7. DIES, Tempus, hora. Lit. remiss. ann. 1406. in Reg. 161. Chartoph. reg. ch. 163 :
Lesquelx se logerent en un cuignet des bergeries, où il avoit un tas d'essaies à
brebis, ouquel ilz furent en attendant que icelle Gilon venist, quant Jour seroit,
affourrer icelles brebis.
P. Carpentier, 1766.
Dies Adoratus, Sanctæ Parasceves scilicet, quo Crux adoratur. Charta ann. circ. 1130. ex
Chartul. Stirp. :
Item Die adorato piscatus fuit stagnum de Vilalaur : Unde domini
stagni quæsierunt michi rectum.
Le Vendredi adouré, in Lit. remiss. ann. 1397. ex Reg. 151. Chartoph. reg. ch. 259.
P. Carpentier, 1766.
Dies Ægri seu
Maledicti, Iidem qui
Ægyptiaci. Petr. Subesti de Cultu vineæ
Dom. part. 3. cap. 4 :
Observatio Kalendarum, mensis, dierum Egyptiacorum, quos
vulgus imperitus falso dicit Dies ægros seu maledictos, est superstitiosa et reprobata
curiositas.
Dies Ægyptiaci, qui in veteribus Calendariis, quæ a Bucherio in Canone Paschali, a Georgio
Herwarto, et a Petro Lambecio lib. 4. Commentar. de Bibl. Cæsarea edita sunt, et in
Victorino MS. et aliis notantur in quolibet mense. Ugutio :
In quolibet mense
dicuntur duo dies mali Ægyptiaci, quia ab Ægyptiis fuerunt inventi. Ægyptii enim
comperientes, quod in aliqua hora dierum illorum non erat bonum
sanguinare, id est, sanguinem minuere, ne aliquod opus inciperetur, illos Dies
vocaverunt.
Petrus Comestor in Histor. Scholast. cap. 34. Exodi :
Dies
Ægyptiaci dicuntur, quod in his passa est Ægyptus, quorum duos tantum in singulis
mensibus notamus ad memoriam, cum plures forte fuerint. Nec est credendum, quod Ægyptii,
licet astrorum periti, deprehenderint Dies hos in faustos in inchoatione operis, vel
itineris, vel minutionis.
De his S. Augustinus in Ep. ad Galat. cap. 4 :
Plena sunt conventicula nostra hominibus, qui tempora rerum agendarum a
Mathematicis accipiunt. Jam vero ne aliquid inchoetur, aut ædificiorum, aut hujusmodi
quorumlibet operum, Diebus, quos Ægyptiacos vocant, sæpe etiam nos movere non
dubitant.
Decret. caus. 26. q. 7. c. 16 :
Non observetis dies, qui dicuntur
Egyptiaci, aut Calendas Januarii, etc.
Formula veteris Pœnitentialis, edita a
Jac. Petito :
Item non debere servari dies Egiciaci (sic)
ad minuendum
sanguinem, vel aliquid faciendum.
Honorius Aug. lib. 2. de Imag. mundi cap.
108 :
Dies Ægyptiaci ideo dicuntur, quia ab Ægyptiis sunt inventi. Et quia Ægyptus
dicitur Tenebræ, ipsi Tenebrosi inde nominantur, eo quod incautos ad tenebras mortis
perducere affirmantur.
Durand. in Ration. lib. 8. cap. 4. n. 20 :
Illud
autem notandum, quod in quolibet mense sunt Dies Ægyptiaci, id est, ab Ægyptiis
deprehensi : in Ægypto enim erant quidam Astrologi, qui quasdam constellationes nocivas
humanis actibus in illis diebus invenerunt, ideoque illas notas hominibus esse
voluerunt : tamen illarum constellationum puncta scire propter errorem nostri computi
non valemus : vel forte invenerunt Dies bene constellatos, et ideo eos in Kalendario
notaverunt, ut in illis diebus potius quam in aliis, actibus insistatur : quorum errorem
ne Ecclesia sequi videatur, a talibus cavetur... Quotus autem sit Dies Ægyptiacus, a
principio vel fine mensis his versibus continetur : Augurior decios, audito lumine
clangor,
Liquit olens Abies, coluit Colus, excute Gallum.
In his versibus sunt 12.
dictiones, 12. mensibus servientes : prima primo, secunda secundo, et sic per ordinem,
sumpto initio a Januario : ita quod quota die erit prima litera primæ syllabæ alicujus
istarum dictionum in alphabeto, totus erit Dies Ægyptiacus in illo mense, cui servit
illa dictio, computando a mensis principio versus finem. Item quota erit prima litera
secundæ syllabæ in alphabeto, totus erit dies Ægyptiacus in illo mense, cui servit illa
dictio, verbi gratia, Augurior, est prima dictio, et servit primo mensi, scilicet
Januario : au, est prima syllaba, et a, est prima litera ipsius syllabæ, et g, est
septima in alphabeto : ergo dies prima Januarii est Ægyptiaca. Item g, est septima in
alphabeto : ergo septimus dies Januarii numerando a fine versus principium, est
Ægyptiacus, et sic in aliis, hoc observato, quod h, in hoc loco pro litera non ponatur.
Quilibet autem præmissorum dierum propter unicam horam sui denominatur
Ægyptiacus.
Adde Martinum
de Arles in lib. de Superstitionib. pag. 5. et
Olaum Wormium lib. 1. Fastor. Danicor. cap. 24. 25. Willelmus Neubrigensis lib. 4. cap.
1 :
Richardus igitur primus,... Londoniis est consecratus a Balduino Cantuariensi
Archiepiscopo tertio Nonas Septembris, qui dies ex prisca gentili superstitione Malus
vel Ægyptiacus
dicitur, etc.
Statuta MSS. Augerii II. Episc. Conseran. ann. 1280 :
Dies quoque Ægyptiaci, constellationes, lunationes, Kalendæ Januarii, initia
mensium, dies, annus, cursus lunæ, solis et siderum, superstitiose observari non
debent, credendo videlicet in illis virtutem inesse ; quoniam superiora non sunt causæ
rerum et signa : sed nec in præmissis diebus seu temporibus mensæ cum epulis vel
lampadibus in domibus sunt parandæ, vel per vicos et plateas cantores et chori
ducendi. Nulla etiam tempora sunt fausta vel infausta existimanda, ut in eis nolit vel
velit aliquid inchoare.
Huc referenda videntur, quæ habet Petronius in
Satyrico :
Altera (tabula)
Lunæ cursum stellarumque septem imagines
pictas, et qui dies boni, quique incommodi essent, distinguente bulla
notabantur.
Habentur porro in Bibliotheca Thuana Cod. 615.
versus de diebus
Ægyptiacis. Vide Hesychium in
Ἀποφράδες ἡμέραι
et infra in
Sanguinare.
Dies Amoris, Dicta dies ad controversiam amice componendam.
Charta Odonis de Vadarimonte Hist. Tull. pag.
xcviii :
Nos vero
controversiam... ægra mente ferentes, litteris justitiæ a Domino Trevirensi nobis
delegatis et auditis, Diem amoris Domino Duci et Romaricensi Abatissæ...
denominavimus.
Vide
Amor et
Dies Marchiæ.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Dies Animarum, Dies commemorationis fidelium defunctorum, Picardis,
Jour des ames.
Legitur in Breviario ann. 1555. Londinis edito, quod asservatur in Abbatia Benedictinarum
Anglicarum suburbii Pontisarensis. Vide
Animæ.
Dies Apostolici, Festa Apostolorum. Charta Philippi Comitis Flandr. ann. 1176. in Tabul. Monast.
S. Bertini :
Ipsis tamen pro eo palefridum mittentibus, et hoc ter in hebdomada, et
in omnibus Apostolicis Diebus, et in omnibus festis S. Mariæ, in quatuor diebus
natalibus Domini, etc.
P. Carpentier, 1766.
Dies Appensamenti, Vadimonii dilatio, Gall.
Délay. Stat. ann. 1363. tom. 3. Ordinat. reg.
Franc. pag. 652. art. 6 :
Si vero... Diem appensamenti petierit,... non sibi tempus
annuale ad habendum appensamentum tribuatur.
Vide supra
Appensamentum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Dies Atri. Papias :
Atri dies qui Communes dicuntur.
Varroni lib. 5. de
Lingua Lat. :
Dies postridie Kalendas, Nonas, Eidus appellati Atri, quod per eos
dies novi inciperent.
P. Carpentier, 1766.
Dies Avenans, vox fori Normannici. Assis. Falesiæ ann. 1236. inter Arest. Scacar. Norman. ex
Cod. reg. 4651 :
Si quis conveniatur de hæreditate et suum capitur, et ei reddatur
in assisia, quamvis non dicat quod requisierit ante, tamen habebit Diem avenantem, quem
nondum habuit.
Diem evenantem, in ead. Assis. ex Reg. S. Justi Cam. Comput. Paris. fol. 29. v°.
col. 2.
Dies Baronum, quibus scilicet
Barones convenire solent ad dijudicandas vassallorum
lites, Parlamentum. Charta Philippi III. Regis Franc. ann. 1281. in Tabular. Ambian.
Episcopat. fol. 76 :
Promittens idem Dominus, quod in proximo venturo Parlamento ad
Diem Baronum veniet, et specificabit sigillatim, etc.
Alia Regis Philippi IV.
anni 1289. in Regesto feodorum Ecclesiæ Lingon. :
Si quid enim ipsi cives velint
petere ab Episcopo, adjournetis eundem ad Diem Baronum futuri proximo S. Martini
hiemalis Parlamenti eisdem civibus responsurum.
In Responsis,
factis a Rege Franciæ Regi et Reginæ Navarræ :
Des deus cens livres de rente de la
Damoiselle de S. Cheron, l'en mait la besongne au Parlement, qui vient au Jour des
Barons.
Vide
Parlamentum.
Dies Boni, apud Sidonium lib. 5. Epist. 17. dies feriati esse dicuntur Savaroni. Sane festa
majora etiamnum
les Bons jours appellamus.
P. Carpentier, 1766.
◊ Bon jour, Dies
Paschalis, in Lit. remiss. ann. 1376. ex Reg. 110. Chartoph. reg. ch. 213 :
Comme
en la sepmaine peneuse l'an 75. derrain passé, ledit Guillot... li dist et monstra comme
il estoit bonne sepmaine et prèe du Bon jour, et qu'il appartenoit un chascun estre à
paix.
P. Carpentier, 1766.
Dies Burarum,
Jour des bures, apud Lotharingos, Dominica prima Quadragesimæ. Vide supra
Buræ.
Dies Censorius, Dies supremi judicii,
ἡμέρα ϰαθ᾽ ἥν ὀφείλει τις ἐμφανίσαι
ἑαυτὸν τῷ διϰαστηριῳ. Vide
Censor. Dies magnus, in
Epistola Caroli Mag. ad Elipandum :
In Die magno ante conspectum gloriæ suæ
gloriosos stare concedat.
Lib. 6. Capitularium cap. 328 :
Quia ipse
Dominus dicturus erit in remuneratione magni Diei :
Hospes eram et suscepistis
me, etc. Et cap. 403. ex Imperatore Constantino refertur de accusationibus Episcoporum :
Hæ quidem accusationes tempus habent proprium, id est, Diem magni judicii,
etc.
Dies Cinerum, Caput jejunii. Synodus Beneventana ann. 1091. cap. 4 :
Nullus omnino
laicus post Diem cineris et cilicii, qui Caput jejunii dicitur, carnibus vesci
audeat.
Vide
Absolutio,
Caput
jejunii.
Diem Colligere. Supplicatio facta Regi ann. 1235. in Concilio Remensi :
Nec reputet eum
(Archiepiscopum Remensem)
Dominus Rex in defectu, si non Colligat Diem
coram ipso contra illos (accusatores)
, cum in nullo fuerit defectu erga
eos, et cum ipsi sint excommunicati.
Infra :
Facta autem supplicatione
modo prædicto, dixit Dominus Rex, quod super hoc haberet consilium, et super hoc
assignabat diem ad crastinum quindenæ Assumptionis B. Mariæ apud Meledunum. Quo audito,
Dominus Rex et dicti Episcopi cum præfatis nuntiis Capitulorum, secesserunt in partem,
et habito Concilio in hoc convenerunt, quod Diem illam Colligerent.
Vide
Collocare.
Vadimonio stare, ut
opinor.
Dies Consecrati, in Concilio Suessionensi ann. 853. cap. 7. et in Capitulari Caroli C.
Compendiensi ann. 868. cap. 8. ubi vetatur
malla aut placita teneri, a quarta feria
ante Nativitatem Domini usque post Consecratos Dies :
eos nempe quatuor dies,
quos in Natali Domini celebrari præcipiunt Capitularia Caroli M. lib. 2. cap. 35. et
Concilium Moguntinum cap. 36. Vide Baron. ann. 853. n. 29.
Dies Consuetudinales, quibus nempe
consuetudines, seu tributa, vel census exiguntur. Charta
Aimonis Comitis Gebennensis ann. 1090. apud Guichenon. in Bibl. Sebus. pag. 325 :
Concedo Ecclesiæ S. Eugendi... alodos illos, quos ab ingenuis hominibus in
potestate Seissiacensi Monachi præfatæ Ecclesiæ hactenus obtinuerunt, et amodo obtenturi
sunt, ab illis videlicet ingenuis, qui Dies Consuetudinales, quos esse 12. tradunt, et
alia debita exceptis aratura boum in corvata et observatione placiti generalis
consuetudinaliter mihi non debent.
Apud Græ cos aliud sonat
ἔθιμος ἡμέρα, quæ in Gloss. Lat. Gr. exponitur
Dies
solennis.
ἑορτή.
Dies et Consul, Dies diplomati ascriptus, vulgo
data. Hincmarus Remensis in Ep. ad
Adventium Episc. Metensem, de Episcoporum Consecrat. Opusc. 44 :
Et completa Missa
habeat Episcopus, qui eum ordinavit, literas manibus suis subscriptas,.... præferentes
Diem et Consulem, etc.
Flodoard. lib. 3. cap. 11 :
Porrexit literas
canonicas... Diem præferentes et Consulem.
Vide S. Athanas. de Synodo Ariminensi
pag. 871. Cujacium ad leg. 20. D. de Testam. et Notas ad Senatorem lib. 6. Epist. 1.
P. Carpentier, 1766.
Dies Decretorii, Qui vulgo
Critici medicis, apud Auger. Ferrar. August. Niphum, Mich.
Angel. Blondum, etc. ex D.
Falconet.
P. Carpentier, 1766.
Dies Devoti, Quibus piis exercitiis vacant fideles, feriati. Charta ann. 1334 :
Item
quod nulla persona bibat in taberna post quod pulsatum fuerit pro Ave
Maria, nec tantum quantum celebrabuntur missæ in Diebus devotis et festivis
in dicto castro (de Grauleriis)
.
Dies Facere. Formulæ vett. Pithœi cap. 71. in MS. :
Sicut reliqui servi nostri et
vicinorum vestrorum Faciunt Dies tantas in unaquaque hebdomada facere debeant.
Id est,
employent tant de jours, Tot dies
impendunt operibus tributariis. Codex MS. Irminonis Abb. Sangerm. fol. 2. col. 2 :
Ermengaudus tenet hospicium, solvit inde in anno pullum i. ova
v. Facit in unaquaque ebdomada Dies 111.
Ita in
Lege Bajwar. tit. 14. § 6. Vide
Facere.
Dies Facere, Alia notione. Formula Pœnitentialis edita ex Cod. Thuano a viro doctissimo Jacobo
Petito post Pœnitentiale Theodori pag. 349. de Interrogatione de 10. Præceptis Decalogi :
Item Facere Diem vel sortes. Item si observet diem unam plus quam aliam ad
seminandum, vel aliquid faciendum.
Dies Felicissimus, Dies Paschatis, quo pignus et arrabonem accepimus in vitam æternam. Commodianus
Instruct. 75 :
Congruit in Pascha, Die Felicissimo nostro,
Lætentur et illi, qui postulant subacta divina, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Dies Felicissimus Nuptialis, in Appendice Marculfi form. 37.
Die Felicissimo Nuptiarum, form. 5. inter
Bignonianas, apud Baluzium tom. 2. Capitul. col. 455. et 498.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Dies Florum, Palmarum dies festus, Gall.
Pâques fleuries. Vide
Capitilavium.
Diem Functus, pro
Defunctus, in Cod. Th. leg. 17. de Prætor. (6, 4.) et leg. 5. de
sepulcr. violat. (9, 17.)
P. Carpentier, 1766.
Dies Focorum, Dominica prima Quadragesimæ, quæ
focis seu facibus accensis celebrabatur.
Charta ann. 1251. in Chartul. Buxer. part. 7. ch. 17 :
Qui (denarii)
debent solvi annuatim dicto Johanni Mascharex apud Chambole in Die focorum.
Reg.
episcop. Nivern. ann. 1287 :
Idem dominus episcopus debet cuilibet carnifici, qui
vendunt in burgo Comitis, duos situlos vini die Dominica focorum.
Chron. S.
Mariani inter Probat. Hist. Autiss. pag. 262. col. 1 :
Anno 1358. octavo die mensis
Martii, capta fuit civitas Autissiodori ab Anglicis, videlicet
Die focorum ante auroram.
Et pag. 282. col. 2 :
In sexta
feria post focos, etc.
Vide supra in
Brando 1.
Denarius focorum et infra
Foci.
P. Carpentier, 1766.
Dies Forensis, Quo forum habetur, Gall.
Jour de marché. Stat. sabater. Carcasson. ann.
1402. tom. 8. Ordinat. reg. Franc. pag. 561. art. 10 :
Si autem die Lunæ, quæ est
Dies forensis in burgo Carcassonæ, tale festum vel talia festa veniebant, semel aut
pluries, tosciensque quosciens illa dies Lunæ forensis interveniat, etc.
Vide
mox
Dies Mercatalis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Dies Galli. Georg. Christian. Rerum Mogunt. tom. 2. pag. 785. ex Chronico Sant-Albanensi :
Anno Domini mcccclxi. Die Galli obiit honesta Domina Margareta, etc.
An. D. mcccclxxxiv. ultima Aprilis, obiit Emericus de Ingelnheim
filius.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Dies Grossi Carnium,
Dies parvi carnium, Dies grossi piscium, Dies parvi piscium
. Codex MS.
consuetudinum et distributionum Ecclesiæ Coloniensis ex Bibl. Atrebat. :
Centum
viginti et novem Dies grossi carnium ascendunt ad cxciii. marcas... Dies
parvi carnium ascendunt ad, etc. Dies grossi piscium ascendunt ad, etc. Dies parvi
piscium ascendunt, etc.
Grossos dies eos intelligendos esse suspicor, quibus
meridie et vespere, parvos vero quibus una dumtaxat vice carnibus vescebantur vel
piscibus ; nisi mavis grossis diebus majorem, parvis vero minorem distributam fuisse
carnium vel piscium quantitatem, nulla unius duplicisve sumtionis carnium vel piscium
habita ratione. Vellem paulo fusius locum exhibuisset, qui excerpsit illum, et si res
tanti fuisset, curassem eum secundo consulendum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Dies Humanus, Vanæ gloriæ. Johannes Abb. Mettensis in Vita S. Johannis Abb. Gorziensis, inter
Acta SS. Benedict. sæc. 5. pag. 397. n. 93 :
Nam quamdiu foris erat, humani Diei
latrocinia sollerter attendens, secreti sui, cujus Deo tantum mercedem servabat,
sæculares arbitros esse cavebat. Diem hominis non desideravi.
Jerem. 17. 16. Et
1. Cor. 4. 3 :
Mihi autem pro minimo est ut a vobis judicer, aut ab humano
Die,
hoc est, ab ullo homine.
P. Carpentier, 1766.
Dies Inofficiata, Quæ habet proprium officium in ritu ecclesiastico. Stat. Odon. episc. Paris. apud
Marten. tom. 7. Ampl. Collect. col. 1421 :
Si festum habens propriam missam
supervenit in Die inofficiata, id est, habente proprium officium.
P. Carpentier, 1766.
Dies Juridicalis, Qui et
Jurdicus, in quo Jus dicitur. Stat. Vallis-ser. rubr. 33. ex Cod.
reg. 4619 :
Notarius præfati domini vicarii teneatur... describere in una vacheta
dietim quoslibet dies feriatos, ut videri possint Dies utiles et Juridicales.
Stat. comitat. Venaiss. sub Clem. VII. PP. cap. 12. ex Cod. reg. 4660. A :
Notarii
officia exercentes singulis Diebus Jurdicis quibus curia tenebitur, etc.
Leg.
juridicis. Vide Cod.
Theod. const. 19. de Feriis. 2, 8.
P. Carpentier, 1766.
Dies Lamentationis, Sanctæ scilicet hebdomadæ, in quibus
Lamentationes Jeremiæ decantantur in
ecclesia. Stat. synod. eccl. Carcasson. ann. 1270. cap. 21. ex Cod. reg. 1613 :
Diebus autem lamentationis et Dominicæ passionis in publicum non procedant
(Judæi)
.
Dies Legales, quibus
Lege agere licet. Quoniam Attachiamenta cap. 2 :
Est autem
summonitio certi diei, et loci exhibitio, partibus facta ad Diem legalem.
Est autem Dies legalis in prædictis placitis, quaterdenus, et unus Dies, sive 15.
Dies.
Adde cap. 10. § 1. Et cap. 60 :
Statutum est, quod quodlibet judicium
bonum et legale, debet habere has conditiones, 1° quod Dies, in quo datur judicium, sit
Legalis, et non festivus : 2° quod locus judicii sit legalis, etc
.
P. Carpentier, 1766.
Dies Legibilis, Quo in scholis publice legitur et docetur. Stat. ann. 1314. pro universit. Tolos.
ex Cod. reg. 4222. fol. 43. v° :
Et si sit Dies legibilis, non legatur postea de
tota die ordinarie nec extraordinarie.
Adde Stat. universit. Andegav. ann. 1410.
tom. 9. Ordinat. reg. Franc. pag. 498. art. 2.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Dies Legitimus, Isidoro lib. 5. Orig. cap. 30 :
Viginti quatuor horarum est, usque dum
dies et nox spatia sui cursus ab oriente usque ad alium orientalem solem cœli
volubilitate concludat.
Dies Legitimus aperiendarum tabularum testamenti post mortem testatoris intra triduum vel quinque
dies fuit, ut est apud Paulum lib. 4. Sentent. tit. 6. Testamentum Widradi Abbatis
Flaviniacensis :
Ut quando Dies legitimus post transitum meum advenerit, recognitis
sigillis, inciso lino, (perperam ligno)
ut legis decrevit
auctoritas, etc.
Eadem habentur apud Marculf. lib. 2. form. 17.
Dies Ligati, Feriati : opponuntur diebus legalibus. Speculum Saxonicum lib. 2. art. 10. § 1 :
Proscriptus licite Diebus feriatis vel ligatis arrestetur, vel
detineatur.
Art. 66. § 2 :
Omnes etiam Dies feriales seu celebres ac
ligati, ad pacem omnibus hominibus sunt constituti, et cum his in qualibet hebdomada 4.
dies, videlicet quinta et 6. feria, Sabbatum et dies Dominicus, etc.
Dies Magnus, Festum Paschatis :
μεγάλη ἡμέρα, Joann. Evang. cap.
19. 31. in Concione, Petro Apostolo tributa, apud Clementem Alex. Strom. lib. 6. in
Concil. Ancyr. can. 6. et apud Procopium lib. 2. de Bello Vandal. cap. 14.
Κυρία ἑορτῶν, Pachymeri lib. 7. cap. 15. Tertullianus lib. 5.
in Marcion. :
Dies observatis, et menses, et tempora, et annos, sabbatos, ut
opinor, et cenas puras, et jejunia, et Dies magnos.
Capitularia Caroli M. lib.
5. cap. 71. et 136. novæ Editionis :
Qui pœnitentiam publice gerunt, debent unum
annum esse cum cilicio inter Audientes vel usque ad Magnum Diem, etc.
hoc est, ad feriam quintam Cœnæ Domini : qua
reconciliabantur publice pœnitentes. Vide Scaligerum in Prolegomenis
ad libros de Emendat. temp. et Allatium de Dominic. et hebdom. Græcor. cap. 22.
Dies
Magnus Cœnæ, in Capitulis Herardi Archiep. Turon. cap. 14.
Dies Magni Trecenses : ita vocabant
Assisias publicas et generales, quas Comites Campaniæ
tenebant in urbe Trecensi, ad dirimendas et dijudicandas supremo judicio majoris momenti
controversias, et quæ per appellationem ab Assisiis Balliviarum devolvebantur ; præsertim
vero lites Baronum Campaniæ, qui scilicet nullo medio pendebant a Comite. Vide Cl. D.
Brussel Tract. Gall. de Feudorum usu
lib. 2. cap. 12. Intererant autem hisce
Assisiis publicis ex
ordine Militari ac nobilium judices selecti, qui ter aut quater quotannis in eum finem
coibant, et judicia secundum Balliviarum ordinem exercebant, judiciario ordine servato, id
est per
inquestas et per
placitamenta : quæ quidem judicia, siquidem in
casibus generalibus prolata essent, referebantur in Codicem
municipalium
consuetudinum Campaniæ, ut colligi satis datur ex veteri Jure municipali Campanorum, a
Pithœo edito, ex hisce conflato.
◊ Postquam vero Campania Regibus nostris accessit, missi
identidem Trecas selecti pariter judices ex ordine Ecclesiastico et Militari, quibus
adjuncti sæpe sunt Barones ex ipso Campaniensi Comitatu, qui quidem vulgo indigitantur
Magistri, tenentes magnos Dies Trecenses. Eorum vero jurisdictio
Curia
Campaniæ appellatur in Assisiis Campaniensibus ann. 1297. quarum Codex asservatur in
Camera Computorum Paris :
Domina de Nantolio Curiam Campaniæ supplicavit, quod
arestum factum in Curia Campaniæ diebus Trecensibus, etc.
Et alibi f. 93 :
Aresta atque consilia facta et expedita in Curia Campaniæ per venerabiles
viros.... Dies Trecenses pro domino Rege Franciæ tenentes.
Quod si lites et
controversiæ agitarentur, quæ Curiam Franciæ spectarent, ad eam remittebantur, ut ex
sequenti judicio patet :
Audita quæstione, mota in Curia Campaniæ inter Decanum
Tullensem ex parte una, et Gaufridum de Danfale Armigerum, ratione quorumdam
attentatorum factorum, ut dicitur, per dominum Decanum contra dictum Armigerum post
appellationem ad Curiam Franciæ, etc. quoniam ista cognitio ad Curiam Campaniæ non
pertinet, dictum fuit rationibus hinc inde propositis, quod adeant Curiam Franciæ, super
hoc sibi fiet justitiæ complementum.
◊ Sed et statutum fuit a Rege Philippo Pulcro, ut quotannis bis
tenerentur
Dies Trecenses, ut ex illius Edicto ann. 1302. pro Reformatione Regni
docemur. Cui quidem Statuto occasionem præbuit Nobilium Campaniæ Regi facta postulatio
ann. 1297. hisce concepta verbis :
Item, requierent li Gentilhomme, que on tiengne
les jours de Troies deus fois l'an, et que on y envoit tels gens, qui puissent et
doivent delivrer les bonnes gens selon la raison.
◊ De primæva Magnorum dierum Trecensium origine recte
censuit, ni fallor, P. Pithœus, qui id juris Comitibus Campaniæ attributum scribit, ex
dignitate Comitatus Palatini, qua donati erant, cum præessent supremis judiciis a
Regibus ad id delegati Comites Palatini, ac regiæ pæne simili auctoritate lites
dirimerent, uti pluribus a nobis observatum in Dissertatione 14. ad Joinvillam.
Magnos Dies vocarunt etiam Reges nostri placita extraordinaria, quæ in Regni provinciis
remotioribus cogebantur, delegatis ad ea tenenda selectis judicibus, qui supremo judicio
lites dirimebant, et in reos, quos regionis longinquitas in perpetrandis criminibus
reddedat audaciores, severius inquirebant : cujusmodi erant Missi Dominici, qui a Regibus
ad
justitias faciendas in remotiores Regni partes mittebantur, sub altera Regum
Franciæ stirpe. His conventibus, ut opinor, inditum nomen a Magnis Trecensibus diebus,
quorum nomenclatura jam olim obtinuerat. Horum porro Magnorum dierum, in provinciis
coactorum, mentio non semel occurrit in Actis Parlamenti Parisiensis, Pictavi scilicet et
in Monteferrando in Arvernis mense Sept. ann. 1454. in Ordinat. Barbin. f. 15. in
Monteferrando Stat. Ludov. XI. 25. Jul. 1481. in Reg. Ordin. Lud. fol. 302. Pictavi,
Statuto Francisci I. 10. Aug. 1519. in Ordinat. ejusd. Reg. f. 151. in Monteferrando, Alio
Stat. 12. Maii ann. 1520. ibid. f. 380.
Turonibus, alio Stat. 21. Aug. ann. 1533. 2. vol. f. 307. Molini, alio
Stat. 22. Jun. 1534. f. 326. Trecis, Stat. 2. Maii 1535. ibid. f. 374. Andegavi, Stat. 17.
Jun. 1539. 3. vol. f. 182. Molini, Stat. 7. Jun. et 6. Jul. 1540. f. 228. Riomagi in
Arvernis, Stat. 22. Jul. 1542. f. 348. rursum Riomagi. Stat. 19. Aug. 1546. 5. vol. fol.
303. Turonibus, Stat. 6. Jul. 1547. 1. Reg. Henr. II. fol. 24. Molini, Stat. 10. Jul.
1550. 2. vol. fol. 73. Omitto alios deinceps coactos, ne in immensum hocce excres cat
opus.
◊ Tantum moneo, Reges nostros interdum id privilegii indulsisse
Regii sanguinis Principibus, ut Magnos iis perinde dies liceret cogere. Exstat quippe in
Regesto Andegavensi Cameræ Comput. Paris. f. 76. Diploma Caroli V. Regis, quo Ludovico
fratri Turonum et Andium Duci facultatem concedit suos Dies magnos tenendi, seu Lutetiæ
Parisiorum, seu in qualibet Ducatuum suorum civitate, quorum appellatio ad Parlamentum
devolveretur. Eadem conditione simile indultum privilegium a Carolo VI. Aurelianensi Duci
fratri in Virtutum Comitatu, quem Valentinæ uxoris jure obtinebat, literis 6. Maii. 1403.
in Regesto Olim descriptis fol. 175. Duci Burbonensi pro Ducatu Arvernensi literis
3. Jan. 1433. descriptis in Regesto Parlamenti Pictaviensis fol. 117. et Claudiæ filiæ a
Ludovico XII. pro Baronia Codiciacensi et Comitatu Suessionensi lit. mens. Sept. ann.
1509. descriptis in Regesto Ordinat. Ludov. fol. 225.
P. Carpentier, 1766.
◊ Id concessum præterea
legimus duci Bituriæ et Alverniæ in Invent. Chart. reg. ann. 1482. fol. 130 :
Littera regis Karoli in forma Cartæ, per quam concessit dicto duci Bituriæ tenere
suos ducatus Bituriæ et Alverniæ in parria et habere Magnos dies. De anno 1366.
P. Carpentier, 1766.
Dies Manualis, Opus manuum per diem, Gall.
Corvée. Charta Henr. imper. ann. 1012. pro
monast. Florin. :
Si abbas a Godefrido advocato rogatus fuerit ad castri
firmationem, non alias, diem unum manualem in anno, et hunc non in temporibus fenandi,
metendi, etc.
Dies Marchiæ, Dies indictus et condictus Anglis et Scotis ad conveniendum invicem in
marchis et limitibus utriusque Regni pro pace firmanda. Thomas Walsinghamus in
Ricardo II. pag. 278 :
Dux Lancastriæ... pro Die Marchiæ (prout moris est) tenenda
inter Anglos et Scotos annis singulis, in partes concesserat boreales.
Idem pag.
307 :
In ultimo quo dux Lancastriæ et ipsi convenerunt, ad Diem Marchiæ, conventum
fuit inter eos pro commodo pacis, etc.
Abbreviat. Placitor. Edward. 1. ann.
19. Glocestr. rot. 26. pag. 226 :
Dicunt quod consuetudo Wallie diu obtenta talis
est, quod in casibus ubi contenciones emerserunt inter magnates Wallie, qui tenent de
rege in capite, quod antequam querela fiat in curia regis de prædictis contencionibus
capi debet quidam dies amoris sive parliamenti, qui quidam dies vocatur Dies Marchiæ
et ibi per vicinos et amicos communes, qui sunt quasi justiciarii, debent hujusmodi
querele proponi et per consuetudinem marchie emendari, etc.
Dies Mercatilis, quo
Mercata seu nundinæ tenentur, Gallis,
Jour de Marché. Charta
Bernardi Vicecomitis Carcassonensis ann. 1082 :
Et dono vobis in
ipsam meam leudam de Limos 3. puneias de sal in unoquoque die Mercatile.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Dies Mercoris, Dies Mercurii.
Dies duos Mercoris et Veneris, in Præcepto Zuendeboldi
Regis ann. 898. Anecd. Marten. tom. 1. col. 58.
P. Carpentier, 1766.
Dies Mercurinus, Mercurii dies, in Stat. Cardin. de Fuxo ann. 1446. ex Cod. reg. 4660. A. fol. 21.
v°. :
Procurator fiscalis singulis Diebus Mercurinis et Sabbatinis, etc.
Lit. admort. ann. 1474. in Reg. 206. Chartoph. reg. ch. 460 :
Singulis septimanis
perpetuis temporibus, diebus Dominicis, Mercurinis et Venerinis, etc.
P. Carpentier, 1766.
Dies Naturalis, Spatium 24. horarum. Lit. Ludov. comit. Valentin. ann. 1375. in Reg. 108.
Chartoph. reg. ch. 204 :
Valeamus fortalitia dictorum castrorum ingredi, et vexilla
nostra apponere in loco convenienti dictorum fortalitiorum, et tenere patenter per unum
Diem naturalem.
Dies Neophytorum, qui inter Magnum Pascha, et Pascha clausum intersunt, in quibus albis induuntnr
recens baptizati. S. Augustinus Epist. 119. cap. 17 :
Ut quadraginta illi dies
observentur, Ecclesiæ consuetudo roboravit, sicut octo Dies Neophytorum distinguantur a
cæteris, id est, ut octavus primo concinat.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Dies Osanne, in Charta Goscelmi de Bogno pro Monasterio S. Juliani, apud Stephanotium
Antiquit. Pictav. MSS. tom. 3. pag. 696. Idem qui
Dies Palmarum : quo Ecclesia
canit :
Hosanna Filio David, etc.
Vide
Dominica Osanna.
Dies Palustres. Willelmus Tyrius lib. 21. cap. 25 :
Sed neque ii, qui ibi juges et assidui
videbantur, negligentia torpentes aliquid utilitatis operabantur, terebant otia, et
palustres trahebant Dies.
Rexpexit istud Persii Sat. 5. vers. 60 :
Tunc crassos transisse dies, lucemque Palustrem.
Ubi Cornutus :
Obscuram propter nebulam, quæ de paludibus nascitur : sed
hoc ad animi castitatem refertur.
Alii vitam non inertem modo, sed et crapulæ
deditam intelligi putant.
Omnes enim ebriosi, inquit S. Augustinus Serm. de Tempore
231.
tales sunt, quales paludes esse videntur, etc
. nisi potius
pigros
innuerit : nihil enim palude pigrius, quæ in eodem semper statu permanet, aquas suas
nullibi evolvens ac egerens. Proinde huc spectant ista Senatoris lib. 10. Ep. 29. de
podagrico humore :
Petit concavas lacunas, ubi palustri statione pigrescens, saxa
perficit de liquore.
Vel denique faciunt, quod
ranæ, quas
palustres vocat Isidorus lib. 12. cap. 6. quæ in cœnosis aquis volutantur :
Grenouiller, enim dicimus, de iis, qui perpetuis compotationibus vacant.
Alcyphron. in Epistolis piscatoriis et Amatoriis, l. 1 :
Κρεῖττον
γὰρ ἐπανήϰειν ἐϰ Βοσπόρου ϰαὶ Προπόντιδος νεόπλουτον, ἢ ϰαθήμενον, ἐπὶ ταῖς τῆς Ἀττιϰῆς
ἐσχατιαῖς λιμνῶδες ϰαὶ αὐχμηρὸν ἐρυγγάνειν.
Vide quæ ad Persium annotant
Casaubon. et alii.
P. Carpentier, 1766.
Dies Pingues, nostris,
Jours gras, Qui diem Cinerum præcedunt et in quibus carnium esui
potationique ultro indulgent. Lit. remiss. ann. 1362. in Reg. 91. Chartoph. reg. ch. 462 :
Die Mercurii sive Jovis ante Quadragesimam... Gallinam ceperant... pro comedendo
in illis Diebus pinguibus.
Dies Placitabilis, in quo placita fiunt, apud J. Fortescutum de Laudib. Legum Angliæ cap. 48.
Dies Placitus, Dies placiti dictus et præfinitus. Lex Ripuar. tit. 66 :
Quod sacramentum
in Die Placito non conjurasset. Dies placitus,
ibid. tit. 72. § 1.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Dies Professa, f. mendum, loco,
Profesta, Gall.
Jour ouvrier, in Anecd. Marten.
tom. 1. col. 188.
P. Carpentier, 1766.
De Pulcra Die, Quod dicimus
En plein jour, de die. Acta MSS. Inquisit. Carcasson. ann.
1308. fol. 11. r°. :
Cum ipse faceret transitum per Tarasconem, ivit ad domum Petri
de Galache... Crastinum de pulcra Die recessit.
Ibid. infra :
De magna die
.
P. Carpentier, 1766.
Dies Repetibilis. Quo de lege aut alia quæstione publice disputatur. Stat. universit. Andegav. tom.
8. Ordinat. reg. Franc. pag. 243. art. 48 :
Quod licentiati et bachalarii hora nona
et complectorii legentes, a lectura hujusmodi cessabunt diebus repetibilibus,... et
aliis diebus quibus doctores repetent, seu licentiati respondebunt, hora nona.
Vide infra
Repetitio.
P. Carpentier, 1766.
Dies Sacri vocabantur ii, quibus a bellis privatis abstinere præceptum erat, in Decret. Greg.
IX. PP. Vide
Treva.
Dies Sancti, dicti dies Quadragesimæ. Vide Baron. ann. 519. n. 42. et Jacobum Gothofr. ad l.
2. Cod. Th. de Feriis.
Dies Sanctus, dicitur
dies Dominicus, apud Alcuinum lib. de Offic. divin. cap. de Die
Sancto.
Dies Sanguinis, quo
Bellonarii, seu
Bellonæ servientes, missione sanguinis sui
Bellonam Deam placabant, 9. Kal. April. Vide Casaubonum ad Lampridium.
P. Carpentier, 1766.
Dies Serviens, Gall.
Jour servant, Dies liti dirimendæ et finiendæ assignata, in Consuet.
Insul. art. 216. 217. Hannon. cap. 56. 61. etc.
Jornée servante, in Montens. cap.
53.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Dies Siderales,
quibus sidera moventur et a navigatione homines excluduntur.
Papias.
Dies Solis, qui postmodum Dominicus. Tertullianus Apolog. cap. 16 :
Æque si Diem Solis
lætitiæ indulgemus.
Ita et lib. 1. ad Nation. cap. 13. Maximus Episcop. Serm. in
Pentecosten :
Dominicum diem ab hominibus sæculi diem Solis
appellari
scribit. Gregorius Turon. lib. 3. Hist. cap. 15 :
Ecce enim Dies Solis adest : sic
enim barbaries diem Dominicum vocitare consueta est.
Vide l. 1. et 2. Cod. Th.
de Feriis, (2. 8.) l. 1. et 3. de Execut. (8, 8.) l. 10. 13. de Exact. (11, 7.) l. 2. de
Spectacul. (15, 5.) eod. Cod. Justinum Apol. 2. etc.
Dies Tenere, Festum seu Curiam celebrare, quod faciebant Reges, cum Curias suas solemnes aut
Coronatas tenebant. Gregorius Turon. lib. 5. Hist. cap. 2 :
Chilpericus...
Toronis venit, ibique et Dies sanctos Paschæ tenuit.
Dies Treugarius. Charta Woldemari Ducis Jutiæ ann. 1326. apud Pontanum lib. 7. Hist. Dan. :
Et si medio tempore... alterum eorum mori contingat, nos sine voluntate unanimi,
et consensu hæredum ipsorum, Diem Treugarium, aut sonam non inibimus seu
faciemus.
Id est, treugam vel compositionem. Vide
Sona,
Pax.
Dies Tinearum, vel
Murium, in quibus superstitiosi vana quædam observant, aut faciunt,
ne tineæ aut mures noceant frugibus et segetibus. S. Audoenus lib. 2. Vitæ S. Elig. cap.
15 :
Nullus diem Jovis absque festivitatibus
sanctis, nec in Maio, nec ullo tempore in otio observet, neque Dies
tinearum, vel murium, aut vel unum omnino diem, nisi tantum Dominicum.
Vide
Delrium lib. 3. part. 2. qu. 4. sect. 6.
P. Carpentier, 1766.
Dies Viginti, A Natali ad octavam Epiphaniæ computandi, Præfinitum solvendi tempus. Lit.
remiss. ann. 1423. in Reg. 172. Chartoph. reg. ch. 428 :
La veille de xx. Jours,
nommez les petits rois, etc.
P. Carpentier, 1766.
Dies Viridariæ, Gall.
Jours de la verderie, Quibus
viridarii seu custodes
forestarum, eorum supremo judici quidquid ad forestas spectat, referunt. Lit. remiss. ann.
1402. in Reg. 156. Chartoph. reg. ch. 434 :
Jehan de Vandosme, escuier, maistre et
enquesteur de nos eaues et forests ès parties de Normandie... tenant les Jours de la
verderie de la forest de S. Stuer, etc.
Vide
in Viride 1.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Dies Viridium, Feria quinta Majoris hebdomadæ, apud Haltausium in Calendario Germanico pag. 81.
Dies Vitæ, pro die obitus, seu ultimo vitæ. Spartianus in Adriano :
Itaque ut
plerisque in Diem vitæ suæ dimensum sine dilatione restituerit.
S. Ambrosius
Epist. 24 :
Tu obtulisti quasi arbiter litis, ut soror in Diem vitæ suæ possideret
partem prædii, post obitum ejus fratri cederet omnis possessio.
Dies Votorum, Sponsaliorum et nuptiarum. Lex Longob. l. 2. tit. 4. § 3. Liutpr. 102. (6, 49.) :
Nulli
sit licentia conjugi suæ de rebus suis dare amplius per qualemcunque ingenium, nisi quod
ei in Die votorum in methio et morgonbac dederit.
Tit. 14. § 21. Liutpr. 3. (1, 3.) :
Quantum in Die votorum acceperint, quando ad maritum ambulaverint.
Vide
Baluzium in Notis ad Capitularia tom. 2. col. 993. et
infra
Votum, Nuptiæ.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Dies Utiles, a Judicibus reo concedendi ad vadimonii dilationem, in Statutis Massil. lib. 2.
cap. 4 :
Non detur reo vel ejus parti dilatio ultra spatium decem utilium Dierum,
etc.
Iidem sunt, ut puto, qui supra
Legales.
P. Carpentier, 1766.
◊ Feriatis opponuntur, sic
dicti quia in iis operari, litigare, suisque negotiis vacare licet. Stat. Vallis-ser.
rubr. 34. ex Cod. reg. 4619 :
Notarius præfati domini vicarii teneatur...
describere in una vacheta dietim quoslibet dies feriatos, ut videri possint Dies utiles
et juridicales in qualibet causa... Dies utiles et non feriati.
Vide supra
Dies serviens.