1. TENERE,
Tenens,
Tenedo,
Tenementum, etc. Voces fori feudalis.
Li rois ne tient de nuluy fors
de Dieu et de luy
, in Statut. S. Ludov. reg. Fr. lib. 1. cap. 78. et
alibi.
Tenere dicitur, qui prædium a domino feudali dependens, et in ejus feudo vel dominio
possidet : quæ vox hac notione passim occurrit.
Tenere in Capite dicitur, qui nullo medio ratione feudi domino subjectus est, apud Anglos
specialiter, qui a Rege seu
Corona feudum suum tenet. Cowell. Charta Henrici Regis Angliæ circa ann. 1155. apud D.
Brussel tom. 2. de Feudorum usu pag. 1. ad calcem :
Si quis Comes, vel
Baro, seu alius tenamentum Tenens de nobis in capite per servitium militare, mortuus
fuerit, et cum decesserit heres ejus plenæ ætatis fuerit, et relevium debeat, habeat
hereditatem suam per relevium antiquum, et alii similiter per antiquam consuetudinem
feodorum.
Radulphus de Diceto ann. 1163 :
Nullus
scilicet, ut vulgariter loquar, de Rege Tenens in capite castellum, villam, vel prædium,
etc.
Epistola Monachorum Ecclesiæ Cantuariensis ad Reg. Henricum II. :
Cum nihil ad eum spectent, sed nos Teneamus post Deum in capite de vobis, sicut
et ipse.
Matth. Paris. ann. 1244 :
Ad omnes Prælatos, qui de Rege
Baronias Tenebant in capite.
Et infra :
Ut quilibet Baro Tenens ex Rege
in capite, haberet prompta et parata regali præcepto omnia servitia militaria, quæ ei
debentur.
P. Carpentier, 1766.
Tenere per Acaptum, Sub
accapitorum conditione et onere. Consuet. Catal. MSS. cap. 55 :
Si unus vassallus Tenet duo vel tria feuda pro uno domino per acaptum unius
temporis vel domini suorum, bene potest ea legare seu dividere inter diversas
personas.
Vide
Accaptare.
P. Carpentier, 1766.
Tenere ad Duo Blada, Per tantum
temporis habere agrum, ut
tenens bis ex eo
bladum colligere possit. Charta ann. 1294. in Lib. nig. 2. S. Vulfr. Abbavil. fol. 67.
v° :
Honoratus ad Dentes debet Tenere terram prædictam ad duo blada et duas
avenas.
P. Carpentier, 1766.
Tenere in Famulatu, Servientis feudalis conditione. Reg. feud. Norman. ex Cod. reg. 4653. A. fol.
170 :
Theobaldus de Faverilles Tenet in famulatu medietatem præposituræ,.......
unde est famulus ligius.
P. Carpentier, 1766.
Tenere ad Mansum, Sub certo scilicet censu et annua pensione domino fundi præstanda. Vide supra in
Mansus.
P. Carpentier, 1766.
Tenere in Maritagium, Ex dote uxoris seu donatione, quæ a parente filiæ fit propter nuptias. Feoda
Norman. in Reg. S. Justi ex Cam. Comput. Paris. fol. 158. v°. col. 2 :
Dom.
Engerrannus de Hommet Tenet in maritagium ex parte sororis Willelmi de Mombray apud
Escoucheium duo feoda in baillivia castri Laire.
Ibid. fol. 170. r°. col. 2 :
Dom. Galterus de Flavacourt....... Tenet a dom. Johanne de Monchevrel....
medietatem matrimonii sororum suarum, quæ sunt a Laicort.
Vide in
Maritagium.
P. Carpentier, 1766.
Tenere de Nudo ad Nudum, Dicitur, qui nullo medio, ratione feudi, domino subjectus est. Charta Guill. dom.
Salionis ann. 1281. in Chartul. eccl. Lingon. ex Cod. reg. 5188. fol. 18. v° :
Accepi feodum domus et fortherotiæ et fossatorum et pertinentiarum domus dom.
Bartholomæi de Villacomitis, quam domum idem dom. Bartholomæus Tenet de nudo ad nudum a
domino Beræ.
Alia ann. 1291. ex Chartul. Episc. Carnot. :
Symon, dictus
de Maricorne, de S. Leobino, de Joncheretis armiger et domicella Johanna ejus uxor
confessi sunt vendidisse reverendo patri dom. G. episcopo Carnot. quatuor vavassores,
quos habebant et quos dictus Symon jure hæreditario Tenebat ab eodem episcopo de nudo ad
nudum, ad fidem et homagium.
Charta ann. 1289. ex Chartul. S. Carauni :
Guillaume de Danonville chevalier tieng de moi an fié nu à nu environ sept muis
de terre semeure. Sans moienne Tenue,
eodem sensu, in Reg. B. Cam. Comput.
Paris. ad ann. 1336. fol. 76. r° :
Se il tient aucune chose en fié, ou en vilenage
dudit mons. le Duc et souz lui, sans moienne Tenue d'autrui, que l'on appelle Tenue de
Duchainne.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tenere a Soyete, hoc est, ad societatem, ut satis explicant Litteræ Officialis Morinensis ann.
1271. e Tabulario Corbeiensi :
Peterent etiam dicta triginta jornalia terræ Tenenda
ab eadem Ecclesia hæreditarie à soyete, tali modo quod dicti abbas et Conventus deberent
invenire tertiam partem seminis dictæ terræ, et prædicti superius nominati deberent ad
sumptus suos proprios dictam terram excolere, seminare et ahanare, et habere
medietatem fructuum ratione agriculturæ suæ, et prædicti Abbas et
Conventus aliam medietatem.
Vide
Socida.
P. Carpentier, 1766.
Tenere, Prædium, hæreditas. Stat. Pistor. ann. 1107. apud Murator. tom. 4. Antiq. Ital.
med. ævi col. 558 :
Item si quis civis de cetero fuerit de suo Tenere inter
Pistorii districtum expulsus, et mihi fuerit reclamatum ; citius quam potero, expulsum
in tenere suo et podere faciam restitui.
P. Carpentier, 1766.
Tenenciores,
Tenensores,
Tenentes, qui diversis titulis terras et prædia
tenent. Libert. villæ de Burgo in ducatu Aquit. ann. 1451. ex Reg. 198. Chartoph. reg. ch.
379 :
Item dixerunt quod alii feudarii et Tenenciores in palude de Barba et in
villa certa deveria reddunt nobis.
Reg. Cam. Comput. Paris. sign. JJ. rub. fol.
14. v° :
Item dixerunt quod sunt aliqui feodatarii et Tenensores in palude de Barba
et in dicta villa, qui certa deveria reddunt domino regi.
Tenentes in Communi, sicut illi, qui ex diversis titulis terras ac tenementa pro indiviso tenent. Ita
Cowellus lib. 2. tit. 2. § 14. Ii in Foris Aragonensibus unica voce
Terrastenentes
dicuntur, apud Michaëlem
del Molino in Repertorio pag. 75. et alibi :
Terretenents, in Chron. Petri regis Aragon. lib. 1. cap. 43.
Tenentes in Tallia Generali, Littletoni sect. 14. et 15. dicuntur, cum tenementa dantur alicui et hæredibus ex
proprio corpore procreatis. Tum enim
generalis tallia, (general taile) dicitur,
quia ex qualibet uxore, si is plures habuerit, procreati liberi ad ejusmodi tenementorum
successionem admittuntur.
Tenens in Dote, dicitur cum uxor marito defuncto, tertiam ejus tenementorum in dote tenet. Idem
sect. 36.
Tenens ad Voluntatem, Cum tenementa alicui conceduntur possidenda ad voluntatem donatoris, apud eumdem
sect. 68. et seqq. Quæ quidem
Tenura, alia videtur ab ea, de qua vetus Consuetudo
Normanniæ MS. part. 1. sect. 3. c. 15 :
Uns fiemens sont apelez frans Tenemens sans
homage et sans parage en fieu lay, et ce est fet par aucune composition, qui est fete
entre aucunes personnes. Si comme un homme a 30. s. de rente, et il en donne à un autre
les 10. et l'homage et son homme : cil qui tient le fieu ne fet pas homage à l'autre,
car il tient le fieu par un seul homage, et tele Tenure est apelée Tenure de volenté,
pour c'en que ele est fete de la volenté à celui, qui baille le fieu, et qui le rechoit
sans nul homage, et sans nul besoing d'eritage, etc.
Tenens Per Consuetudinem Angliæ, dicitur is, qui tenet seu possidet
Tenementa, vel terras, quæ ex
Consuetudine Angliæ maritis, vel in dotem uxoribus permittuntur. Is enim invaluit
mos apud Anglos, ut si quis fœminam hæredem ducat, et ex ea prolem gignat,
quæ viva prodit in lucem, terras, de quibus uxoris nomine saisitus in ejus vita est, et
mortua, integras ad vitæ suæ terminum retineat. Quam legem Henrico I. quidam adscribunt.
Vide Littletonem sect. 35. Cowellum lib. 1. Instit. Angl. tit. 2. § 18. et supra in voce
Curialitas Angliæ.
Tenentes Libere, Qui liberum tenementum tenent vel possident, in Legibus Malcolmi II. Regis Scotiæ
cap. 9.
Libere Tenentium
alii sunt
intrinseci, alii
forinseci, in Fleta lib. 2. c. 71. § 13.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tenementum, Territorium, districtus alicujus loci. Statuta Arelat. MSS. :
Si
maleficium vel injuria in Arelate vel ejus Tenemento commissa fuerit, etc.
Statuta Massil. lib. 2. cap. 32 :
Statuimus, quod si aliquo tempore
(contigerit)
talam fieri in civitate Massiliæ, Tenemento vel ejus
districtu, occasione guerræ generalis, etc.
Charta Montis-majoris ann. 1212 :
Quidquid in tota prædicta villa Pertusii seu in toto ejus Tenemento quacumque
ratione justa vel injusta possidet.
Donatio Templariis facta ann. 1248 :
Dono.... villam seu castrum de Geneiraco cum omni suo Tenemento.
Charta
ann. 1266. ex Archivo Eccl. Massil. :
Quatuor pecias terræ sitas in Tenemento
Alaudi.
Charta ann. 1203. inter Instrum. Gall. Chr. novæ edit. tom. 1. pag. 85.
col. 1 :
Ego Ildefonsus Dei gratia Comes et Marchio Provinciæ.... concedo tibi
Raimundo Dei gratia Forojuliensi Episcopo... omnes justitias hominum qui sunt vel erunt
in posterum in Tenemento Forojuliensis Ecclesiæ sive in civitate Forojulii, sive extra,
in castris vel villis ad episcopatum vel præposituram pertinentibus, etc.
Vide
mox
Tenimentum.
Tenementum, Prædium urbanum, quod de domino tenetur. Skenæus ait, Tenementum communiter
accipi pro hæreditate vel feudo ; liberum vero tenementum idem esse cum usufructu, tametsi
sæpissime confunduntur, atque hæc differentia minime observatur. Bractono lib. 4. tract.
1. cap. 31. § 1. et lib. 5. tract. 5. c. 28. § 1. Tenementum est prædium, quod in villa
est, seu villæ partem conficit. Historia Translat. S. Julianæ Virg. ann. 1207 :
Ut
casalia et Tenimenta civitatis ab eorum incursibus defensarent.
Passim. Le Roman
d'Amile et d'Amy MS. :
Partiray vous parmi mes Tenemens.
Infra :
Se donna li treslou son Tenement,
Et à ses sers donna grant chazement.
Liberum porro
Tenementum, inquit Bracton. lib. 4. tr. 1. c. 28. § 1.
est id,
quod quis tenet sibi et hæredibus suis in feodo et hæreditate, vel in feodo tantum sibi
et hæredibus suis.
Ita autem dicitur
ad differentiam ejus, quod est
villenagium : quia tenementorum aliud liberum, aliud
villenagium. Liberorum autem tenementorum aliud
tenetur libere pro homagio et
servitio militari, aliud in libero sockagio cum fidelitate tantum, vel cum fidelitate et
homagio.
Vide ibi varias species tenementorum, et cap. 38. § 5. Quoniam
Attachiamenta cap. 45. 46. 47. et Fletam lib. 5. cap. 9. § 16.
Tenement
noble, in nova Consuetud. Atrebatensi art. 194. Alias
liberum tenementum
accipitur pro usu fructu, ut in Legibus Burgorum Scoticorum cap. 135. § 9. uti vult
Skenæus. At Bracton. loco laudato scribit,
Liberum tenementum non posse dici alicujus,
quo quis tenet ad certum numerum annorum, mensium, vel dierum, licet ad terminum centum
annorum, quod excedit vitas hominum.
Vide Christophorum de Sancto Germano in Dialogo
de Fundamentis Legum Angliæ cap. 7. pag. 25.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tenimentum, in Chronico Farfensi apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 536. in Chronico Siciliæ
apud Marten. tom. 3. Anecdot. col. 8. et 26. in Diplomate Henrici VI. Imper. ann. 1193.
apud eumd. Marten. tom. 1. Ampl. Collect. col. 1002. in Chronico Dominici de Gravina apud
Murator. tom. 12. col. 552. in Actis B. Joachimi, tom. 7. Maii pag. 92. quibus in locis
modo Prædium quod de domino tenetur, significat, modo Territorium seu districtum alicujus
loci, ut vox ipsa
Tenementum, quod supra observavimus.
Civitatem sanctam Ierusalem cum suis Tenimentis
,
in Epist. Magistri dom. Theut. ann. 1229. apud Pertz. Leg. tom. 2. pag. 263. ubi infra
Tenementis.
Occurrit itidem plur. num. in Pact. Matrim. ann. 1234. apud eumdem Pertz. pag. 308. et
311 :
In dodarium constituat vallem Mazariæ cum civitatibus, castris et villis,
Tenementis, terris cultis, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tenamentum, Idem quod
Tenementum. Charta Nobiliacensis ann. 1270. apud
Stephanotium tom. 3. Antiq. Pictav. MSS. pag. 888 :
In terra nostra ac domanio
nostro, dictorum Religiosorum, feodis, retrofeodis ac Tenamentis, quæ a nobis tenentur
in dictis villis de Meriaco, etc.
Rursum occurrit ibid. pag. 890. et 891.
Tabularium Monasterii Villæ-novæ :
A. de Thareeio Dominus Muchecolli, cum Beatricis
uxoris meæ assensu, A. de Porta et hæredibus suis quoddam Tenamentum in maresio juxta
Væcharepecam dedi in perpetuum possidendum.
Occurrit rursus in Chartulario S.
Vincentii Cenoman. fol. 84.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Teneamentum, Eadem notione. Homagium Arturi Ducis Britan. præstitum Philippo Regi Fr. ann.
1202. apud D.
Brussel tom. 1. de Feudorum usu pag. 328 :
Ego feci carissimo
domino meo Philippo Regi Franciæ illustri homagium ligium..... de feodo Britanniæ......
salvis omnibus Teneamentis de quibus ipse dominus Rex et homines sui tenentes erant eo
die, quo ipse diffiduciavit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tenentia,
Tenantia, Idem quod
Tenementum et
Tenetura.
Tenanche, in Charta ann. 1246. apud Thomasser. pag. 86. Donatio ann. 1125. in
Probat. novæ Hist. Occitan. tom. 2. col. 429 :
Donamus tibi totum ipsum honorem,
quem ipsi habuerunt.... in omnibus locis, sive per alodium, sive per fevum, sive per
Tenentiam.
Charta Guidonis Comitis Flandriæ ann. 1237. e Tabulario S.
Bartholomæi Bethun. :
Hospites etiam et tenentes dictæ Ecclesiæ cum a dictis
Præposito et Capitulo de novo ad dictam Tenantiam admittentur, debent jurare,
etc.
Guillelmus Marra Magister Ordinis de Spata ann.
1261. Aurelio Abb. Fuliensi se suumque Ordinem donat
et possessiones, et
honores, et homines et feminas, cum eorum Tenentiis, et jura ad eas spectantia et
pertinentia, scilicet domus, campi, vineæ, etc
. apud Marten. tom. 1. Anecd. col.
1111. Arestum ann. 1285. ex Chartular. Corb. :
Abbas et Conventus dicebant et
proponebant contra dictos Majorem et Juratos quod ipsi Major et Jurati in trefonssis et
Tenanciis dictorum Religiosorum emerant et ratione emptionis tenebant...... unam domum
etc.
Charta ann. 1294. ex eod. Chartular. :
Lesquelles Tenances devant
devisées sont prisiées bien et justement à xxvi. livres et onze saudées de
terre.
Charta Edwardi primogeniti Henrici III. Regis Angl. apud Th.
Blount in Nomolexico v.
Tenancies :
Sciatis quod dedimus et
assignavimus in Tenenciam dilecto et fideli nostro Yvoni Pauntun omnes terras..... quæ
fuerunt Hugonis Bedelli.... tenendas ad nostræ beneplacitum voluntatis.
Charta
ann. 1344. e Schedis Marchionis de
Flamarens :
Solvere dictum accaptamentum,
ut moris est, in dominorum mutationibus et heredum ratione Tenentiarum, quas tenet ab
ipso domicello.
Occurrit passim.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ In Chartis
Lugdunensibus, ut nos amice monuit D.
Aubret, Tenementarium idem sonat quod Codex
agrorum vectigalium, nostris vulgo
Terrier.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tenementarius, Idem qui
Tenens, Manceps, feudatarius ;
Tenementier, in Consuet.
Lotharingiæ tit. 12. art. 32. et tit. 16. art. 1. Libertates Belli-visus ann. 1256. tom.
1. Hist. Dalphin. pag. 59. col. 1 :
Si alio modo quam per venditionem tenementum
mutari contigerit, debemus habere pro mutagio nos et successores nostri censum a novo
Tenementario duplicatum. Hoc idem intelligimus ad mutationem domini.
Occurrit in
Regesto
Probus, cujus locus exstat in
Confraria, in Tabulario S. Andreæ
Claromont. non semel, in Consuetud. Marchiæ Dumbarum art. 7. in Statutis Vercell. fol. 70.
v°. apud Baluzium tom. 2. Hist. Arvern. pag. 173. et alibi passim.
P. Carpentier, 1766.
◊ Pactum inter comit.
Sabaud. et nobil. baron.
de Dombes ann. 1398. ex Cod. reg. 9873. fol. 27. v° :
Item que lesdis noubles soient en coustume de exiger et recouvrer de leurs
Tenementiers recognoissances à mort de seigneur et de Tenementier ou aultrement. Item
tient plus ledit Tenementier.... une terre tachible,
in Lit. admort. ann. 1412.
ex Reg. 166. Chartoph. reg. ch. 272.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tenemenciarius, Eadem significatione. Terrarium Apchonii ann. 1512 :
Tam diu quam diu
erunt Tenemenciarii dictarum proprietatum supra confinatarum, etc.
Rursum
occurrit infra.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tenementius, contracte, pro
Tenementarius, ni fallor, in Terrario Sacristæ S. Illidii
Claromont. ann. 1398.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tenentiarius, Idem qui
Tenementarius, Gall.
Tenancier.
Tenentiarii homines
monasterii
S. Johannis Angeriac. in Charta ann. 1285. e Chartulario ejusdem cœnobii.
Occurrit alibi non semel.
P. Carpentier, 1766.
Tenanciarius, Eadem notione, a Gall.
Tenancier. Charta ann. 1404. in Reg. feud. comitat.
Pictav. ex Cam. Comput. Paris. fol. 63. r° :
Cum hominibus meis, mensionariis et
aliis Tenanciariis meis, etc.
P. Carpentier, 1766.
Tenensarius, Pari intellectu. Charta
senesc. Ruthen. ann. 1313. in Reg. 50.
Chartoph. reg. ch. 143 :
Prædictos redditus mandare sibi faciet per homines et
Tenensarios qui prædicta tenent.
P. Carpentier, 1766.
Tenentarius, Eodem sensu, in Sent. ann. 1329. ex Reg. Car. IV. et Phil. VI. in Cam. Comput.
Paris. fol. 62. r° :
Præcipientes hac eadem nostra sententia omnibus Tenentariis
vinearum, domorum, pratorum, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tenementator, Eadem notione. Charta ann. 1214. e Tabular. S. Barthol. Bethun. :
Ecclesia
debet ponere dicto domino, Roberto de Rolt Militi vel ejus hæredi certum Tenementatorem,
post cujus decessum Ecclesia debet solvere duplicem redditum anni unius pro
relivio.
Hic
Tenementator, ut et
Tenementarius Regesti
Probus, loco in
Confraria relato, vices agit caduci clientis, quem Practici
vocant
Homme vivant et mourant, quemque domino præstare debent
homines manus
mortuæ, seu Congregationes, quæ nunquam moriuntur, ne dominus iis privetur juribus,
quibus potiri solet tenementario vita functo.
Tenetura, Forma, qua
Tenementum de domino per vassallum
tenetur, seu
possidetur, vel ipsum tenementum. Vetus Consuetudo Normanniæ MS. 1. part. sect. 3. cap.
15 :
Teneure est appellée la maniere, par quoi les tenemens sont tenus des
Seigneurs ; l'une des tenuës est tenuë des Seigneurs par homaige, l'autre par parage, et
l'autre par aumosne.
Charta Matthæi de Marliaco ann. 1202 :
Præterea
dedimus ei 30. libras Paris. ad emendum aliquam Teneturam, quæ ad ipsum et uxorem suam,
quamdiu vixerint,..... pertinebit.
Monastic. Anglic. tom. 1. pag. 362 :
Notum..... nos dedisse.... quandam Teneturam ad sartandum in Tenetura manerii,
quod dicitur Chithtebruga.
P. Carpentier, 1766.
◊ Charta Rob. ducis Norman.
ann. 1035. inter Instr. tom. 11. Gall. Christ. col. 326 :
Imprimis eamdem S. Mariæ
ecclesiam cum aliis subtus scriptis ecclesiis ab omni episcopali consuetudine absolutam,
immunem et omnino liberam constituimus in omni Tenetura, sicut tenet Fiscannensis
ecclesia.
Tenedura, pag. 526. ibidem. Chartul. S. Vandregesili
tom. 1. pag. 32 :
Sicut inde adhuc plures vestituras et Teneduras
ostendunt.
Teneatura. Charta Communiæ S. Quintini ann. 1195 :
Si quis aliquam Teneaturam anno et
die in pace tenuerit, etc.
Infra :
Si quis Teneaturam aliquam tenuerit,
et vitam finierit, etc.
Eadem occurrunt in Charta Communiæ Calniaci ann. 1213.
Charta Henrici Regis Angl. ann. 1220. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 1144 :
Idem autem Rex Franciæ et homines et imprisii sui erunt in ea Teneatura, in qua
sunt modo ...... et nos et homines et imprisii nostri erimus in ea Teneatura, in qua
sumus modo.
Id est, in ea saisina et possessione, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tenitura. Charta Communiæ Novion. ann. 1181. tom. 7. Miscell. Baluz. pag. 300 :
Si
quis terram vel domum vel quamlibet Tenituram per annum et diem tenuerit, etc.
Tenatura. Charta Guillelmi Cardinalis Archiepiscopi Remensis ann. 1182 :
Decernimus
autem, ut quicumque hæreditatem, vel emptionem, vel alias quaslibet possessiones per 7.
annos et unum diem in pace possederit et tenuerit, Tenaturam suam deinceps libere et
quiete possideat. Ita quod alius reclamare non possit, vel Tenaturam calumniare, nisi
possit probare, quod interim absens a terra fuerit, et absentiæ suæ
rationabilem prætenderit occasionem, vel infra spatium illud, talis ætatis extiterit,
quod jus suum disrationare non voluerit.
Similia prorsus habentur in Charta Odonis Ducis
Burgund. ann. 1216. apud Perardum pag. 344. hisque mox subditur :
Sciendum etiam,
quod gageria non est Tenatura.
Les Miracles
du
Chevalier MS. :
Et si seras de m'amour toute
En Tenure et en saisine.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tenguda. Transactio Ludovici Domini de Castro-novo in agro Lemovic. cum incolis ejusdem
loci ann. 1461 :
In eodem tractatu comprehenduntur tenentiarii de Croslo-baret, qui
erant antea possessores ipsius Tengudæ.
Charta Comitatus Marchiæ ann. 1406 :
Tradiderunt.... quamdam Tengudam contiguam prædicto manso.
Et infra :
In dictis villagio et Tenguda assensatis.
Tenedo, vel
Tenezo, Idem quod
Tenetura, et
Tenementum.
Usatici Barcinonenses MSS. cap. 68 :
Constituerunt hujusmodi prætaxatam Tenedonem,
videlicet hominaticum, potestatem Castri, etc.
Charta Raymundi Comitis Tolosæ
ann. 1224 :
Cum hac præsenti charta te investimus, et in tuum jus et proprietatem
transferimus, et in Tenedonem et possessionem te inde mittimus, etc.
Alia
ejusdem Comitis ann. 1233 :
Et in Tenezonem et plenam juris ac facti possessionem
nos inde mittimus.
Alia Petri II. Regis Aragon. ann. 1283. pro Libertatibus
Catalanorum :
Item quod nos.... non possimus emere infra Tenedones alicujus Castri
Baronis, Militis,... alodium aliquod, etc.
Charta ann. 942. in Appendice Marcæ Hispan. col. 855 :
Totum vero castrum, vocatum Marræ cum omnibus fructibus et Tenedonibus atque
pertinentiis..... post obitum nostrum donamus, relinquimus, sive accordamus Domino Deo
et domui S. Cæciliæ.
Rursum occurrit in Literis ann. 1137. ibid. col. 1282. et
in Charta ann. 1160. col. 1330. Charta ann. 1080. in Probat. novæ Histor. Occitan. tom.
2. col. 310 :
In stagnis atque rivis, quæ sunt in alodio vel Tenedone S. Pauli
(Narbon.)
jam dicti.
Occurrit rursum col. 419. 467. 468. 529.
etc.
In Tenesonem et commendam dare, in Charta ann. 1394. Cameræ Comput.
Provinciæ.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tenedus, Eadem notione :
Ita ut unusquisque habeat suas Tenedos in pace,
in
Conventione ann. 1140. in Probat. novæ Hist. Occitan. col. 491.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tenendria, Villa. Charta Wilhelmi Justitiarii generalis Regis Angliæ apud Johan. Skenæum de
verborum significatione pag. 82 :
Mandamus quatenus summoneatis seu summoneri
faciatis legitime coram testibus legalibus, de qualibet baronia xii. vel
xv. homines ad hoc opus magis sufficientes, et de qualibet Tenendria seu
villa iv. vel vi. homines, et de quolibet burgo
xii.
Vide
Tenandrius.
Tenura, Gall.
Tenure. Hist. Translat. S. Guthlaci num. 151 :
Qui meta et
finis inter utriusque Ecclesiæ agros, certo discrimine Tenuras et extensiones utrimque
disterminat et certificat.
Charta ann. 1050. ex Archivo S. Victoris Massil. :
Dono ipsas Tenuras cum prædicta Ecclesia.... quantum tenent ipsas Tenuras cum
mansionibus, cum curtis, cum oglatis, cum campis, cum ortis, cum molendinis, cum
omnibus appendiciis, cum montibus et vallibus, etc.
Alia ann. circiter 1100.
ex eod. Archivo :
Mansiones quæ in illa Tenura erant.
Charta ann.
circiter 1178. inter Instr. tom. 3. Gall. Chr. novæ edit. col. 1074 :
Notum sit
omnibus.... quod Petrus
Ebredun. Archiep. et nepotes sui...... dederunt Tenuram totam, quam
habebant in fortareza, domui S. Crucis pro duobus solidis et sex denariis, præter
terram illam quam tenet Columba Maurella.
Charta Roberti Comitis Castriæ apud
Stephanotium tom. 15. Fragm. MSS. pag. 115 :
Sciatis me concessisse
(Floriacensi cœnobio)
quidquid habeo in duas Mentigas, excepta Tenura
Roberti de Sermentum.
Vita S. Oswaldi Archiep. Eborac. sæc. 5. Bened. pag.
752 :
Tenura et omnibus catallis Regis misericordiæ adjudicatis.
Petitio
ann. 1292. apud Rymer. tom. 2. pag. 582 :
An de dicto regno Scotiæ sit aliter
judicandum. quam de comitatibus, baroniis, et aliis Tenuris... scilicet Tenuris
impartibilibus, etc.
Leges Balduini Comitis Flandriæ ann. 1200. apud Marten.
tom. 1. Anecd. col. 771 :
Bajulus de possessionibus et Tenuris et hereditate D.
Comitis placitare non potest... nec..... aliquem D. Comitis hominem trahere in causam
vel querelam de Tenuris suis, vel hereditate ejus, nisi in præsentia D.
Comitis.
Regimina Paduæ ad ann. 1292. apud Murator. tom. 8. col. 426 :
Hic accepta fuit Tenura de tota insula Calcinariæ pro Commune Paduæ, et aliæ
villæ quamplures.
Quibus in locis
Tenura modo nudam possessionem
significat, ut in Regiminibus Paduæ, modo prædium, quod a Domino feudali aliquis tenet,
ut attento lectori satis ex ipsis locis patebit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tenuria, Eadem notione. Charta ann. 1256. e Tabulario S. Nicasii Rem. :
Vendidit
totam Tenuriam suam, jardinum, etc.
P. Carpentier, 1766.
Teneirea, Prædium, possessio, hæreditas, quidquid ab aliquo
tenetur. Charta ann.
1253. ex Chartul. episc. Carnot. :
Confessi fuerunt Matheum de Bercheriis militem,
filium dicti Radulphi, vendidisse reverendo patri M. episcopo Carnotensi omnes Teneireas
ubicumque sitas, quas idem Matheus miles ab eodem episcopo in feodum tenebat.
P. Carpentier, 1766.
Tenenta, Eodem significatu. Charta Henr. I. reg. Angl. ann. circ. 1108. inter Instr. tom.
11. Gall. Christ. col. 157 :
Concedo etiam ut omnes possessiones et Tenentæ, sive
ecclesiasticæ, sive seculares, quas etiam habet eadem abbatia, vel futuris temporibus
habitura est, in protectione et in manu mea sint liberrimæ et ab omnium subjectione
immunes.
Infra :
Tenuras.
Teneura, Possessio, in Charta Libertatum de Graciaco in Biturigib. ann. 1246. in alia ann. 1192. e Tabulario Monasterii Charitatis, alia
Ludovici Comitis Blesensis ann. 1197. pro Credulio, alia ann. 1213. apud Lobinell. tom.
2. Hist. Britan. col. 303. alia ann. 1223. apud Marten. tom. 1. Ampl. Collect. col.
1178. alia ejusd. ann. ibid. col. 1179. alia ann. 1273. apud eumd. Lobinellum tom. 3.
Historiæ Paris. pag. 28. col. 2. et alibi passim. MS. :
Dam Hebert de Saint Liz fu de grant Teneure.
P. Carpentier, 1766.
◊ Consuet. Norman. part. 1.
cap. 29. ex Cod. reg. 4651 :
Notandum etiam est quod quædam sunt Teneuræ de
redditibus, ut quando aliquis tenet redditum sibi assignatum, terra possessori
remanente. Quædam Teneura fit de terra, ut quando aliquis tenet de alio fundum terræ
alicujus. Quædam autem fit de dignitate, ut quando aliquis tenet aliquam dignitatem, ut
de habere garantizantiam vel quitanciam in forestis, vel nundinis, vel aliis locis, vel
habere serjantariam vel moutam, etc.
Male editum
montam apud Ludewig. tom. 7. Reliq. MSS. pag. 223.
P. Carpentier, 1766.
Tenitura, Possessio, Gall.
Possession, jouissance. Charta ann. 1221. ex Lib. albo
episc. Carnot. :
De decima igitur dicimus, quod de jure communi debet eam reddere
major,..... nisi major poterit se tueri Tenitura quadraginta annorum. Tenuere,
eodem sensu, in Charta ann. 1313. ex Tabul. eccl. Camerac. :
Par longue Tenuere de
lequelle il n'est memore du contraire, etc. Teneure,
in alia ejusd. ann. ibidem.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tentura, ut
Tenetura. Glossar.
Lat. Gall. ex Cod. reg. 521 :
Tentura, Teneure Gallice.
Charta ann. 1087. tom. 3. Hist. Harcur. pag. 13 :
Conquestus est apud ipsum, quod
Abbas Fiscannensis tenebat quoddam manerium, quod debet pertinere ad Regem et ad regalia
et ad Tenturam sui castelli.
Chartularium S. Vincentii Cenoman. fol. 82 :
Et judicavit ibi omnis curia Cenoman. quod S. Vincentius non debet perdere suas
Tenturas, quas tenuerat diu, solide et quiete.
Passim occurrit in hoc
Chartulario.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tenuitura. Charta Philippi Franc. Regis ann. 1190. e Tabulario Corbeiensi :
Noveritis
nos concessisse Abbati et monachis Corbeiæ, quod nullum damnum sustineant de his, quæ ad
proprietatem Abbatis et monachorum pertinent, occasione Tenuituræ, quam Communia
Corbeiensis contra eos fecerit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tenuitio, Possessio. Charta ann. 1139. Marcæ Hispan. col. 1269 :
Dono jam dictæ
Ecclesiæ (B. M. de Aspirano) omnes meas tracturas et Tenuitiones, sicut ego modo teneo
et possideo.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tenultura. Charta Hugonis Abb. Corbeiensis ann. 1224. e Tabulario ejusd. loci :
Prædicti duo arbitri diligenter..... inquirent justam Tenulturam dicti
advocati.... et si ipse advocatus.... aliquid injuste tenuerit..... debet illud
dimittere, et si... aliquid tenere debeat, quod modo non teneat, debet per dictum
illorum reponi in justam Tenulturam suam.
Tenuta, Gallis
Tenuë. Gesta Innocentii III. PP. pag. 148 :
Ecce nunc omnino
succumbit, quia et Tenutam terræ contra populi decretum... illi dimittit.
Petrus
de Vineis lib. 5. Ep. 92 :
Tenuta seu possessione ipsorum bonorum.
Thwroczius in Ludovico Rege Hungariæ cap. 25 :
Cum enim Rex principatus, Tenutas,
et dominia regni sui sacræ Coronæ subdita vellet conservare, etc.
Adde cap. 27.
Mandatum ann. circiter 1207. apud Baluz. tom. 2.
Miscell. pag. 250. aliud Mandatum ann. 1275. apud
de Lauriere tom. 1. Ordinat.
Reg. Fr. pag. 305. 1. col. 1. Chartam ann. 1277. apud Stephanot. tom. 3. Antiquit.
Pictav. pag. 925. et 926. Gall. Christ. novæ edit. tom. 4. col. 149. Chartam Philippi
Pulchri apud Menester. in Probat. Hist. Lugdun. pag. 43. col. 2. aliam ejusd. Regis apud
D.
Brussel tom. 1. de Feudorum usu pag. 668. Chron. Veron. apud Murator. tom. 8.
col. 649. Estense tom. 15. col. 413. Annales Cæsenates apud eumd. Murator. tom. 14. col.
1141. Literas ann. 1360. tom. 1. Hist. Dalphin. pag. 149. Fœdus ann. 1314. tom. 2.
ejusd. Histor. pag. 150. Literas Bonifacii IX. PP. ann. 1396. apud Ill. Fontaninum ad
calcem Antiq. Hortæ pag. 425. et 427.
Possessio vel Tenuta alicujus
possessionis,
in Statutis Montis-regalis pag. 197.
Tenuta seu inductio in
possessionem,
in Statutis Cadubrii lib. 1. cap. 60.
Mittere in Tenutam
et corporalem possessionem,
in Correctionibus eorumd. Statut. cap. 14. Hac
etiam notione
Tenuta dicunt Itali.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tenuta, Res quævis mobilis, ut videtur, quam quis tenet seu possidet. Statuta Cadubrii
lib. 3. cap. 61 :
Si quis pignus, vel Tenutam jam captam per aliquem præconem ex
commissione D. Vicarii.... reacceperit dicto præconi, vel ei cui pignus seu Tenuta
consignata fuerit per dictum præconem, contra voluntatem ipsius curiæ in centum sol. et
ad restituendum pignus vel Tenutam... condemnetur.
P. Carpentier, 1766.
Tenuta, Forma, qua
Tenementum per vassallum
tenetur. Charta ann. 1353. in
Reg. 82. Chartoph. reg. ch. 240 :
Quod prædictæ terræ et feoda tenerentur..... ad
unam solam Tenutam in parria.
P. Carpentier, 1766.
Tenuta, Investitura, missio in possessionem. Lit. procurat. in Formul. MS. Instr. fol.
39 :
Ad recipiendum ejus nomine et pro ipso Tenutam et possessionem corporalem
ipsius præbendæ ac jurium et pertinentiarum earumdem, si vacat ad præsens, vel
quamprimum vacaverit.
P. Carpentier, 1766.
Tenuta, Obsignatio, manucaptio, Gall.
Saisie, in Charta Phil. Pulc. apud Menester.
inter Probat. Hist. Lugdun. pag. 43. col. 2.