« »
 
[]« Miles » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 377b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MILES
MILES, apud Scriptores inferioris ætatis, is potissimum dicitur, qui Militari cingulo accinctus est, quem vulgo Chevalier appellamus. Gloss. Latino-Gall. Sangerm. : Miles, Chevalier. Fulcherius Carnotensis lib. 2. Hist. Hierosol. cap. 31. (ut cæteros omittam)
Milites nostri erant quingenti, exceptis illis qui Militari nomine non censebantur, tamen equitantes.
Sed unde nata hæc appellatio, non omnino constat : tametsi proximum videtur vero, inde apud nostros obtinuisse, quod qui alicui Principi, sive in officiis palatinis, sive in expeditionibus militaribus, militaret, ejus Miles esse diceretur.
Militare quippe, pro, aliquo officio defungi in curia Principis, usurpant Scriptores. Quo sensu πολιτεύεσθαι, dixit Theophanes. Abbo Floriac. in Canon. cap. 51 :
Quisquis militiæ suæ cingulo utitur, dignitatis suæ Miles adscribitur.
S. Augustin. lib. 5. de Civit. Dei cap. 6 :
Ille in officio Comitis Militat.
Idem in Append. serm. de Divers. 3. qui S. Maximo alias tribuitur :
Non enim de his Militantibus Scriptura loquitur, qui armata militia detinentur, sed quisque militiæ suæ cingulo utitur, dignitatis suæ Miles adscribitur.
Idem Epist. 54 :
In quolibet officio Militanti.
Et Epist. 76 :
Militia clericatus.
Ordo Romanus :
Acolyti cum Defensoribus.... dimissis hinc inde partibus, prout Militant, præcedunt Pontificem usque ad Ecclesiam.
Hinc Capitul. lib. 7. § 435 :
In palatio habere Militiam ;
Militiæ fascibus sustolli,
apud Avitum Viennensem Ep. 69. Militiæ tituli, Epist. 83. ubi Sigismundus Burgundiæ Rex ad Imperatorem Anastasium :
Traxit istud a proavis generis mei apud vos decessoresque vestros semper animo Romana devotio, ut illa nobis magis claritas putaretur, quam vestra per Militiæ titulos porrigeret Celsitudo : cunctisque auctoribus meis semper magis ambitum est quod a Principibus sumerent, quam quod a Patribus attulissent. Cumque gentem nostram videamur regere, non aliud nos quam Milites vestros credimus ordinari.
Quo loco intelligit Patricii [] dignitatem sibi ab Imperatore collatam, quemadmodum Consularem Chlodoveo Regi impertierat idem August. Gregor. Turon. lib. 4. Hist. cap. 36. de Mummolo qui Patriciatum obtinuerat a Rege Guntranno :
De cujus Militiæ origine altius quædam repetenda putavi.
Vide Glossar. med. Græcit. voce Στρατεία, col. 1457.
P. Carpentier, 1766.
Militia, Palatii regii officium quodvis. Charta Phil. Pulc. ann. 1301. in Lib. rub. Cam. Comput. Paris. fol. 450. v°. col. 1 :
Notum facimus quod nos dilecto militi nostro Haymerico de Gaya dilecti et fidelis Karoli Valesiæ comitis germani nostri carissimi cambellano, gratiose concessimus ut ipse vadia, quæ ratione Militiæ suæ in domo nostra percipere consuevit, etc.
Militia etiam pro eo quod quis in dignitatibus consecutus est. Gregor. Turon. lib. 8. cap. 39 :
Qui multas altercationes cum relicta illius defuncti (Episcopi) habuisse probatur, eo quod res quæ tempore Badegisili Episcopi Ecclesiæ datæ fuerant, tanquam proprias retinebat, dicens : Militia hæc fuit viri mei.
Lib. 10. cap. 19 :
Multa enim auri argentique in hujus Episcopi regesto pondera sunt reperta ; quæ autem de illa iniquitatis Militia erant, regalibus thesauris sunt inlata.
Charta ann. 1302. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 119 :
In remunerationem licet non congruam prædictorum ac pro sua Militia, etc.
Cels. D. leg. 31. tit. 1. lib. 22 :
Titius in testamento suo Publio Mœnio Militiam suam reliquit : sive pecuniam, quæcumque redigi ex venditione potuerit.
Nisi malis cum Carolo de Aquino in Lex. milit. interpretari de stipendio, vel supellectili militari.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Militare, Laborando lucrari. Audoenus in Vita S. Eligii tom. 5. Spicileg. Acher. pag. 164 :
Confluebantque ad eum (Eligium) undique viri religiosi, advenæ quoque et monachi, et quidquid Militare poterat aut eis in oleemosynam, dabat, aut certe captivorum in pretia distrahebat.
Qui igitur Principi in quolibet officio, seu in qualibet dignitate, palatina, civili, aut militari deserviebat, ei militare dicebatur, ejusque esse miles : qua sane notione hanc vocem capiendam censuerim in vetustioribus Regum Anglo-Saxonum Chartis, quæ subscribuntur a variis proceribus, post Episcopos, Duces, et Comites, cum Militis titulo ; adeo ut liceat conjicere non alios fuisse quam Officiales domus augustæ, qui in aliis Ministri appellantur : quæ quidem Militis appellatio in Chartis eorumdem Regum ab anno 806. et deinceps reperitur, ut observat Seldenus de Titulis honorariis part. 2. cap. 5. § 33. quam ille de proceribus militari cingulo donatis intelligendam putat, quos tamen Ingulfus videtur innuere fuisse Officiales Regios, pag. 860 :
De dono Fregisti quondam Militis domini Kenulfi Regis.
Infra :
De dono Oswii Militis.
Pag. 868 :
Bernodus Miles et vexillarius Regis.
Idem innuere videtur S. Bernardus in Epist. ad Theobaldum Campaniæ Comitem, tom. 1. col. 51 :
Si quis forte Militum seu ministrorum vestrorum res illorum injuste contingere, etc.
Exstant ejusmodi complures Chartæ Anglo-Saxonum Regum quæ a Militis subscribuntur in Monastic. Anglic. tom. 1. pag. 211. 287. tametsi interdum post Ministros subscribant, adeo ut diversi ab iis, ordineque inferiores fuisse videantur, ut in Conventu Westmonaster. ann. 1066. sub Edwardo Confessore inter Concilia Anglicana relato. Vide Philips. Histor. Jur. [] Angl. tom. 2. pag. 11. Sane non alii sunt ab aulicis Ministris, quos alias Kanutus Magnus Danorum Rex ad sui vel famulatum vel comitatum adscivit, quos ad tria millia Militum excrevisse ait Sueno in Legib. Castrens. cap. 20. Saxo vero Grammat. lib. 10. ad sex millia : unde leges quas Rex idem ad continendam militiam istam aulicam constituerat, Leges Castrenses sive Militares, sive Leges Curiæ vocat idem Sueno in Proœmio. Idem cap. 5 :
Priscorum autem Curialium, qui et nunc Militari censentur nomine, hæc vigebat cousuetudo, etc.
Vide Minister, et Thainus.
Posmodum militia ista civilis, ad militarem unice profluxit : ita ut qui alicui in bellis militaret ac mereret, ejus esse Miles diceretur : maxime vero qui beneficii seu feudi alicujus ratione servitio militari obstrictus esset et obnoxius : unde Miles pro vassallo usurpatur passim a Scriptoribus. Luithprand. in Legat. :
Principes isti apprime nobiles, et domini mei sunt Milites.
Idem in Chron. lib. 5. cap. 14 :
Raimundus Aquitanorum Princeps pro minis mille se in Militem dedit, fidemque ei juramento servaturum affirmavit.
Dudo lib. 3. de Morib. Norman. pag. 120 :
Ea fide qua concatenantur Senior et Miles.
Charta ann. 954. apud Hemeræum :
Gerbertus scilicet et Anserus Miles ejus.
Conradus Imp. cap. 1. in Lege Longob. lib. 3. tit. 8. § 4 :
Firmiter statuimus, ut nullus Miles Episcoporum, Abbatum, Abbatissarum, Marchionum, Comitum, vel omnium qui beneficium de nostris publicis bonis aut de Ecclesiarum prædiis nunc tenent aut tenuerint,.... sine certa et convicta culpa suum beneficium perdat, etc.
Ibi non semel. Berthold. ann. 1095 :
Insuper et Philippum Regem Galliarum excommunicavit, eo quod propria uxore dimissa, Militis sui uxorem sibi in conjugium sociavit.
Charta ann. 1225. ex Chartul. Campaniæ in Camera Comput. f. 156 :
Nos requiremus a Militibus Comitatus Burgundiæ quod ipsi faciant homagium dicto Comiti (Campaniæ) salva fidelitate nostra. Et si aliqui Milites seu Barones nollent facere homagium dicto Comiti Campaniæ Theobaldo, nos faceremus quod Barones illi et Milites facerent dicto Theobaldo.... fidelitatem.
Regestum Tholosanum ann. 1248. fol. 72 :
Dom. Guillelmus Unaldus flexis genibus et manibus suis junctis missis inter manus dicti domini Comitis, accepit prædictam terram.... ab ipso Dom. Comite, et recognovit et concessit se esse Militem Dom. Comitis, et ejus ordinii,.... et convenit servire ipsi Dom. Comiti et ejus ordinio, sicuti fidelis Miles tenetur servire dominum suum, tradens sibi osculum in signum fidelitatis.
Occurrit ibidem eadem formula pluries. Chron. Novalicense lib. 5. cap. 8 :
Manibus innexis Miles (perperam Militem) fit Rodulphi.
Gesta Guillelmi Nothi :
Manibus ei sese dedit, cuncta sua ab eo ut Miles a Domino recepit.
Ditmar. lib. 5 :
Boiemiorum Ducem Bolizlaum, qui cognominatur Rufus, ad Militem sibi, aliumque ad amicum familiarem blanditiis ac minis adipiscitur.
Et lib. 6. de eodem :
In die sancto manibus applicatis Miles efficitur, et post sacramenta, Regi ad Ecclesiam ornato incedenti Armiger habetur,
id est, strepam tenuit, quod vassallorum fuisse docuimus ad Cinnamum. Idem Ditmarus lib. 7. de Willelmo Comite Burgundiæ :
Miles est Regis in nomine, et dominus terræ, etc.
Adde Albertum Stadensem ann. 951. Gariellum in Episc. Magalon. pag. 81. etc. Hinc in Militem [] adoptare, id est, vassallum sibi aliquem efficere, dato ei beneficio seu feudo, apud Adam. Brem. cap. 153 :
Cum omnes qui erant in Saxonia, sive in aliis regionibus clari et magnifici viri, adoptaret in Milites, multis dando quod habuit, cæteris pollicendo quod non habuit, inutile nomen vanæ gloriæ mercatus.... est.
Cap. 159 :
Ut conjuratos tantum fratres ab invicem divelleret, Hermannum Comitem adoptavit in Militem.
Cap. 165 :
Ignominiosum quidem, sed necessarium cum tyranno fœdus pepigit, ut qui hostis erat, Miles efficeretur, offerens eis de bonis Ecclesiæ mille mansos et amplius in beneficium.
Vide Adoptare. Ita usurpant Lex Longob. lib. 3. tit. 8. § 4. Conrad. I. 1. Herman. Contract. ann. 846. 866. 1054. Hugo Flaviniac. in Chron. pag. 259. Greg. VII. PP. lib. 1. Ep. 43. lib. 9. Ep. 3. Vita Aldrici Episcopi Cenoman. num. 1. Wolfard. Hasenrietanus apud Gretzer. de Episcop. Eystet. pag. 423. veteres Chartæ in Gallia Christiana tom. 3. pag. 563. apud Beslium pag. 490. Anton. Brandaon. lib. 12. Monarch. Lusitan. cap. 1. etc.
L. Henschel, 1840–1850.
Militare, servitio militari obstrictum esse. Richer. lib. 1. cap. 4 :
Ut dono regum hæc provincia ei (genti Normannorum) conferretur ; ita tamen ut idolatria penitus relicta, christianæ religioni se fideliter manciparet, nec non et regibus Galliarum terra marique fideliter Militaret.
Infra :
Britanniam minorem, quæ est Galliæ contigua atque Militans.
Ut porro apud Romanos, qui militiæ alicujus armatæ, seu palatinæ, dignitatem aliquam consequebantur, cingulo dicebantur donari : quo etiam persæpe ab ipsomet Principe, si altioris, a majoribus vero magistratibus, si inferioris essent ordinis, accingebantur : ita qui Militiam aut ex dignitate, aut ex beneficio seu feudo domino debebat, armis omnibus ab eo instruebatur, quo Militis sui in posterum partes ageret, atque ita adoptabatur in Militem : unde nostri fortean Adouber un Chevalier dixerunt, ex voce adoptare, de qua loquendi formula quædam adnotavimus in voce Adobare. Atque id, ni fallor, profluxit ex eo quod apud barbaros, seu nationes Septentrionales, adolescentes qui primum arma induere gestiebant, ea sibi dari ab alio, sive principe, sive quovis magnate, ac ense accingi curabant, eoque ipso ab iis a quibus arma accipiebant, adoptabantur in filios, ita ut qui arma conferebat, patris, qui accipiebat, filii vicem obtineret : de qua adoptionis specie pluribus egimus in Dissert. 22. ad Joinvillam, diximusque ab ejusmodi honorariis per arma adoptionibus Milites apud nostros creandi profluxisse ritum.
Quemadmodum omnes fere paganorum superstitiones, quas penitus evelli posse haud existimarent, ritu aliquo sacro condierunt, vel sanctificarunt Christiani, quod de cæteris adoptionum speciebus a nobis est observatum ad Joinvillam ; ita eam quæ sola armorum fiebat traditione, ab omni barbarico ritu purgarunt, armorum ipsorum benedictione a Sacerdote in Ecclesia facta, et novo Milite, vigiliis ac jejuniis præviis, in ipsa sacra Liturgia ense accincto : quod maxime apud Anglos obtinuisse refert Ingulfus :
Anglorum erat consuetudo, quod qui Militiæ legitime consecrandus esset, vespera præcedente diem suæ consecrationis, ad Episcopum, vel Abbatem, vel Monachum, vel Sacerdotem aliquem contritus et compunctus [] de omnibus suis peccatis confessionem faceret, et absolutus, orationibus, et devotionibus, et afflictionibus deditus in Ecclesia pernoctaret ; in crastino quoque Missam auditurus, gladium super altare offerret, et post Evangelium Sacerdos benedictum gladium collo Militis cum benedictione imponeret : et communicatus ad eandem Missam sacris Christi mysteriis, denuo Miles legitimus permaneret. Hanc consecrandi Militis consuetudinem Normanni abominantes, non Militem legitimum tenebant, sed socordem Equitem, et Quiritem degenerem deputabant.
Id ipsum de Anglis tradit Robertus Bourronus in Hist. Arthuri, seu Merlini MS. :
Au tans deslors estoit coustume en la Grant Bretagne, que quant on faisoit Chevalier nouvel, on le viestoit tout de blanc samit, et puis le hauberc, et li mettoit-on l'espée en la main, et en tel maniere aloit-on oïr la Messe en tel maniere en quelconques lieu que il fust, et ce quant il l'avoit oïe, il s'en devoit venir, adont li chaignoit cil qui Chevalier le devoit faire.
Priusquam Militiam consequerentur, balnea ingrediebantur, indeque loti prodibant. Jo. Monach. Majoris Monasterii lib. 1. Hist. Gaufredi Ducis Norman. de ejusdem Militia :
Illucescente die altera balneorum usus, uti tirocinii suscipiendi consuetudo expostulat, paratus est.
Hist. Caroli VI. Franc. Regis, de Militia Ludovici II. Regis Siciliæ et Caroli fratris :
In hoc statu cum matrem usque ad S. Dionysium conduxissent, in secretioribus locis nude in præparatis balneis se mundarunt.
Vita Clem. VI. pag. 90. apud Bosquetum :
Quo facto die Pentecostes inchoato, statim aqua lotus (perperam editum manalocus) et Miles factus, talem sibi titulum assumpsit seu usurpavit, Candidatus aqua Spiritus S. Nicolaus Miles, etc. L'Ordene de Chevalerie
MS. :
Mesires Hues, appareillez chou qu'à Chevalier affiert. Se li apparella son chef et sa barbe sans rere, miex qu'ele n'estoit, et si le mist en un baing, et li demanda, Sire, savez-vous que chet bains vous doune encommencement de vous à entendre : Hues, fait-il, non. Sire, fait mesire Hues, ausi nés et ausi mondés li enfes ist de pekiés des fons de Baptesme, devez-vous issir de chest baing de villenie et de mauvese teche, etc.
Le Roman de Garin :
Quant fu bagnié, sus el palés en vint,
Bien fu vestu et de ver et de gris,
Mult fu apers et Chevaliers eslis,
Gros par espaules, et larges par le pis,
Et Ysoré le branc d'acier li cint,
Puis le bessa, mult docement li dist, etc.
Alibi :
Li Rois appelle le Borgoin Auberi,
Fetes Girbert baignier vostre neveu,
Si li donrons et le ver et le gris.
Le bang a fet le Bourgoing Auberi,
En la cuve entre, més il i fu petit, etc.
Scribit Josephus Acosta lib. 7. Hist. Indicæ cap. 27. in Regno Mexicano procerum filios a Sacerdotibus lavari consuevisse, priusquam cingulo militari donentur. Et Polyænus lib. 4. Strateg. auctor est Pæones Principem suum, priusquam diademate cingeretur, in fluvio Aristibo lavisse. Vide Tillium pag. 431.
Atque is balneorum ritus potissimum observatur in Anglia, maxime cum Reges inaugurantur, a quibus novi Milites tum creari solent, quos Knights of the bath, seu Milites de balneis vocant, quod priusquam cingulo donentur, balnea subeant, de quibus Nicol. Uptonus lib. 1. de Milit. offic. cap. 3. Froissart. 4. [] vol. cap. 114. Camden. in Britan. pag. 106. 3. Edit. Thom. Smith. lib. 1. de Rep. Anglor. cap. 17. Andr. Favinus lib. 5. Theatri honoris, Ditmarus in Dissert. hac de re ex professo edita ann. 1729. et alii. Spelmanni Dissertatio de Milite legitur in ejus operibus posthumis tom. 2. pag. 172. Sed totam ejusmodi inaugurandorum in Anglia et alibi Militum ceremoniam, ex veteri Codice Gallico edidit Edward. Bissæus, quam paulo emendatiorem hoc loco inserere haud absurdum videtur, cum id genus antiquitatis non omnino obvium sit.

Cy aprés ensuit l'ordonnance et maniere de creer et faire nouveaulx Chevaliers du baing, au tems de paix, selon la Coustume d'Angleterre.

Quant ung escuier vient en la Cour pour recevoir l'ordre de Chevalrie en temps de paix selon la Coustume d'Angleterre, il sera tres noblement receu par les officiers de la Cour, comme le Seneschal, ou du Chamberlain, si ilz sont presens, et autrement par les mareschaux et huissiers. Et adonc seront ordonnez deux Escuiers d'onneur saiges et bien aprins en courtoisies, et nourritures, et en la maniere du fait de chevalrie : et ilz seront escuiers et gouverneurs de tout ce qui appartient à celluy qui prendra l'ordre desusdit. Et au cas que l'escuier viengne devant disner, il servira le Roi de une escuelle du premier cours seulement. Et puis les dits escuiers gouverneurs admeneront l'escuier qui prendra l'ordre en sa chambre, sans plus estre veu en celle journée. Et au vespre les escuiers gouverneurs envoyeront aprés le barbier, et il apparelleront ung baing, gracieusement appareillé de toile, aussy bien dedans la cuve, que dehors : et que la cuve soit bien couverte de tapiz et manteaulx, pour la froidure de la nuyt. Et adoncques sera l'escuier rez la barbe, et les cheveulx rondé. Et ce fait les escuiers gouverneurs yront au Roy, et diront, Sire, il est vespre, et l'escuier est tout appareillé au baing, quant vous plaira. Et sur ce le Roy commandera à son chamberlan qu'il admene avecque luy en la chambre de l'escuier le plus gentilz et le plus saiges chevaliers qui sont presens, pour lui informer et conseiller et enseigner l'ordre et le fait de chevalrie. Et semblablement que les autres escuiers de l'ostel, avec les menestrelx, voisent pardevant les chevaliers, chantans, dansans, et esbatans, jusques à l'uys de la chambre dudit escuier.

Et quant les escuiers gouverneurs orront la noise des menestrelx, ilz despouilleront l'escuier, et le mettront tout nu dedens le bain. Mais à l'entrée de la chambre les escuiers gouverneurs feront cesser les menestrez, et escuiers aussi, pour le temps. Et ce fait les gentilz saiges Chevaliers entreront en la chambre tout coyement sans noise faire : et adoncques les chevaliers feront reverence l'un à l'autre, qui sera le premier pour conseiller l'escuier au baing l'ordre et le fait. Et quant ilz seront acordés dont yra le premier au baing, et ilec s'agenoillera pardevant la cuve en disant en secret : Sire, à grant honneur soit-il pour vous cest baing, et puis lui monstrera le fait de l'ordre, au mieux qu'il pourra, et puis mettra de l'eau du baing dessues l'espaulle de l'escuier, et prendra congié : et les escuiers gouverneurs garderont les costés du baing. En mesme maniere feront tous les autres Chevaliers l'un aprés l'autre, tant qu'ils ayent tout fait. Et donc partiront les [] chevaliers hors de la chambre pour ung temps. Ce fait les escuiers gouverneurs prendront l'escuier hors du baing, et mettront en son lit tant qu'il soit sechié : et soit ledit lit simple sans courtines. Et quant il sera sechié, il levera hors du lit, et sera addurné, et vest bien chauldement pour le veillier de la nuyt. Et sur tous ses draps il vestira une cotte de drap rousset, avecques unes longues manches, et le chapperon à ladite robe en guise de ung hermite. Et l'escuier ainsi hors du baing, et attorné, le barbier ostera le baing, et tout ce qu'il a entour, aussi bien dedens, comme en dehors, et le prendra pour son fié, ensemble pour le collier, comme ensi si c'est chevalier soit Conte, Baron Baneret, ou Bachelier, selon la custume de la Cour. Et ce fait les escuiers gouverneurs ouveront l'uys de la chambre, et feront les saiges Chevalieurs reentrer pour mener l'escuier à la chapelle. Et quant ilz seront entrez, les escuiers, esbatans et dansans, seront admenés pardevant l'escuier avecques les menestrels faisans leurs melodies jusques à la chapelle. Et quant ilz seront entrez en la chapelle, les espices et le vin seront prestz a donner ausdits Chevalieurs et escuiers : et les escuiers gouverneurs admeneront les Chevalieurs pardevant l'escuier pour prendre congié ; et il les mercira toutes ensemble de leur travail, honneur, et courtoisies qu'ilz lui ont fait ; et en ce point ilz departiront hors de la chappelle. Et sur ce les escuiers gouverneurs fermeront la porte de la chappelle, et n'y demorera force l'escuiers, ses gouverneurs, ses prestres, le chandellier, et le guet. Et en ceste guise demourra l'escuier en la chappelle tant qu'il soit jour, tous jours en oroisons et prieres : requerant le puissant Seigneur, et sa bennoite Mere, que de leur digne grace lui donnent povoir et confort à prendre ceste haute dignité temporelle en l'onneur et louenge de leur, de sainte Eglise, et de l'ordre de Chevilerie. Et quant on verra le point du jour, on querra le prestir pour le confesser de tous ses pechiés, et orra ses matines, et messe, et puis sera accommuschié, s'il veult. Mais depuis l'entrée de la chappelle aura ung cierge ardant devant luy. La messe commencée, ung des gouverneurs tiendra le cierge devant l'escuier jusques à l'Evangille. Et à l'Evangille, le gouverneur baillera le cierge à l'escuier, jusques à la fin de ladite Euvangele l'escuier gouverneur ostera le cierge, et le mettra devant l'escuier jusques à la fin de laditte messe : et à la levacion du Sacrament ung des gouverneurs ostera le chapperon de l'escuier ; et aprés le Sacrament le remittra jusques à l'Evangile In principio. Et au commencement de principio, le gouverneur ostera le chapperon de l'escuier, et le fera ester, et lui donnera le cierge en sa main : maies qu'il y ait ung denier au plus prés de la lumiere fichie. Et quant ce vient, Verbum caro factum est, l'escuier se genoillera, et offra le cierge et le denier : c'est assavoir le cierge en l'onneur de Dieu, et le denier en l'onneur de luy qui le fera chevalier. Ce fait, les escuiers gouverneurs remeneront l'escuier en sa chambre, et le mettront en son lit jusques à haute jour. Et quant il sera en son lit, pendant le temps de son reveillier, il sera amendé, c'est avec ung couverton d'or, appellé sigleton, et ce sera lure du carde. Et quant il semblera temps aux gouverneurs, ils yront au Roy, et lui diront, Sire, quant il vous plaira, nostre maistre reveillera. Et à ce le Roy commandera les saiges Chevaliers, escuiers, et menestrelx[] d'aler à la chambre dudit escuier pour le reveiller, attourner, vestir et admener pardevant lui en sa sale. Mais pardevant leur entrée, et la noise de menestrelz oye, les escuiers gouverneurs ordonneront toutes ses necessaires prests par ordre, à bailler aux chevaliers pour attourner et vestir l'escuier. Et quant les chevaliers seront venus à la chambre de l'escuier, ils entreront ensemble en licence, et diront à l'escuier : Sire, le tres-bon jour vous soit donné, il est temps de vous lever et adrecier ; et avec ce les gouverneurs le prendront par le braz, et le feront drecier. Le plus gentil ou le plus saige chevalieur donnera à l'escuier sa chemise, ung autre lui baillera ses brages, le tiers lui donnera ung pourpoint, ung autre lui vestira avec ung kyrtel de rouge tartarin. Deux autres le leveront hors du lit, et deux autres le chaulseront ; mais soient les chaulses denouz, avecquez semelles de cuir. Et deux autres lasceront ses manches, et ung autre le ceindra de la sancture de cuier blanc, sans aucun harnois de metal. Et ung autre peignera sa teste, et ung autre mettra la coiffe, un autre luy donnera le mantel de soye de kyrtel de rouge tartarin atachiez avec ung laz de soye blanc, avec une paire de gans blans, pendus au bout de las. Mais le chandellier prendra pour son fiés tous les garnemens avec tout l'arroy et necessaries en quoy l'escuier estoit attournez et vestuez le jour qu'il entra en la Court pour prendre l'ordre : ensemble le lit en qui il coucha premierement aprés, le baing, aussi bien avec le singleton, que des autres necessitez. Pour lesquels fiefs ledit chandelier trouvera à ses despens la coiffe, les gans, la ceinture et le las. Et puis ce fait les saiges chevaliers monteront à cheval, et admeneront l'escuier à la sale, et les ministrez tousjours devant, faisans leurs melodies. Mais soit le cheval habillé comme il ensuit. Il aura une selle couverte de cuir noir, les arzons de blanc fust, et esquartez, les estriviers noires, les fers dorez, le poitral de noir cuir avec une croix patée dorée pendant pardevant le piz du cheval, et sans croupiere, le frain de noir à longues cerres à la guise d'Espaigne, et une croix patée au front. Et aussi soit ordonné un jeune jouvencel escuier, gentil, qui chevauchera devant l'escuier. Et il sera dechaperonné, et portera l'espée de l'escuier, avec les esperons pendans sur les eschalles de l'espée, et soit l'espée à blanches eschalles fectes de blanc cuir, et la ceinture de blanc cuir sans harnois, et le jouvencel tendra l'espée par la poignée, et en ce point chevaucheront jusques à la sale du Roy : et seront les gouverneurs prestz à leur mestier, et les saiges chevaliers menans ledit escuier. Et quant il vient, par devant la sale, les mareschaux et huissiers se serons prestz à l'encontre de l'escuier, et lui diront, Descendés ; et lui descendu, le mareschal prendra son cheval pour son fié. Et sur ce les chevaliers admeneront l'escuier en la sale jusques à la haute table, et puis il sera dresciez au commencement de la table seconde jusques à la venuë du Roy, les chevaliers de coste luy, le jouvensel à bout, l'espée estant pardevant luy, par entre lesdits deux gouverneurs. Et quant le Roy sera venu à la sale, et regardera l'escuier prest de prendre le haut ordre de dignité temporelle, il demandera l'espée avecques les esperons. Et le Chamberlain prendra l'espée, et les esperons du jouvencel, et les monstrera au Roy, et sur ce le Roy prendra l'esperon dextre, le baillera au plus noble et plus gentil, et lui dira : Mittez [] cestui au talon de l'escuier. Et celluy sera agenoillié à l'un genoil, et prendra l'escuier par la jambe dextre, et mettra son pié sur son genoil, et fichera l'esperon au talon dextre de l'escuier. Et le seigneur fera croix sur le genoil de l'escuier, et lui baisera. Et ce fait, viendra ung autre seigneur qui fichera l'esperon au talon senestre en mesme maniere. Et doncques le Roy de sa tres-grande courtoisie prendra l'espée, et la ceindra à l'escuier. Et puis l'escuier levera ses bras en hault, les mains entretenans, et les gans entre les pous, et les doits : et le Roy mettra ses bras entour le col de l'escuier, et lievera la main dextre, et frapera sur le col, et dira, Soyés bon chivalier ; et puis le baisera. Et adonques les saiges chivaliers admeneront le nouvel chivalier à la chapelle à tres grande melodie jusques au haut autel. Et ylecques se agenoillera, et mettra sa dextre main dessus l'autel, et fera promisse de soustenir le droit de saincte Eglise toute sa vie. Et adoncques soymesme deceindra l'espée avec grande devotion et prieres à Dieu, à saincte Eglise, et l'offreira en priant Dieu, à tous ses Saincts, qu'il puisse garder l'ordre qu'il a prins jusques à la fin. Et ceo accompliz, il preindra une souppe de vin. Et à l'issue de la Chappelle le maistre Queux du Roy sera prest de oster les esperons, et les prendra pour son fié ; et dira, Je suis venu le maistre Queux du Roy, et prens vos esperons pour mon fié, et si vous faictes chose contre l'ordre de chevalrie, (que Dieu ne vueille) je coupperay voz esperons de dessus voz talons. Et puis les chivaliers le remeneront en la sale. Et il commencera la table des chivaliers. Et seront assiz entour luy les Chevaliers : et il sera servy si comme les autres, mais il ne mangera ne ne bevera à la table, ne ne se mouvra, ne ne regardera, ne deçà ne delà, non plus que une nouvelle mariée. Et ce fait, ung de ces gouverneurs aura ung cuervercher en sa main, qu'il tendra pardevant le visage, quant il sera besoin pour le craisier. Et quant le Roy sera levé hors de sa table, et passé an sa chambre, adoncques le novel Chevalier sera mené à grans foisons de chevaliers et menestrelz devant lui, jusques a sa chambre. Et à l'entrée les Chevaliers et menestrelz prendront congié, et il yra à son disner. Et les Chevaliers departiz, la chambre sera fermée, et le nouvel Chevalier sera despoüillé de ses paremens : et ilz seront donnez aux Roys des Heraulx, se ils y sont presens, ou si non, aux autres Heraulx se ils y sont ; autrement aux menestrez, avecques ung marc d'argent, se il est bacheler : et se il est Baron, le double : et se il est Conte, ou de plus, le double : et le rouset cappe de nuyt sera donné au guet, autrement ung noble. Et adoncq il sera revestu d'une robe de bleu, et les manches de custote en guises d'un prestre, et il aura à l'espaule senestre un laz de blanche soye pendant. Et ce blanc laz il portera sur tous ses habillemens qu'il vestira au long de celle journée, tant qu'il ait gaigné honneur et renom d'armes, et qu'il soit recordé de si hault record comme de Nobles Chevaliers, Escuiers, et Heraulx d'armes, et qu'il soit renommé de ses faiz d'armes, comme devant est dit, ou aucun hault prince, ou tres noble Dame, de pouvoir couper le las de l'espaule du Chevalier, en disant, Sire, nous avons ouy tant de vray renom de vostre honneur que vous avez fait en diverses parties, au tres grant honneur de Chevaliere à voües mesmes, et à celuy qui vous a fait Chivalier, que droit veult que cest laz vous soit [] ostez. Mais aprés disner les Chevaliers d'onneur et gentilz hommes vendront aprés le Chevalier, et le admeneront en la presence du Roy, et les escuiers gouverneurs pardevant luy. Tres-noble et redouté Sire, de tout ce que je puis, vous remercie de touts ces honneurs, courtoisies et bontez que vous me avez, et vous en mercie. Et ce dit, il prendra congié du Roy. Et sur ce les escuiers gouverneurs prendront congié de leur maistre en disant, Sire, ceo nous avons fait par le commandement du Roy, ainsi comme nous fusimes obligiez, à nostre povoir. Mais s'il est ainsi que nous vous ayons despleu par negligence, ou par fait en ce temps, nous vous requerons pardon d'autre part, Sire, comme veray droit est selon les coustomes de Court, et des Royalmes anciens, nous vous demandons robes et fiesz à terme de, comme escuiers du Roy, compaignons aux bacheliers, et aux autres seigneurs.

Supradicta Anglice reddidit Will. Dugdalus in Antiquit. Warwicensib. pag. 531.
Tradit præterea vetus Ceremoniale, novis vestibus tirones a balneo prodeuntes donatos, exutis scilicet prioribus, quæ scutiferorum erant. Joannes Monachus Majoris Monasterii lib. 1 :
Post corporis ablutionem ascendens de balneorum lavacro, bisso retorta ad carnem induitur, cyclade auro texta supervestitur, etc.
Historia Caroli VI. Regis Franc. :
In curru de Parisius exivit cum Ducum, Militum, et Baronum multitudine copiosa, quam etiam duo ejusdem filii, Ludovicus Rex Siciliæ et Carolus, adolescentes egregii, equestres sine medio sequebantur. Nam scutiferorum priscorum ceremonias gradatim ad tyronum ordinem ascendentium servantes, tunica lata talari ex griseto bene fusco uterque indutus erat. Quicquid vero ornamenti eorum equi vel ipsimet deferebant, auro penitus carebat. Et simili quoque panno, quo ambo induti erant, quasdam portiunculas complicatas, ac sellis equorum a tergo alligatas, deferebant, ut armigerorum antiquorum peregre proficiscentium speciem denotarent.
Infra :
Indumentis prædictis exuti, mox vestimentis novæ Militiæ adornantur.
Alia quippe erant vestimenta tyronum, alia Militum, quæ et qualia in hisce occasionibus fuerint, accipe ex Computo Stephani de la Fontaine Argentarii Regis, incipiente a 28. Augusti ann. 1350 :
Pour Monseig. le Duc de Bourgogne, premierement pour le Sacre du Roy une cote hardie d'Escuirie et un chapperon d'un brun marbre fourré d'agneaux noirs. Item de mesme une houce sengle et un chaperon sengle. Item une robe d'Escuierie d'un marbre brun de 4. garnemens, et chaperon fourré d'agneaux blancs. Item pour sa Chevalerie une robe d'un pers de 4. garnemens, et chaperon fourré de menu vair. Item pour sa Chevalerie une robe de 4. garnemens, et chaperon d'un vert fourrée d'un menu vair. Item une cote d'un samit vermeil fourré de menu vair, couvert le menu vair de cendal vermeil. Item un mantel de samit vermeil fourré de menu vair.
In eodem Computo :
Des mises en ce terme pour la Chevalerie du Dauphin et de ceux qui furent Chevaliers en sa compaignie, c'est assavoir le Duc d'Orliens, le Comte d'Anjou, le C. d'Alençon, le Comte d'Estampes, M. Jean d'Artois, le Comte de Dammartin, le Viscomte de Thouraine neveu du Pape, et le Seigneur de l'Escun, etc. Draps d'or et de soye à faire robes pour ladite Chevallerie. Pour 7. pieces de samit vermeil à faire cotes et manteaux, lesquelles cottes furent fourrées de menu [] vair pour le Dauphin, etc. la veille de leur Chevallerie, etc. Pour 23. pieces et demye de drap d'or de plusieurs façons, c'est assavoir 6. nacis d'or 40. escus la piece. 9. racamas et demy d'or 30. escus la piece. 2. autres racamas 25. escus la piece, et 6. mattabas d'or 20. escus la piece, tout à faire cotes et manteaux semblables, comme des samits dessus dits le jour de la Chevallerie desdits Seigneurs, etc. Draps de laine pour lesdits Seigneurs à leur Chevallerie. Pour 44. aunes de sanguine Morée et de bruns marbrez ensuivant ladite couleur, c'est assavoir une sanguine de 38. ll. par. 5. aunes de semblable 32. s. par. l'aune, et 15. aunes d'autre roye 30. sols par. l'aune, tout pour faire cottes hardies fourrez d'agneaux noirs, et houces sengles à chevaucher pour lesdits Seigneurs en estat d'Escuierie, etc. Pour 90. aunes de brun marbre en plusieurs pieces de la grantmoison de Bruxelles, etc. tant pour faire robes aux Seigneurs dessus nommez qui furent Chevaliers, chacune de 4. garnemens fourrez d'agneaux blans pour leur Estat d'Escuierie, excepté le Seigneur de l'Escu, qui n'en ot point, ne desdites cotes hardies. Pour 151. aunes de brunette en plusieurs pieces de la petite moison de Louvain tant pour faire à chascun desdits Seigneurs qui furent Chevaliers, couvertoir et demy fourreure d'Escureux de Calabre à couvrir leur lits pour ledit estat d'Escuierie 20. s. par l'aune, etc. Pour 4. escarlates vermeilles de Bruxelles, etc. 2. yraingnes de la grant moison de Louvain, etc. tout faire semblables couvertoirs fourrez de menu vair aux Seigneurs dessusdits pour leur estat de Chevalerie, et 3. cotes et 3. manteaux pour le Viscomte de Thouraine, le comte de Dammartin, le Seigneur de l'Escu devant nommez pour la veille de leur Chevalerie. Pour 10. draps de 2. couleurs pers azuré et vert encré la grant moison de Bruxelles tout à faire 2. paires de robes chascune de 4. garnemens pour M. le Dauphin, et pour ceux qui furent chevaliers en sa compaingnie, excepté le Seigneur de l'Escu, etc. Pour 24. aunes de 2. royes de Gant de 2. pieces, à faire vineaux pour le Corps et pour commun de Monsieur le Dauphin pour cause de ladite Chevalerie, etc. Pennes et fourreures pour ladite Chevalerie. Pour fourrer une cote hardie d'un drap moret que M. le Dauphin ot à chevaucher en son estat d'Escuierie, une penne d'agneaux noirs et un chapperon fourni de meesmes, 7. liv. pour fourrer audit Seigneur une robe de 4. garnemens pour ledit Estat. 2. pennes d'aingneaux de l'aigue. Chaperon et demy d'aingneaux d'Arragon, et 4. peaux de semblables aingneaux à faire poingnez, etc. Pour fourrer un couvertoir et demy de brunette noire que ledit Seigneur ot pour ledit estat d'Escuierie, 2. forreures de dos de Calabre, etc. Pour fourrer la cote et le mantel de samit vermeil que ledit Seigneur ot la veille de sa Chevallerie pour ladite cote une fourrure de menu vair tenant 166. ventres, pour manches fourrées à plain 40. ventres, et pour le mantel 208. pour fourrer la cote et le mantel de drap d'or ésquels ledit Seigneur fu Chevalier, pour la cote 206. ventres de menu vair et pour le mantel une fourreure d'ermines, etc. Pour faire un couvertoir et demy d'escarlate que ledit Seigneur ot pour son estat de Chevalerie 2. fourreures de menu vair, etc. Pour fourrer deux paire de robes l'une de pers azuré, et l'autre de vert encré chascune de 3. garnemens pour les quatre surcos, 4. fourreures de menu vair tenant chascune [] 200. ventres pour les 2. manches de surcot, etc.
Ibidem :
Chambres pour ladite Chevalerie. Pour onze pieces de cendaux noirs des larges, etc. pour faire trois contrepointes noires pour les 3. chambres d'Escuierie du Dauphin, du Duc d'Orleans et du Comte d'Anjou, etc. Pour 6. pieces de toille tainte à faire l'envers desdites contrepointes, etc. Pour 12. tapis noirs de laine, contenans chascuns 4. aunes et demie, qui sunt sur tout 54. aunes quarrées ; c'est assavoir pour chacune desdites chambres noires 4. tapis, un au chevais, et 3. par terre autour du lit 10. s. par. l'aune. Pour 4. sarges noires de Caen à couvrir le lit du Comte d'Alençon, du Comte d'Estampes, etc. Pour leur estat et chambre d'Escuierie, etc. Pour 78. pieces de cendaux vermeux en graine pour faire six chambres garnies, chacune de grant contrepointe, et de 3. courtines pour Mess. le Dauphin, le Duc d'Orliens, etc. Pour leur estat de Chevalerie, pour 16. pieces de toile peinte à faire l'envers, etc. Pour 3. pieces de samit vermeil, etc. et 3. pieces de cendaux vermeux en graine, etc. Pour faire quarreaux pour lesdites chambres ; c'est assavoir pour chascun 6. quarreaux, desquels les 2. sont grans pour l'Oratoire, les quatre petits pour 36. aunes de toile vermeille à faire contrendroit, etc. Pour les coutils desdits quarreaux, etc. Pour 42. tapis vermeux, etc. pour parer les 6. chambres desdits 6. Seigneurs dessus nommez pour leur estat de Chevalerie ; c'est assavoir pour la chambre de chascun Seigneur un tapis armoiez aux cornez de ses armes, desquels tapis il en i a un chevecier tenant quatre aunes de lonc, et 2. de lé. 4. tapis à mettre entour le lit et sur la couche, tenant chascun cinq aunes de lonc, et 2. de lé. Et les autres deus tenans chascun 4. aunes de lonc, et 2. de lé, pour couvrir les sommiers, etc. Pour 4. pieces de cendeaux noirs de larges, pour faire contrepointe pour ledit Vicomte de Thouraine nepveu du Pape, pour son estat d'Escuierie, etc. Pour faire une chambre garnie de grant contrepointe de 3. courtines pour l'estat de Chevalerie dudit Visconte, etc. Au compte commençant au 1. Juillet
1351 :
Messire Nicolas Braque, (Tresorier de France) Chevalier nouvel, pour fourrer un mantel d'escarlate vermeille pour le jour de sa chevalerie, un mantel de gros vair. Pour fourrer un couvertoir à couvrir le lit dudit Chevalier nouvel le jour de sa Chevalerie, une penne de gris de 18. tires. Ledit Chevalier nouvel pour fourrer 2. paires de robes, l'une d'un vert, et l'autre d'un pers, chascune de trois garnemens, pour le jour de sa Chevalerie.
Vide Seldenum de Titulis honorariis, 2. part. cap. 5. § 34. pag. 774. 2. Edit.
Ita loti novi tyrones, in Ecclesia pernoctabant, orationibus vacabant, et proximo crastino sacræ intererant Liturgiæ, quod ex Ingulfo supra attigimus. Historia Caroli VI. :
Insignes vero adolescentes prædicti habitu eodem quo prius ante Martyres reducuntur, ut ibidem, sicut mos antiquitus inolevit, in orationibus pernoctarent.
Froissart. 4. vol. cap. 63. de Militia 4. Regulorum Hiberniæ :
Et adonc veillerent toute la nuit ces quatre Rois en ladite Eglise, et au lendemain à la messe, et à grant solennité ils furent faits Chevaliers.
Le Roman de Girard de Vienne MS. :
Li Damoisel si erent mult à priser,
Devant le Roi se vont agenouller
Font homaje voiant mult Chevaler,
Et l'Empereres les a fait redrecer.
Ses Chevalers emprist à arenier :
Premierement adoberai Renier,
[]
Et de Girard ferai mon Escuier.
Dient François, bien fait à otroier ;
Chemises et braies aportent à Renier,
Chauces de pailes, solers de Monpeller,
Et dos lui vestent un fret hermine cher,
Et un bliaut, que ot fait entaller,
Un mantel riche, qui valoit maint dener,
Ont affublé au nobile guerrer,
Pour Messe oir l'en mainent au mostier ;
Car c'est coustume à nouvel Chevaler,
Ançois qu'il doie ses garnemens bailer,
Doit oir Messe, et Dame Deu proier,
Que il li doie honor et soi haucer,
Et à droit terre tenir et justiser.
Aprés la Messe en nont mené Rener,
Por adober el grant palais plener ;
Ses garnemens li font appareiller,
Chauces de fer qui moult font à proiser,
El dos li vestent un blanc auberc dobler,
El chef li laçent un vert hiaume vergé,
Li Rois li çaint un riche branc d'acer,
El col le fiert l'Emperere à vis fer,
Puis li a dit, Soyez prodome, Rener.
Merci, Beau Sire, ce dit li frans guerrers,
Si sera-je, se Deux me veut aider.
L'en li ameine un auferan destrer,
Li Bers monte par son senestre estrer,
Al col li pend un escu de quarter,
Et à son poin un roit tranchant espié,
Fait un eslais sur l'auferant corser,
Qui li veist ses esperons brocher,
Et par la cort et gauchir et eslaisser,
Et son espée brandir et pannoier,
Mult le deust aloser et priser.
Forment le loent li prodom Chevaler.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Easdem ceremonias, jocose licet ac facete, perstringit le Roman d'Audigier MS. in Bibl. Coislin. :
Hauberc li ont vestu
  Blanc et legier,
Quinze sols de marcheis
  Costa l'autrier :
En son chief li lacerent
  Heaume d'acier,
Qui trois ans fuz en gaiges
  Por un denier.
Tiars li ceint l'espée
  Qui moult l'ot cher :
Plus mauvais vavassor
  De lui ne quier :
La paumée li done
  Sor le colier,
Que d'un genoil le fait
  Agenoillier.
En la place li traient
  Son bon destrier :
Et ce fu Audigon
  Qu'il ot tant cher,
Audigier i monta
  Pas son lestrier.
In hisce sacris ceremoniis cingulum Militare conferebatur novo Militi ab aliquo Principe aut Magnate, data, ut solemne erat, alapa militari, sacra faciente Episcopo aut Sacerdote, ensemque benedicente : cujus ritus exempla produnt præ cæteris Magnum Chronicon Belgicum ann. 1247. ubi de Militia Willelmi Comitis Hollandiæ Imperatoris electi qui sacra faciente Cardinale, a Rege Bohemiæ gladio accinctus est, impacto in collum tyronis ictu : et Vinchantius in Annalibus Hannoniæ cap. 37. ubi de Militia Guillelmi Hannon. Comitis Ostrevanti, quem a Guillelmo Comite patre cingulo donatum scribit, Episcopo Cameracensi sacra faciente. Vide Alapa militaris.
Interdum Militiæ cingulum ab Episcopis et Abbatibus ipsis conferebatur in ipsa Ecclesia, sacris vestibus indutis. Tabularium S. Martini de Hastings in Anglia laudatum a Seldeno ad Eadmerum :
Terras censuales non donet (Abbas) ad feudum, nec Milites nisi in sacra veste faciat.
Charta Henrici I. Regis Angl. pro Monasterio Radingensi :
Terras censuales non donet (Abbas) ad feudum, nec faciat Milites nisi in sacra veste Christi, in qua parvulos suscipere modeste caveat, etc.
A Lanfranco Dorobernensi Episcopo Militiæ cingulum accepisse eumdem [] Henricum, postmodum Angliæ Regem, Primum cognominatum, tradunt Ordericus lib. 8. pag. 665. Willelmus Malmesb. lib. 4. de Gest. Angl. pag. 120. et Matth. Paris ann. 1088. ut Balduinum Comitem Guinensem a S. Thoma Archiepiscopo Cantuariensi in Capella S. Catharinæ apud Montorum, Lambertus Ardensis pag. 112. et Chronicon Andrense pag. 455. Robertus Bourron in Merlino, ubi de Arthuri Regis Militia :
Par le comun Conseil, et par l'accort des Barons, fit l'Archevesque Artu Chevalier, et cele nuit veilla Artus à la maistre Eglise dusques au lendemain au jour qu'il fut ajourné.
Sed et ipse summus Pontifex Imperatores, Reges, aliosque promiscue Nobiles Milites facit, ut est in Ceremoniali Romano lib. 1. sect. 5. et 7. apud Odoricum Rainaldum ann. 1204. num. 72. Ughellum tom. 1. part. 1. pag. 267. tom. 5. Histor. Francor. pag. 878. etc. Vetitum tamen et interdictum in Concilio Londoniensi ann. 1102. ne Abbates faciant Milites, apud Eadmerum lib. 3. Hist. pag. 68. et Willem. Malmesburiensem, uti jam supra monuimus.
Ensis porro quo accingebatur Miles, altari ab ipsomet imponebatur. Joannes Sarisberiensis lib. 6. Policrat. cap. 10 :
Inolevit consuetudo solennis, ut ea die qua quisque Militari cingulo decoratur, Ecclesiam solenniter adeat, gladioque super altare posito et oblato, quasi celebri professione facta seipsum obsequio altaris devoveat, et gladii, id est, officii sui jugem Deo spondeat famulatum.
Quæ quidem ipsissima verba descripserunt Helinandus Serm. 3. in Festum omnium Sanctorum, Vincentius Belvac. lib. 29. cap. 131. Philippus de Pergamo in Catone moralizato 2. part. Proœmialis cap. 14. et Nicolaus Uptonus lib. 1. de Militari officio cap. 14. Petrus Blesensis Epist. 94 :
Sed et hodie tyrones enses suos recipiunt de altari, ut profiteantur se filios Ecclesiæ, atque ad honorem Sacerdotii, ad tuitionem pauperum, ad vindictam malefactorum, et patriæ liberationem, gladium accepisse.
Quippe gladius quo accingebatur novus Miles, præcipuum fuit semper Militaris ordinis argumentum. Hinc accingi gladio dicuntur qui fiebant Milites. Chronicon Reicherspergense ann. 1165 :
Henricus Rex accinctus est gladio in Pascha.
Et ann. 1192 :
Ibi etiam in eadem solennitate et in præsentia Imperatoris accincti sunt gladio Dux Sueviæ, Dux Bavariæ, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Inde est etiam quod le Roman de Blanchandin MS. canit :
Quar nus ne ceignoit branc d'acier
Adonc s'il n'estoit chevalier.
Neque tamen semper in hisce occasionibus gladius ab ipsis Pontificibus Militi accingebatur ; sed ipsemet interdum Miles de altari acceptum lateri suo aptabat, siquidem majoris dignitatis esset Princeps. Rodericus Toletan. lib. 9. de Reb. Hispan. cap. 10. de Rege Fernando :
Et tertia die ante festum S. Andreæ in Regali Monasterio prope Burgis celebrata Missa a venerabili Mauricio Burgensi Episcopo, et armis Militaribus benedictis, ipse Rex suscepto gladio ab altari, manu propria se accinxit cingulo Militari ; et mater sua Regina nobilis ensis cingulum deaccinxit.
Idem de Alfonso I. Rege Portugalliæ refert Chronicon Gotthorum, seu Lusitanicum, editum ab Antonio Brandaono, sub æra 1163 :
Infans inclytus domnus Alfonsus Comitis Henrici et Reginæ D. Tarasiæ filius, D. Alfonsi [] nepos, habens ætatis annos fere 14. apud sedem Zamorensem ab altario S. Salvatoris ipse sibi manu propria sumpsit militaria arma, et ibidem in altare indutus est, et accinctus militaribus armis, sicut moris est Regibus facere, in die sancto Pentecostes.
Adde Raimundum Montanerium cap. 297. Quæ quidem Regum Hispanicorum morem spectant, qui coronam non ab Episcopis, aut Archiepiscopis, sibi imponi patiebantur, sed ipsimet capitibus suis de altari sumptam aptabant, ut est in Chronico Petri IV. Regis Aragonum lib. 2. cap. 9. apud eumdem Montanerium loco laudato.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Et hæc quidem erat Principum majoris dignitatis prærogativa, ut recte monuit D. Cangius ; cæteri quippe Milites ab alio ense accingebantur : quod mire illustrat MS. :
Costume fu donc à cel tens,
Liquels que fust, folie ou sens,
Que ne ceignoit nus lui espée,
Se il n'avoit la teste armée.
S'espée à son col li pendoit
Tant que ses sires la prenoit
Pour ceindre li et metre au léz,
Puis en faisoit ses volontéz.
Pour ce sont li vallet armé
Et devant la dame amené.
Infra :
A tant Meilor prent s'espée
Si li a bel du col ostée,
Des ranges fermement le ceint
Par les flans et bien li estraint.
Neque iis opponendus Petrus Blesensis supra laudatus, cum indiscriminatim scribit Tyrones enses suos recipere de altari. Id unum quippe vult gladium a Pontificibus de altari acceptum tyronibus accingi.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Solemne sacramentum præstabant tyrones, de quo idem Petrus Blesensis ibid. :
Olim se juramenti vinculo Milites obligabant, quod starent pro Reipublicæ statu, quod in acie non fugerent, et quod vitæ propriæ utilitatem publicam præhaberent.
Creabantur autem Milites variis modis, inquit Nicolaus Uptonus lib. 1. de Militari officio cap. 3 :
Videlicet per balneum, qui modus observatur in Anglia, et aliis regnis ubi regnat pax. Item creantur Milites per aliquem Principem, seu principalem Capitaneum in villarum obsidionibus, castrorum, vel fortalitiorum, et hoc diversis modis. Si forte assaltus fiat, seu faciendus fuerit, tunc creandus in Militem portabit gladium in manibus, de principali Capitaneo obsidionis petens, ut ipsum creet in Militem, qui quidem Princeps seu principalis Capitaneus capiet gladium prædictum de manibus ordinandi, et ipsum percutiet, dictum gladium tenendo ambabus manibus, cum eodem, nominando eum Militem sic percussum. Qui quidem Princeps tenetur alium veteranum Militem eidem assignare, qui sibi calcaria deaurata præparabit, et secum transibit ad assaltum faciendum. Item idem modus observatur in creatione Militum ad mineram, sed veteranus ille, cui novus tiro committitur, vigilabit nocte sequenti cum tirone in minera supradicta. Item creantur Milites in bellis campestribus, ubi idem modus creationis observatur, qui in assaltibus exercetur.
Complura ejusmodi Militum creatorum in occasionibus bellicis exempla suggerunt Fulcherius Carnot. lib. 2. cap. 10. Froissart. 2. vol. cap. 125. 159. 164. 3. vol. cap. 14. 75. 4. vol. cap. 18. Monstrelletus 1. vol. cap. 47. etc. 2. vol. pag. 216. Dorronvillæus,[] etc. Adde Tillium, et Savaronem in Tractatu de Ense Francico pag. 27.
Porro quivis Militari honore donatus, alium Militem facere poterat. A rege tamen postea confirmandum, ut videre est infra in voce Militatio. Charta Nobilitationis ann. 1372. descripta a Camusato in Antiq. Trecensib. :
Ita quod Nicolaus et ipsius liberi et tota posteritas eorundem masculina quandocunque et a quocunque Milite voluerint, Militiæ cingulo valeant decorari.
Monstrelletus 3. vol. sub ann. 1452 :
Quand tous furent approchez de leurs ennemis, le Seigneur de Saveuses fit Chevalier de sa main ledit Comte de Estampes, qui ne l'estoit pas encore, lequel Comte en fit incontinent autres cinquante-deux, etc.
Vide Nicolaum Uptonum lib. 1. de Militari Officio cap. 2. et Auctorem Somnii Viridarii. In Aragonia,
Infantio potest per quemlibet Militem promoveri ad Militiæ dignitatem, alii non nisi per Dominum Regem, vel alium de ejus speciali mandato, exceptis civibus honoratis civitatis Cæsaraugustæ, qui ex privilegio antiquitus dictæ civitati concesso, possunt per quemlibet Militem promoveri ad Militiæ dignitatem.
Ita Observantiæ Regni Aragonum libro 6. titulo de conditione Infantionatus. Unde Michael del Molino in Repertorio Fororum Aragon. pag. 224 :
Miles potest promovere in Militem quemcunque infancionem.
A feminis Militare interdum cingulum indultum Militibus testatur Ordericus Vitalis lib. 11. pag. 825 :
Sicilia quoque Philippi Francorum Regis filia, quæ Tancredi uxor fuit, Gervasium Britonem Dolensis Vicecomitis filium Militem fecit, aliosque plures armigeros Militaribus armis contra paganos instruxit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Quo magis Militiæ dignitas illustraretur, atque ad eam obtinendam promtius excitarentur adolescentium animi, statutis privilegiis atque honoribus gaudebant Milites, qui aliis Militari honore necdum donatis negabantur, licet natalium nobilitate etiam Milites ipsos præcellerent : hinc solis Militibus concessum ut ad Baronum mensam sederent ; cujus moris exemplum insigne refert Continuator Nangii ad ann. 1378. ubi de convivio quo Carolus V. Rex Franc. Carolum IV. Imper. et Romanorum Regem ejus filium excepit :
Et fu l'assiete telle qui s'ensuit : L'Eveque de Paris premier, le Roy, le Roy des Romains, le Duc de Berry, le Duc de Brabant, le Duc de Bourgogne, le Duc de Bar, et pour ce que deux autres Ducs n'étoient pas Chevaliers, ils mangerent à une autre table.
Vide Loisellum in Instit. lib. 1. tit. 1. art. 14. Idem obtinuit in Hispan. et Aragon. Leges Alfonsinæ seu Partit. part. 2. tit. 21. leg. 23 :
Nin otrosi ninguno non debe ir à ofrescer, nin à tomar la paz ante que ellos, nin al comer non debe asentarse con ellos escudero nin otro ninguno si non Cavallero.
Constit. pacis et treugæ Jacobi I. Reg. Aragon. ann. 1234. art. 9 :
Item statuimus quod nullus filius Militis qui non sit Miles, nec ballistarius, sedeat ad mensam Militis, vel Dominæ alicujus, nec calcet caligas rubeas, nisi sit talis qui secum Milites ducat.
In Append. Marcæ Hispan. col. 1430. Observant. regni Aragon. lib. 6. tit. 1. num. 21 :
Item in Aragonia nullus filius Militis, in mensa Militis sedet, donec fuerit factus Miles.
Hæc post D. de Lauriere in Gloss. Jur. Gall. voce Chevalier. Atque solis militibus concessum ut cum Baronibus,[] quorum mensæ assidebant, conversarentur. Quem morem a veteribus Gallis hauserant, qui suos liberos, ut scribit Cæsar de Bello Gall. lib. 6. cap. 16.
nisi quum adoleverint, ut munus militiæ sustinere possint, palam ad se adire non patiantur ; filiumque puerili ætate, in conspectu patris assistere, turpe ducunt.
Hinc militia apud Anglo-Saxones emancipationis nomen potius erat, quam conditionis aut dignitatis, ut apud veteres Germanos secundum Tacitum. Vide Hickes. in Præfat. Thes. Septemtr. pag. xxviij. Proprio sigillo non utebantur, nisi Milites. Vide Sigillum. Videtur præterea hæc fuisse Militum prærogativa, ut qui Militiam nondum consecutus erat, exercitui præesse non posset. MS. ubi de Haroldo :
Là le fist le Duc Chevalier,
Armes et dras li fist baillier
A lui et à ses compagnons,
Puis l'envoya sus les Bretons.
P. Carpentier, 1766.
Milites, armis et vestitu ab aliis distinguebantur, ut colligitur ex Chartul. Belliloc. :
Per omnes curtes seu villas imponimus judices servos in tali convenientia, ut nullus ex illis neque de posteris eorum efficiatur Miles, neque ullus portet excutum neque spadam, neque ulla arma, nisi tantum lanceam et unum esperonem : non habeant vestem scissam ante vel retro, sed tantum clausæ fiant.
Vestibus curtis utebantur, quo ad exercitia militaria expeditiores essent. Lit. remiss. ann. 1394. in Reg. 147. Chartoph. reg. ch. 49 :
Pour ce que Michiel Alart reparoit souventeffois avecques les seigneurs et gentilzhommes du pais demourans à Yvry et ailleurs environ, et estoit vestu court, icellui Mignot par envye ou autrement..... dist audit Michiel par maniere de moquerie, s'il vouloit estre gentilzhomme charpentier ou maçon, et qu'il seroit l'autre année vigneron.
Vide in Arma 1.
P. Carpentier, 1766.
Milites, qui pro aliis sponsores erant, prisionem saltem intra castrum vel urbem tenere cogebatur, cum rei promissæ ab iis, quos fidejusserant, non fuerat factum satis. Charta Gilon. de Flagiaco milit. in Chartul. Guill. abb. S. Germ. Prat. fol. 202. v°. col. 1 :
Me constitui plegium per fidem præstitam corporalem, ita quod si dicti abbas et conventus dampnum vel detrimentum paterentur in aliquo de præmissis, ego post quindecim dies, postquam a dicto abbate fuero requisitus, tenebo prisionem apud castrum Meleduni infra villam, sicut alii Milites tenere debent, nec inde recedam donec de dampnis et de prædictis dictis abbati et conventui illatis erit satisfactum plenarie, vel dominum Milonem de Loco sancto generum meum, vel alium militem ydoneum ad voluntatem dicti abbatis pro me faciam tenere prisionem infra prædictum castrum Meleduni modo supradicto.
Vide Obstagium.
Ad Militiam capessendam nulla fere erat ætas definita : interdum enim præmature dabatur, ut de Æthelstano Anglorum Rege narrat Willelmus Malmesbur. lib. 2. cap. 6. Baldricus Abbas Burguliensis de quodam Milite quindenni mortuo :
.... Ante dies assumpsit Militis arma.
Interdum ubi per ætatem licebat, ut de Willelmo Notho idem Malmesburiensis scribit lib. 3. pag. 95. Sæpe infra ætatem, hoc est, ante annos majoritatis seu annum 21. ut est apud Matth. Paris in Charta Joannis Regis pro libertatibus [] Angliæ pag. 178. ac proinde antequam in bella eundi ac pugnandi ætatem haberent, quæ fuit ann. 21. ut est in Statutis S. Ludovici lib. 1. cap. 71. Scribit Joinvilla noster pag. 98. Principem Antiochenum annos 16. natum Militem factum a S. Ludov. Rege Franciæ. Vide Sigillum.
Gentis ac natalium nobilitas necessaria erat, ut quis Militiam consequeretur, maxime apud nostros. Charta Beatricis Abbatissæ B. Mariæ Suession. ann. 1231 :
Exceptis Clericis, Militibus, gentibus religiosis, et exceptis omnibus, qui Milites esse possunt originis ratione,
id est, Viris nobilibus. Guntherus lib. 2. Ligurini de Longobardorum gente :
Utque suis omnem depellere finibus hostem
Possit, et armorum patriam virtute tueri,
Quoslibet ex humili vulgo, quod Gallia fœdum
Judicat, accingi gladio concedit equestri.
In Regesto 2. Parlam. fol. 46. et 58 :
Comes Nivernensis emendam fecit domino Regi, eo quod fecerat Milites duos filios Philippi de Borbonis : et scriptum fuit Comiti Nivernensi, quod dictos duos factos Milites ad dominum Regem mitteret. Et quia dicti duo filii Philippi de Borbonis non existentes adeo Nobiles ex parte patris, quod Milites fieri deberent, se fecerunt fieri Milites, emendaverunt hoc domino Regi, et solvit eorum quilibet 1000. lib. Turon. et Milites remanserunt, ut postea emenda fuit moderata ad 400. lib.
Ibid. fol. 51. et 52. in Parlamento Pentecost. :
Dictum fuit, quod non obstante usu contrario ex parte Comitis Flandrensis proposito, non poterat, nec debebat facere de villano Militem, sine auctoritate Regis.
Apud Alamannos, ex Imperatorum Constitutionibus, Milites fieri non poterant, qui de genere Militum non nati erant, uti testatur Petrus de Vineis lib. 6. Epist. 17. Ita etiam obtinuisse apud Aragonenses colligitur ex Statuto Jacobi I. Regis Aragon. ann. 1234. quo
nullum fieri ab aliquo Militem, nisi filium Militis
, vetat : et apud Siculos ex Constitutione Rogerii Regis, quæ habetur in Constit. Sicul. lib. 3. tit. 39. § 2. Similia leguntur in Statutis MSS. Caroli I. Regis Siciliæ cap. 188.
Secus tamen observatum in aliquot Galliæ provinciis testatur sequens Charta ex Chartophylacio Regio, scrinio Ordinationes 1. fol. 227 :
Nos, etc. Notum facimus quod usus et consuetudo sunt, et fuerunt longissimis temporibus observatæ, et tanto tempore quod in contrarium memoria non existit, in Senescallia Bellicadri, et in Provincia, quod Burgenses consueverunt a Nobilibus et Baronibus, et etiam ab Archiepiscopis, sine Principis auctoritate et licentia, impune cingulum Militare assumere, et signa Militaria habere, et portare, et gaudere privilegio Militari. Die Mart. post oct. Pentec. anno Dom. 1298.
Sed et in Charta Philippi Regis Fr. ann. 1206. qua 300. servi Ecclesiæ S. Aniani, eodem Rege permittente tanquam ejusdem Abbate, a Canonicis manumittuntur, quidam ex iis se Milites inscribunt. Vide Probationes Historiæ ejusdem Ecclesiæ pag. 109.
P. Carpentier, 1766.
A qua lege nonnunquam discesserunt reges nostri. Charta Phil. V. ann. 1320. in Reg. 58. Chartoph. reg. fol. 60. v°. :
Guarino de Silvanecto de gratia speciali concedimus per præsentes, quod licet ipse nobilis non existat, nec a nobilibus originem traxerit, quandocumque et a quocumque sibi placuerit accingi valeat cingulo militari, ad hoc ex nunc nobilitantes[] eumdem ac si fuisset ab utroque latere a nobilibus procreatus.
Imo interdum servi, qui libertate donabantur, non solum militiam adipisci poterant ; sed, quod mirum videri potest, iisdem concessum legimus, ut ad hanc consequendam non cogerentur ; haud dubie quod milites præstare tenebantur servitia militaria, quibus, nisi sponte illa suscipiant, ipsos exemptos vult Theobaldus rex Navar. et comes Campan. Charta ann. 1267. ex Cod. reg. 8312. 5. fol. 14. v°. :
Avons ottroyé (à Jean de Pampelune, sa femme et ses hoirs) estre frans à toujours... de toute taille et de demande.... en telle maniere que cy dessusdit puissent recevoir l'emprainte et l'auctorité de chevalerie, quant il vourront et il leur plaira ; et que nous, ne nostre hoir puissent efforcier d'être Chevaliers, se leur voulenté n'est.
Vide infra in Nobilitatio.
P. Carpentier, 1766.
Apud Germanos vero, etiam ab ecclesiasticis nemo miles creari poterat, nisi ex militari sanguine procreatus. Hist. Ms. Introduct. archiep. Bremens. ex schedis D. Schœpflin :
Alia solennitas quæ ibidem in introductione archiepiscoporum consuevit fieri, est ista, quod archiepiscopus potest et habet creare Milites ante palatium suum hos, qui ex militari sanguine procreati sunt, et non alios.
A Militari cingulo arcentur etiam
filii Sacerdotum, Diaconorum, et rusticorum
, Lege Friderici I. ann. 1187. apud Conradum Uspergensem.
Prædictis addere placet quod apud omnes fere nationes obtinuit, neminem Militem appellatum, nisi qui Militarem ordinem revera consecutus esset. Molinus in Repertorio :
Infanciones nascuntur apud nos, Milites vero fiunt seu creantur : quia sine creatione actuali, seu promotione ad Militiam, nullus potest esse Miles.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Atque hinc est quod ipsi etiam Principes et Duces hunc præ se titulum non ferebant, nisi post consecutam militarem dignitatem ; qua semel obtenta, eo potissimum titulo gloriabantur. Unde Johannes Dux Britanniæ Miles factus, in Charta ann. 1266. sese Militem inscribit :
Johannes Dux Britanniæ, Miles, etc.
Haud scio tamen an ejusmodi usus obtinuerit ante sæculum 13. quo circiter ineunte Militis nomenclatura Nobilibus præ cæteris adscribi cœpit : adeo ut Miles et Gentil'homo unum idemque sonaret, ut observat Hadr. Valesius in Notit. Gall. pag. 333. ex Charta ann. 1228. quod sibi primum occurrisse monet :
Cum dominus Adam Miles diceret, quod aquam dicti rivi (de Rutello) debet et potest facere currere per terram suam et in fossatis suis, et in terris ac pratis suis : et hac ratione, quia quilibet Gentil'homo, habens libera feoda in Comitatu Campaniæ, potest et debet, quando vult, absque contradictione facere vivaria, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Qui fuerit Militum Siciliæ apparatus, tradit Chron. ejusdem Regni ad ann. 1322. ubi de coronatione Petri II. apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 89 :
Forma Militaris apparatus est cum spalleriis de cindato et manto de cindato. Item ense munito de argento valoris unciarum duarum vel trium ad plus. Item sella freno et calcaribus deauratis precii unciarum duarum ad plus, et cum pari 1. vestimentorum cujuscumque coloris præter quam de scarlato et sine infoderatura vayrorum.
Militum alii erant primi, alii secundi, [] vel tertii ordinis. Bruno de Bello Saxonico pag. 133 :
Similiter pacis oscula dederunt ordinis secundi seu tertii partis utriusque Milites.
Wippo de Vita Conradi Salici pag. 428 :
Quod omnes Episcopi, Duces, et reliqui Principes Milites primi, Milites Gregarii, quin ingenui omnes, si alicujus momenti sunt, Regibus fidem faciant.
Ubi Milites primi, et primi ordinis, sunt Barones ac Bannereti, qui educendi vexilla in præliis jus habebant : alii Milites secundi vel tertii ordinis et Gregarii, sunt ii quos Chevaliers Bacheliers dicimus, et qui
Milites Simplices appellantur, in Constit. Sicul. lib. 1. tit. 9. 10. lib. 2. tit. 3. ubi Baronibus opponuntur. Philippus de Pergamo in Catone moralizato :
Aliqui autem ex nobilibus reperiuntur, qui infimum tenent nobilitatis gradum, ut sunt simplices Milites, etc.
Consuetudines Albigenses :
Si inde convicti, aut confessi fuerint, dabunt singuli 10. libr. si fuerint Barones : si simplices Milites, 100. s.
Ubi Barones generatim pro Banneretis Militibus accipiuntur. Ita simplices Milites dicuntur Bacellarii in Charta anni 1274. tom. 5. Hist. Franc. pag. 553 :
A quolibet simplici Milite 10. sol. etc. Milites minores,
Matthæo Paris ann. 1215. Milites mediæ nobilitatis, in Gestis Willelmi Nothi pag. 207. quia medii sunt inter Barones et scutiferos. At
Miles Simplex, apud Aragonenses et Hispanos fere cæteros, dicebatur, inquit Vitalis Oscensis Episcopus,
qui sui scuti, sive unius scuti vulgariter appellatur, vassallus alicujus præter Regem, vel Regis filium, vel Comitem ex Regis genere descendentem, vel prælatum Ecclesiæ : vel qui ab alio quam a dictis personis Militari cingulo fuerit redimitus.
Eximinus Petri Salanova Justitia Aragonum libro de Observantiis :
Infancionum alii sunt Rici homines, et non Milites ; alii Rici homines, et Milites ; alii Mesnadarii Milites ; alii non Milites ; alii sunt Milites simplices ; alii filii Militum tantum, etc.
Lucas Tudensis æra 961 :
Hunc simplicem Militem Castellani nobiles super se judicem erexerunt.
Rodericus Toletanus lib. 8. de Reb. Hisp. cap. 2 :
Convenerunt et simplices Milites, nec non et de pedestri ordine plurima multitudo.
Ita cap. 3.
Miles Unius Scuti igitur idem qui Miles simplex, cui scilicet in expeditiones bellicas eunti non alius Miles vassallus aderat. Charta MS. Petri II. Regis Aragonum ann. 1283. pro libertatibus Catalaniæ :
Item quod in omnibus causis feudalibus, quas nos cum Baronibus vel Militibus Cataloniæ habere contigerit, faciamus per Pares Curiæ judicari, Barones scilicet per Barones, et Milites unius scuti per Milites unius scuti, et quod dicti Pares possint Accessores sibi eligere non suspectos.
Joannes Abbas Laudunensis in Speculo Historico MS. quod desinit in ann. 1380. lib. 10. de Prælio Curtracensi :
Et tant d'autres, que sans les Princes i eust mors 60. Chevaliers bannerets, et onze cens Chevaliers d'un Escu.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Miles Minor, Idem qui Miles simplex. Litteræ ann. 1269. in Tabular. S. Albini Andegav. :
Fulco de Torallo minor Miles, etc.
Vide supra.
Milites Parvi, id est, inferioris ordinis, et qui servitium Militare integrum non præstabant. Scacarium Anglicanum, apud Seldenum lib. de Titulis honorar. part. 2. cap. 5. § 17 :
Isti sunt Milites de Baronia Drogonis juvenis de Monteacuto, de parvis Militibus Comitis Moreton, quorum 3. Milites non faciunt, [] nisi quantum 2. debent facere de cæteris Baronibus Angliæ.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Milites Abbates, Iidem qui Advocati. Vide Abbas. Eodem nomine nuncupatos monasteriorum Campiones, nescio quo vade, tradit de la Colombiere in Theatro honoris pag. 37.
P. Carpentier, 1766.
Miles Abbatis. Qui ex ejusdem familia est et stipendiis honoratus. Lit. remiss. ann. 1404. in Reg. 159. Chartoph. reg. ch. 76 :
Guy de Honcourt chevalier de l'abbé de Cherquamp, etc.
P. Carpentier, 1766.
Miles Armatæ Militiæ, Qui militiam armatam profitetur, ad discrimen Militum legalium. Arest. ann. 1347. 19. Jan. in vol. 2. arestor. parlam. Paris. :
Proponebat insuper prædictus consanguineus noster, quod erat Miles armatæ militiæ, etc.
Lit. offic. Corb. ann. 1394. in Reg. 151. Chartoph. reg. ch. 104 :
Dominus Mathæus de Sechelles Miles armatæ militiæ et dominus temporalis villæ de Sechelles, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Miles Armatus qui censebatur discimus ex Charta ann. 1235. in Archivis S. Victoris Massil. :
Militem armatum intelligimus armatum loriga et caligis ferreis et cum equo armato : Militem sine equo armato intelligimus armatum auspergoto et propuncto et scuto. Peditem armatum intelligimus armatum scuto et propuncto, seu aspergoto et cofa seu capello ferreo et cargan, vel sine cargan vel scutum inter duos pedites.
Miles in Armis, qui militiam armatam profitetur, ad discrimen Militum literatorum, de quibus mox. Magnum Chronicon Belgicum ann. 1323 :
Joannes Mandeuïl Doctor in Medecina, et Miles in armis, natione Anglicus, qui mirabilem peregrinationem quasi totius mundi perfecit, et eam tribus linguis explicavit.
Charta Armorico-britannica ann. 1419 :
Disoit que Chevalier d'armes mariant sa fille avec Chevalier d'armes, faire le pouvoit par le don d'un chapeau de fleurs.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Miles Caligatus, in Adversar. Turnebi lib. 24. cap. 31. a caliga militari utique sic vocatus : sed eo nomine censetur qui promotionem nullam in exercitu habet.
P. Carpentier, 1766.
Miles Caminatæ, Gall. Chevalier de cheminée. Vide supra in Caminata 1.
P. Carpentier, 1766.
Miles Casatus, Qui casam seu feudum, quod Casamentum vocabant, possidebat. Libert. Mailliaci ann. 1229. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 716. art. 17 :
Quod si aliquis Militum casatorum Mailliaci aliquem hominem.... pro servo suo calumpniaverit, etc.
Vide supra Casamentum 1.
Milites Christi sese inscribebant Templarii, quod potissimum docemur ex sigillo Chartæ Gerberti Herac, Citramarinorum Templariorum Procuratoris ann. 1190. appenso, apud Perardum in Burgundicis pag. 263. in quo inscriptum, Sigillum Militum Christi. Vide Monasticum Anglic. tom. 2. pag. 997.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Milites Comitatus, Qui et Milites Parlamenti, dicuntur apud Anglos duo Milites seu Nobiles viri qui ab unoquoque Comitatu ex litteris regiis electi, in rebus quæ ad utilitatem regni spectant, consuluntur. Breve de Sum. ad Parl. apud Th. Blount in Nomolex. Anglic. :
Quod Milites Comitatus pro Parliamento extunc eligendi sunt Milites notabiles de eisdem Comitatibus pro quibus sic eligentur, seu aliter notabiles armigeri, homines generosi de nativitate de eisdem Comitatibus, qui sint habiles existere Milites, et quod nullus homo sit talis Miles, qui in gradu valetti et inferiori existit, prout in statuto continetur.
[]
P. Carpentier, 1766.
Milites de Conredo, Joan. Villaneo, Cavalieri di Corredo, id est, Bene apparati. Vide in Conredium. Electio Amalr. primog. Aymer. vicecom. et dom. Narb. in capitan. Tusciæ ann. 1290 :
Triginta Milites de conredo, nobiles et strenui cum calcaribus deauratis, in numero quorum Militum de conredo intelligatur et esse debeat et possit Bromundus de Andusia marescalcus capitanei infrascripti, nonobstante quod non sit miles cum calcaribus deauratis... Quilibet dictorum triginta Militum de Conredo pro dicto soldo et stipendiis habeat et habere debeat sufficientem equum de armis et unum roncinum. Milites de coredo,
in Charta ann. 1291. ex Chartoph. reg. Montispessul.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Miles pro Corpore, Corporis Regis stipator, nostris Garde du Corps. Litteræ Eduardi IV. Reg. Angl. ann. 1474. apud Rymer. tom. 11. pag. 834 :
Thomæ Mountgomery Militis pro Corpore nostrique Dapiscidæ, etc.
P. Carpentier, 1766.
Miles de Cuspide. Charta ann. 1233. in Chartul. Pontiniac. pag. 196 :
Willelmus, dictus Herodes, Miles de Cuspide recognovit se vendidisse, etc.
Nomen est fortean loci alicujus, qui Cuspis, Gall. La Pointe, dicebatur : nisi sit Miles lancearius. Vide in Lancea.
P. Carpentier, 1766.
Milites Draconis, Ordo militaris apud Hungaros. Vide Draco 3.
Milites Ecclesiastici, ita appellati aliquot Præbendarii in Ecclesiis Cathedralibus Galliæ, maxime in Viennensi, ubi duo sunt, Militum nomenclatura, ut auctor est Joannes le Lievre in Antiquit. Viennensib. cap. 54. et Lugdunensi, ubi decem : de postremis, ita Charta Philippi Regis Franciæ mens. Sept. ann. 1307. pro Ecclesia Lugdunensi :
Ab antiquo septem sunt Milites in Ecclesia Lugdunensi, pro juribus Ecclesiæ defendendis et negotiis ejusdem Ecclesiæ felicius promovendis ; nos vero volentes inibi cultum augmentare divinum, et defensioni jurium Ecclesiæ utilius in posterum providere, pro salute animæ nostræ ac carissimæ consortis nostræ Johannæ quondam Franciæ Reginæ progenitorum ac successorum nostrorum, tres novas perpetuas et liberas ibidem fundamus Militias, et quamlibet earundem in redditu centum librarum parvorum Turonensium valore dotamus, percipiendarum annis singulis in festo B. Andreæ Apostoli de prædictis emolumentis et redditibus, quæ et quos debemus in civitate, terra, et Baronia Lugdunensis Ecclesiæ percipere, juxta tenorem præsentium literarum : et ultra prædicta nostri tres Milites recipient jure suo in dicta Lugdunensi Ecclesia tantum in omnibus et per omnia, quantum quilibet antiquorum Militum ratione Militiæ suæ consuevit percipere et habere : quorum præsentationem et nominationem faciendam Decano et Capitulo dictæ Ecclesiæ nobis et successoribus nostris Francorum Regibus perpetuo retinemus. Ad quas Militias nos et successores nostri Francorum Reges nominabimus Clericos homines, providos, literarum scientia insignitos, habiles, secundum ipsius Ecclesiæ consuetudines et statuta, quos sic nominatos et præsentatos a nobis decanus et Capitulum statim recipere, sine exceptione aliqua, tenebuntur, et jurabunt ut cæteri conditionis suæ, quarum Militiarum habilem esse volumus quemlibet præsentandum a nobis, quamvis aliam dignitatem, personatum, officium, vel administrationem aut pluralitatem beneficiorum, quotquot et qualiacumque obtinere noscatur : quos tres Milites et familiares nostros[] esse volumus Clericos, et de nostro ac Regum Francorum consilio, postquam per nos nominati et præsentati fuerint, perpetuo retinemus.
Milites Feudati, apud Simeon. Dunelm. ann. 1086. qui feuda Militaria possident, de quibus in voce Feudum.
Milites Feudales, in Tabulario Uzerchensi apud Justellum in Hist. Turenensi pag. 33. sunt Vassalli feudales.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Miles Ordinis Gartarii, Chevalier de la Jarretiere, in Charta Henrici Regis Angl. ann. 1492. apud Gotofredum in notis ad Carolum VIII. pag. 631. Ordo Militaris institutus ab Edwardo III. Reg. Angl. ann. 1350.
Milites Gaudentes. Vide Fratres Gaudentes.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Miles Generalis Franciæ appellatur in Charta ann. 1514. apud Rymer. tom. 13. pag. 437. Thomas Bohier : quod ne alicui negotium facessat, monemus has voces interdistinguendas esse, ita ut sic legatur, Miles, Generalis Franciæ : qua postrema nomenclatura donabantur Præfecti ærarii ; cujus dignitatis officium aliquando obtinuit prædictus Th. Bohier. Ita perinde legendum in Actis de dissolut. matrimonii Ludovici XII. et Johannæ Franciæ, ex Cod. MS. DD. Daguesseau Cancellarii fol. 149. ubi Michael Gaillard Miles generalis Franciæ dicitur, quod navibus Franciæ, quæ Galeaces vocabantur, præfectus fuerit.
Milites Gladii,
qui forma quadam Templariorum omnibus renuntiantes, Christi Militiæ se dedentes, professionis suæ signum in forma gladii, quo pro Deo certabant, in suis vestibus præferebant.
Ita Arnoldus Lubec. lib. 7. cap. 9. Vide Andream Faxinum, etc.
Miles Gueti. Ita Vigilum Præfectum vocant nostri, quod nemo hacce fungi dignitate posset, qui non esset Miles, seu cingulo accinctus Militari. Arestum Parlamenti 13. Jan. 1457 :
Quibus consideratis et signanter quod nostra intentio non fuerat, nec adhuc est, quod dictus Joannes de Herlay, nec quisquis alius habeat, vel detineat prædictum officium, nisi fuerit Miles, vel per nos in hoc dispensatus, etc.
In Regesto Cameræ Computor. Paris. :
Henricus de Villablanca scutifer scutiferiæ Regis commissus et stabilitus ad officium Militis Excubiarum seu Guetti villæ Parisiensis, nonobstante quod dictus Henricus non sit Miles, prout est consuetum, per litt. Dom. Constabularii, dat. Par. 13. April. 1436. et postea retentus Miles Excubiarum seu Guetti Paris. per litt. Reg. datas apud Lochas 2. Sept. 1436. Officium Militis Gueti,
in Charta Joannis Regis Fr. ann. 1354. apud Doubletum pag. 987. in Computo Joan. Avunculi Præpositi Parisiensis, occurrit Robertus de Brisoliis Miles Custos Gueti. Quo spectant ista ex formula Præfecti Vigilum urbis Romæ, apud Senatorem lib. 7. Epist. 7 :
Custos Romanæ civitatis diceris, quando eam ab intestino hoste defendis.
Milites Honorarii, nostris Chevaliers d'honneur, qua dignitate donatur Galvanus Dominus de Bailleul, in Computo Joannis Luissier pro auxiliis ad liberationem Regis Joannis impositis ann. 1367. Vide Hemricurtium de Bellis Leodiensib. cap. 41. et Wlsonem de la Colombiere, tom. 1. Theatri honoris pag. 68. 69. Hodie apud nostros hoc nomine indigitantur potissimum qui Reginis adsunt, manumque præbent ad eas dedu [] cendas, vulgo Chevaliers d'honneur de la Reine.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Milites de Honore, Qui beneficia seu feoda militaria quæ honorum appellatione donabantur, a Rege tenebant. Liber Niger Scaccarii pag. 64 :
Dominus noster Rex Henricus quondam contencione, quæ surrexit inter Milites de Honore de Arundel, de exercitu quodam de Walliis elegit quatuor Milites de Honore de melioribus et legalioribus et antiquioribus... et fecit eos recognoscere servitium Militum de Honore.
P. Carpentier, 1766.
Milites Jesu Christi. Chron. Leob. ad ann. 1316. apud Pez. tom. 1. Script. rer. Austr. col. 917 :
Novum ordinem fundavit (Joannes PP. XXII.) militantem contra paganos, quem appellavit Milites Jesu Christi.
Miles Justitiæ, Germanis Gerichtsherr. Joannes de Janua :
Miles Justitiæ, potest esse una dictio composita : et tunc pertinet ad quoddam officium reddendi justitiam.
Miles Laicus, in Charta Roberti Ducis Burgundiæ ann. 1297. Occurrit
Richarz de Montmorot Chevaliers lay, en arrieres Bailly de Dijon
, apud Perard. in Burgundicis pag. 343. Philippus Mouskes in Hist. Fr. MS. de Philippo Sabaudo Electo Valentinensi, Milite facto in Placentina obsidione :
La fu-il Cevaliers non Clers,
A s'armes tos seurs et fers,
En aus refiert, et crie Valence,
Del branc lor carge grief penence.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Milites Legales. Vide Miles Literatus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Milites Limitanei, dicti, ut auctor est Carolus de Aquino in Lex. milit. qui in ripa per cuneos et auxilia constituti in præsidiis, limitem tuebantur. Horum mentio sæpius occurrit in Jure civili et præsertim leg. fin. de fundis limitrophis :
Agros limitaneos universos cum paludibus, omnique jure, quos ex prisca dispositione Limitanei Milites ab omni munere vacuos ipsi curare pro suo compendio atque ætate consueverunt, etc.
Miles Literatus. Matth. Paris. ann. 1251 :
Henricus de Bathonia Miles literatus, legum terræ peritissimus, Dn. Regis Justitiarius et Consiliarius specialis.
Et ann. 1252 :
Quidam Miles literatus Robertus de la Ho, cui Rex commiserat tutelam Judæorum, et sigilli sui, quod ad Scaccarium eorundem pertinet, etc. Milites
autem isti literati, ii sunt, quos nostri Chevaliers en Loix vocabant, id est, qui cum gente nobiles essent, Legum studiis operam impenderant, ut in supremis Regum foris jus dicerent : quosque inde Dominos legum appellatos, auctor est Duchesnius in Hist. Gandensi lib. 9. cap. 3. ad quorum discrimen Milites alii Chevaliers en Armes interdum sese indigitabant, ut ibid. observat lib. 10. cap. 3. de quibus supra egimus. Charta ann. 1302. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 119 :
Carissimus et fidelis noster D. Guillelmus de Plasiano Miles ac Legum Doctor.
Alia ann. 1322. in Maceriis Insulæ Barbaræ tom. 1. pag. 202 :
Concesserunt plenam, generalem et liberam potestatem ac mandatum speciale venerabilibus viris et discretis D. Stephano sapientium Doctori Decretorum et Militi in Ecclesia Lugdunensi, etc.
In Regesto Cancellariæ ab ann. 1337. ad ann. 1340.
Monsieur Bertrand de la Cassanh, Sire en Loix
dicitur, qui in Charta Latina Legum Doctor. Froissart. I. vol. cap. 179 :
Et si convint qu'il pardonnast [] illec la mort de ses trois Chevaliers, le deux d'Armes, et le tiers de Loix,... et le Chevaliers de Loix estoit Monseigneur Simon de Bucy.
Idem 4. vol. cap. 34 :
Or estoit avenu qu'un vaillant home et de grand'prudence, Chevalier en Loix et en Armes, Bailly de Blois, lequel se nommoit Messire Renaut de Sens, etc.
Occurrunt iidem Milites Legum apud Monstrelletum 1. vol. pag. 105. 143. de quibus agunt etiam Argentreus in tract. de Nobilibus, quæst. 14. et Chenutius lib. de Offic. tit. 5. cap. 2. tit. 40. cap. 39. Chartam ann. 1456. apud Perardum in Burgundicis subscribit
Jean de Luirieux Docteur en Loix, Chevalier
. Apud Petrum IV. Regem Arag. in Chron. lib. 3. cap. 12. occurrit
Misser Rodrigo Dies, qui era Doctore Cavaller
. Scribit præterea Bartholus ad leg. 1. Cod. de Professorib. qui in urbe CP. :
Doctorem actualiter Regentem in Jure Civili per decennium, effici Militem ipso facto.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Nullum vero in hanc rem antiquius nobis occurrit monumentum quam Charta Leodegarii Episcopi Aptens. exarata ann. 1113. in Chartular. Aptensi fol. 13 :
Et hoc sit sub sacramento duorum Militum Legalium. Chevaliers de Lectures
eos vocat MS. :
Ou s'il veut pour la foy defendre
Quelque Chevalier emprendre
Ou soit d'Armes, ou de Lectures.
Qui quidem titulus quemadmodum et in re militari, iis tantum concessus videtur qui doctrinæ suæ atque industriæ in litteris, legibus et conciliis specimen ediderant. Hinc est, ut observat eruditus Auctor Hist. Dalphin. tom. 2. pag. 120. quod ii qui Dalphino a Consiliis erant, natalium licet nobilitate insignes, eo tamen nomine non donabantur, nisi prius per aliquot annos officiis suis diligenter functi fuissent. Milites interdum etiam nude nuncupabantur. Chron. S. Michaelis Virdun. apud D. Calmet. tom. 2. Hist. Lotharing. col. 47 :
Habebat quemdam Militem secum peritissimum loquacem, qui Albertus de Othonis villa dicebatur, qui aliquando dom. de Salmis Consiliarius exstiterat.
Hinc
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Miles dictus in Italia Potestatis primus Assessor. Statuta Astens. f. 5. v° :
Potestas vero Militem suum, vel alium Assessorem... cum ipsis officialibus mittere teneatur, etc.
P. Carpentier, 1766.
Miles Utriusque Militiæ, Qui armatam nempe profitetur simul et literatam seu legalem. Ita inscribitur nobilis vir dominus Anselmus de Salinis, in Charta ann. 1371. in Obituar. eccl. Lingon. ex Cod. reg. 5191. fol. 261. r.
P. Carpentier, 1766.
Miles Merceriorum. Vide Mercerius.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Miles Monachus, Idem qui Advocatus, qui et Abbas Miles dicebatur. Vide Abbas. Sententia arbitralis ann. 1243. in Tabul. S. Vulmari diœc. Bonon. :
Universis præsentes litteras inspecturis W. dictus Monachus Miles et dom. de Courset, Ysaac Miles et dom. de Wire, etc.
Miles per Naturam, genere Militari ortus, vir nobilis. Fori Leirenæ in Lusitania editi a Brandaono tom. 3. Monarch. Lusitan. :
Miles de Lereina stet pro meliore Milite de tota terra Regis in Judicio, et peon pro meliore peone.
Ibidem :
Si Miles per Naturam perdiderit ibi equum suum, et recuperare non potuerit, semper stet in foro Militis. Alius vero Miles qui non fuerit per Naturam, si perdiderit, stet in foro Militis per duos [] annos : deinde si non habuerit, det rationem.
P. Carpentier, 1766.
Milites Ordinis Fidei Jesu Christi. Vide Ordo fidei in Ordo 6.
P. Carpentier, 1766.
Milites Ordinis S. Jacobi. Charta Phil. Aug. ann. 1113. ex Cod. reg. 8448. 2. 2. fol. 85. v°. :
Donamus in elemosinam fratribus ordinis Militiæ S. Jacobi quicquid habemus apud Villam-novam de warenna sub colle Montisfalconis.
Alia ann. 1214. in Chartul. Campan. fol. 117. r°. :
Ferrandus Petri provisor ordinis Militiæ S. Jacobi citra portus Hispaniæ, etc.
Milites Pacis et Fidei. Vide Innocentium Cironum in Notis ad Decret. Honorii III. PP. pag. 50.
P. Carpentier, 1766.
Milites Parliamenti, apud Anglos appellantur, qui ab unoquoque comitatu electi parlamento intersunt. Chron. Angl. Th. Otterbourne edit. Hearn. pag. 192 :
Seorsum vero pro Militibus parliamenti ; qui non fuerunt electi per comitatem (l. comitatum) ut mos exigit, sed per regiam voluntatem.
Vide Milites Comitatus.
P. Carpentier, 1766.
Miles Pelitus, Quod ex genere Gothorum oriundus esset, cognominatur Bernardus de Andusia, in Charta ann. 1020. inter Probat. tom. 2. Hist. Occit. col. 173. Vide Pelliti.
Miles Plebeius, in Chronico Gotthico Lusitanico æra 1200 :
Pridie Kl. Decemb. in nocte S. Andreæ Apostoli, civitas Paça, id est Begia, ab hominibus Regis Portugalliæ Dom. Alfonsi videlicet Fernando Gonsalvi, et quibusdam aliis plebeis Militibus nocte invaditur, et viriliter capitur.
Ubi Milites plebei videntur appellari quivis Equites, qui opponebantur peditibus. Fori Leirenæ :
Quidquid homo de Leirena in terra Saracenorum lucratus fuerit, det quintam partem Regi, præter equos, quos debet accipere Alcaida de Leirena, et facere inde novos Milites, et dare his, qui perdiderint suos.
Infra :
Peon si habuerit equum, stet Miles, si vult.
Rursum :
De pugna quæ fuerit in fiada, si Miles fuerit victus, det 10. solidos : si peon, quinque.
Hos Cavalleros villanos vocant Fori Alcaçonenses æræ 1267.
Miles de Quatuor Familiis, Gallis, Gentilhomme de nom et d'Armes. Joannes Longinus in Actis S. Stanislai Episcopi Gracov. n. 162 :
Milites de quatuor familiis et generationibus, qui ampliorem in illo parricidii facinore gessisse ferantur principatum, videlicet ferentes labarum cum cruce in campo celestino, etc.
Vide Dissertationem nostram ad Joinvillam de hoc argumento.
Milites Regis, dicebantur Milites qui ex domo Regia, et ex ejus peculiari familia erant, ac stipendiis honorati. Ejusmodi complures recensent Chartæ veteres, in Hist. Bethuniensi pag. 157. sub. ann. 1249. :
Dom. Amalricus de Meudon Domini Regis Miles.
In Computo Ballivorum Franciæ ann. 1305 :
D. Joannes de Voise Miles D. Regis, Radulfus Bovel, Guillelmus de Patay, et Guillelmus de Flavencourt, Milites Regis.
Sic passim in aliis Chartis, qui in Gallicis Chevaliers le Roy appellantur :
Jean de Soisi Chevalier le Roy de France sub ann. 1271. Hugues de la Celle Chevalier nostre Seigneur le Roy de France, garde pour icelui Seigneur des Comtez de la Marche et d'Angoulesme, etc.
Computum Stephani de la Fontaine Argentarii Regii ann. 1249 :
Jean Perceval pour cinq aulnes et demie d'escarlate vermeille de Brucelle baillée à Gautier Pignot Tailleur Madame la Roine, pour faire cote et mantel pour la veille de la Chevalerie de Monsieur [] Jean Houce Maistre d'Hostel de ladite Dame, lequel a esté en ce terme nouveau Chevalier du Roy par son Mandement donné au Bois le 2. jour de Février, etc.
Alibi sub ann. 1350 :
Des draps achetez de Jaques le Flamenc à la Chevalerie de M. le Dauphin pour cinq aulnes d'escarlate vermeille de Brucelles à faire cotte et mantel pour la Chevalerie de Mons. Bertaut de Taribde Seneschal de Bigorre, lequel a esté en ce terme Chevalier nouvel du Roy, par Mandement donné à Soissons le 6. jour d'Octobre.
Ex quibus primo intuitu videntur appellati Milites Regis, qui a Rege Militiam consecuti erant. Verum constat eosdem esse qui in Statuto de Hospitio Regis et Reginæ dato Vicennis mense Januar. ann. 1285. Chevaliers de l'Hostel du Roy appellantur, et in veteri Regesto, hisce verbis :
En l'abregement des despens faits en la voie d'Arragon pour les gaiges des Chevaliers de l'Ostel le Roy 170341. ll. 19. s. Pour les gaiges des Chevaliers qui n'estoient pas de l'Ostel, 190254. ll. 15. s. et estoient trestous lesdits Chevaliers à retenues, et non à gaiges, etc.
Milites igitur Regii erant ex ipsa Regis familia. Philippus Mouskes in Ludovico Juniore, de Henrico II. Rege Angliæ :
Cevaliers ama et tournois,
N'i ert avers, ne faus, ne cuvers,
Ains ert li Sire des Haubers,
Et si tint de maisnie entiere
Cent Cevaliers portans banieres.
Exstat Charta Alberti Imperatoris 3. Id. Decemb. ann. 1299. qua Hugonem de Bovilla Cambellanum Regis Franciæ in suum Militem et Domesticum adsciscit hisce verbis :
Ad personam nobilis viri Hugonis de Bovilla magnifici Principis D. Philippi Regis Francorum illustris Camerarii nobis dilecti ramos nostri favoris latius extendentes, ipsum in nostrum familiarem et Militem duximus assumendum, volentes ut ubicunque locorum quæ Romanum profitentur Imperium, nostrorum familiarium et Militum prærogativa, gratiis, libertatibus et juribus perfrui debeat, et gaudere pæsentium testimonio litterarum.
Milites suos perinde habebant Reginæ, et aliæ nobiles feminæ. Chartam Aenoris Comitissæ S. Quintini ad ann. 1194. in Hist. Monast. Longipontis pag. 104. subscribunt
Theobaldus de Mauny, et Ferdinandus, Milites Reginæ
. Alia Alienoræ Reginæ Angliæ ann. 1203. apud Beslium, sic clauditur :
Testibus Radulfo de Faya, Willelmo Vigerio Capicerio de Calviniaco, Milite Dominæ Reginæ.
Testamentum Iolandis Comitissæ Inculismensis ann. 1314. ex Chartophylacio Regio :
Item lego in retributionem servitiorum mihi impensorum primo domino Radulfo Fruni Militi meo 200. ll. semel. Item Dom. Fulcaudo de Rupe Militi meo 50. ll. semel, etc.
Vide Maisnadarii.
Miles Regius, in Charta ann. 1337. apud Ughellum tom. 7. pag. 616 :
D. Lottus de Adimariis de Florentia Miles Regius, Straticus Salerni, etc.
dicitur.
P. Carpentier, 1766.
Milites de Rodia. Chron. abbat. Corb. Ms. fol. 65. v° :
Anno salutis 1308. fratres hospitalis S. Johannis Jerosolimitani, qui nunc vulgariter dicuntur Milites de Rodia, etc.
P. Carpentier, 1766.
Miles Salvatge, id est, Silvestris, histrionis species. Curia 2. gener. Tarrac. sub. Jacobo I. reg. Aragon. :
Statuimus quod nullus faciat aliquem Militem salvatge.
Hinc colligitur vocem Salvatge, adjectivam esse vocis Militem ; atque adeo male lectum ex iisdem Constitutionibus cum virgula seu militi, Salvatge,[] ut videre est in hac ultima voce, quæ male explicatur per Salvamentum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Miles Stipendiarius, Is, ut videtur, cui de annua pro alimentis præstatione sub titulo feudali provisio fit. Tabular. S. Florentii :
Ego Ebroinus Miles stipendiarius filiis Ebroardi et fratres mei, dedimus S. Florentio monasteriolum quod vocatur Tremaheuc, quod est pago Aletensi in parochia quæ vocatur Comburn.
Vide Feudum Soldatæ.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Milites Stellæ, Chevaliers de l'Etoile. Ordo Militaris institutus a Johanne Reg. Franc. ann. 1351. Vide Stella.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Milites Tabulæ Rotundæ. Vide in Tabula.
Milites Vavassores, Qui tenent de Baronibus terras suas, ut Subvasores, qui tenent de Militibus, in Legib. Malcolmi II. Regis Scotiæ cap. 8. § 8. Radulfus de Diceto ann. 1040 :
Quindecim juramenta juravit Theobaldus propria manu Consuli Gaufrido, et 20. Barones Castellenses cum eo, et 40. Milites vavassores eisdem verbis, quibus et ipse.
Vide Vavassores.
Milites Vexillarii. Vide Bannerati.
Miles, Dominus alicujus castri aut feudi. Chronicon Vosiense lib. 1. cap. 22 :
Alter (Monachus) ex Militibus de Rupecavardi,
id est, ex Dominis, etc. Mox :
De cujus parentela exivit Guil. Ademari Miles de Celon.
Rursum :
Petrus frater Iterii del Barri Militis castelli de Axia.
Occurrit apud alios Scriptores, et in veteribus Tabulis non semel.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Miles, Militum seu Nobilium ordo. Appendix ad Chron. Episcop. Metensium tom. 6. Spicileg. Acher. pag. 663 :
Hic (Theodoricus) paci et tranquillitati ecclesiarum omniumque sibi creditorum commoditatibus ea provisit diligentia, ut eum Miles, Clerus et populus revererentur ut dominum, et ut patrem diligerent.
Militissa. Militis uxor, Femme d'un Chevalier. In Charta anni 1379 :
Joanna de Bethune Militissa, uxor D. Ioannis de Roya Militis,
apud Duchesnium in Probat. Histor. Bethun. pag. 202. Miracula S. Amalbergæ tom. 3. Julii pag. 105 :
Congregatur ibi populus universus moram faciens, Milites, Equites, Armigeri, Militissæ Domicellæque nobiles.
Occurrit etiam in Vita B. Coletæ num. 34. et 203. et in Chron. Cornelii Zantfliet apud Marten. tom. 5. Ampliss. Collect. col. 331. In Nivellensi Monasterio Canonicarum S. Gertrudis in Brabantia, etiamnum domicellæ istæ Canonicæ, post exactum Stagium, quod triennii esse aiunt, fiunt seu creantur Militissæ, ad altare, a quodam nobili Milite, ad hoc evocato, stricto ense in dorsum impacto, consuetisque verbis pronuntiatis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Militaris, Natalium nobilitate insignis. Buschius de Reformat. Monaster. apud Leibnit. tom. 2. Script. Brunsvic. pag. 911 :
Monialis quædam, soror Gertrudis Degens dicta, Militaris in monasterio Ordinis nostri, Werder nuncupato, professa, et ibidem tunc sacrista, cum alia ejusdem monasterii moniali etiam Militari, de monasterio suo clanculo exivit, habitu suo in choro derelicto, vestita seculariter, sicut in castris Domicellæ solent incedere.
Militare, Militem facere, creare, baltheo militari accingere :
Faire Chevalier,
ou segnorir, in Gl. Lat. Gall. Vita Innocentii VI. PP. pag. 116 : Eodem anno Petrus Rex Aragonum venit Avenionem, et... certos nobiles suos qui secum venerunt, in præsentia dicti Papæ Militavit. Albertus Argentin. pag. 116 : []
Thebaldum Brixiensem ibi Militavit.
Pag. 117 :
Auctor hujus belli, quem Rex Spiræ Militaverat, etc.
Adde pag. 118. Mathæus Westmonast. ann. 1306 :
Ad augmentandum igitur profectionem suam in Scotiam, fecit Rex per Angliam publice proclamari, ut quotquot tenerentur fieri Milites successione paterna, et qui haberent unde Militarent, adessent apud Westmonasterium in festo Pentecostes, admissuri singuli omnem ornatum Militarem, præter equitaturam, de regia garderoba.
Militia, Ordo ipse vel dignitas Militaris, Chevalerie. Vitalis Oscensis Episcopus :
Infancio... licet non sit Miles, jus tamen habet accipiendi Militiam, si possibilitas, voluntas, et opportunitas se offerrent.
Historia Cortusiorum lib 10. cap. 9 :
Qui in suo regimine recepit Militiam in Mantua ab Imperatore.
Forma electionis Petri Episc. Aniciensis ann. 1053. tom. 4. Annal. Bened. pag. 742 :
Nos autem sanctæ Aniciensis atque Vallavensis Ecclesiæ cœtus communi voto Clerus, populus atque Militia, elegimus virum nobiliter natum,... nomine Petrum.
In Militia Approbatus dicebatur, qui semel ac iterum, vel etiam tertio fortitudinis ac dexteritatis suæ specimen, vel in bellis, vel in ludicris decertationibus ediderat. Galfridus Monemuthensis lib. 7. cap. 4 :
Quicunque ergo famosus probitate Miles in eadem erat, unius coloris vestibus atque armis utebatur. Facetæ autem mulieres consimilia indumenta habentes nullius amorem habere dignabantur, nisi tertio in Militi approbatus esset. Efficiebantur ergo castæ mulieres, et Milites amore illarum meliores.
Vide Notas nostras ad Cinnamum pag. 493.
Probi etiam dicebantur, seu approbati Milites, quos vulgo nostri, Chevaliers sans reproche, vocabant, quorum vita ab omni probri suspicione vel nota immunis erat, cujusmodi in Ordinibus Militaribus duntaxat admittuntur, ut est in Ordinis Periscelidis Statutis MSS. Velleris aurei apud Locrium in Chron. Belgico ann. 1431. S. Michaelis artic. 1. et Lunulæ, seu du Croissant, apud Colomberium tom. 1. Theatri honoris cap. 7.
Gentilhomme de nom et d'armes sans reproche
, apud Monstrelletum 1. vol. cap. 8. 9. et Georgium Castellanum in Vita Jacobi Lalani cap. 32. 33. Quæ vero delicta Milites ab ejusmodi Ordinibus arcerent, tria potissimum recensentur in Statutis Periscelidis hæresis nempe, læsæ Majestatis crimen, et ex prælio cui Princeps suus interesset, fuga. Renatus vero Siciliæ Rex a Torneamentis repellit Milites ac Armigeros, qui vel in iis quæ existimationem vel honoris caput spectarent, falsos se ac mendaces præstitissent, tum eos qui usurarii seu fœneratores haberentur, denique qui impari se matrimonio copulassent.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
A Militia prohibebantur præterea, atque ea obtenta privabantur, incesti et parricidæ ex lib. 7. Capitular. § 71. Eadem erat pœna, licet dissimilis causa, eorum qui rustica opera exercuerant. Charta ann. 1235. ex Archivis S. Victoris Massil. :
Statuimus quod si aliquis Miles, vel ejus filius, vel nepos opera rustica fecerit arando, fodiendo, ligna adducendo cum sauma, vel sine, et alia opera rustica faciendo non habeat Militis libertatem.
Quod de iis qui operam suam aliis locarent intelligendum arbitror.
Militia, alias Feudum Militis, et feudum loricæ :
Terra quæ Militem debet in [] expeditione,
in Charta Balduini Comitis Flandriæ ann. 1119. in Tabul. Abb. S. Bertini ; Portio unius Militis, apud Lucam Tudensem æra 880 :
Concesserunt etiam similiter in perpetuum quod Christiani Milites in singulis expeditionibus, de eo quod a Saracenis acquisierint, ad mensuram portionis unius Militis B. Jacobo conferrent.
Ita in Charta veteri apud Rodericum da Cunha, in Hist. Episcoporum Portensium in Lusitania 1. part. cap. 12. Aliis Caballaria, de quafeudi specie quædam supra attigimus in vocibus Feudum et Caballaria. In Militia tenere, in Tabul. Majoris Monast. :
Radulfus Filogerensis et uxor ejus Avicia totam Hilduini mansilis Militum vel in Militia tenentium decimam, quam in proprietatem habebant, monachis Majoris monasterii pro mille solidis quos ab eis acceperunt, tradiderunt.
Militare autem domino teneri qui Militias ac feuda possidebant, notissimum est. Dudo lib. 3. de Actis Norman. :
Richardo infanti manibus suis datis, super sacrosanctas reliquias fidem obsequentis famulatus et Militationis facientes, spoponderunt et voverunt illi se per omnia esse fideles.
Guntherus lib. 8. Ligurini. :
Publica militiæ vasallus munera justæ
Non renuat, dominique libens in castra vocatus,
Aut eat, aut alium pro se submittat iturum
Arbitrio domini, vel quem laudaverit ille
Compenset, redimatque suum mercede laborem.
Petrus Diac. lib. 4. Hist. Casin. cap. 35 :
Curtes quæ manifeste Imperii erant, Militias, et castra Imperii.
Gervasius Tilleberiensis MS. lib. de Otiis Imperial. de Henrico II. Imper. :
Hic legem instituit apud Teutones, ut Militiæ, more Gallorum et Anglorum, successionis jure devolverentur ad proximiores agnationis gradus, cum antea penderent ex Principis gratia.
Charta ann. 1152. ex Regesto Bigorrensi :
Dederunt Abbati et sociis ejus villam prænominatam, et quidquid in ea jure hæreditario possidebat præter Militias, quas sibi tunc Consul (Petrus Comes Bigorrensis) retinuit, scilicet A. Donati de Sombra, et Arnaldi de Orbeag, etc.
Charta anni 1238. in Regesto Tolosano pag. 97 :
Videlicet Militias, Baronias, et Vassalerias, etc.
Alia anni 1343. pag. 86 :
Laudavit et concessit Ademario de Miromonte, et hæredibus, et successoribus suis quartam partem illius Militiæ, et terræ, et honoris, quam ipse Ademarus emerat et acquisierat a Bertrando de Calcideriis, etc.
Infra :
Sciendum quod Ademarus pro quarta parte dictæ Militiæ incontinenti recognovit et concessit se hominem et Militem D. Comitis, et successorum ejus, et fecit inde homagium, etc.
Regestum Constabulariæ Burdegal. fol. 100 :
Dominus de Cassanea homo nobilis vendidit et alienavit sine licentia D. Regis terram suam, seu Militiam de Bessens, quam nobiliter tenebat a dicto Rege sub deveriis nobilibus d'Ost et de Cavalgada, gentibus innobilibus.
Et fol. 97 :
Petrus de Malyshit homo innobilis tenet quandam Cavallariam, seu feodum nobile, etc.
Hinc
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Militiam Regis Exercere, pro Militaria servitia, quæ Regi ob Militias ac feuda debentur, præstare, exhibere. Codex MS. Irminonis Abb. Sangerm. fol. 16 :
Sed quod Militiam Regis non valebant exercere, tradiderunt alodos suos sancto Germano, nominatos his hominibus, etc.
Ejusmodi porro Militias nonnisi a Militibus possideri et teneri potuisse docet præterea Charta Sanctii Regis Majoricarum ann. 1323. qua Raimundo Rubey [] de Pratis concedit, ut tenere possit aliquot villas, quæ a Berengero de Col avunculo ex legato concessæ fuerant, etiamsi ab eodem Rege tenerentur
in feudum, et de Militari persona ad personam non Militarem ex legato devenerint
: hac apposita conditione, ut Raimundo extincto, villæ eædem ad unum ex filiis ejus legitimis devenirent,
qui suo decenti tempore Miles efficeretur
.
In 2. Regesto Homagiorum, Cameræ Comput. Paris. Militiæ seu feuda Militum, Gentillesses appellantur : sub titulo, des Lannes et S. Sever :
Nicolas d'Espagne Escuier fait hommage de l'hostel noble et Gentillesse de Migret l'an 1356.
Occurrit ibi pluries.
Militia, Titulus honorarius Militis. Epistola Ludovici de Duracio Regis Neapolitani ad Ludovicum Ducem Andegavensem ann. 1382 :
Quod si ita est, decentius fuisset tuæ Militiæ id nobis prius scripsisse, etc.
Militia, Cœtus Militum. Radevicus Frisingensis de Rebus gestis Friderici I. Imper. lib. 2. cap. 8. apud Murator. tom. 6. col. 791 :
Accesserat tunc quod Cremonenses cum Imperatore ad curiam venientes, Placentinorum Militia egressa ad certamen provocaverat, quod modo vulgo turneimentum vocant.
Ita Militia Hospitalis Hierosolymitani, apud Will. Neubrig. lib. 4. cap. 19.
P. Carpentier, 1766.
Militia, Militis creatio. Sentent. arbitr. ann. 1335. in Reg. 70. Chartoph. reg. ch. 305 :
De luminari autem, quod consuetum est poni in ecclesia Parisiensi, in Militiis filiorum regum et baronum, cum de hoc plene informati non fuerimus, supersedemus ad præsens.
Chron. inter Probat. tom. 2. Hist. Nem. pag. 1. col. 2 :
Milicia dictorum trium fratrum fuit in Penthecoste anno 1313.
Vide infra Militatio.
P. Carpentier, 1766.
Militia, Feudi militaris caput seu domus præcipua, quodvis dominium, quod a milite possidetur. Reg. feud. Aquit. sign. JJ. rub. in Cam. Comput. Paris. fol. 37. r°. :
Dominus de Benqueto juratus dixit se tenere a domino rege...... Militiam seu capmasuram de Podio Bardos.
Ibid. fol. 39. v° :
Vitalis de Namanyu domicellus juratus dixit quod tenet a domino rege et duce ratione uxoris suæ Militiam seu domanet de Segur cum pertinentiis.
P. Carpentier, 1766.
Militia, Militis stipendium. Reg. S. Ludov. ex Chartoph. reg. ad ann. 1317. fol. 36. r°. :
Item augmentavit eidem militi (Ogero de Maloleone) nonaginta Militias, quarum sexdecim percipit in terra Navarræ, et residuum in thesauro nostro Navarræ, de decem Militiis, quamdiu placuerit regiæ voluntati ; dum tamen equis et armis pro defensione regni teneat se munitum.
Militia, Census vel præstatio pro servitio militari. Tabularium Burguliense fol. 115 :
De hoc feudo debent Canonici 12. denarios de Militia in Nativitate S. Mariæ.
Fol. 116 :
In hac terra retinuerunt domini jura sua, scilicet de 10. sol. talliæ, 20. den. de 5. solid. cujusque talliæ 10. den. et 12. den. de Militia in Nativitate S. Mariæ.
Tabul. Abbat. de Rota fol. 164 :
Petrus pro amore Dei et anima Taphur patris sui dedit Ecclesiæ et Canonicis sua servitia tam talliæ quam Militiæ, etc.
Ita Militiam ex vet. Inscript. interpretatur Fleetwodus in Sylloge Inscript. antiq. pag. 438. Vide Servitium nummorum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Milites, Equites, Gall. Cavaliers. Qui equo militant. Order. Vital. lib. 10. Hist. Eccl. :
Et alii fere 400. Milites [] cum innumeris peditibus capti sunt.
Richer. lib. 1. cap. 7 :
Congregari præcepit Milites peditesque..... Exercitus regius in decem milibus equitum, peditum vero sex milibus erat.
Gasp. Barthii Glossar. apud Ludewig. tom. 3. Reliq. MSS. pag. 23. ex Anonymi Hist. Palæst. cap. 20 : Ordinata denique sunt hæc omnia, Milites tenuerunt plana, et pedites montanea. Jacobi Auriæ Annal. Genuens. ad ann. 1282. apud Murator. tom. 6. col. 578 :
Maxime quum Milites et pedites semper in Pisis ad solidos acciperent.
Eo sensu in Italia post x. vel xj. sæculum hanc vocem accipi consuevisse observat Muratorius tom. 2. Antiq. Ital. med. ævi col. 484. Vide supra Miles Plebeius.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Militia, Equitatus, Gall. Cavalerie. Ottoboni Scribæ Annal. Genuens. ad ann. 1196. apud eumdem Murator. tom. 6. col. 376 :
At quum videret se eos minime posse de campo et castris eradicare, et nihil proficere posse ; imo sui semper victi ac vulnerati recedebant de campo, retraxit se cum Militia sua et fortia.
Milites, aliis significationibus. Vide Milites suo loco.