« »
 
CHARTA 1, CROCA 1, CROCHA.
[]« 1 charta » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 292a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CHARTA1
1. CHARTA, Carta, Chartula, Instrumentum, contractus, conventio, quibus prædiorum cæterarumque rerum cessiones et venditiones confirmantur et ratæ habentur, et emptores, aut qui quovis modo rem quampiam compararunt, jus suum in proprietate demonstrare possunt, quod ostensio chartarum dicitur in Legib. Baronum Scotiæ seu Quoniam Attach. cap. 3. § 4. cap. 25. §. 2. Lex Aleman. tit. 19 :
Res Ecclesiæ de laicis absque Charta nullus præsumat possidere. Et si Chartam non ostenderit, quod comparasset a pastore ecclesiæ, possessio semper ad ecclesiam pertineat.
Epist. firmitatis dicitur ibid. tit. 20. Conf. tit. 1. § 1. et tit. 2. § 1. 2. Lex Longob. Liutpr. cap. 116. (6, 63.) :
Hoc autem de his causis diximus, unde Chartas commutationis aut venditionis inter se non faciunt. Nam unde Chartulas faciunt et ostendunt, sic debet esse sicut in ipsis Chartulis legitur.
Conf. Leg. Rothar. cap. 247. Rachis cap. 4. Leg. Wisig. lib. 5. tit. 4. sect. 3. Leg. Burgund. Addit. I. tit. tit. 12. Leg. Bajuv. tit. 1. cap. 1. tit. 15. cap. 2. 12. 13. Leg. Ripuar. tit. 58. 59. 60. Capitul. de ingenuitate Chartarum post Capit. III. ann. 803. Leg. Longob. Lothar. cap. 69. 79. Guidon. cap. 5. 6. Otton. II. cap. 1. Greg. Turonens. lib. 4. Hist. cap. 12 :
Erat enim tunc temporis Anastasius Presbyter, ingenuus genere, qui per Chartas gloriosæ memoriæ Chrotildis Reginæ proprietatem aliquam possidebat.
Capitulare 6. Caroli Mag. ann. 803. cap. 8 :
Volumus ut si ille homo servo aut ancillæ Chartam in sua præsentia fecerit, et ille vel illa qui Chartam libertatis habere debet, præsentes fuerint, etc.
Ingulphus :
Normanni chirographa Chartas vocabant, et Chartarum firmitatem cum cerea impressione... constituebant.
Monastic. Anglic. tom. 2. pag. 84 :
Tenent etiam manerium de Parva Heton... de dono Aliciæ de Bolum, et inde habuerunt Cartam.
Bracton. lib. 2. cap. 10. § 1 :
Fiunt aliquando donationes in scriptis, sicut in Chartis, ad perpetuam memoriam, propter brevem hominum vitam, et ut facilius probari possit donatio.
Ardo Monach. in Vita S. Benedicti Abbatis Anianæ, num. 13 :
Nec passus est quemquam (servum)... per Chartam Monasterio tradi ; sed ut fierent liberi, imperabat.
Polypt. Irminon. Br. 9. sect. 268 :
Donationem quam fecit Milo... tenet nunc eam filius ejus Haimericus, qui per Chartam munborationem S. Germani habet ; et tenent eam fratres ejus simul cum eo, qui non sunt S. Germani.
Occurrit passim. Hæc instrumenta nobis Chartes, Gallico idiomate Charties appellantur in antiquo Codice MS. urbis Commerciaci ubi de juribus Dominorum ejusdem urbis. Ibi pag. 80. Charties du Mesnil, hoc est, Instrumenta quæ spectant locum du Mesnil. Et pag. 86. in Instrumento anni 1263 :
Item de toutes les choses qui ne sont contenues en ceste Chartie, etc.
Chartam Facere, vel Chartulam, est conficere instrumentum, seu donationis seu permutationis, vel oblationis. Tabularium Brivatense Ch. 275 :
Et nec dandi, nec venundandi, nec commutandi, nec cuilibet Cartas faciendi potestatem habeant.
Regula S. Aureliani cap. 1 :
Chartas donationis, aut venditionis, cui voluerit faciat.
Cap. 47 :
Quo minoris ætatis sunt, aut vivis parentibus in Monasterium ingrediuntur, Chartas tunc facere compellantur, quando ætate probati fuerint, aut res parentum in potestate habuerint.
[] Adde cap. 4. et Regulam S. Cæsarii ad Virgin. cap. 4. Recapitulat. ejusdem Regulæ cap. 4. Regul. S. Donati cap. 7. Diurnum Roman. cap. 6. tit. 11. 12. cap. 7. tit. 21. Leon. Ost. lib. 2. cap. 54. 55. etc.
Per Chartulam dare, comparare, idem quod per Chartam. Severus Sulpitius de Vita S. Martini :
Denique apud improbum rei judicem nocere Chartulam, cum periit, nihil proficere, cum extat. Authentica Chartula,
apud Gregorium Magnum in Epist. Concilium Wormatiense ann. 868. can. 3 :
Ut non prius dedicet Ecclesiam nisi antea dotem Basilicæ et obsequium ipsius per donationem Chartulæ confirmatum accipiat.
Charta Ludovici Pii in Chronico Farfensi :
Tam ex donatione Regum... quam et hæreditate parentum, vel de quolibet attractu advenerunt, et ibidem per Cartulas delegaverunt.
Tabular. Casauriense :
Tunc nos judices vel auditores diligenter ipsum Partulum inquisivimus, si vel per Cartulam, aut per hæreditatem, vel per breve, aut qualemcumque rationem contendere aut habere potuisset.
P. Carpentier, 1766.
Horrendis plurimum maledictis quibus Chartarum auctoritati olim cavebatur, additæ nonnumquam cæremoniæ, quæ timorem religiosis incuterent. Ejusmodi sunt quæ leguntur in Charta Roberti abb. Corb. ann. 1136. ex magno Chartul. nig. ejusd. monast. fol. 89. v°. :
Ut autem hoc privilegium permaneat ratum, auctoritate domini Dei nostri et clavigeri cœli beati Petri et dom. Papæ Innocentii II. et nostra, qui eorum vice, auctore Deo, huic ecclesiæ præsideo ; ego et sacerdotes nostri sacramentalibus jugi divini stolis induti, et omnes fratres reliqui tenentes lucernas ardentes in manibus nostris, conservatoribus hujus sancti et devote peracti privilegii portas inferi horribiles claudimus, et civitatis Jherusalem celestis duodecim portas ex singulis margaritis pandimus : scienter vero violatoribus hujus privilegii nos iidem omnes de manibus extinctas projicientes lucernas, regni celestis januas claudimus et horribiles inferi portas pandimus, ut cum Datan et Abiron et cum Juda de fure traditore viventes, hoc est, scientes, in eas detrusi, et cum divite carnali filio sancti Abrahæ in flammis sulfureis sepulti non adjiciant ut inde resurgant.
Sed res aliquando minus severe acta est, ut in Charta Radulphi de Nits dom. Firmit. Naberti ex Chartul. S. Memmii :
Si quis contradicere conaverit, centum cynnos (l. cygnos) nigros et totidem corvos albos regi persolvat.
Vide Tract. novum de Re diplom. tom. 5. pag. 188. 209. 215. 404. 480. et in Maledicere.
P. Carpentier, 1766.
Inter notas Chartarum chronologicas notanda illa est, quæ apposita Constitutioni Frederici imperatoris contra hæreticos et fidei catholicæ inimicos legitur, in Stat. Astæ fol. 2. v°. :
Anno imperii nostri præterito, præsenti et futuro.
Qua formula rem omni tempore veram indicare fortean voluerunt.
Inchartare, per Chartam, seu per instrumentum, donare, conferre. Tabular. Brivatense Ch. 433 :
Habeatis etiam potestatem Incartandi alodos meos quibus jussero.
Tabular. Celsiniacense ann. 958 :
Et hæc donationis Inchartulatio deinceps usque in perpetuum firma et stabilis permaneat.
Matthæus Paris ann. 1252 :
Et iterum concessit ipsi Comiti eandem terram, et Inchartavit post aliquos annos, ut possessio sua sic firmius roboraretur.
Infra :
Gasconiam Comiti Richardo fratri suo dederat, et Inchartaverat.
Ann. 1256 : []
Concessit et Inchartavit Regi Scotiæ Huntendonam.
Adde pag. 660. Matthæus Westmonast. ann. 1252 :
Confertur Vasconia Edwardo, nec fit mentio de Comite, cui quondam fuerat concessa et Incartata, et ipse in possessione constitutus.
Inchartatus, Vox fori Hispanici, Accusatus. Vide observantias Regni Aragon. lib. 1. fol. 7. 27. 28. 30. 32. 36. Edit. 1624. præterea Michaelem del Molino in Repertorio Foror. Aragon. in hac voce.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Charta, Litteræ salvi conductus, commeatus, Gall. Passe-port. Sanctimonialis Heidenheimensis in Vita S. Willibaldi cap. 8. num. 22 :
Ibi est turris Libani ; et qui illuc venerit non habens Chartam, non pertransit locum, quia in custodia est ille locus, et est claustrum : sed si venerit sine Charta, tollunt eum cives, et mittunt ad urbem Tyrum.
P. Carpentier, 1766.
Chartæ Albæ, Non scriptæ, nostris Blancs-signés. Chron. Th. Otterbourne edit. Hearn. pag. 200 :
De albis Cartis, vocatis les Blanck Chartres. Ad Cartas etiam albas suos legeos universaliter apponere sigilla sua compulit (Ricardus II.) ut, quotiens grassare vellet in plebem, facultatem haberet, licet illicitam, opprimendi quamcumque personam.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Charta Ambagibalis, vel potius Ambaginalis, Quæ facessit ambages. Vide Ambagibalis.
L. Henschel, 1840–1850.
Charta de Benefactis, Præstaria. Vide S. Rosa de Viterbo Elucidar. tom. 1. pag. 241.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Chartæ Bombycinæ. Vide in Bombax.
P. Carpentier, 1766.
Charta Calcheria. Vide supra Calcheria.
Charta Caritatis, Sic appellata prima Cisterciensis Monasterii institutio, quod
caritatem undequaque spirarent illius decreta
, ut ait Clemens IV. Papa, vel ut Calixtus II. quod omnium tam Abbatum et Monachorum ejusdem ordinis,
quam Episcoporum, in quorum parochiis prima illorum Monasteria constituta fuerant, consensu ac deliberatione communi, ac mutua Caritate
sancita fuerint. Annales Francorum Victoriani MSS. ann. 1108 :
Hoc tempore facta est Charta Caritatis a S. Stephano Cisterciensi Abbate, et aliis 20. Abbatibus, auctoritate sigilli Apostolici confirmata. Ab illo ergo tempore rejecerunt frocos et pelliceas, staminia, capucia, et feminalia, coopertoria, et stramenta lectorum, ac diversa ciborum in refectorio fercula, et sagimen, et omnia quæ puritati regulæ adversabantur, abdicarunt, etc.
De hujuscemodi Chartis frequens sermo est in Statutis Cisterciensibus, uti videre potes apud Martenium tom. 4. Anecd. col. 1817. 1333. 1334. 1335. 1480. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Charta Coccinea, Membranæ purpureo colore infectæ, ut loquitur S. Hieronymus Epist. ad Eustochium. Huic operæ vacantes Monachos sic alloquitur S. Ephraem Parænesi 47 :
Chartam Coccineam operaris ? coriarios cogita.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Chartarum Collectio. Vide Chartiaticum.
P. Carpentier, 1766.
Charta Concordiæ, Definitionis, vel de definitione, Qua inter se concordant litemque definiunt proceres quivis aut domini superiores, in novo Tract. de Re diplomat. tom. 1. pag. 387. ex [] Hist. Occit. tom. 2. col. 445. 467. 493. et 585.
Charta Confertoria, Qua quid confertur Ecclesiis. Tabularium Brivatense Ch. 250 :
Complacuit inter Comandum et uxore sua Bertilde, ut Cartam Confertoriam inter nos facere debuissemus, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Charta Crocata, vel Crocca, Eadem quæ Coccinea, Anastasio in versione Concilii VI. act. 10.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Charta Cuttunea, Ex gossipio seu cottone, cujus potior usus in Diplomatis describendis :
Charta Cuttunea, quam fecerat Simon frater et mater ejus,
apud Rocchum Pirrum Siciliæ Sacræ lib. 4. pag. 92. Vide Chartæ Bombycinæ in Bombax.
Chartæ Ecclesiasticæ, Epistolæ formatæ. Liberatus Diacon. cap. 18 :
Itum est Constantinopolim, et supradicti Episcopi in custodiam sunt redacti, Chartis sublatis, ne Catholicis, quibus scriptum fuerat, redderentur.
Infra :
Sed postquam Vitalis et Misenus a custodia Constantinopoli sunt egressi ; perrexit cum Chartis Ecclesiasticis Constantinopolim, passusque est et ipse, sublatis Chartis, gravissimam custodiam.
S. Hieronym. in Epitaphio Marcellæ :
Petunt et impetrant Ecclesiasticas Epistolas, ut communicantes Ecclesiæ discessisse viderentur.
Ubi formatæ et commendatitiæ intelliguntur. Idem Epist. 11. ad Ageruchiam :
Cum in Chartis Ecclesiasticis juvarem Damasum, Romanæ urbis Episcopum, Orientis atque Occidentis synodicis consultationibus responderem, etc.
Ubi Chartæ Ecclesiasticæ generatim dicuntur, quæ in causis ac rebus Ecclesiasticis exarantur. Idem lib. 2. Invectivar. in Ruffin. :
Et sub nomine cujusdam amici Damasi Romanæ urbis Episcopi ego petar, cui ille Ecclesiasticas epistolas dictandas tradidit.
P. Carpentier, 1766.
Vide Fr. Bern. Ferrar. lib. de Ant. ecclesiast. epistolar. genere.
Chartæ, seu Scripturæ Ecclesiasticæ, Quæ Ecclesiarum immunitates continent, in Charta Caroli Simplicis apud Catellum in Hist. Occitan. pag. 776.
P. Carpentier, 1766.
Charta Elemosinaria, Qua aliquid in eleemosynam ecclesiæ conceditur. Chartul. S. Sulpit. Bitur. fol. 25. r° :
Si vero ullus parens aut aliquis homo surrexerit, qui hanc Cartam Elemosinariam contradicere aut Calumniare voluerit, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Charta Exprensa. Vide in Exprensa.
L. Henschel, 1840–1850.
Charta de Gadea, Testamentum. Vide Vadium.
P. Carpentier, 1766.
Chartæ Glutino Conglutinatæ, Cum propter verborum copiam non sufficeret unum pergamenum ; qua ratione vero tunc fraudi obviarent, docet Charta venditionis comitat. Montispenc. ann. 1385. in Reg. Cam. Comput. Paris. ab ann. 1360. ad ann. 1416. fol. 111. r°. :
Verum quia omnia supradicta capi seu comprehendi non poterant in pelle unica pergameni, propter facti substantiam verborumque superabundatiam, ut apparere potest cuilibet intuenti ; idcirco nos ea conscribi fecimus atque poni in hiis duabus pellibus pergameni insertis, conjunctis et tenaci glutino conglutinatis, et ad omnem fraudem et sinistræ suspectionis stipulam tollendam contrasigillum dicti sigilli dictæ curiæ Riomi quod tenemus, in principio et in fine dictæ conjuncturæ seu conglutinaturæ dictarum duarum pellium pergameni apponi fecimus et appendi.
Testam. Joan. reginæ ann. 1304. [] in Reg. sign. Noster Cam. Comput. Paris fol. 223. v°. :
Nous requerons nostre très chier seigneur le Roy de France que il toutes les choses et singulieres contenues en ces deux piaus gluées ensemble veuillie approuver.
P. Carpentier, 1766.
Charta Incautationis, Qua quis cautus et securus redditur. Charta Ferdinandi reg. Castellæ ann. 1223. inter Probat. tom. 3. Annal. Præmonstr. col. 472 :
Facio Chartam protectionis, Incautationis, absolutionis, confirmationis... monasterio S. Spiritus de Abula.
Vide Incautare.
L. Henschel, 1840–1850.
Charta incisa. Chart. ann. 1017. ap. Murator. Antiq. tom. 1. col. 169 :
Cartulam, quod predictus Abbas demonstrabat... reproba et falsidica inventa fuit, et ibi Incisa.
Vide Incidere.
Charta Inda, Papyracea, apud Matth. Silvaticum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Charta Ingenuitatis. Vide Ingenui.
P. Carpentier, 1766.
Charta cum junco in ora insuto, Ubi prædium aliquod venditur. Chartul. S. Joan. Angeriac. fol. 32. r°. :
Prædictam terram S. Johanni, cui vendiderat, ex toto reliquit in manu domini Ansculphi abbatis cum junco, qui in ora Cartulæ insuitur.
Vide in Investitura.
L. Henschel, 1840–1850.
Charta Legitima. Ratpert. Casus S. Galli ap. Pertz. Script. tom. 2. pag. 69. lin. 33 :
Et ut cautius hæc eadem firmitatis scriptura communiretur, præcepit, primitus tantummodo dictatam et in aliqua scæda conscriptam sibi præsentari ; et cum ille causam comprobaret, tunc demum cancellario præcepit, in Legitimis Chartis conscribere præfati pacti confirmationem.
Charta Jurata, quæ continet juramentum, vel quæ sacramentum peractum esse super ea re, de qua agitur, refert. Carta Jurada, in Foris Beneharn. tit. 1. art. 25. Raimundus Montanerius in Chron. Regum Aragon. cap. 240 :
Si que daço faeren llurs convinences ab Cartas jurades de cascuna part, etc.
Vide Sacramentalis Charta in Sacramentum.
Magna Charta, Anglis, est Liber seu Codex Constitutionum ; eam Henricus III. ad utilitatem subditorum suorum promulgavit, quæ hodie maximo in usu est, inquit Cowellus. De ejus origne, incrementis, et confirmationibus, multa commentatus est Spelmannus, quem præstat hic legere de rebus patriis disserentem :
Magna Charta.
Augustissimum Anglicarum libertatum diploma, et sacra anchora, condita prout exstat hodie in libris juridicis, anno 9. Henrici III. et confirmata denuo annis 25 et 28. Edouardi I. Inter Regni Constitutiones (quas Statuta nuncupamus) prima est, majorumque nostrorum opibus et fortunis sæpius comparata ; sudore autem et cruore plurimo ægre adeo conservata, ut Erythream dixeris, et sanguineam.
Magna dicitur ab amplitudine, qua tertio superat Chartam de Foresta. Sub hoc autem nomine contineri olim videtur nonnumquam utraque libertatum pagina, civilium nempe et ferinarum. Forte quod in Charta libertatum Henrici I. cavetur inter cætera de Forestis : ut in Charta postmodum Johannis Regis, quæ in Rubro libro Scaccarii exhibetur. Apud inferiores vero et hodiernos sigillatim dignoscuntur his nominibus Magnæ Chartæ, Chartæ de Foresta.
Vide infra in anno 1253. []
Emanavit prima ejus fabrica ab Henrico I. Regnum ineunte, qui pleraque ejusdem capitula (et uberiora nonnulla quam gaudemus hodie) vel specialiter in distinctis articulis, vel generaliter sub confirmatione legum Edouardi Confessoris, spontanea concessit voluntate : singulisque Comitatibus Chartas ejusdem singulas in Cœnobio aliquo adservandas mandavit. Chartam ipsam apud Parisium videas in an. 1100. qui et in an. 1215. de eadem mentionem faciens : Continebat (inquit) quasdam libertates et leges Edwardi sancti, Ecclesiæ Anglicanæ, et pariter et magnatibus Regni concessas : exceptis quibusdam libertatibus, quas idem Rex (Henricus I.) de suo adjecit. Hinc est quod Edouardus I. in prima Charta suarum Confirmationum data an. regni ejus 25. Cap. 1. ait, Magnam Chartam esse legem communem.
Sin et altius repetitam velis, concessit ipse Gulielmus I. legem Edouardi Confessoris, cum quibusdam auctionibus, in singulis observandam. Quæ igitur in Charta deprehenduntur Henrici I. de suo addita, et ad legem Edouardi Confessoris minime pertinentia, orta videntur ratione Juris feodalis, quod Anglis primus imposuit Gulielmus Conquestor, et cohibere jam in multis est dignatus Henricus I. eodem enim ipso nomine Leges S. Edwardi nuncupatur : ut sic intelligas ipsum Henricum I. nihil novi in hac sua Charta constituisse.
Nam et libertates, quas Parisius ait eum de suo adjecisse ad leges S. Edwardi, novæ siquidem non sunt appellandæ libertates, sed novarum consuetudinum (quas e Jure feodali atrociter suscitavit Gulielmus senior, cumulatius auxit Gulielmus junior) piæ abrogationes et molimina. Hæc Henrici I. bonitas et justitia, hoc Chartæ suæ beneficium, quod agnoscentes proximi sui successores probant alacre, et confirmant.
Stephanus Rex : Sciatis (inquit) me concessisse et præsenti Charta mea confirmasse omnibus Baronibus et hominibus meis de Anglia, omnes libertates et bonas leges quas Henricus Rex Angliæ avunculus meus eis dedit et concessit : et omnes bonas leges et bonas consuetudines eis concedo, quas habuerunt tempore Regis Edwardi, cum cautione de his bene observandis.
Pari modo Henricus II. : Sciatis (ait) me concessisse et reddidisse, et præsenti Charta mea confirmasse Deo et Sanctæ Ecclesiæ, et omnibus Comitibus, et Baronibus, et omnibus hominibus meis, omnes consuetudines quas Rex Henricus avus meus eis dedit et concessit : adjecta sanctione, ut libere, quiete et plenarie tenerentur.
Ricardus I. nullam (quam reperio) confirmationis Chartam edidit, sed in coronatione sua, pacem Dei et Ecclesiæ, rectam justitiam, malarum legum et consuetudinum deletionem, bonarum observantiam, tactis sacrosanctis Evangeliis, Sanctorumque reliquiis ad altare juravit.
Juravit et Johannes Rex in eandem sententiam ; sed qua religione colebantur istæ concessiones, confirmationes et juramenta sub hoc seculo bellis et discordiis laborante (præsertim sub Johanne Rege, cum pessundata pene esset potestas Regia et jus datum sceleri) paucis non est enarrandum. Extat Charta quædam ejusdem data anno regni tertio, qua mandat Hugoni Nevil Protoforestario, Quod non omittat propter Chartam aliquam quam Rex ipse alicui fecerat, quin forestas Angliæ (in quibus eximia libertatum vis emicuit) [] per easdem leges custodiret, quæ fuerunt in Forestis tempore Henrici Regis patri sui : et mutasse tunc Forestæ libertates vehementer non est dubium.
Oritur sub triennio postea inter Johannem Regem et Papam Innocentium gravissima disceptatio, quæ sequentium omnium hic malorum occasionem præbuit. Acriter siquidem contendentibus de electione Cantuariensis Archiepiscopi Ecclesiæ illius Monachis, lis ad Papam promovetur : et cum de neutro Electo consentire dicerentur electores, coram Papa, is e cœtu Cardinalium suorum tertium ingerit, Anglum utique Stephanum Langton nomine ; sed inconsulto Rege, et contra voluntatem ejus et jus Regni. Monachis tamen imponit sine mora hunc eligere, et electum ipsemet statim consecrat. Dedignatus Rex Johannes, Cantuarienses Monachos in exilium mittit, eorumque terras adscribit fisco. Insequitur Cleri maledictio, et ad Papam fertur querimonia, qui Regem admonet et mulcere satagit blandiloquiis, non audientem vero fulmine sternit Pontificio. Primo Angliam totam sub interdicto ponit, (ut sic nec Regi serviat, nec ipsi Deo ;) inde Regem excommunicat, demumque Regnum ejus Philippo Franco decernit capescendum. Sævit jam Johannes Rex in universum Clerum, proscriptumque exponit direptoribus Philippus Rex.
Diu devoratum spe Angliæ Regnum ingenti aggreditur molimine, subditos qui ferre arma possunt, undequaque evocat. Militiam detrectantes Culvertagii stigmate deturpatos prædicat. Hæret in adverso litore immensus hostium exercitus : et hic domi confunduntur omnia e perfidia subditorum.
Fractus his angustiis Rex Johannes, et quinquiennali pene jam decoctus excommunicatione, Pontificiorum suasu, se et Regna sua tam Angliæ quam Hiberniæ, in Papæ credit patrocinium, coronam supplex tradit Legato ejus Pandulfo, jurat conceptis articulis commissorum omnium redintegrationem, et quod bonas leges antecessorum suorum, et præcipue leges Edwardi Regis Confessoris revocaret, et observandas traderet. Jurant pariter in Regis animam 16. Comites et Barones multi potentiores, ita tamen, ut Regem recidentem omnes ad articulorum cogerent observationem. Præter hæc, censum annuum Papæ concedit 700. marcas sterlingorum pro regno Angliæ, 300. pro Hibernia. Homagium una præstat et fidelitatis juramentum, impletaque jam integritate pœnitentiæ ministerio Stephani Cantuariensis Archiepiscopi, ipse ab excommunicationis vinculo Wintoniæ absolvitur, et Regnum Angliæ ab interdicto liberatur, ablatis Clero ægre adhuc restitutis. Rex Franciæ post exhaustas in belli apparatu sex centenas mille libras (frendens licet) a Papa prohibetur Angliam lacessere.
His ita gestis Rex Joannes Gerseiam navigaturus, et recentis nondum immemor juramenti, Concilium ad S. Albanum prid. Non. Augusti, anno Regni sui 15. edicit, quo inquiri jurat de damnis Prælatorum, etc. Conveniunt (absente Rege) summus Angliæ Justitiarius, Archiepisc. Cant. Episcopi, et Magnates, pacemque Regiam cunctis denunciantes, inter alia ex parte Regis firmiter præcipiunt, ut Leges Henrici avi sui (id est, Hen. I.) ab omnibus custodirentur, et omnes Leges iniquæ penitus enervarentur. Sed versabantur hæc in generalibus ; nec constabat quænam erant Leges illæ Henrici I. obsoletæ scilicet et posthabitæ. Hactenus etiam [] nihil datum nisi verba : nihil scriptis, nihil Charta Regia et sigillo Regni confirmatum.
Reverso Rege, Synodum celebrat 8. Calend. Septemb. in Ecclesia S. Pauli Londoniarum Archiepiscopus, cui inter Prælatos multi affuere Proceres Regni. Acta aliquantisper Ecclesiæ : Archiepiscopus proceres aliquot (ut tunc fama erat) in recessum vocat. Deplorat profligatas libertates Regni, et bonas Leges Edwardi Confessoris. Regem memorat in absolutione sua Wintoniæ, easdem jurasse revocare, et in Regno facere ab omnibus observari. Hoc ut melius expediatur, inventa est (inquit) nunc quædam Charta Henrici I. Regis Angliæ, per quam, si volueritis, libertates diu amissas, poteritis ad statum pristinum revocare. Chartam profert ; qua perlecta juramento invicem se astringunt Proceres, pro hisce libertatibus vel ad mortem (si res exigeret) certaturos. Ferre pollicetur Archiepiscopus auxilium. Coeunt sequenti anno (id est, 1214. sub 14. Calend. Novemb.) velut orationis gratia ad Monasterium S. Edmundi Buriensis, sed de libertatibus tractant restaurandis, conceptumque Londini prius juramentum, illic denuo super altare renovant sigillatim. Parant quæ ad bellum spectant, et libertatum deinde a Rege contendunt confirmationem. Ille dierum aliquot inducias postulat, sed respondet demum, nunquam se facturum
.
Proceres exercitum cogunt, quem Dei et Sanctæ Ecclesiæ nominant, Regique adhærentibus excidium minitantur et rerum omnium direptionem, ni ad ipsos ocyus convolantes causam publicam tuerentur. Rex a suis ita deseritur, ut in tota ejus clientela vix septem numerentur Equites. Mitescens igitur, de arbitris convenit, qui utrinque electi libertatum dictant Capitula. Eademque (in prato inter Stanes et Windeleshores, quod dicitur Raningemead) in duabus Chartis (altera continente libertates Angliæ, altera Forestarum) sigillo Regio firmat et concedit. Sic Matthæus Paris, qui utramque Chartam sigillatim exhibet, et libertates Forestæ in eadem schedula cum libertatibus Angliæ contineri pro capacitate sui non potuisse asserit. In Rubro tamen libro Scaccarii junctim eduntur, et confusis articulis, multis etiam desideratis ad Forestam pertinentibus ; adscriptis etiam nonnullis Chartæ neutri (prout hodie extat) contingentibus. Sunt qui a loco, Magnam Chartam Ronniemead appellant, primumque esse ferunt Juris nostris scriptum Codicem. Hæc a latere
.
Adjungitur pedi Chartæ Forestariæ ad præsidium libertatum omnium, pactum grave et in Regno inauditum : Eligendos a Baronibus 25. Nomophylaces, qui libertatum tuerentur castitatem, Regemque ipsum vacillantem brachio cohiberent populari. Regem insuper nihil impetraturum quo aliquid concessorum fiat irritum : irritumque fore quicquid impetraverit.
Juratur præmissorum observantia, cum a Rege, tum a Baronibus ; et eliguntur Nomophylaces, qui muneris cultum etiam jurant et Barones alii obsequium se illis exhibituros. Mandat Rex præterea literis patentibus universis Angliæ Vicecomitibus, ut jurare faciant quoslibet suæ ditionis, concessas fovere libertates, ipsumque ad hoc Regem, castrorum captione, provocare. Apage. Quin ut nihil desideretur, Bullam a Papa impetrat ad concessiones suas roborandas.
Brevi autem Regem pœnitet e medullis ; conquestoque pluribus apud ipsum eumdem [] Papam Innocentium III. hic acta omnia decernit irrita, Regique et Baronibus imponit sub anathemate, ut neque ipse jurata teneat, neque isti concessa exigant. Barones hoc ad Papam non spectare asserunt. Papa renuentes excommunicat, eorumque terras interdicto premit. Jam adacti ad insaniam, Ludovicum filium Regis Franciæ, sibi eligunt in Regem, qui neque precibus, neque minis Papæ a direptione Angliæ prohiberi potuit. Sæviunt hic ubique intestina bella, cædes, incendia, et funesta omnia.
Sed obeunte anno proximo Johanne Rege, filium ejus decennalem, Henricum III. suscipiunt Regem, qui et in Coronatione sua de more jurat leges bonas, malis abdicatis. Resipiscentes jam Magnates destituunt Ludovicum, qui citius inde fractus, recessum etiam jurat et ablatorum omnium restitutionem. Jurat Rex vicissim petitas reddere libertates, et in animam ejus una Jurant Legatus Papæ, et Protector Regis magnus Marescallus, easdem etiam observare, omnibusque tradere observandas. Hoc idem jurant universi Proceres.
Dum mora nectitur, vita excedit Philippus Rex Franciæ, et Ludovicus solium tenet, a quo Rex Henricus Normanniæ petit redditionem, prout discedens Anglia juraverat Ludovicus. Is causatur, Henricum Anglis non restituisse (ut juraverat item) libertates Angliæ, nec se ideo Normanniam restituturum.
Anno 1223. Regis 7. Archiepiscopus et Magnates Regem obtestantur, ut juratas confirmaret libertates : et respondente quodam extortas fuisse a patre suo, Rex omnes (inquit) libertates illas juravimus, et omnes astricti sumus, ut quod juravimus, observemus. Missis in singulos Comitatus literis, Vicecomitibus præcepit, ut per sacramentum 12. Militum vel legalium hominum inquiri facerent, quænam erant libertates Angliæ tempore Henrici avi sui ; sed quid responsum sit a Vicecomitibus, non reperio.
Demum anno 9. Regis, concedente Clero et populo cum Magnatibus quintodecimam partem omnium rerum mobilium totius Regni Angliæ, renovantur Chartæ libertatum, prout sub Rege Johanne prius erant conditæ : ita quod Chartæ utrorumque Regum in nullo inveniuntur dissimiles. Verba sunt Parisii, quæ nos ideo recitamus, ut indagetur ratio, quorsum non reperiuntur hodie in Magna Charta Henrici III. articuli aliquot a Johanne concessi. Ille si quidem primo, de persolvendo defunctorum debito Judæis atque aliis. Secundo de modo imponendi scutagium et auxilium Regis. Tertio de modo summonendi Commune Concilium Regni, quod postea Parlamentum appellatur. Et quarto de modo cavit quo auxilium capiat subditus a vassallis suis quos tenentes appellamus. Hi, inquam in impressis Magnæ Chartæ exemplaribus non deprehenduntur, fuisse tamen in primitivo illo Henrici III. e Parisio vides, cui et fidem facit locus ejus alius, ubi dicitur, quod in Parlamento Westmonasterii, ad festum S. Edwardi ann. 1222. id est, Regis 39. responsum fuit Regi a Baronibus, quod omnes tunc temporis non fuerunt juxta tenorem Magnæ Chartæ suæ vocati, et ideo sine paribus suis tunc absentibus, nullum voluerunt tunc responsum dare. Me recipio.
Chartas jam de novo concessas et Sigillo Regio ad Parlamenti petitionem confirmatas Rex in quemlibet dirigit Comitatum : in illum scilicet qui Foresta nulla premebatur, Magnam Chartam solam. In [] cæteros eam pariter et Forestæ ; libertates que ab omnibus imperat, juramento interposito, conservandas : quod tam feliciter adimpletum est, ut nec iota unum in Regis Charta contentum, extitit prætermissum. Dies fausta, sed brevissima. Ad cujus tamen munimentum excommunicationis sententiam in Chartarum violatores promulgat Stephanus Archiepiscopus Cantuariæ cæterique Angliæ Episcopi, quam subinde metuisse dicitur Rex Henricus.
Biennio vero postea (id est, an. Dom. 1227. Regni 11.) ad ætatis veniens plenitudinem, in lugubri (sic hoc Florilegus nuncupat) Oxoniensi Consilio, cancellari fecit et cassari omnes Chartas in provinciis omnibus Regni Angliæ de libertatibus Forestæ, (ut Parisius et Florilegus referunt) sed ut alii habent, de libertatibus etiam Magnæ Chartæ ; factas siquidem eas criminans, dum sub tutela ipe esset, et Sigilli sui non tum compos.
Frendent Barones, paucisque interpositis diebus, Regem adeuntes, Chartarum redintegrationem aspera nimis contendunt pertinacia. Rex blandiloquiis hac vice linitos, in ulteriorem rejicit tempestatem ; sopitisque longas tandem post ambages (cum in aliis, tum in Parlamento anni sui 18.) disceptationibus, sponte et sereno vultu in Parlamento Westmonasterii anno suo 21. Dom. 1237. tricesimam partem bonorum Cleri atque populi recepturus, libertates reddidit, sanctius inde observandas. Quod ut certo foret, sententiam quam in violatores aliquando tulerat Stephanus Archiepiscopus Cantuariæ, cum omnibus Episcopis Angliæ, a qua nec immunis ipse habebatur, fecit renovari. In abundantiorem etiam securitatem, novo confirmationis diplomati hanc impinxit clausulam : Non obstante quod prædictæ Chartæ (libertatum et Forestæ) confectæ fuerint, cum minoris essemus ætatis.
Tarda vel his adhuc fides. Non elapso igitur toto septennio, Barones in Parlamento Londinensi anno Dom. 1244. Regem sollicite obtestantur ut emptæ redemptæque libertates non solum observentur, sed et nova confirmationis Charta (quæ super hæc specialem faciat mentionem) denuo roborentur. Novam pariter excommunicationis sententiam in eos projiciendam, qui concessas libertates vel impugnarent, vel impedirent : Et ut illis fieret emendatio, qui post ultimam concessionem damnum sustinuerant in libertatibus violatis. Præter hæc, ne sacramenti a Rege populoque præstiti ob libertatum observantiam, anathematisque a S. Edmundo jam Cantuariensi Archiepiscopo in violatores promulgati, periculum de cætero incurreretur, obnixius Regem orant, ut de communi assensu quatuor eligantur potentes et nobiles de discretioribus totius Regni, qui sint de Consilio Dom. Regis, et jurati, hæc et alia multa Regno commodissima (tanquam Tribuni plebis) agerent et curarent. Rex negat omnia, statimque in Forestis multa exequitur gravissima.
Nova autem pressus egestate, in Parlamento Londonii ann. Dom. 1253. regni sui 37. ad novam accedit pactionem. Conferentibus scil. in viaticum suum Hierosolymitanum Clero triennalem decimam, Militibus, Scutagium trium marcarum : bona fide et sine aliqua cavillatione promisit se Chartam Magnam, et omnes ejus articulos observaturum. Tertio igitur Maii, presentibus Rege, Comitibus et Baronibus, Bonifacius novus Archiepiscopus Cantuar. cæterique Episcopi pontificalibus induti, et accensas ferentes [] candelas in majori Aula Westmonasterii, excommunicationem cum anathemate (forma maxime solenni, quam habes apud Parisium in hoc anno) projecerunt in transgressores Ecclesiasticarum, et libertatum seu liberarum consuetudinum Regni Angliæ, et præcipue earum quæ continentur in Charta libertatum Angliæ, et Charta de Foresta, etc.
Nec tantum in transgressores liquido, sed in eos pariter qui qualicunque arte vel ingenio temere violaverint, diminuerint, seu immutaverint, clam vel palam, facto, verbo, vel consilio, contra illas vel earum aliquam in quocunque articulo veniendo. Item in illos qui contra illas, vel earum statuta, aliqua ediderint, vel edita servaverint, consuetudines introduxerint, vel servaverint introductas, scriptores statutorum, nec non consiliarios et executores, et qui secundum ea præsumpserint judicare, etc. Dicta et promulgata omnia sigillis roborabant : prolataque est in medium Charta Regis Joannis, qua supradictas libertates mera voluntate reconcessit, et inde recitari fecerunt easdem libertates. Dum autem Henricus Rex memoratam sententiam audiebat, tenuit manum suam ad pectus suum sereno vultu atque alacri. Et cum perlecta esset demum, projecissentque candelas extinctas et fumigantes, et diceretur a singulis : Sic extinguantur et fœteant hujus sententiæ incursores in inferno ; et campanæ pulsarentur. (ut applauderent singuli) dixit ipse Rex : Sic me Deus adjuvet, hæc omnia illibata servabo fideliter, sicut sum homo, sicut sum Christianus, sicut sum Miles, et sicut sum Rex coronatus et inunctus. Hæc (qui plura) Parisius. Post hæc omnia Romam mittitur ad Innocentium IV. Rogatus ille latum anathema Bulla roborat, et de suo quiddam adjicit in terrorem.
Sub sole nihil stabile. Anno quippe proximo, Rex, dum inhiat colligendis decimis, quæ sub conditione de Chartarum observanda immunitate concessæ fuerant, consilio impiorum libertates temerat, credens, inquit Matthæus, pro munere absolvi a transgressione. Nec spes illa vana, cum se et Regnum sub pœna exhæredationis (quod non potuit) Papæ obligaret ad pecuniæ solutionem, quem in bello Siculo foret expensurus, causa sua.
Ad mortalia autem arma non concurritur : sed anno 1255. Regis 39. acclamatum est in Comitatibus, Synodis, Ecclesiis, et ubicunque locorum homines convenerant, ut Magna Charta, quam Rex Joannes concessit, et Rex iste præsens multoties reconcessit, inviolabiliter tueretur : et lata est sententia, toties repetita, in omnes ejusdem violatores.
Sequenti etiam anno pœna horribilis anathematis in Londinensi Synodo prioribus adjungitur, statuiturque libertates sub ejusdem periculo conservandas. Et ne quid præterea desideretur, accesserunt paulo post duæ simul Bullæ Alexandri IV. ad Chartarum sententiarumque roborationem.
Rex seu telis victus Ecclesiæ, seu quod Barones mutuo exhibentes dextras, juraverant, quod non omitterent propositum persequi pro pecuniæ vel terrarum amissione, vel etiam pro vita et morte sua et suorum ; in Parlamento Oxonii an. Dom. 1258. regni 42. semel iterum, sed jam etiam cum Edouardo filio suo, Chartarum jurat observantiam, et 24. prudentium virorum nationis Anglicanæ, (nam ab alienigenis passi modo sunt gravissima) quos sub ipso ad regni gubernationem eligerent, consilio se commendavit.
[]
Non elapso autem biennio, Rex ab Urbano Papa juramenti potitur absolutione : nec sui tantum, sed et filii, quam Princeps optimus adeptam spernit. Mittuntur jam Hertfordiam ex mandato Regis Justitiarii itinerantes, contra formam (ut asseritur) dictarum provisionum Oxonii, repudiatique ideo a majoribus illarum partium cassi redierunt.
Succrescentibus vero novis in dies gravaminibus ex alienigenarum, qui Regis aures atque latus occludebant, insolentiis, Proceres eas, Chartarumque una violationes statuunt demum vi compescere. Accenduntur ergo belli faces cruentissimi. Cadit utrinque ingens multitudo, capiunturque ann. 1264. in Lewensi prælio strenue dimicantes Rex et filius. Sed versa brevi rerum alea, filius a custodibus elapsus, ex improviso hostem novis copiis adoritur, insignique clade Eveshamiæ fundens, non solum patrem, sed et Regiam dignitatem liberavit an. Dom. 1265.
Actum jam videtur de libertatibus ; sed e cœlis ecce misericordiam Domini, qui Principum corda nec ferro coercenda, nec mortalibus industriis, levissimo afflatu subigit et emollit. Pressa post imbelles aliquot conatus reliqua Baronum parte, Rex in Parlamento Marlebridge an. Dom. 1267. regni 52. cap. 5. utramque Chartam, in singulis tam ad Regem, quam ad subditum pertinentibus tenendam statuit, Breviaque Regia gratis concedi in transgressores. Rebus in hunc modum præter spem compositis, sub anno altero pax edicitur per totam Angliam, et Edouardus Princeps cruce jam signatus Hieros. proficiscitur, triumphatisque hostibus Rex in pace animam reddit ann. D. 1272. regni 57.
Henrico mortuo, reversoque Rege Edouardo I. vacillant etiam aliquoties Chartæ libertatum, (ut videre est in præstatione Articulorum super eisdem) quas ideo stabilire nixus est æterno robore (Justinianus noster) idem Edouardus. Resilire quippe noluit a sacramento, quod cum patre in Oxoniensi Parlamento aliquando juraverat, nec absolvi, ut præfati sumus. Anno igitur regni sui 25. dum in Flandriam transiturus, Odimiræ moratur, præcepta sub sigillo suo Westmonasterii data 2. Aprilis, in omnes misit Angliæ Comitatus Chartarum exigentia observantiam
.
Constans etiam in proposito, duas simul earundem edidit confirmationes, sub testimonium filii Edouardi Principis, ejus tunc in Anglia Locumtenentis, (nam in Flandria versabatur ipse) Londini datas, alteram 10. Octobris, alteram (sed priorem) 12. Octobris dicto anno. In hac, recitatas per Inspeximus Chartas Henrici III. patris sui, sigillatim eas concedit, firmat, et corroborat. In illa, neutram recitans, utramque junctim confirmat, et quæ ad earum conducunt observantiam, multa decernit utilissima.
Primo, quemlibet in iisdem articulum tenendum sanctius, mittendasque Chartas singulas sub sigillo Regio, Justitiariis, Vicecomitibus, et aliis omnibus ministris Regis, civitatibusque Regni ; una cum Brevibus, præcipientibus, ut eas populo annuntient, et in singulis observent.
Secundo, judicium contra aliquem earumdem articulum, fore irritum et cancellandum.
Tertio, mittendas etiam ejusmodi Chartas, ad singulas Ecclesias Regni Cathedrales : non ibidem solum custodiendas, sed et annuo bis legendas coram populo.
Quarto, ut Episcopi bis item quotannis excommunicatos denuntient Chartarum [] violatores, et qui illis sunt vel ab auxilio, vel a consilio ; et ut Archiepiscopi Episcopos ad hoc coerceant. Lata tunc etiam est solenniter ejusmodi sententia a Roberto Archiepiscopo Cantuariæ.
Gandavi præterea existens (ubi nullis populi pulsaretur precibus) hanc sponte Chartam totidem omnino verbis, magno suo munivit sigillo 5. die Novemb. anno 25. prædicto, et in Angliam gratuito misit.
Cum tamen in Parlamento Regni sui 28. assidue a Baronibus (præsertim a Comite Herefordiæ et a domino Mariscallo Angliæ) obtestaretur, ut Chartas denuo confirmaret parlamentaria auctoritate, hæsit in articulis aliquot a Walsinghamo memoratis, et ad ipsarum calcem annectendam voluit, (omnium remoram) Salvo jure Coronæ nostræ. Animadvertens autem commotum populum et perculsos Pro ceres, consilium mutat Rex eximius, et non solum annuit Chartarum confirmationem, sed in earum etiam munimen, explanationem et libertatum auctionem coronidem imponens, quam Articulos super Chartas appellamus, sic inter alia promulgavit
 :
Chartas libertatum in omni articulo conservandas, tradendasque unicuique Vicecomiti sub sigillo Regis, ut legantur populo quater annuo in pleno Comitatu, videlicet proxime post festa S. Michaëlis, Nativitatis Domini, Paschatis, et S. Johannis Baptistæ.
Eligendos etiam e Militibus cujusque Comitatus per Comitatenses in foro Comitatus 3. Justitiarios, qui diplomate fulti Regio, de delictis cognoscerent contra Chartas, easdemque sartas tectas conservarent, etc.
Post varios casus et tot discrimina rerum, emicuere sic tandem Dei beneficio sacræ hæ Chartæ libertatum Angliæ, pleno vigore : et ne deficerent aliquando postea, trigesies atque eo supra a succedentibus Regibus confirmatæ sunt, decima quarta scil. vice solo sub Edouardo III. et uberius demum sub piissimo domino nostro divo Jacobo Rege : Cujus ut in perpetua felicitate floreat magnum sobolis incrementum, floreant hæ simul (precor) in perpetua castitate. Amen.
Hactenus de Magna Charta Spelmannus.
Chartæ Nuptiales. Bulla Calixti II. PP. ann. 1120. in Bullario Cluniacensi pag. 39 :
Porro Presbyteris parochialium Ecclesiarum S. Mariæ et S. Odonis Cluniacensium ejiciendi et suscipiendi in Ecclesiam ex antiqua consuetudine pœnitentes, et nuptiales Chartas faciendi licentiam indulgemus.
Id est matrimonii sacramentum impertiendi.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Charta Pagensis. Vide mox post Chartas Regias.
Charta Perforata in judicio, in Lege Ripuar. tit. 58. § 5. tit. 59. § 3. Quæ falsitatis convicta erat.
Chartæ per Perticas Pendentes propter grandinem, avertendam nempe : superstitio quæ prohibetur in Capitulis Caroli M. ann. 789. cap. 18.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Charta Probans, Quæ legitime coram testibus signata in quocumque judicio locum habet testimonii publici et irrefragabilis ; dicitur autem probans, quia causam quam continet, evidenter probat ; quo sensu etiam dicitur scribi aliquid in forma probante. Hæc fere Henschenius in notis ad Miracula B. Joachimi Abb. Florensis, tom. 7. Maii pag. 124.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Charta per Punctum Confirmata dicitur ea, quam quis confirmat puncto [] addito, cum præ ignorantia nihil amplius potest scribere, ut hodie vulgo pingunt crucem, qui nesciunt litteras. Charta anni 1179. ex parvo Chartulario S. Victoris Massil. fol. 180 :
Ego Willelmus filius Willelmi de Dropo, qui seipsum dat Deo et S. Victori, per Punctum confirmo.
Charta de Rabi. Fori Oscenses Jacobi I. Regis Aragon. ann. 1247. fol. 12 :
Et si accidit quod Christianus habet Chartam de Rabi, non potest negare Judæus : quia Charta de Rabi facta valet, quantum testes contra Judæos.
Id est, scripta ab uno e Rabinis Judaicis.
Charta Recordationis. Papias : Cautio, a cavendo, dicta, Breve vel Charta recordationis. Vetus Notitia in Tabular. Priorat. Neronis villæ fol. 22 :
Litera recordatur quod mentis debilitas obliviscitur. Unde cunctorum memoriæ præsentamus, etc.
Vide Notitia.
Chartæ Regales, apud Marculfum sunt eæ, quæ ante Regem, vel quæ a Rege conficiuntur. Has et Præceptiones regales vocat. Ita
Chartas Regias, Angli vocant donationes et Chartas factas a Rege. Vide Bractonum lib. 2. cap. 16. n. 3. et Fletam lib. 5. cap. 14. ubi hæc habent de distinctione Chartarum :
Sciendum quod Chartarum, alia Regia, alia privatorum ; et Regiarum, alia privata, alia communis, et alia universitatis, etc.
Quas vero privatorum Angli vocant
Chartas Pagenses appellat Marculfus, quas lib. 2. complexus est, cui hunc titulum indidit :
Incipit scedola qualiter Chartæ Pagenses fiant :
sub quo comprehenduntur quæ in unoquoque Comitatu et pago in præsentia Comitis, aut Vicarii, aut Centenarii, aut etiam privatim peragi possunt. Alia enim negotia hominum, ut ipse ait in Prologo lib. 1. tam in palatio, quam in pago peraguntur.
P. Carpentier, 1766.
Charta Partita, Gall. Chartrepartie, Nauticæ rationis dividuum folium, quod inter contrahentes divideretur, sic dictum, vulgo Affretement vel Nolissement. Lit. remiss. ann. 1372. in Reg. 103. Chartoph. reg. ch. 215 :
Les exposans prindrent une nef, appellée Corpesaint, que par la mer l'en amenoit du royaume de Portugal..... En ladite nef n'avoit aucune Chartre-partie, par laquelle apparoir peust dont il amenoient ladite nef, ne ou il la vouloient mener.
Vide de Lauriere in Glossar. Jur. Gall. ad hanc vocem. Exstat alia notione in Chirographum.
Charta Rogata. Ita Itali vocant Contratto stipulato, quod eam testes rogarentur subscribere, et his ferme verbis claudi soleret :
Signum N. et N. qui Chartam istam scribere fecerunt, et testes firmare rogaverunt
, ut est apud Jofredum in Episcopis Niciensibus pag. 158. Et in alia Charta apud eumdem pag. 182.
Testes Rogati
dicuntur, qui Chartam subscribunt. Glossæ Basil. : ῥογάτοι, οἱ παραϰληθέντες μάρτυρες. Tabul. Papiense ann. 1354 :
Ego... notarius hanc Chartam mihi fieri Rogatam tradidi et scripsi, etc.
Tabular. S. Cyrici Nivern. ch. 43 :
Joannes primus tabellio Rogatus scripsit.
Et ch. 44 :
Sign. Trudgaudi Eleemosynarii, qui hanc donationem fieri vel affirmari Rogavit.
Tabular. Celsiniacense :
Signum Genesii, qui hanc Chartam Rogare fecit, et ipse firmavit, et alios firmare Rogavit.
Statuta Mediolan. 1. part. cap. 356 :
Et quod ipsi Protonotarii non possunt Rogare, vel facere aliqua instrumenta, etc.
Adde cap. 400. Consuetudines Montispessuli[]  :
Omne testamentum, et omnis quælibet ultima voluntas inter liberos vel parentes vel inter extraneos, in scriptis vel sine scriptis fiat coram tribus testibus Rogatis, vel non Rogatis idoneis, solemnitate adhibita, etc.
Vide chartas descriptas a Mabill. de Re Diplomat. pag. 378. 468. 473. ubi testes rogati subscribunt. Tabular. Ecclesiæ Uzetiensis ann. 1215 :
Coram subscriptis Rogatis testibus recognosco, etc.
Denique Charta donationis Leotheriæ ann. 695. tom. 2. Sæculi 3. SS. Ord. S. Benedict. pag. 615. sic clauditur :
Ragnoaldus Diaconus Rogitus scripsit.
Vide Matth. Villaneum lib. 8. cap. 95. Rollandinus in Tractatu Notularum :
In aliquibus locis Rogationes appellantur Notæ, quia sunt notæ instrumentorum, quæ ideo etiam vocantur Rogationes, eo quod illas rogatur tabellio scribere, et ex illis facere instrumentum.
L. Henschel, 1840–1850.
Charta Testamenti, in Gest. Ravennat. de aper. testam. ap. Conrad. de Fabaria pag. 177. lin. 41. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Chartarum Tomi, Gregorio Turonensi lib. 10. cap. 19. idem sunt, quod eidem Regesta, Scrinia, aliis Archiva, in quibus plures chartæ continebantur. Marini Pap. Dipl. num. 13. not. 4.
Chartula Transfusionis, seu cessionis, in Tabulario Brivatensi Ch. 370.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Chartam Scribere, Notarium agere, apud Muratorium tom. 1. part. 2. pag. 105. col. 1. in Legibus Caroli M. cap. 96. :
Ut nullus Presbyter Chartam scribat, neque conductor existat suis senioribus.
Charta Senica. Vide Senica. Adde Glossarium Lindenbrogii.
P. Carpentier, 1766.
Charta Sponsalicia, Qua sponsalia contrahuntur. Vide Sponsalicia.
P. Carpentier, 1766.
Charta Usufructuaria, seu Usufructuariæ donationis, Qua aliquid usufructuario et precario jure utendum conceditur, apud Mabill. in Suppl. ad diplomat.
[]« 1 croca » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 623a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CROCA1
1. CROCA, Sustentaculum, baculus incurvus, vulgo Croce. Miracula S. Petri Archiepiscopi Tarentas. n. 20 :
Adducunt ei mulierem, quæ... juncturæ femoris ossibus dislocatis, nisi cum Crocis, et aliquo sustentante non valebat incedere.
Vita S. Arnulphi Episcopi Metensis cap. 29. inter Acta SS. Bened. sæc. 2. pag. [] 157 :
Per idem namque tempus homunculus fuit nomine Cicero nequiter pedibus contractus... Hic cum Crocis suis, etc.
Vide Croceus.
[]« Crocha » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 623c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CROCHA
CROCHA, f. Uncinus, hamus, Gall. Crochet. Locum vide in Saurarium.
P. Carpentier, 1766.
Non una significatione Croche a nostris usurpatur ; pro Pollice, vulgo Crochet vel Courson, occurrit in Lit. remiss. ann. 1412. ex Reg. 166. Chartoph. reg. ch. 173 :
Le suppliant et icellui Mauclerc eurent débat ensemble pour cause de certaine vigne à Croches, esquelles Croches ledit Mauclerc avoit getté certaines pierres.
Pro mensura salis, in Chartul. Gemmet. tom. 1. pag. 24 :
Cinq Croches de sel ou la valeur, à présent estimez trois deniers le Croche.
Ejusdem originis est Crochere, Instrumentum, quo boves ad carrum alligantur, jugum. Lit. remiss. ann. 1446. in Reg. 177. ch. 226 :
Ung instrument, nommé Crochere, sans lequel [] les beufz estans à la charrette ne pourroient charroier.
Vide supra Corba 3.