« »
 
ECCLESIA 1, ECCLESIA 2.
[]« 1 ecclesia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 223a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ECCLESIA1
1. ECCLESIA. Gloss. Lat. Gr. : Conventus, Ἐϰϰλησία Gloss. Lat. MS. Regium : Ecclesia, Evocatio, vel collectio, conventus. Gloss. MSS. ad Canones Concil. : Ecclesia, Convocatio. Lib. 1. Maccab. 3. 13 :
Congregavit Judas congregationem fidelium et Ecclesiam secum.
Amalarius lib. 3. de Eccl. offic. cap. 2 :
Ecclesia est convocatus populus per ministros Ecclesiæ ab eo qui facit unanimes habitare in domo. Ipsa domus vocatur Ecclesia, quia Ecclesiam continet.
Epistola Cyrilli Alexandrini Patr. Alexandr. inscripta Aurelio et Valentino Episcopis et omni sanctæ Congregationi in Carthaginensi Synodo congregatæ sic clauditur :
Et alia manu, Deus et Dominus sanctam Ecclesiam, id est, congregationem custodiat.
Edictum Constantini et Licinii pro Christianis apud Lactantium lib. de Mortibus persecutor. num. 48. Corpus Christianorum vocat, quod Christiani ipsi Ecclesiam :
Quæ omnia corpori Christianorum protinus... tradi oportebit.
Et mox :
Quoniam iidem Christiani non in ea loca tantum, ad quæ convenire consueverunt, sed alia etiam habuisse noscuntur ad jus Corporis eorum, id est Ecclesiarum, non hominum singulorum pertinentia.
Anonymus in 3. Rhetoricor. Aristot. pag. 165 :
Ἐϰϰλησία, λέγεται ὅταν συνδρομὴ γένηται πολλῶν χάριν τινὸς βουλῆς ϰαὶ σϰέψεως.
Ammonius :
Τὴν ἐϰϰλησίαν ἔλεγον οἱ Αθηναῖοι τὴν σύνοδον τῶν ϰατά τὴν πόλιν.
Qua notione etiam Conventui Monachorum applicatur a S. Bernardo in Epist. ad Episc. Suessionensem tom. 1. edit. Mabill. 1690. col. 261 :
Quod juris est Monasterii sui perdat propter verbum incaute a se inconsulteque prolatum, et absque Ecclesiæ suæ assensu.
Ita vocem hanc Græcam sumi passim notum est ; sed postea pro loco ipso in quo congregationes fiunt, usurpari cœpit, proinde pro templo seu æde sacra publico pietatis exercitio et cultui divino destinata, in quam convenit fidelium cœtus. Quod nuperum non esse arguunt quæ leguntur apud S. Paulum 1. Cor. 11. Nam cum dixisset vers. 18. Quum convenitis in Ecclesiam, mox versu 20. repetens, quum convenitis eodem loci indicans ἐϰϰλησίαν non tam denotare multitudinem eorum qui conveniebant, quam locum in quem conveniebant. Et vers. 22 :
Enimvero num domos non habetis ad edendum et bibendum ? an Ecclesiam Dei contemnitis ?
Ubi Ecclesia pro domo in quam convenitur sumi certum est. S. August. Epist. 157 :
Sicut appellamus Ecclesiam, basilicam qua continetur populus, qui vere appellatur Ecclesia, ut nomine Ecclesiæ, id est, populi qui continetur, significemus locum qui continet, etc.
Idem in Quæst. super Levitic. lib. 3. quæst. 57 :
Ecclesia dicitur [] locus, quo Ecclesia congregatur, etc.
Gerardus Episcopus Cameracensis in Synodo Atrebatensi ann. 1025. cap. 3 :
Porro ipsa domus idcirco vocabulum habet Ecclesiæ, quia continet Ecclesiam, id est populum convocatum ab eo qui facit unanimes habitare in domo.
S. Germanus Patr. CP. in Theoria Mystica :
Ἐϰϰλησία ἐστὶ ναὸς Θεοῦ, τέμενος ἅγιον, οἶϰος προσευχῆς, συνάθροισις λαοῦ, etc.
Lactantius lib. de Mortib. persecutor. num. 12 :
In alto enim constituta Ecclesia ex palatio videbatur.
Tertullian. de Idolol. cap. 7 :
Tota die in hanc partem zelus fidei perorabit, ingemens Christianum ab idolis in Ecclesiam venire, de adversarii officina in domum Dei.
Vide etiam Forcellinum.
Primæ Ecclesiæ Romæ a Beato Petro constructæ et consecratæ dedicationem referunt vetera Martyrologia die Kal. Aug. Quæ autem illa sit, et an adhuc supersit, disquirunt in primis Franciscus Maria Florentinus ad vetus Martyrolog. Lucæ evulgatum exercit. 11. et Cardin. Bona lib. 1. Rerum Liturgic. cap. 19. n. 1.
Primam vero Ecclesiam palam et publice a Christianis conditam, eam esse Romæ, quam S. Salvatoris vocant, tradit Nicolaus PP. Epist. 7. ad Michaelem Imp. :
Ecclesia Salvatoris, quæ ab auctore vocatur Constantiniana, et quæ prima in toto terrarum orbe constructa est.
Prima denique in honorem Deiparæ ædificata, fuit Diospolitana, seu Liddensis, 18. miliarib. ab Hierosolymis, quam a SS. Petro et Joanne, ipsa adhuc vivente Deipara, ut et ejusdem in ea repositam imaginem a S. Luca depictam, testatur Joannis Damasceni seu Orientalium Synodica ad Theophylum Imp. pag. 115. De qua legendi præterea Simeon Logotheta in Leone Armenio n. 5. et Anonymus de imagine Deiparæ quam Romanam vocabant, apud Lambecium lib. 8. de Biblioth. Cæsar. pag. 380. Id alii Tortosæ seu Antarado in Syria adscribunt : illic enim Ecclesiam divæ Virgini a Petro et Paulo cum Antiochiam properarent, propriis manibus ædificatum, ex veteri traditione scribit Willebrandus de Oldenburgo in Itinerario Terræ Sanctæ. Vide quæ de hac æde adnotamus ad Joinvillam pag. 98. Sed et in Tabulario Ecclesiæ Carnotensis exstat Charta Joan. Regis Franciæ ann. 1356. qua is memorat scriptum esse in libris antiquis ejusdem Ecclesiæ,
eam ab antiquissimo tempore fundatam, videlicet adhuc vivente beata Maria virgine gloriosa
. Sed hæc ut credantur omnia, fide opus est, non Criticorum inquisitione.
Ecclesia, nude pro Cathedrali apud Procopium lib. 2. de Bello Persico cap. 9. ubi de Antiochenæ urbis direptione a Chosroe Persarum Rege :
Ἐς τὸ ἱερὸν ἀπὸ τῆς ἄϰρας ϰατέϐαινεν, ὅπερ ἐϰϰλησίαν ϰαλοῦσιν.
Et cap. 10 :
Ἧ μὲν οὖν ἐϰϰλησία, ϰαθαιρεθείσης τῆς πόλεως, ἐλείφθη μόνη, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ecclesia, nude etiam pro Parochia. Charta ann. 1095. apud Lobinellum Hist. Britan. tom. 2. col. 145 :
Pateat igitur donasse me S. Martino... mei juris Ecclesiam quam in parrochia Redonensis Episc. sitam, in honorem B. Audoeni Archipræsulis Rotomag. exstructam, quam Ecclesiam de Revocaria vocant.
P. Carpentier, 1766.
Sic nostris etiam Esglise, pro Parochiæ districtu et territorio. Lit. remiss. ann. 1385. in Reg. 127. Chartoph. reg. ch. 1 :
Iceux mariez, qui estoient taverniers, alerent boire et essaier en l'Esglise d'Ardin, qui est forte des vins de Mabile [] Ratande.
Aliæ ann. 1406. in Reg. 160. ch. 353 :
Jehan le Telier estoit demourant en l'Esglise de Warmileouasses,... et Martin le Telier à Bulles, assez prés d'icelle Esglise. Yglise,
pro Eglise, non semel in Testam. ann. 1317. inter Probat. Hist. Sabol. pag. 379.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ecclesia, Domus, ut videtur, Curionis, Gall. Le Presbytere. Canones Hibern. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 4 :
Nemini Clericorum aufferri debet locus quem anni circulo inhabitaverit, super quem Ecclesiam, id (id est) domum suam ædificaverat... In hac Synodo judicatum est : In quocumque loco Sacerdos ædificaverit Ecclesiam suam, id (id est) domum suam in uno anno, hæreditas ejus erit sempiternum.
P. Carpentier, 1766.
Eglise, eadem acceptione, in Lit. remiss. ann. 1460. ex Reg. 190. Chartoph. reg. ch. 117 :
Le suppliant et son compaignon entrerent dedans l'Eglise, en laquelle ils trouverent une femme, qui se disoit chambriere du curé dudit lieu de Bricy, couchée en ung lict, etc.
Eodem nomine appellatur Eremitæ habitaculum, cui scilicet capella seu sacellum adjunctum est, in aliis Lit. ann. 1467. ex Reg. 195. ch. 151 :
Ung hermite qui... faisoit sa demeure en une petite Eglise, nommée Nostre Dame de Primecumbe,... prés Sommieres.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ecclesia, Monasterium. Charta anni 1176. apud Miræum tom. 1. pag. 713. col. 2. pro Monachis Marchianensibus :
Vinagium et pidagium de omni vino, quod Fratres ducunt ad Ecclesiam, ad opus suum, per transitus nostros libere transire et nihil omnino a ductoribus vini exigere, etc.
Charta ann. 1166. Hist. Eccl. Meld. tom. 2. pag. 54 :
Ego Ansoaldus Dei patientia Compendiensis Ecclesiæ humilis minister.
Idem infra dicitur Abbas Compendiensis. Statuta MSS. Augerii II. Episc. Conseran. :
In virtute sanctæ obedientiæ præcipimus, ne aliquis Monachus solus absque uno saltem Monacho socio in villis seu Ecclesiis commoretur,
id est, Prioratibus, a majori Monasterio fere pendentibus, quo mitti solebant Monachi, vulgo dicti Obedientiarii.
P. Carpentier, 1766.
Charta Auberti Latiniac. abb. ann. 1223. in Chartul. Campan. fol. 280. col. 1 :
Cum discordia verteretur, inter nobilem virum Theobaldum illustrem comitem Campaniæ et Briæ palatinum ex una parte, et nos ex altera, super gisto quod idem comes dicebat se habere pro voluntate sua in Ecclesia nostra, quotienscumque ad Ecclesiam veniebat : tandem pro remedio animæ suæ et antecessorum suorum admensuravit idem gistum ad centum libras Pruvinensis monetæ... Concessit supradictus comes ... duos matricularios in Ecclesia, unum carpentarium, etc.
L. Henschel, 1840–1850.
Ecclesiæ apostolicæ. Vide Apostolicæ Ecclesiæ et librum de Concordia S. et 1. lib. 7. cap. 17. § 6. et 7. et cap. 4. § 7. Cangio sunt Cathedrales omnes, Petro de Marca, Quas apostoli fundaverant.
P. Carpentier, 1766.
Ecclesia Articularis, Ab alia dependens, alterius membrum, capella, apud Leuckfeld. in Antiq. Walckenried. part. 1. cap. 12. pag. 179. ubi inter privil. ord. Cisterc. illud recensetur :
Tam in Ecclesiis nominari capitalibus, quam in Articularibus sive capellis.
Ecclesiæ Baptismales, ubi baptismus celebratur, ut est apud Attonem Episcopum in Capitul. cap. 20. Walafridus Strabo lib. de Reb. Eccl. cap. 30 :
Presbyteri plebium, qui Baptismales Ecclesias tenent, et minoribus Presbyteris [] præsunt.
Occurrit passim, in Concilio Vernensi ann. 755. Meldensi ann. 845. can. 48. Ravennensi sub Joanne VIII. can. 12. in Lege Longob. lib. 3. tit. 1. § 17. 24. 29. tit. 10. § 4. Pippin. 1. 18. 26. Lothar. I. 84. et lib. 3. tit. 47. in Capitulis Caroli C. tit. 41. cap. 11. Synod. Pontigon. ann. 876 :
Ecclesias Baptismales quas plebes appellant.
in Hist. Pergamensi tom. 3. pag. 399. etc. Quibus in locis per Ecclesias Baptismales fere debent intelligi Parochiales ; quamvis et æliæ principales quandoque possint intelligi, in quibus bis in anno, in Pascha scilicet et Pentecoste solemni ritu Baptisma conferri consuevit. Charta Hugon. abb. S. Dion. in Chartul. episc. Paris. fol. 29 :
Mauricius Parisiensis episcopus in Novavilla beati Dionisii... Ecclesiam Baptismalem ædificandam nobis benigne concessit, et ut circatas et sinodalia, et cetera parrochialia debita episcopo et archidiacono persolvat, et fontes, et cimiterium, campanas et cetera parrochialia absque omni exceptione, sicut matrix et baptismalis Ecclesia obtineat, et proprii sacerdotis præsentia gaudeat.
Vide Baptisterium, Ecclesia Baptismalis.
P. Carpentier, 1766.
Ecclesia Capitalis, Aliarum caput, a qua aliæ dependent. Vide supra Ecclesia Articularis.
Ecclesiæ Cardinales, quæ vulgo Parochiales. Charta Caroli III. Imp. et Ludovici Imp. ann. 908. apud Cælestinum et Ughellum in Episcop. Bergomensib. :
Monasteriis, Xenodochiis, vel Ecclesiis baptismalibus, aut Cardinalibus, seu Oraculis, etc.
Vide Cardinalis.
Ecclesia Castellana. Ordericus Vitalis lib. 3. pag. 499 :
Goisfredus autem Gomercii municeps eundem cum thesauro, quem ferebat, honorifice detinuit, et magistratum Castellanæ Ecclesiæ, ubi 4. erant Canonici, usque ad mortem concessit,
id est, Ecclesiæ, quæ in Castello erat : diversa ab ea, quam vulgo Extramuraneam vocabant.
Ecclesia Cathedralis, Episcopalis, qua Episcopus sedet in Cathedra. Vide Concilium Tarraconense ann. 516. can. ult. et in voce Cathedra.
Ecclesia Catholica, dicitur nostris quæ in toto orbe diffunditur, quam generaliter omnes amplectuntur, ut est apud Optatum lib. 1. et in Decreto Julii I. PP. apud Ivon. lib. 1. Decret.
quæ per totum terrarum orbem diffunditur
, ut ait S. Augustinus Epist. 107.
Quod ejus cultus per omnes pene mundi terminos emanavit, Catholica vel universalis vocatur
, ut Boetius lib. de Sancta Trinitate.
Non enim
, inquit Isidorus lib. 8. Orig. cap. 1. et lib. 1. Sentent. cap. 19. n. 6.
sicut conventicula hæreticorum in aliquibus regionum partibus coarctatur, sed per totum orbem terrarum dilatata diffunditur
. Adde eumdem lib. 1. de Ecclesiasticis officiis cap. 1. Marius Mercator lib. Subnotat. cap. 9. § 7. pag. 33 :
Ecclesia universalis, quam Græco sermone Catholicam dicimus.
Vincentius Lirinens. Commonitorio I :
In ipsa Catholica Ecclesia magnopere curandum est, ut id teneamus quod ubique, quod semper, quod ab omnibus creditum est ; hoc est enim vere proprieque Catholicum, etc.
Et cap. 25 :
Catholicum vere esse ait,qui in fide fixus et stabilis permanens, quidquid universaliter antiquitus Ecclesiam Catholicam tenuisse cognoverit, id solum sibi tenendum credendumque decernit
. Scribit Lactantius lib. 4. cap. 30. singulos cœtus hæreticorum existimasse suam esse Ecclesiam Catholicam, et Catholicos voluisse[] videri et dici, cum primam hanc esse Ecclesiæ Christianæ conditionem pro certo haberent : sed cum id probare haud possunt, eo res veniebat, ut eamdem nostris tandem ultro concederent ; quod non semel insinuat S. Augustinus lib. de Vera relig. cap. 7. lib. de Util. creden. cap. 7. et Contra Epist. Manichæi cap. 4. Hinc magna illa de hoc titulo Controversia inter Catholicos Romanos et Donatistas, de qua idem Augustinus lib. 3. Contra Crescon. in Brevic. Collat. 3. cap. 3. Epist. 48. 163. et alibi sæpe, Collat. III. Carthag. cap. 101. Optatus, Tertullian. et Pacianus Epist. 1. ad Sympronianum, cujus hæc sunt :
Ne æstues, Frater, Christianus mihi nomen est, Catholicus vero cognomen, etc.
Vide Gregorium Turon. lib. 6. cap. 40.
Catholicæ nude, dictæ olim Ecclesiæ Catholicorum, cum eas etiam hæretici ipsi hac appellatione agnoscerent. S. Augustinus contra Epist. Manich. cap. 4.
In Catholicæ, inquit, Ecclesiæ gremio me tenet ipsum nomen Catholicæ
 :
quod non sine causa inter tam multas hæreses sic ista Ecclesia obtinuit, ut cum omnes hæretici se Catholicos dici velint, quærenti tamen peregrino alicui ubi ad Catholicam conveniatur, nullus hæreticorum, vel basilicam suam, vel domum audeat ostendere. Concilia Catholicæ,
in lege 1. Cod. de Episc. (1, 3.) id est, Clerus Ecclesiæ Catholicæ.
Catholicæ dictæ præterea majores et Episcopales civitatum Ecclesiæ, quod omnium quodammodo essent, nec uni plebi addictæ, ut parochiales : vel quod eæ viris ac feminis paterent, ut etiam parochiales. Ita Epiphanius in Hæresi Arianorum majorem Ecclesiam urbis Alexandriæ ϰαθολιϰήν, ut Damascenam Theophanes ann. 2. Justiniani Rhinothmeti, Sophianam Ancyræ in Galatia Eleusius in Vita S. Theodori Syceotæ num. 58. 89. magnam Ecclesiam CP. τὴν ϰαθ᾽ ὅλου Nicephorus lib. 15. cap. 22. vocant. Sed et auctor est Guilleterius, nuperus et eruditus Scriptor, in Athenis hodiernis pag. 214. 271. Ecclesiam ejusdem Urbis Cathedralem Catholicon vulgo a Græcis appellari. Sane in Vita S. Nili Junioris pag. 72. et 123. ϰαθολιϰὴν ἐϰϰλησίαν Episcopalem vertit Caryophyllus. Vide Marin. in Pap. Dipl. num. 75. not. 4. pag. 257. et Coustant. in Epistol. Pontif. pag. 835. not. a et 1057.
Catholicæ Ecclesiæ, dictæ etiam Parochiales. Jo. Diaconus in Episcopis Neapolitanis, in Sotere :
Hic Catholicam Ecclesiam beatorum Apostolorum in civitate constituit, et plebem post S. Severum secundus instituit.
Occurrit præterea in Bulla Benedicti VIII. PP. Ind. I. apud Ughellum in Episcop. Portuensib. tom. 1. pag. 139. Hac etiam notione accipi videtur in Canonibus Hibern. tom. 4 : Anecd. Marten. col. 4 :
Quod si mundialis hominis pecunia ablata sit ab Ecclesia, et Ecclesia sit Catholica et ab omni censu libera, damnum Domino restituetur, et usura ejus erit Ecclesiæ.
Apud Græcos virorum Monasteria et in eis constructa oratoria viris tantum, mulierum mulieribus patent ; quod de Sanctimonialium Monasteriis omnino prodit Auctor Vitæ S. Nili Junioris pag. 70. Quod etiam apud Latinos obtinuisse in iisdem Sanctimonialium Monasteriis, seu potius oratoriis, ubi interdictum viris ingressum, præterquam Presbyteris ad agenda Missarum solennia, testatur Anonymus in Vita S. Liobæ cap. 1. ut vicissim mulieribus in Monachorum oratoria, [] cap. 22. præterea Vita S. Theofredi cap. 9. Vita S. Leutfredi cap. 6. Anonymus in Mirac. S. Bertini lib. 2. cap. 12. etc. Vide Greg. M. lib. 4. Ep. 44. Eæ vero Ecclesiæ, quæ viris et mulieribus, quales sunt parœciæ, patent, ϰαθολιϰαὶ dicuntur, seu generales : atque hac notione usurpant passim, Synodus Trullana can. 59. Codinus de Offic. cap. 1. Leo Grammatic. pag. 459. 472. Symeon Logotheta in Michaele n. 11. Jo. Anagnosta de Excisa Thessalonica cap. 20. Vide Eleusium in Vita S. Theodori Syceotæ n. 35. præterea Gloss. med. Græcit. in Καθολιϰή. Sed et inde apud Messanenses, Ecclesia Græcorum etiamnum Catholica, nude appellatur, quicquid dicat Bonfilius Constantius in Messana lib. 3. pag. 21. Porro in majoribus civitatibus ab ipsis fere Christianismi initiis, Presbyteri per singulas regiones erant dispertiti, quo morientibus facilius subvenirent : qui quidem domicilia sua habebant juxta suam quisque Ecclesiam, ut est apud Epiphanium in hæresi Arianorum : atque inde origo variarum in urbibus Ecclesiarum parochialium.
Ecclesia Cemeterialis, seu Templum cemeteriale, apud Lambertum Ardensem pag. 166 :
Sepultus est in Templo Cemeteriali juxta sepulchrum uxoris suæ.
P. Carpentier, 1766.
Ecclesia Civica, Quæ est intra civitatem. Charta ann. 1286. in Suppl. ad Miræum pag. 142. col. 1 :
Retinentes nobis.... medietatem oblationum,... quæ fient in denariis,... sive projiciantur vel ponantur in truncho infra Ecclesiam civicam, vel extra.
P. Carpentier, 1766.
Ecclesia Chrismalis, Eadem quæ Baptismalis et Parochialis. Charta Manass. episc. Aurelian. ann. 1158. in Chartul. S. Aviti :
Capellam illam, quæ est Coboliis (leg. de Esqueboliis) in villa beati Aviti, quæ usque ad tempus nostrum sine proprio sacerdote et sine cimiterio extiterat, crismalem constituentes Ecclesiam, proprium sacerdotem et cimiterium ei addiximus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ecclesia Collegiata, vel Collegialis, Quæ est Collegii Canonicorum. Voces Recentioribus notissimæ.
P. Carpentier, 1766.
Ecclesia Conventualis, In qua est collegium canonicorum vel monachorum. Vide in Conventus 5.
Ecclesiæ Curiatæ, Parochiales, quibus præsunt Curiones, apud Hermannum Lerbeckium in Chronico Comitum Schawemburgens. pag. 7. Concilium Salmuriense ann. 1313 :
Ad officium Archidiaconorum spectat examinatio Clericorum ad sacros Ordines et.... ad Curatas Ecclesias promovendorum.
Vide Curata Ecclesia.
P. Carpentier, 1766.
Ecclesia Decimalis, Quæ alteri decimam debet. Martyrol. eccl. Pistor. tom. 1. Biblioth. Pistor. pag. 54 :
Ecclesia S. Vitalis est Decimalis et suburbana capituli majoris ecclesiæ Pistoriensis.
P. Carpentier, 1766.
Ecclesia Decimata, Quæ jus habet percipiendi decimam. Charta Ludov. reg. Germ. ann. 905. inter Probat. Hist. S. Emmer. Ratisbon. pag. 97 :
Tradidit idem Druant Ecclesiam decimatam, casam cum curte, etc.
Ecclesia Diœcesana, Parochialis, in Lege Wisigoth. tit. 5. § 6. Vide Diœcesis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ecclesia de Domo, Italis Ecclesia Cathedralis quam vulgo vocant il Duomo. Germanis etiam, præsertim in Archiepiscopi Coloniensis diœcesi. Vita B. Henrici Baucenensis tom. 2. Junii pag. 374 :
Circa plateam Ecclesiæ de [] Domo.
Vide Domus 2. lin. Domus nude etiam, etc.
Ecclesiæ Episcopales, Majores, quæ sub dispositione Episcopi sunt. Ita interpretatur Savaro de Ecclesiis Claromont. lib. 1. cap. 34.
P. Carpentier, 1766.
Ecclesia Filialis, Quæ alteri subjecta est, nec proprium habet sacerdotem. Charta Wernh. episc. Patav. ann. 1308. apud Pez. tom. 6. Anecd. part. 2. pag. 218. col. 2 :
Annectimus... alterum medium juger vinearum ibidem, et duas Ecclesias filiales, etc.
Vide Ecclesia mater.
Ecclesia Forensis, Parochia, respectu majoris Ecclesiæ. Chron. Montis-Sereni ann. 1151. de quodam Hallensis Ecclesiæ Canonico :
Qui Forensi Ecclesiæ jam per annos 14. præerat, mortuo Præposito substituere modis omnibus intendebat.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ecclesia Imperatoris, Imperatricis, et Comitum ac Vassallorum, in Capitul. Caroli Calvi tit. 52. eadem notione qua infra Regales.
P. Carpentier, 1766.
Ecclesia Incastellata, Ad modum castri aut castelli munita. Constit. Petri I. reg. Aragon. ann. 1200 :
Ecclesias quoque incastellatas sub eadem pacis et treugæ defensione constituimus.
Charta Jacobi I. itidem reg. Aragon. ann. 1263 :
Ecclesias autem illas in hac defensione non ponimus, in quibus castella sunt facta.
Vide Incastellare.
P. Carpentier, 1766.
Ecclesia Inreconciliata. Vide infra Ecclesia reconciliata.
P. Carpentier, 1766.
Ecclesia Laicorum, Pars ecclesiæ, quæ Navis dicitur, in qua laici consistunt. Constit. monast. S. Petri montis tom. 2. Monum. sacr. antiq. pag. 437 :
Sciendum autem quod in Ecclesia laicorum, quæ navis dicitur, loqui licebit de licentia de utilibus et honestis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ecclesia Libera, id est, sine persona. Ita legitur in Charta Henrici Leodiens. Episc. tom. 3. nov. Gall. Christ. Instr. col. 154. Cum Episcopi Ecclesias Monasteriis concedebant, illas personatui obnoxias, aut ab illo Liberas interdum statuebant. Liberæ erant Ecclesiæ a persona, cum extincto pastoris seu personæ titulo hujusmodi Ecclesiis per Vicarios deserviebatur. Cum vero personatui erant obnoxiæ, Clericus deligebatur qui Ecclesiæ titulo et aliqua proventuum parte gaudebat, reliquo in Monachorum Canonicorumve usus concesso, qui illi Ecclesiæ Vicarium committendum curabant. Personatu autem vacante, rursum Ecclesia ab Episcopo impetrabatur per præstationem quamdam, Altarium redemptionem, vulgo nuncupatam.
P. Carpentier, 1766.
Ecclesia Major, Eadem quæ Matrix, Cathedralis. Charta Conradi episc. Traject. ann. 1088. in Batav. sacr. pag. 135 :
Ut omnes ecclesiæ prædictæ matrici Ecclesiæ sive majori prædictæ, perpetuis temporibus sint subjectæ.
Interdum a Cathedrali distinguitur, ut videre est mox in Ecclesia minor.
Ecclesia Mater, pro Cathedrali in Synodo Romana sub Silvestro PP. cap. 17. in Concilio Islebonensi cap. 29. in Charta Brunonis Tullensis Episcopi, etc. Ecclesia mater et capitalis, in Legibus Henrici I. Regis Angliæ cap. 19. Dicitur etiam Ecclesia Mater, apud Rainardum Abb. Cisterciensem in Institut. cap. 32. respectu Ecclesiæ filiæ, seu quam Ecclesia mater genuit, et quæ ab ea profluxit. Vide Pater Abbas.
Ecclesia Mater, Eadem quæ Baptismalis, in Orig. Murensis Monasterii pag. 34. 35. Mere Eglise de Paroisse, in [] Legibus vernaculis Willelmi Nothi cap. 1. Charta Hugonis Capeti Regis ex Tabulario Fossatensi fol. 13 :
Videlicet Ecclesias duas, quarum una est mater Ecclesia (villæ Mansionum) in honore B. Remigii, et alia capella in honore S. Germani, etc.
Ecclesia Matrix, Cathedralis, apud Gregorium de Verbor. signific. cap. 22. in Concilio Moguntino I. can. 8. Islebonensi can. 9. apud Ordericum Vitalem lib. 5. pag. 548. 551. etc. Agobardus de Privilegio et jure Sacerdotii cap. 12 :
Nos ab Ecclesia non recedimus, nec spernimus Matrices Ecclesias :
sic legendum puto pro nutrices. Codex Canon. Ecclesiæ Africanæ can. 123 :
Εἄν ἐν τοῖς ματριϰίοις, ἢγουν ἐν ταῖς ϰαθέδραις, ἐπίσϰοπος ἀμελὴς γένηται. Matrices cathedræ,
in Conciliis Africanis can. 90. Matrices nude pro Metropolitanis et Cathedralibus apud Ferrandum Diac. in Brev. cap. 11. 17. 38. Innocent. III. PP. in Epist. ad Abbatem Alcobatiensem, Concil. Hisp. tom. 3. pag. 411 :
Nos enim per Matricem Ecclesiam, Cathedralem intelligere volumus, non Romanam.
Vide supra Ecclesiæ baptismales.
Ecclesia Matricularis, Eadem notione, in Chartis Ludovici Pii Imp. et Ratoldi Episcopi Veronensis apud Ughellum in Episc. Veronensib. pag. 603. 604. 1072. et apud Helmodum lib. 1. cap. 90.
Ecclesia Matricialis, in Synodo Ravennensi sub Joanne VIII. cap. 12. Matricalis, in Epist. Alexandri III. PP. apud Baronium ann. 1148.
Ecclesia Matrix, Eadem cum Baptismali, seu Parochiali apud Urbanum I. PP. in Epist. decret. cap. 1. et Lindwodum in Provinciali Cantuariensis Ecclesiæ lib. 3. tit. 13. Alexander III. PP. in Appendice Concilii Lateranensis III. part. 1. cap. 7 :
Nec eos duas Matrices Ecclesias, quarum unam sufficere sibi videbitis, tenere permittatis.
Adde part. 5. cap. 3. Hist. MS. Beccens. Monast. pag. 425 :
Oratorium illud nunquam augmentabitur, nec in Capellam aut Matricem Ecclesiam convertetur.
Charta ann. 1133. tom. 2. Hist. Eccl. Meld. pag. 25 :
Censui et censeo, ut singulæ prædictæ Ecclesiæ sint Matrices Ecclesiæ... et Canonici possideant et procurent Ecclesiam de S. Romano ut Matricem, etc.
Altera ann. 1185. ibid. pag. 73 :
Capellam quoque de Esbeliaco statuimus perpetuis temporibus fore Matricem Ecclesiam ; ita quod de cætero Meldensis Episcopus in ipsa primum instituat Sacerdotem ; Dominus Abbas S. Germani, secundum ; Episcopus, tertium, etc.
Chart. ann. 1165. ap. Gudenum in Cod. Diplom. tom. 1. pag. 251. Alia ann. 1315. ibid. tom. 3. pag. 117 :
Ecclesiam et villam in Husen, quæ Matrici Ecclesiæ in Lychen filialis existit.
P. Carpentier, 1766.
Ecclesia minor, Quæ cathedrali subdita est. Charta ann. 1037. apud Ughell. tom. 1. Ital. sacr. col. 444 :
Per præceptum suæ confirmationis corroboravit omnem terram sui episcopii, tam ad matricem ecclesiam pertinentem infra et extra civitatem suam, quam ad cæteras Ecclesias majores et minores, videlicet plebes et capellas, sive monasteria ad prædictam ecclesiam respicientia.
Ecclesia Obedientialis, quæ alteri Ecclesiæ subdita est. Charta Heliæ Barensis Archiepisc. apud Ughellum tom. 7. Ital. sacr. pag. 865 :
Libertavit Ecclesiam omnium SS. in Cuti, et Obedientiales ejus, quas habet et habitura est.
P. Carpentier, 1766.
Pro Cella seu præpositura a nobiliori[] monasterio dependente, occurrit in Vita B. Bonfil. tom. 7. Sept. pag. 521. col. 1 :
Præterea quædam Obedientialis Ecclesia erat ipsi monasterio in diœcesi Fulginate, ad cujus regimen abbas et fratres de communi consilio transmittendum Bonfilium decreverunt.
Vide infra in Obedientia 1.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ecclesia Parochialis, Cui Parochus seu Curio præest. Passim occurrit.
Ecclesiæ Patriarchales Romæ, Summo Pontifici immediate subjectæ. Vide Baronium ann. 1057. n. 19. 20. 21.
Ecclesia Per se, nulli alteri Ecclesiæ subjecta, id est, quæ proprium Presbyterum habet, ad discrimen Capellarum, quæ sub Parochiis sunt. Hincmarus Remensis Ep. 7. ex Labbeanis :
Dicunt enim quia ex quo memorari ab his, qui in carne sunt, potest, quoniam ipsa Ecclesia per se fuit semper, et nulli alteri Ecclesiæ fuit subjecta.
Infra :
Evidentibus documentis invenerunt, quod ipsa Ecclesia de Follanæbraio nunquam Ecclesiæ in Codiciaco fuerit subjecta, sed Presbyterum semper habuerit.
P. Carpentier, 1766.
Quæ per se stat, ut legitur in Ch. Gileb. comit. Clarim. ann. 1091. ex Chartul. Cluniac. :
Obtinuimus apud Leodicensem episcopum Henricum, ut prædicta ecclesia (S. Symphoriani) per se stet, nulli obnoxia servituti, jus proprium habens baptismi atque sepulcri, nullique aliquem respectum solvens, nisi quatuor tantum denarios episcopo Leodicensi, in cujus parrochia sita est.
P. Carpentier, 1766.
Ecclesia Plebesana, Cui plebanus seu parœcus præest, parœcia. Locum vide in Plebes.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ecclesia Personatui Obnoxia. Vide Ecclesia Libera.
Ecclesia Plebalis, seu Parochialis, in Charta Conradi Episcopi Pataviensis in Chronico Reichesperg. ann. 1156. et ann. 1169. Ecclesia Plebeiana, in Historia fundationis Cœnobii Melicensis in Austria pag. 631. Vide Plebs.
P. Carpentier, 1766.
Ecclesia Plebitanea, Eodem significatu. Vita S. Arnulfi tom. 3. Aug. pag. 246. col. 2 :
Quodam tempore, dum cujusdam vici plebitaneam Ecclesiam esset dedicaturus, etc.
P. Carpentier, 1766.
Ecclesia Præbendalis, Eadem quæ nunc Collegiata dicitur, in qua scilicet Præbendarii seu canonici deserviunt. Charta Galteri ann. 1208. in Chartul. episc. Paris. fol. 74. v° :
Statuimus quod in ipsa ecclesia, pulsatis per horas distincte campanis, certis horis et determinatis, tanquam in Præbendali Ecclesia, horæ canonicæ celebrentur honeste.... Servitium Dei faciant cum reverentia et honore, sicut in magnis Præbendalibus Ecclesiis fieri consuevit.
Vide in Præbenda.
P. Carpentier, 1766.
Ecclesia Prima, Ita appellatur cathedralis Lugdunensis, in Pacto inito inter reg. et archiep. capitulumque Lugdun. ann. 1320. ex Reg. A. Cam. Comput. Paris. fol. 125. r° :
Nous Pierres par la suffrance de Dieu arcevesques, Estienne doyens, et tout le chapitre de l'Eglise premiere de Lyon, etc.
Vide infra Sedes 2.
Ecclesia Principalis, Cathedralis, in Lege Wisigoth. lib. 4. tit. 5. § 6.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ecclesia Principalis, Romana, in Sermone Johannis VIII. PP. ad Synodum Rom. ann. 877. ubi Carolus Calvus renuntiatus est Imperator.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ecclesia Principalis, Major, Baptismalis sive Parochialis, in Capitul. Caroli Calvi tit. 5. ap. Tolosam ann. 844. cap. 7.
P. Carpentier, 1766.
Ecclesia Reconciliata, Jus decimæ [] recuperatum. vel restauratum ; decimam quippe Ecclesiam nuncuparunt, ut videre est infra. Charta ann. circ. 951. apud Ughell. tom. 1. Ital. sacr. col. 722 :
Campis, silvis, appendicibus, montibus, vallibus, parietinis, Ecclesiis reconciliatis et inreconciliatis, pratis, pascuis, etc.
Vide in Reconciliari.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ecclesiæ Regales, Quæ ad Regem ratione Fundationis et jure Patronatus pertinent aut quæ sunt Census Regii. Charta H. Abbatis S. Genovefæ ann. 1228. in Chartul. Sangerman. fol. 195 :
Præterea ratione talliæ quam Abbas et Conventus Fossatensis solent facere in dictis hospitibus, quando Dominus rex suas Regales Ecclesias talliat.
P. Carpentier, 1766.
Ecclesia Secundaria, Quæ secundum obtinet locum. Ita appellantur Ecclesiæ collegiatæ in oppositione ad cathedralem ecclesiam, in Ch. ann. 1345. ex Lib. Sal. A. eccl. S. Thom. Argent. foi. 27.
P. Carpentier, 1766.
Ecclesia Sedalis, Eadem quæ Baptismalis, Parœcia. Charta ann. 819. apud Murator. tom. 1. Antiq. Ital. med. ævi col. 747 :
Ego Petrus gratia Dei episcopus.... Lucanæ civitatis... ordinare videor te Andripertum presbiterum,... in nostra Ecclesia sedalem sancti Donati, sita prope murum hujus Lucanæ civitatis ; in eo vero tenore, ut in tua sit potestate ipsa Dei ecclesia, una cum casis et omnibus rebus ad eam pertinentibus abendum, resedendum, gubernandum, usufructuandum, et officium Dei die nocteque recto moderamine faciendo, et nobis obediendum.
Alia ann. 838. ibid. tom. 2. col. 974 :
Scivi, Jacobum episcopum abentem ecclesia sancti Fridiani, ubi ejus corpus requiescit, .... et ita eum ordinabat, sicut alias Ecclesias sedales, et pertinens erat de isto episcopio sancti Martini... Scibi, Jacobum episcopum habentem ecclesiam sancti Fridiani, ubi in corpu requiescit, et imperantem sicuti in ceteris Ecclesiis sedalibus : et pertinebat episcopatui sancti Martini.
Ubi Ecclesia Sedalis dici videtur, quod peculiari ratione a sede episcopali penderet ; alioquin de Ecclesia cathedrali, ubi sedet episcopus, intelligitur. Vide in Sedes 2.
Ecclesia Senior, Matrix, cathedralis, in Actis Episcopor. Cenoman. pag. 111. 157. 181. tom. 4. Analector. Mabillonii. Charta Palladii, Episcopi Autisiodor. apud eumdem Mabillon. l. 6. de Re Diplomat. pag. 465 :
Reliquas duas partes ad lumen Ecclesiæ Senioris S. Stephani reservatas.
Infra :
Ad basilicam Seniorem S. Stephani.
Paulus Emeritensis Diaconus in libro de Vita et miraculis Emeritensium Patrum :
Tam in thesauro S. Eulaliæ, quam in thesauro Ecclesiæ Senioris, quæ vocatur S. Hierusalem.
Sic et Gregorio Turonensi Ecclesia Senior vocatur, quæ aliis Major, item Cathedralis vel Matrix. Ita Valesius inter Valesiana pag. 86. Chron. Moissiac. ad ann. 813 :
Sepelierunt eum in Aquisgrani palatio, seniore in Ecclesia, quam ipse fabricare jusserat.
Vide in Senior.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ecclesia Subalaris, Gall. Eglise Succursale. Chron. Bonæ-spei pag. 286 :
Ego Jacobus Curatus Ecclesiæ Parochialis de Lestinis in monte.... considerans quod Parochianis meis de Vellereille ubi est ecclesia Subalaris, seu Succursus, propter locorum distantiam, imminebat periculum, etc.
P. Carpentier, 1766.
Ecclesia Villana, Ruralis. Acta Episc. Cenom. apud Mabill. in vett. Analect. ult. edit. pag. 304 :
Ecclesia vero ad instar Villanæ Ecclesiæ redacta, [] uno tantum colitur sacerdote, fame dispersis ubique canonicis.
Ecclesias Facere, Visitare supplicationis causa. Phrasis Italis haud infrequens. Miracula B. Ambrosii Senens. tom. 3. Martii pag. 224 :
Quæ D. Beccha donavit prædictum Pagnum, cum fortiter actu febriret, S. P. Ambrosio promittens cunctas Ecclesias et eidem certas reverentias se facturam.
Ecclesiæ olim in secularium bonis censitæ : quippe eo ævo, quo Abbatiæ in Commendam viris proceribus, cæteræ etiam minores Ecclesiæ viris aliis militaribus, a Regibus identidem concessæ sunt : vel ipsimet in Dominiis suis singuli eas usurparunt Domini, quod supra attigimus in Abbas Miles. Ecclesias laici ita sibi proprias, lege etiam approbante, existimabant, ut episcopales abbatialesve ecclesias pro libito mulieribus quoque ipsis concederent. Charta ann. 1037. ex Bibl. S. Germ. Prat. :
Multum declarat auctoritas et lex Romanorum et Gotorum et Salicorum, ut unusquisque homo de propriis rebus suis dare, aud cedere, aud condonare voluerit, licentiam habeat ad faciendum. Quapropter ego in Dei nomine Poncius dono tibi dilectæ sponsæ meæ, nomine Majoræ, episcopatum Albiense, et civitatem, et monetam, et mercatum et vineas in dominio,... et medietatem de episcopatu de Nemauso, .... et medietatem de abacia sancti Egidii.
Vide supra Abbacomites in Abbas. Ecclesiarum autem nomine fere semper intelliguntur decimæ Ecclesiasticæ, cæteræque obventiones, quæ ex jure Curionibus debentur, quas ii sibi reservabant ; cum Curionibus ipsis ad divinum persolvendum servitium pensiones duntaxat annuas, de quibus convenerat, conferrent. Agobardus lib. de Dispensatione cap. 15 :
Nunc non solum possessiones Ecclesiasticæ, sed ipsæ etiam Ecclesiæ cum possessionibus venundantur.
Concilium Cabilonense II. can. 26 :
Perlatum est ad nos, quod inter hæredes Ecclesiæ in rebus propriis constitutæ, dividantur, etc.
Charta Ludovici VI. Regis Fr. ann. 1122 :
Tradit Monacho donum Ecclesiarum et decimarum ad ipsum locum pertinentium.
Charta Rainaldi Archiep. Remensis ann. 1128. tom. 13. Spicileg. Acheriani pag. 307 :
Sparnacensem Ecclesiam ob remedium animæ suæ... in manu nostra hujusmodi libertate donavit, cum prædictus Comes Theobaldus præfatam Ecclesiam a progenitoribus suis quasi hæreditario jure sibi derelictam teneret, et Abbatiam Ecclesiæ suæ Waleramno Domini Andreæ Dapiferi sui filio dedisset, etc.
Hugo Flaviniac. pag. 133 :
Ad Herbodivillam in Vapra Ecclesiam unam,.... et ad Lidiniacum quartam partem unius Ecclesiæ, et mansum unum, etc.
Vide pag. 167. Joan. Sarisberiensis Epist. 125 :
Inter cætera Miles quandam Ecclesiam, quam 40. annis inconcusse tenuerunt, eis molitur auferre, quam adversus Ecclesiam Domini Laici apud nos perniciosissime vendicant.
Adde Epist. 231. 232. Charta ann. 1082. ex Tabulario S. Andreæ Viennensis :
Ego Emmo et uxor mea Elizabeth... donamus... monasterio supra memorato, et Humberto Abbati et monachis ejus... quartam partem Ecclesiæ matris in honore B. Petri Apostoli sacratæ, cum his appendiciis, videlicet cum quarta parte oblationum altaris, et cum quarta parte cimiterii, et cum quarta parte decimarum, de milio videlicet et panicio, et omni legumine et cannabe, et de omnibus [] bestiis, et de cunctis primitiis, excipiuntur decimæ frumenti, siliginis et avenæ.
Tabular. S. Albini Andegav. :
Radulfus Vice-Comes cum uxore sua Amelina S. Albino et Monachis ejus Ecclesiam de Luchiaco partim quingentis sol. sicut habebat solidam et quietam vendidit, partim pro anima sua... dono dedit scilicet altare cum oblatione tota et sepultura tota, sicut habebat, et terram juxta Ecclesiam, etc.
Acta Episcopor. Cenomanensium in Gervasio cap. 31 :
Similiter et Ecclesiam me vivente dimidiam, et decedente totam, nisi ante placuerit, in territorio Letdunis sitam.
Chartul. Ecclesiæ Auxitanæ cap. 86 :
Concessi Deo et B. Mariæ Ausciensi quartam partem Ecclesiæ de Saisano, tam in decimis, quam in Ecclesiastico, quam hereditario jure possidedebam.
Exstat præclara hujusce abusus testis Charta alia Rainaldi Episcopi Andegavensis, ex qua hæc excerpsimus :
In exordio nascentis Ecclesiæ cum author omnium, id est Deus, Apostolis suis præcepisset, dicens, Euntes in mundum universum prædicate Evangelium omni creaturæ, et illi juxta autoris vocem præcepta complerent, cœpit fides augeri et crescere : ex eo tempore, viri religiosi reliquentes sua eadem autori Deo et cœnobia construentes, et hæreditates suas ibidem derelinquentes, quatenus in locis illis Monachi sive Clerici seu ancillæ Dei Deo deservientes haberent victualia, nonnulli etiam comam capitis abscindentes, Christo domino colla tradentes, atque ita factum est, ut maxima pars hujus seculi in hæreditatem Sanctis Dei sit tradita : sed inardescente invidia sæculi hujus et cupiditate grassante, Reges qui vestigia virorum religiosorum sequi deberent, cœperunt easdem hæreditates vendere, Episcopis Episcopatus, Abbatibus Abbatias, atque ipsi Episcopi seu Abbates a monasteriis abstrahere, cum deberent magis augere quam minuere, et hominibus sæcularibus in hæreditatem dare. Unde usque hodie mos inolevit, ut eas in hæreditate habere videantur. Quapropter ego Rainaldus, Andecavorum Episcopus, Ecclesias, quas quondam in Episcopatu sancti Mauricii habere dinoscor, anno ab Incarnatione Domini mi. fratribus nostris Canonicis, ibidem Deo deservientibus integras restituo, etc.
Arnulfus Lexoviensis Epist. 1. ex iis. quæ habentur in tom. 13. Spicilegii Acheriani :
Cum vero reclamante semper Ecclesia nostra Parochiales Ecclesias et decimationes emptionibus, aut quibusdam illicitis modis de manu laica, sacrilega temeritate, Monachi præsumpserint occupare, sæculari potestate semper defensi sunt, etc.
Historia Abbatiæ Condomensis nuper edita a viro doctissimo Luca Acherio tom. 13. Spicilegii pag. 495 :
Dedit B. Petro Condomensi ejusdem loci habitatoribus tres partes decimationis Ecclesiæ S. Martini de Lira,... hac interposita conditione, ut fratres Condomensis Ecclesiæ easdem tres partes Ecclesiæ a creditoribus... quibus præfatus A. de Lescura eas obligaverat de 400. solidis Morlanensis monetæ, redimendo persolverent.
Pag. 496 :
Concedo B. Petro Condomensi octavam partem Ecclesiæ de Gardera, quam libere possideo, etc.
Et pag. 497. Decimatio Ecclesiæ de Gardera dicitur. Rursum pag. 498 :
Arnaldus de la Serra Miles, divina inspiratione pertractus, a sententia data de illicitis decimarum detentoribus absolvi cupiens, in manu Heliæ Episcopi Aginnensis et R. Abbatis dedit B. Petro Condomensi medietatem Ecclesiæ de la Saira, sive de Maiomont, cum omnibus appendiciis suis.
Adde pag. [] 489. præterea Capitul. Caroli M. l. 5. 44. 99. Addit. 3. Capitul. cap. 25. 51. Concilium Meldense can. 41. 42. Concil. Francoford. ann. 794. can. 54. Concil. Claromontan. can. 6. 7. Ordericum Vital. lib. 5. pag. 582. 587. et Dominicum de Prærogat. Alodior. cap. 12. Guerard. in Prolegom. Chartul. S. Petri Carnot. § 11. Vide Advocatio, Altare, Patronus.
P. Carpentier, 1766.
Charta ann. 1088. ex Chartul. Auxit. :
Nobilis quædam mulier Palumina dedit Ecclesiam de Marcellano in manu Willelmi archiepiscopi, hoc est, honores ecclesiasticos et totam dominationem ecclesiæ.
Hinc
P. Carpentier, 1766.
Ecclesiam Emere nihil turpe iis sonabat ; quippe qui suum redimere et quocumque modo recuperare putabant, et etiamnunc aliqui arbitrantur, licitum. Chartul. Major. monast. pro pago Vindoc. ch. 1 :
Fulbertus... Carnotanus episcopus. Notum fieri volumus... qualiter monachi S. Martini Majoris monasterii nostram adierunt præsentiam humiliter deprecantes ut... Ecclesiam, Navoil nomine,... eis emere emptamque possidere imperpetuum concederemus. Quod ita fecimus... Coemunt ergo eam, et non minimo pretio in posterum sibi vindicant ab Rotberto quodam vassallo et a duobus filiis ejus,... qui eandem Ecclesiam de Walterio filio Hamelini tenent, sub cujus jussu et assensu S. Martini monachis venali conditione de reliquo habendam concedunt.
Chartul. S. Vinc. Cenoman. fol. 164. r. :
Ego avesgaudus abbas monasterii S. Vincentii emi quandam Ecclesiam S. Petri, quæ dicitur Curtis-laboris, de Willelmo vicario Bellismi, ei dans pro ipsa Ecclesia quatuor libras denariorum et societatem Ecclesiæ nostræ, per favorem et voluntatem episcopi Sagiensis, Ivonis nomine, etc.
[]« 2 ecclesia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 227a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ECCLESIA2
2. ECCLESIA, Fastigium thuribuli, quod in modum et ad formam ædis sacræ assurgat. Visitatio Thesaurariæ S. Pauli Lond. ann. 1295 :
Duo turibula argentea, exterius totaliter deaurata, cum opere gravato et levato, cum Ecclesiis et turribus, et 16. campanellis argenteis appensis, et catenis albis argenteis, ponderis 11. mar. 20. den. Item 2. thuribula argentea, exterius totaliter deaurata, cum Ecclesiis, turellis rotundis, et circulis gravatis, etc.
Usurpatur etiam pro Ciborio, quo altare tegitur apud Ademarum Caban. in Abb. S. Mart. Lemov. apud Labbeum tom. 2. Bibl. :
Hic composuit super altare Salvatoris Ecclesiam ex auro et gemmis et argento, quam vocant Muneneram.