. Luca depictam,
testatur Joannis Damasceni seu Orientalium Synodica ad Theophylum Imp. pag. 115. De qua
legendi præterea Simeon Logotheta in Leone Armenio n. 5. et Anonymus de imagine Deiparæ
quam
Romanam vocabant, apud Lambecium lib. 8. de Biblioth. Cæsar. pag.
380. Id alii Tortosæ seu Antarado in Syria adscribunt : illic enim Ecclesiam divæ Virgini
a Petro et Paulo cum Antiochiam properarent, propriis manibus ædificatum, ex veteri
traditione scribit Willebrandus de Oldenburgo in Itinerario Terræ Sanctæ. Vide quæ de hac
æde adnotamus ad Joinvillam pag. 98. Sed et in Tabulario Ecclesiæ Carnotensis exstat
Charta Joan. Regis Franciæ ann. 1356. qua is memorat scriptum esse in libris antiquis
ejusdem Ecclesiæ,
eam ab antiquissimo tempore fundatam, videlicet adhuc
vivente beata Maria virgine gloriosa
. Sed hæc ut credantur
omnia, fide opus est, non Criticorum inquisitione.
Ecclesia, nude pro Cathedrali apud
Procopium lib. 2. de Bello Persico cap. 9. ubi de Antiochenæ urbis direptione a Chosroe
Persarum Rege :
Ἐς τὸ ἱερὸν ἀπὸ τῆς ἄϰρας ϰατέϐαινεν, ὅπερ ἐϰϰλησίαν
ϰαλοῦσιν.
Et cap. 10 :
Ἧ μὲν οὖν ἐϰϰλησία, ϰαθαιρεθείσης
τῆς πόλεως, ἐλείφθη μόνη, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ecclesia, nude
etiam pro
Parochia. Charta ann. 1095. apud Lobinellum Hist. Britan. tom.
2. col. 145 :
Pateat igitur donasse me S. Martino... mei juris Ecclesiam quam in
parrochia Redonensis Episc. sitam, in honorem B. Audoeni Archipræsulis Rotomag.
exstructam, quam Ecclesiam de Revocaria vocant.
P. Carpentier, 1766.
◊ Sic nostris etiam
Esglise, pro Parochiæ districtu et territorio. Lit. remiss. ann. 1385. in Reg.
127. Chartoph. reg. ch. 1 :
Iceux mariez, qui estoient taverniers, alerent boire et
essaier en l'Esglise d'Ardin, qui est forte des vins de Mabile
Ratande.
Aliæ ann. 1406. in Reg. 160. ch. 353 :
Jehan le Telier estoit
demourant en l'Esglise de Warmileouasses,... et Martin le Telier à Bulles, assez prés
d'icelle Esglise. Yglise,
pro
Eglise, non semel in Testam.
ann. 1317. inter Probat. Hist. Sabol. pag. 379.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ecclesia, Domus, ut
videtur, Curionis, Gall.
Le Presbytere. Canones Hibern. apud Marten.
tom. 4. Anecd. col. 4 :
Nemini Clericorum aufferri debet locus quem anni circulo
inhabitaverit, super quem Ecclesiam, id (id est)
domum suam ædificaverat...
In hac Synodo judicatum est : In quocumque loco Sacerdos ædificaverit Ecclesiam suam, id
(id est)
domum suam in uno anno, hæreditas ejus erit
sempiternum.
P. Carpentier, 1766.
◊ Eglise, eadem
acceptione, in Lit. remiss. ann. 1460. ex Reg. 190. Chartoph. reg. ch. 117 :
Le
suppliant et son compaignon entrerent dedans l'Eglise, en laquelle ils trouverent une
femme, qui se disoit chambriere du curé dudit lieu de Bricy, couchée en ung lict,
etc.
Eodem nomine appellatur Eremitæ habitaculum, cui scilicet capella seu
sacellum adjunctum est, in aliis Lit. ann. 1467. ex Reg. 195. ch. 151 :
Ung hermite
qui... faisoit sa demeure en une petite Eglise, nommée Nostre Dame de Primecumbe,...
prés Sommieres.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ecclesia,
Monasterium. Charta anni 1176. apud Miræum tom. 1. pag. 713. col. 2. pro Monachis
Marchianensibus :
Vinagium et pidagium de omni vino, quod Fratres ducunt ad
Ecclesiam, ad opus suum, per transitus nostros libere transire et nihil omnino a
ductoribus vini exigere, etc.
Charta ann. 1166. Hist. Eccl. Meld. tom. 2. pag.
54 :
Ego Ansoaldus Dei patientia Compendiensis Ecclesiæ humilis minister.
Idem infra dicitur
Abbas Compendiensis. Statuta MSS. Augerii II. Episc.
Conseran. :
In virtute sanctæ obedientiæ præcipimus, ne aliquis Monachus solus
absque uno saltem Monacho socio in villis seu Ecclesiis commoretur,
id est,
Prioratibus, a majori Monasterio fere pendentibus, quo mitti solebant
Monachi, vulgo dicti
Obedientiarii.
P. Carpentier, 1766.
◊ Charta Auberti Latiniac. abb. ann. 1223.
in Chartul. Campan. fol. 280. col. 1 :
Cum discordia verteretur, inter nobilem
virum Theobaldum illustrem comitem Campaniæ et Briæ palatinum ex una parte, et nos ex
altera, super gisto quod idem comes dicebat se habere pro voluntate sua in Ecclesia
nostra, quotienscumque ad Ecclesiam veniebat : tandem pro remedio animæ suæ et
antecessorum suorum admensuravit idem gistum ad centum libras Pruvinensis monetæ...
Concessit supradictus comes ... duos matricularios in Ecclesia, unum carpentarium,
etc.
L. Henschel, 1840–1850.
Ecclesiæ apostolicæ.
Vide
Apostolicæ Ecclesiæ et librum de Concordia S. et 1. lib. 7. cap. 17. § 6.
et 7. et cap. 4. § 7. Cangio sunt Cathedrales omnes, Petro de Marca, Quas apostoli
fundaverant.
P. Carpentier, 1766.
Ecclesia
Articularis, Ab alia dependens, alterius membrum, capella, apud Leuckfeld. in
Antiq. Walckenried. part. 1. cap. 12. pag. 179. ubi inter privil. ord. Cisterc. illud
recensetur :
Tam in Ecclesiis nominari capitalibus, quam in Articularibus sive
capellis.
Ecclesiæ Baptismales,
ubi baptismus celebratur, ut est apud Attonem Episcopum in Capitul. cap. 20.
Walafridus Strabo lib. de Reb. Eccl. cap. 30 :
Presbyteri plebium, qui Baptismales
Ecclesias tenent, et minoribus Presbyteris
præsunt.
Occurrit passim, in Concilio Vernensi ann. 755. Meldensi
ann. 845. can. 48. Ravennensi sub Joanne VIII. can. 12. in Lege Longob. lib. 3. tit. 1. §
17. 24. 29. tit. 10. § 4. Pippin. 1. 18. 26. Lothar. I. 84. et
lib. 3. tit. 47. in Capitulis Caroli C. tit. 41. cap. 11. Synod.
Pontigon. ann. 876 :
Ecclesias Baptismales quas plebes appellant.
in Hist. Pergamensi tom. 3. pag. 399. etc. Quibus in locis per
Ecclesias Baptismales fere debent intelligi
Parochiales ; quamvis et æliæ principales quandoque possint intelligi, in quibus
bis in anno, in Pascha scilicet et Pentecoste solemni ritu Baptisma conferri
consuevit.
Charta Hugon. abb. S. Dion. in Chartul. episc. Paris. fol. 29 :
Mauricius Parisiensis episcopus in Novavilla beati Dionisii... Ecclesiam
Baptismalem ædificandam nobis benigne concessit, et ut circatas et sinodalia, et
cetera parrochialia debita episcopo et archidiacono persolvat, et fontes, et
cimiterium, campanas et cetera parrochialia absque omni exceptione, sicut matrix et
baptismalis Ecclesia obtineat, et proprii sacerdotis præsentia gaudeat.
Vide
Baptisterium,
Ecclesia Baptismalis.
Ecclesiæ Cardinales, quæ vulgo
Parochiales. Charta Caroli III. Imp. et Ludovici Imp. ann. 908. apud
Cælestinum et Ughellum in Episcop. Bergomensib. :
Monasteriis, Xenodochiis, vel
Ecclesiis baptismalibus, aut Cardinalibus, seu Oraculis, etc.
Vide
Cardinalis.
Ecclesia Castellana. Ordericus
Vitalis lib. 3. pag. 499 :
Goisfredus autem Gomercii municeps eundem cum thesauro,
quem ferebat, honorifice detinuit, et magistratum Castellanæ Ecclesiæ, ubi 4. erant
Canonici, usque ad mortem concessit,
id est, Ecclesiæ, quæ in Castello erat :
diversa ab ea, quam vulgo
Extramuraneam vocabant.
Ecclesia Catholica, dicitur nostris
quæ in toto orbe diffunditur,
quam generaliter omnes amplectuntur, ut
est apud Optatum lib. 1. et in Decreto Julii I. PP. apud Ivon. lib. 1. Decret.
quæ per totum terrarum orbem diffunditur
, ut ait S. Augustinus Epist. 107.
Quod ejus cultus per omnes pene mundi terminos emanavit, Catholica vel
universalis vocatur
, ut Boetius lib. de Sancta Trinitate.
Non
enim
, inquit Isidorus lib. 8. Orig. cap. 1. et lib. 1. Sentent. cap. 19. n. 6.
sicut conventicula hæreticorum in aliquibus regionum partibus coarctatur, sed
per totum orbem terrarum dilatata diffunditur
. Adde eumdem lib. 1. de
Ecclesiasticis officiis cap. 1. Marius Mercator lib. Subnotat. cap. 9. § 7. pag. 33 :
Ecclesia universalis, quam Græco sermone Catholicam dicimus.
Vincentius
Lirinens. Commonitorio I :
In ipsa Catholica Ecclesia magnopere curandum est, ut id
teneamus quod ubique, quod semper, quod ab omnibus creditum est ; hoc est enim vere
proprieque Catholicum, etc.
Et cap. 25 :
Catholicum vere esse
ait,qui in fide fixus et stabilis permanens, quidquid universaliter
antiquitus Ecclesiam Catholicam tenuisse cognoverit, id solum sibi tenendum credendumque
decernit
. Scribit Lactantius lib. 4. cap. 30. singulos
cœtus
hæreticorum existimasse suam esse Ecclesiam Catholicam, et Catholicos voluisse
videri et dici, cum primam hanc esse Ecclesiæ Christianæ conditionem pro
certo haberent : sed cum id probare haud possunt, eo res veniebat, ut eamdem nostris
tandem ultro concederent ; quod non semel insinuat S. Augustinus lib. de Vera relig. cap.
7. lib. de Util. creden. cap. 7. et Contra Epist. Manichæi cap. 4. Hinc magna illa de hoc
titulo Controversia inter Catholicos Romanos et Donatistas, de qua idem Augustinus lib. 3.
Contra Crescon. in Brevic. Collat. 3. cap. 3. Epist. 48. 163. et alibi sæpe, Collat. III.
Carthag. cap. 101. Optatus, Tertullian. et Pacianus Epist. 1. ad Sympronianum, cujus hæc
sunt :
Ne æstues, Frater, Christianus mihi nomen est, Catholicus vero cognomen,
etc.
Vide Gregorium Turon. lib. 6. cap. 40.
Catholicæ nude, dictæ olim Ecclesiæ
Catholicorum, cum eas etiam hæretici ipsi hac appellatione agnoscerent. S. Augustinus
contra Epist. Manich. cap. 4.
In Catholicæ, inquit,
Ecclesiæ gremio me tenet ipsum nomen Catholicæ
:
quod non sine causa inter
tam multas hæreses sic ista Ecclesia obtinuit, ut cum omnes hæretici se Catholicos dici
velint, quærenti tamen peregrino alicui ubi ad Catholicam conveniatur, nullus
hæreticorum, vel basilicam suam, vel domum audeat ostendere. Concilia Catholicæ,
in lege 1. Cod. de Episc. (1, 3.) id est, Clerus Ecclesiæ Catholicæ.
Catholicæ dictæ præterea majores et
Episcopales civitatum Ecclesiæ, quod omnium quodammodo essent, nec uni plebi addictæ, ut
parochiales : vel quod eæ viris ac feminis paterent, ut etiam parochiales. Ita Epiphanius
in Hæresi Arianorum majorem Ecclesiam urbis Alexandriæ
ϰαθολιϰήν, ut Damascenam Theophanes ann. 2. Justiniani Rhinothmeti, Sophianam
Ancyræ in Galatia Eleusius in Vita S. Theodori Syceotæ num. 58. 89. magnam Ecclesiam CP.
τὴν ϰαθ᾽ ὅλου Nicephorus lib. 15. cap. 22. vocant. Sed
et auctor est Guilleterius, nuperus et eruditus Scriptor, in Athenis hodiernis pag. 214.
271. Ecclesiam ejusdem Urbis Cathedralem
Catholicon vulgo a Græcis
appellari. Sane in Vita S. Nili Junioris pag. 72. et 123.
ϰαθολιϰὴν ἐϰϰλησίαν Episcopalem vertit Caryophyllus. Vide Marin. in Pap. Dipl. num. 75. not. 4. pag. 257. et Coustant. in Epistol. Pontif.
pag. 835. not. a et 1057.
Catholicæ Ecclesiæ, dictæ etiam
Parochiales. Jo. Diaconus in Episcopis Neapolitanis, in Sotere :
Hic Catholicam
Ecclesiam beatorum Apostolorum in civitate constituit, et plebem post S. Severum
secundus instituit.
Occurrit præterea in Bulla Benedicti VIII. PP. Ind. I. apud
Ughellum in Episcop. Portuensib. tom. 1. pag. 139. Hac etiam
notione accipi videtur in Canonibus Hibern. tom. 4 : Anecd. Marten. col. 4 :
Quod
si mundialis hominis pecunia ablata sit ab Ecclesia, et Ecclesia sit Catholica et ab
omni censu libera, damnum Domino restituetur, et usura ejus erit
Ecclesiæ.
Apud Græcos virorum Monasteria et in eis constructa oratoria
viris tantum, mulierum mulieribus patent ; quod de Sanctimonialium Monasteriis omnino
prodit Auctor Vitæ S. Nili Junioris pag. 70. Quod etiam apud Latinos obtinuisse in iisdem
Sanctimonialium Monasteriis, seu potius oratoriis, ubi interdictum viris ingressum,
præterquam Presbyteris ad agenda Missarum solennia, testatur Anonymus in Vita S. Liobæ
cap. 1. ut vicissim mulieribus in Monachorum oratoria,
cap. 22. præterea
Vita S. Theofredi cap. 9. Vita S. Leutfredi cap. 6. Anonymus in Mirac. S. Bertini lib. 2.
cap. 12. etc. Vide Greg. M. lib. 4. Ep. 44. Eæ vero Ecclesiæ, quæ viris et mulieribus,
quales sunt parœciæ, patent,
ϰαθολιϰαὶ dicuntur, seu
generales : atque hac notione usurpant passim, Synodus Trullana can. 59.
Codinus de Offic. cap. 1. Leo Grammatic. pag. 459. 472. Symeon
Logotheta in Michaele n. 11. Jo. Anagnosta de Excisa Thessalonica cap. 20. Vide
Eleusium in Vita S. Theodori Syceotæ n. 35. præterea Gloss. med. Græcit. in
Καθολιϰή. Sed et inde apud Messanenses, Ecclesia Græcorum
etiamnum
Catholica, nude appellatur, quicquid dicat Bonfilius
Constantius in Messana lib. 3. pag. 21. Porro in majoribus civitatibus ab ipsis fere
Christianismi initiis, Presbyteri per singulas regiones erant dispertiti, quo morientibus
facilius subvenirent : qui quidem domicilia sua habebant juxta suam quisque Ecclesiam, ut
est apud Epiphanium in hæresi Arianorum : atque inde origo variarum in urbibus Ecclesiarum
parochialium.
Ecclesia Cemeterialis, seu
Templum cemeteriale, apud Lambertum Ardensem pag. 166 :
Sepultus
est in Templo Cemeteriali juxta sepulchrum uxoris suæ.
P. Carpentier, 1766.
Ecclesia Civica,
Quæ est intra civitatem. Charta ann. 1286. in Suppl. ad Miræum pag. 142. col. 1 :
Retinentes nobis.... medietatem oblationum,... quæ fient in denariis,... sive
projiciantur vel ponantur in truncho infra Ecclesiam civicam, vel
extra.
P. Carpentier, 1766.
Ecclesia
Chrismalis, Eadem quæ
Baptismalis et
Parochialis. Charta Manass. episc. Aurelian. ann. 1158. in Chartul. S. Aviti :
Capellam illam, quæ est Coboliis (leg. de Esqueboliis)
in villa
beati Aviti, quæ usque ad tempus nostrum sine proprio sacerdote et sine cimiterio
extiterat, crismalem constituentes Ecclesiam, proprium sacerdotem et cimiterium ei
addiximus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ecclesia
Collegiata, vel
Collegialis, Quæ est
Collegii
Canonicorum. Voces Recentioribus notissimæ.
Ecclesiæ Curiatæ,
Parochiales, quibus præsunt Curiones, apud Hermannum Lerbeckium in Chronico
Comitum Schawemburgens. pag. 7. Concilium Salmuriense ann. 1313 :
Ad officium Archidiaconorum spectat examinatio Clericorum ad sacros Ordines
et.... ad Curatas Ecclesias promovendorum.
Vide
Curata
Ecclesia.
P. Carpentier, 1766.
Ecclesia
Decimalis, Quæ alteri decimam debet. Martyrol. eccl. Pistor. tom. 1. Biblioth.
Pistor. pag. 54 :
Ecclesia S. Vitalis est Decimalis et suburbana capituli majoris
ecclesiæ Pistoriensis.
P. Carpentier, 1766.
Ecclesia Decimata,
Quæ jus habet percipiendi decimam. Charta Ludov. reg. Germ. ann. 905. inter Probat. Hist.
S. Emmer. Ratisbon. pag. 97 :
Tradidit idem Druant Ecclesiam decimatam, casam cum
curte, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ecclesia de Domo,
Italis Ecclesia Cathedralis quam vulgo vocant
il Duomo. Germanis etiam, præsertim in Archiepiscopi Coloniensis diœcesi.
Vita B. Henrici Baucenensis tom. 2. Junii pag. 374 :
Circa plateam Ecclesiæ de
Domo.
Vide
Domus 2. lin.
Domus nude etiam, etc.
Ecclesiæ Episcopales, Majores, quæ
sub dispositione Episcopi sunt. Ita interpretatur Savaro de Ecclesiis Claromont. lib. 1.
cap. 34.
P. Carpentier, 1766.
Ecclesia Filialis,
Quæ alteri subjecta est, nec proprium habet sacerdotem. Charta Wernh. episc. Patav. ann.
1308. apud Pez. tom. 6. Anecd. part. 2. pag. 218. col. 2 :
Annectimus... alterum
medium juger vinearum ibidem, et duas Ecclesias filiales, etc.
Vide
Ecclesia mater.
Ecclesia Forensis, Parochia,
respectu majoris Ecclesiæ. Chron. Montis-Sereni ann. 1151. de quodam Hallensis Ecclesiæ
Canonico :
Qui Forensi Ecclesiæ jam per annos 14. præerat, mortuo Præposito
substituere modis omnibus intendebat.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ecclesia
Imperatoris,
Imperatricis, et Comitum ac Vassallorum, in
Capitul. Caroli Calvi tit. 52. eadem notione qua infra
Regales.
P. Carpentier, 1766.
Ecclesia
Incastellata, Ad modum castri aut castelli munita. Constit. Petri I. reg. Aragon.
ann. 1200 :
Ecclesias quoque incastellatas sub eadem pacis et treugæ defensione
constituimus.
Charta Jacobi I. itidem reg. Aragon. ann. 1263 :
Ecclesias
autem illas in hac defensione non ponimus, in quibus castella sunt facta.
Vide
Incastellare.
P. Carpentier, 1766.
Ecclesia Laicorum,
Pars ecclesiæ, quæ Navis dicitur, in qua laici consistunt. Constit. monast. S. Petri
montis tom. 2. Monum. sacr. antiq. pag. 437 :
Sciendum autem quod in Ecclesia
laicorum, quæ navis dicitur, loqui licebit de licentia de utilibus et
honestis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ecclesia Libera,
id est, sine persona. Ita legitur in Charta Henrici Leodiens. Episc.
tom. 3. nov. Gall. Christ. Instr. col. 154. Cum Episcopi Ecclesias Monasteriis
concedebant, illas personatui obnoxias, aut ab illo Liberas interdum statuebant. Liberæ
erant Ecclesiæ a
persona, cum extincto pastoris seu
personæ titulo hujusmodi Ecclesiis per Vicarios deserviebatur. Cum vero personatui
erant obnoxiæ, Clericus deligebatur qui Ecclesiæ titulo et aliqua proventuum parte
gaudebat, reliquo in Monachorum Canonicorumve usus concesso, qui illi Ecclesiæ Vicarium
committendum curabant. Personatu autem vacante, rursum Ecclesia ab Episcopo impetrabatur
per præstationem quamdam,
Altarium redemptionem, vulgo
nuncupatam.
P. Carpentier, 1766.
Ecclesia Major,
Eadem quæ
Matrix, Cathedralis. Charta Conradi episc. Traject.
ann. 1088. in Batav. sacr. pag. 135 :
Ut omnes ecclesiæ prædictæ matrici Ecclesiæ
sive majori prædictæ, perpetuis temporibus sint subjectæ.
Interdum a Cathedrali
distinguitur, ut videre est mox in
Ecclesia minor.
Ecclesia Mater, pro Cathedrali in
Synodo Romana sub Silvestro PP. cap. 17. in Concilio Islebonensi cap. 29. in Charta
Brunonis Tullensis Episcopi, etc.
Ecclesia mater et capitalis, in
Legibus Henrici I. Regis Angliæ cap. 19. Dicitur etiam
Ecclesia Mater,
apud Rainardum Abb. Cisterciensem in Institut. cap. 32. respectu
Ecclesiæ
filiæ, seu quam Ecclesia mater genuit, et quæ ab ea profluxit. Vide
Pater Abbas.
Ecclesia Mater, Eadem quæ
Baptismalis, in Orig. Murensis Monasterii pag. 34. 35.
Mere Eglise de
Paroisse, in
Legibus vernaculis Willelmi Nothi cap. 1. Charta
Hugonis Capeti Regis ex Tabulario Fossatensi fol. 13 :
Videlicet Ecclesias duas,
quarum una est mater Ecclesia (villæ Mansionum)
in honore B. Remigii, et
alia capella in honore S. Germani, etc.
Ecclesia Matrix, Cathedralis, apud
Gregorium de Verbor. signific. cap. 22. in Concilio Moguntino I. can. 8. Islebonensi can.
9. apud Ordericum Vitalem lib. 5. pag. 548. 551. etc. Agobardus de Privilegio et jure
Sacerdotii cap. 12 :
Nos ab Ecclesia non recedimus, nec spernimus Matrices
Ecclesias :
sic legendum puto pro
nutrices. Codex Canon.
Ecclesiæ Africanæ can. 123 :
Εἄν ἐν τοῖς ματριϰίοις, ἢγουν
ἐν ταῖς ϰαθέδραις, ἐπίσϰοπος ἀμελὴς γένηται. Matrices cathedræ,
in
Conciliis Africanis can. 90.
Matrices nude pro Metropolitanis et
Cathedralibus apud Ferrandum Diac. in Brev. cap. 11. 17. 38. Innocent. III. PP. in Epist. ad Abbatem Alcobatiensem, Concil. Hisp. tom. 3. pag. 411 :
Nos enim per Matricem Ecclesiam, Cathedralem intelligere volumus, non
Romanam.
Vide supra
Ecclesiæ
baptismales.
Ecclesia Matricularis, Eadem
notione, in Chartis Ludovici Pii Imp. et Ratoldi Episcopi Veronensis apud Ughellum in
Episc. Veronensib. pag. 603. 604. 1072. et apud Helmodum lib. 1. cap. 90.
Ecclesia Matricialis, in Synodo
Ravennensi sub Joanne VIII. cap. 12.
Matricalis, in Epist. Alexandri
III. PP. apud Baronium ann. 1148.
Ecclesia Matrix, Eadem cum
Baptismali, seu Parochiali apud Urbanum I. PP. in Epist.
decret. cap. 1. et Lindwodum in Provinciali Cantuariensis Ecclesiæ lib. 3. tit. 13.
Alexander III. PP. in Appendice Concilii Lateranensis III. part. 1. cap. 7 :
Nec
eos duas Matrices Ecclesias, quarum unam sufficere sibi videbitis, tenere
permittatis.
Adde part. 5. cap. 3. Hist. MS. Beccens.
Monast. pag. 425 :
Oratorium illud nunquam augmentabitur, nec in Capellam aut
Matricem Ecclesiam convertetur.
Charta ann. 1133. tom. 2. Hist. Eccl. Meld.
pag. 25 :
Censui et censeo, ut singulæ prædictæ Ecclesiæ sint Matrices
Ecclesiæ... et Canonici possideant et procurent Ecclesiam de S. Romano ut Matricem,
etc.
Altera ann. 1185. ibid. pag. 73 :
Capellam quoque de Esbeliaco
statuimus perpetuis temporibus fore Matricem Ecclesiam ; ita quod de cætero Meldensis
Episcopus in ipsa primum instituat Sacerdotem ; Dominus Abbas S. Germani, secundum ;
Episcopus, tertium, etc.
Chart. ann. 1165. ap. Gudenum in Cod. Diplom. tom. 1. pag. 251. Alia
ann. 1315. ibid. tom. 3. pag. 117 :
Ecclesiam et villam in Husen, quæ Matrici
Ecclesiæ in Lychen filialis existit.
P. Carpentier, 1766.
Ecclesia minor,
Quæ cathedrali subdita est. Charta ann. 1037. apud Ughell. tom. 1. Ital. sacr. col. 444 :
Per præceptum suæ confirmationis corroboravit omnem terram sui episcopii, tam ad
matricem ecclesiam pertinentem infra et extra civitatem suam, quam ad cæteras Ecclesias
majores et minores, videlicet plebes et capellas, sive monasteria ad prædictam ecclesiam
respicientia.
Ecclesia Obedientialis, quæ alteri
Ecclesiæ subdita est. Charta Heliæ Barensis Archiepisc. apud Ughellum tom. 7. Ital. sacr.
pag. 865 :
Libertavit Ecclesiam omnium SS. in Cuti, et Obedientiales ejus, quas
habet et habitura est.
P. Carpentier, 1766.
◊ Pro Cella seu præpositura a nobiliori
monasterio dependente, occurrit in Vita B. Bonfil. tom. 7. Sept. pag. 521.
col. 1 :
Præterea quædam Obedientialis Ecclesia erat ipsi monasterio in diœcesi
Fulginate, ad cujus regimen abbas et fratres de communi consilio transmittendum
Bonfilium decreverunt.
Vide infra in
Obedientia
1.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ecclesia
Parochialis, Cui Parochus seu Curio præest. Passim occurrit.
Ecclesia Per se, nulli alteri
Ecclesiæ subjecta, id est, quæ proprium Presbyterum habet, ad discrimen
Capellarum, quæ sub Parochiis sunt. Hincmarus Remensis Ep. 7. ex Labbeanis :
Dicunt enim quia ex quo memorari ab his, qui in carne sunt, potest, quoniam ipsa
Ecclesia per se fuit semper, et nulli alteri Ecclesiæ fuit subjecta.
Infra :
Evidentibus documentis invenerunt, quod ipsa Ecclesia de Follanæbraio nunquam
Ecclesiæ in Codiciaco fuerit subjecta, sed Presbyterum semper
habuerit.
P. Carpentier, 1766.
◊ Quæ
per se stat, ut
legitur in Ch. Gileb. comit. Clarim. ann. 1091. ex Chartul. Cluniac. :
Obtinuimus
apud Leodicensem episcopum Henricum, ut prædicta ecclesia (S. Symphoriani)
per se stet, nulli obnoxia servituti, jus proprium habens baptismi atque sepulcri,
nullique aliquem respectum solvens, nisi quatuor tantum denarios episcopo Leodicensi, in
cujus parrochia sita est.
Ecclesia Plebalis, seu Parochialis,
in Charta Conradi Episcopi Pataviensis in Chronico Reichesperg. ann. 1156. et ann. 1169.
Ecclesia Plebeiana, in Historia fundationis Cœnobii Melicensis in
Austria pag. 631. Vide
Plebs.
P. Carpentier, 1766.
Ecclesia
Plebitanea, Eodem significatu. Vita S. Arnulfi tom. 3. Aug. pag. 246. col. 2 :
Quodam tempore, dum cujusdam vici plebitaneam Ecclesiam esset dedicaturus,
etc.
P. Carpentier, 1766.
Ecclesia
Præbendalis, Eadem quæ nunc
Collegiata dicitur, in qua scilicet
Præbendarii seu canonici deserviunt. Charta Galteri ann. 1208. in
Chartul. episc. Paris. fol. 74. v° :
Statuimus quod in ipsa ecclesia, pulsatis per
horas distincte campanis, certis horis et determinatis, tanquam in Præbendali Ecclesia,
horæ canonicæ celebrentur honeste.... Servitium Dei faciant cum reverentia et honore,
sicut in magnis Præbendalibus Ecclesiis fieri consuevit.
Vide in
Præbenda.
P. Carpentier, 1766.
Ecclesia Prima,
Ita appellatur cathedralis Lugdunensis, in Pacto inito inter reg. et archiep. capitulumque
Lugdun. ann. 1320. ex Reg. A. Cam. Comput. Paris. fol. 125. r° :
Nous Pierres par
la suffrance de Dieu arcevesques, Estienne doyens, et tout le chapitre de l'Eglise
premiere de Lyon, etc.
Vide infra
Sedes
2.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ecclesia
Principalis, Romana, in Sermone Johannis VIII. PP. ad Synodum Rom. ann. 877. ubi
Carolus Calvus renuntiatus est Imperator.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ecclesia
Principalis, Major, Baptismalis sive Parochialis, in Capitul. Caroli Calvi tit.
5. ap. Tolosam ann. 844. cap. 7.
P. Carpentier, 1766.
Ecclesia
Reconciliata, Jus decimæ
recuperatum. vel restauratum ; decimam quippe
Ecclesiam
nuncuparunt, ut videre est infra. Charta ann. circ. 951. apud Ughell. tom. 1. Ital. sacr.
col. 722 :
Campis, silvis, appendicibus, montibus, vallibus, parietinis, Ecclesiis
reconciliatis et inreconciliatis, pratis, pascuis, etc.
Vide in
Reconciliari.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ecclesiæ Regales,
Quæ ad Regem ratione Fundationis et jure Patronatus pertinent aut quæ sunt Census Regii.
Charta H. Abbatis S. Genovefæ ann. 1228. in Chartul. Sangerman. fol. 195 :
Præterea
ratione talliæ quam Abbas et Conventus Fossatensis solent facere in dictis hospitibus,
quando Dominus rex suas Regales Ecclesias talliat.
P. Carpentier, 1766.
Ecclesia
Secundaria, Quæ secundum obtinet locum. Ita appellantur Ecclesiæ collegiatæ in
oppositione ad cathedralem ecclesiam, in Ch. ann. 1345. ex Lib. Sal. A. eccl. S. Thom.
Argent. foi. 27.
P. Carpentier, 1766.
Ecclesia Sedalis,
Eadem quæ
Baptismalis, Parœcia. Charta ann. 819. apud Murator. tom. 1. Antiq.
Ital. med. ævi col. 747 :
Ego Petrus gratia Dei episcopus.... Lucanæ civitatis...
ordinare videor te Andripertum presbiterum,... in nostra Ecclesia sedalem sancti Donati,
sita prope murum hujus Lucanæ civitatis ; in eo vero tenore, ut in tua sit potestate
ipsa Dei ecclesia, una cum casis et omnibus rebus ad eam pertinentibus abendum,
resedendum, gubernandum, usufructuandum, et officium Dei die nocteque recto moderamine
faciendo, et nobis obediendum.
Alia ann. 838. ibid. tom. 2. col. 974 :
Scivi, Jacobum episcopum abentem ecclesia sancti Fridiani, ubi ejus corpus
requiescit, .... et ita eum ordinabat, sicut alias Ecclesias sedales, et pertinens erat
de isto episcopio sancti Martini... Scibi, Jacobum episcopum habentem ecclesiam sancti
Fridiani, ubi in corpu requiescit, et imperantem sicuti in ceteris Ecclesiis sedalibus :
et pertinebat episcopatui sancti Martini.
Ubi
Ecclesia Sedalis
dici videtur, quod peculiari ratione a sede episcopali penderet ; alioquin de Ecclesia
cathedrali, ubi sedet episcopus, intelligitur. Vide in
Sedes
2.
Ecclesia Senior, Matrix,
cathedralis, in Actis Episcopor. Cenoman. pag. 111. 157. 181. tom. 4. Analector.
Mabillonii. Charta Palladii, Episcopi Autisiodor. apud eumdem Mabillon. l. 6. de Re
Diplomat. pag. 465 :
Reliquas duas partes ad lumen Ecclesiæ Senioris S. Stephani
reservatas.
Infra :
Ad basilicam Seniorem S. Stephani.
Paulus Emeritensis Diaconus in libro de Vita et miraculis
Emeritensium Patrum :
Tam in thesauro S. Eulaliæ, quam in thesauro Ecclesiæ
Senioris, quæ vocatur S. Hierusalem.
Sic et Gregorio Turonensi
Ecclesia Senior vocatur, quæ aliis Major, item Cathedralis vel Matrix. Ita
Valesius inter Valesiana pag. 86.
Chron. Moissiac. ad ann. 813 :
Sepelierunt eum in Aquisgrani
palatio, seniore in Ecclesia, quam ipse fabricare jusserat.
Vide in
Senior.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ecclesia
Subalaris, Gall.
Eglise Succursale. Chron. Bonæ-spei pag. 286 :
Ego Jacobus Curatus Ecclesiæ Parochialis de Lestinis in monte.... considerans
quod Parochianis meis de Vellereille ubi est ecclesia Subalaris, seu Succursus, propter
locorum distantiam, imminebat periculum, etc.
P. Carpentier, 1766.
Ecclesia Villana,
Ruralis. Acta Episc. Cenom. apud Mabill. in vett. Analect. ult. edit. pag. 304 :
Ecclesia vero ad instar Villanæ Ecclesiæ redacta, uno tantum
colitur sacerdote, fame dispersis ubique canonicis.
Ecclesias Facere, Visitare
supplicationis causa. Phrasis Italis haud infrequens. Miracula B. Ambrosii Senens. tom. 3.
Martii pag. 224 :
Quæ D. Beccha donavit prædictum Pagnum, cum fortiter actu
febriret, S. P. Ambrosio promittens cunctas Ecclesias et eidem certas reverentias se
facturam.
Ecclesiæ olim in secularium bonis
censitæ : quippe eo ævo, quo Abbatiæ
in Commendam viris proceribus,
cæteræ etiam minores Ecclesiæ viris aliis militaribus, a Regibus identidem concessæ sunt :
vel ipsimet in Dominiis suis singuli eas usurparunt Domini, quod supra attigimus in
Abbas Miles. Ecclesias laici ita sibi proprias,
lege etiam approbante, existimabant, ut episcopales abbatialesve ecclesias pro libito
mulieribus quoque ipsis concederent. Charta ann. 1037. ex Bibl. S. Germ. Prat. :
Multum declarat auctoritas et lex Romanorum et Gotorum et Salicorum, ut
unusquisque homo de propriis rebus suis dare, aud cedere, aud condonare voluerit,
licentiam habeat ad faciendum. Quapropter ego in Dei nomine Poncius dono tibi dilectæ
sponsæ meæ, nomine Majoræ, episcopatum Albiense, et civitatem, et monetam, et mercatum
et vineas in dominio,... et medietatem de episcopatu de Nemauso, .... et medietatem de
abacia sancti Egidii.
Vide supra
Abbacomites
in
Abbas. Ecclesiarum autem nomine fere semper
intelliguntur decimæ Ecclesiasticæ, cæteræque obventiones, quæ ex jure Curionibus
debentur, quas ii sibi reservabant ; cum Curionibus ipsis ad divinum persolvendum
servitium pensiones duntaxat annuas, de quibus convenerat, conferrent. Agobardus lib. de
Dispensatione cap. 15 :
Nunc non solum possessiones Ecclesiasticæ, sed ipsæ etiam
Ecclesiæ cum possessionibus venundantur.
Concilium Cabilonense II. can. 26 :
Perlatum est ad nos, quod inter hæredes Ecclesiæ in rebus propriis constitutæ,
dividantur, etc.
Charta Ludovici VI. Regis Fr. ann. 1122 :
Tradit Monacho
donum Ecclesiarum et decimarum ad ipsum locum pertinentium.
Charta Rainaldi
Archiep. Remensis ann. 1128. tom. 13. Spicileg. Acheriani pag. 307 :
Sparnacensem
Ecclesiam ob remedium animæ suæ... in manu nostra hujusmodi libertate donavit, cum
prædictus Comes Theobaldus præfatam Ecclesiam a progenitoribus suis quasi hæreditario
jure sibi derelictam teneret, et Abbatiam Ecclesiæ suæ Waleramno Domini Andreæ Dapiferi
sui filio dedisset, etc.
Hugo Flaviniac. pag. 133 :
Ad Herbodivillam in
Vapra Ecclesiam unam,.... et ad Lidiniacum quartam partem unius Ecclesiæ, et mansum
unum, etc.
Vide pag. 167. Joan. Sarisberiensis Epist. 125 :
Inter cætera
Miles quandam Ecclesiam, quam 40. annis inconcusse tenuerunt, eis molitur auferre, quam
adversus Ecclesiam Domini Laici apud nos perniciosissime vendicant.
Adde Epist.
231. 232. Charta ann. 1082. ex Tabulario S. Andreæ Viennensis :
Ego Emmo et uxor
mea Elizabeth... donamus... monasterio supra memorato, et Humberto Abbati et monachis
ejus... quartam partem Ecclesiæ matris in honore B. Petri Apostoli sacratæ, cum his
appendiciis, videlicet cum quarta parte oblationum altaris, et cum quarta parte
cimiterii, et cum quarta parte decimarum, de milio videlicet et panicio, et omni
legumine et cannabe, et de omnibus bestiis, et de cunctis primitiis,
excipiuntur decimæ frumenti, siliginis et avenæ.
Tabular. S. Albini Andegav. :
Radulfus Vice-Comes cum uxore sua Amelina S. Albino et Monachis ejus Ecclesiam de
Luchiaco partim quingentis sol. sicut habebat solidam et quietam vendidit, partim pro
anima sua... dono dedit scilicet altare cum oblatione tota et sepultura tota, sicut
habebat, et terram juxta Ecclesiam, etc.
Acta Episcopor. Cenomanensium in
Gervasio cap. 31 :
Similiter et Ecclesiam me vivente dimidiam, et decedente totam,
nisi ante placuerit, in territorio Letdunis sitam.
Chartul. Ecclesiæ Auxitanæ cap. 86 :
Concessi Deo et B.
Mariæ Ausciensi quartam partem Ecclesiæ de Saisano, tam in decimis, quam in
Ecclesiastico, quam hereditario jure possidedebam.
Exstat præclara
hujusce abusus testis Charta alia Rainaldi Episcopi Andegavensis, ex qua hæc excerpsimus :
In exordio nascentis Ecclesiæ cum author omnium, id est Deus, Apostolis suis
præcepisset, dicens, Euntes in mundum universum prædicate Evangelium omni creaturæ, et
illi juxta autoris vocem præcepta complerent, cœpit fides augeri et crescere : ex eo
tempore, viri religiosi reliquentes sua eadem autori Deo et cœnobia construentes, et
hæreditates suas ibidem derelinquentes, quatenus in locis illis Monachi sive Clerici seu
ancillæ Dei Deo deservientes haberent victualia, nonnulli etiam comam capitis
abscindentes, Christo domino colla tradentes, atque ita factum est, ut maxima pars hujus
seculi in hæreditatem Sanctis Dei sit tradita : sed inardescente invidia sæculi hujus et
cupiditate grassante, Reges qui vestigia virorum religiosorum sequi deberent, cœperunt
easdem hæreditates vendere, Episcopis Episcopatus, Abbatibus Abbatias, atque ipsi
Episcopi seu Abbates a monasteriis abstrahere, cum deberent magis augere quam minuere,
et hominibus sæcularibus in hæreditatem dare. Unde usque hodie mos inolevit, ut eas in
hæreditate habere videantur. Quapropter ego Rainaldus, Andecavorum Episcopus, Ecclesias,
quas quondam in Episcopatu sancti Mauricii habere dinoscor, anno ab Incarnatione Domini
mi. fratribus nostris Canonicis, ibidem Deo deservientibus integras
restituo, etc.
Arnulfus Lexoviensis Epist. 1. ex iis. quæ habentur in tom. 13.
Spicilegii Acheriani :
Cum vero reclamante semper Ecclesia nostra Parochiales
Ecclesias et decimationes emptionibus, aut quibusdam illicitis modis de manu laica,
sacrilega temeritate, Monachi præsumpserint occupare, sæculari potestate semper defensi
sunt, etc.
Historia Abbatiæ Condomensis nuper edita a viro doctissimo Luca
Acherio tom. 13. Spicilegii pag. 495 :
Dedit B. Petro Condomensi ejusdem loci
habitatoribus tres partes decimationis Ecclesiæ S. Martini de Lira,... hac interposita
conditione, ut fratres Condomensis Ecclesiæ easdem tres partes Ecclesiæ a
creditoribus... quibus præfatus A. de Lescura eas obligaverat de 400. solidis
Morlanensis monetæ, redimendo persolverent.
Pag. 496 :
Concedo B. Petro
Condomensi octavam partem Ecclesiæ de Gardera, quam libere possideo, etc.
Et
pag. 497.
Decimatio Ecclesiæ de Gardera dicitur. Rursum pag. 498 :
Arnaldus de la Serra Miles, divina inspiratione pertractus, a sententia data de
illicitis decimarum detentoribus absolvi cupiens, in manu Heliæ Episcopi Aginnensis et
R. Abbatis dedit B. Petro Condomensi medietatem Ecclesiæ de la Saira, sive de Maiomont,
cum omnibus appendiciis suis.
Adde pag.
489. præterea Capitul. Caroli M. l. 5. 44. 99.
Addit. 3. Capitul. cap. 25. 51. Concilium Meldense can. 41. 42.
Concil. Francoford. ann. 794. can. 54. Concil. Claromontan. can. 6. 7. Ordericum Vital.
lib. 5. pag. 582. 587. et Dominicum de Prærogat. Alodior. cap. 12. Guerard. in Prolegom. Chartul. S. Petri Carnot. § 11. Vide
Advocatio,
Altare,
Patronus.
P. Carpentier, 1766.
◊ Charta ann. 1088. ex Chartul. Auxit. :
Nobilis quædam mulier Palumina dedit Ecclesiam de Marcellano in manu Willelmi
archiepiscopi, hoc est, honores ecclesiasticos et totam dominationem ecclesiæ.
Hinc
P. Carpentier, 1766.
Ecclesiam Emere
nihil turpe iis sonabat ; quippe qui suum redimere et quocumque modo recuperare putabant,
et etiamnunc aliqui arbitrantur, licitum. Chartul. Major. monast. pro pago Vindoc. ch. 1 :
Fulbertus... Carnotanus episcopus. Notum fieri volumus... qualiter monachi S.
Martini Majoris monasterii nostram adierunt præsentiam humiliter deprecantes ut...
Ecclesiam, Navoil nomine,... eis emere emptamque possidere imperpetuum concederemus.
Quod ita fecimus... Coemunt ergo eam, et non minimo pretio in posterum sibi vindicant ab
Rotberto quodam vassallo et a duobus filiis ejus,... qui eandem Ecclesiam de Walterio
filio Hamelini tenent, sub cujus jussu et assensu S. Martini monachis venali conditione
de reliquo habendam concedunt.
Chartul. S. Vinc. Cenoman. fol. 164. r. :
Ego avesgaudus abbas monasterii S. Vincentii emi quandam Ecclesiam S. Petri, quæ
dicitur Curtis-laboris, de Willelmo vicario Bellismi, ei dans pro ipsa Ecclesia quatuor
libras denariorum et societatem Ecclesiæ nostræ, per favorem et voluntatem episcopi
Sagiensis, Ivonis nomine, etc.