« »
 
[]« Dominica » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 165c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DOMINICA1
DOMINICA, seu Dies Dominicus, qui Christo potissimum dicatus est apud Christianos, Græcis ϰυριαϰή, quæ et ἀναστάσιμος, βασιλὶς ϰαὶ ὕπατος τῶν ἡμερῶν, dicitur S. Ignatio in Epist. ad Magnesianos n. 9. Nomocanon nuper editus a Joan. Bapt. Cotelerio cap. 416 :
Πρὸ τῆς Χριστοῦ γεννήσεως, οὐϰ ἐλέγετο ϰυριαϰὴ, ἀλλα πρώτη ἡμέρα. Μετὰ δὲ τὴς ἀναστάσεως, ϰυριαϰὴ, ϰυρία πασῶν τῶν ἡμερῶν ϰαὶ ἑορτῶν ἐϰλήθη.
Ita ϰυρία τῶν ἡμερῶν nude dicitur Johanni Anagnostæ de Excidio Thessalonic. cap. 6. Edictum Theophili Alexandrini Patriarchæ :
Et mos et honestas a nobis exigit, ut omnem diem Dominicum honoremus, eumque celebremus, quoniam Christus Dominus noster præclarum in ea suæ resurrectionis munus obiit.
Sedulius lib. 5. Paschalis operis cap. 20 :
Interea cœperat illud triste post Sabbatum dies irradiare felix, qui Domino Dominanti gratissimus nomen ab ejus Majestate sortitur, dictus hoc honore Dominicus : quippe qui tantum consecutus est dignitatis, ut primus meruerit intueri mundi nascentis originem, et resurgentis Christi virtutem, etc.
S. August. Epist. 119. cap. 13 :
Dies Dominicus non Judæis, sed Christianis ressurrectione Domini declaratus est, et ex illo habere cœpit festivitatem suam.
Et Serm. 251. de Tempore :
Ideo sancti doctores Ecclesiæ decreverunt omnem gloriam Judaici sabbatissimi in illam (diem Dominicam) transferre, ut quod ipsi in figura, nos celebraremus in veritate ; qui tunc erit requies nostra vera, quando resurrectio fuerit perpetrata, et remuneratio in anima et corpore simul perfecta.
S. Maximus Taurinens. Homil. 3. in Pentecost. :
Dominica nobis ideo venerabilis est atque solennis, quia in ea Salvator, velut Sol oriens, discussis infernorum tenebris, luce resurrectionis emicuit, ac propterea ipsa dies ab hominibus sæculi Dies Solis vocatur, quod ortus eam Sol justitiæ Christus illuminet.
Ordo Romanus, et Isidor. lib. 2. de Eccl. Offic. cap. 24 :
Dominicum diem Apostoli ideo religiosa solennitate sanxerunt, quia in eodem Dominus et Redemptor noster a mortuis resurrexit : quique ideo Dominicus appellatur, ut in eo terrenis operibus, vel mundi illecebris abstinentes, tantum divinis cultibus serviamus, dantes scilicet huic diei honorem et reverentiam propter spem resurrectionis nostræ, quam habemus in illo, etc.
Gregor. Turonens. lib. 1. Hist. 22 :
Hic est dies resurrectionis Domini nostri Jesu Christi, quem nos proprie Dominicum pro sancta ejus resurrectione vocamus.
Dominica dies, Apocal. 1. 10. Dominicorum dies, in Epist. Encyclica Vigilii PP. Vide S. Hilarium in Prologo ad Ps. pag. 187. S. Hieronym. in Psal. 117. Brissonium ad L. Dominic. Henric. Valesium ad Eusebium de Laudibus Constant. cap. 9. et cæteros passim.
P. Carpentier, 1766.
Diemence, in Charta ann. 1224. tom. 4. Ordinat. reg. Franc. pag. 321. Diemenche, infra ; Diemoine, in alia Otton. comit. Burg. inter Probat. tom. 2. Hist. Burg. pag. 15. col. 2 :
An l'an de l'eyncarnacium de notre Senor mil et deux cenx et quarante et doux, le Diemoine devant feste Symon et Jude.
Dimaine, in Hist. Joan. IV. tom. 2. Probat. Hist. [] Britan. col. 325. Dimoinge, in Lit. ann. 1339. tom. 4. earumd. Ordinat. pag. 338. art. 1. Dioes, in Ch. scabin. Camerac. :
En l'an de l'incarnation nostre Seigneur Jesus Crist m. cc. et sissante, le Dioes après les octaves S. Pierre et S. Pol.
Et in Ch. ann. 1317. ex Cod. reg. 10196. 2. 2. fol. 19. r°.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Dominica Resurrectio, Quævis dies Dominica. Anonymus lib. 1. Mirac. S. Bertini cap. 1 :
Tres viri in piscationis arte periti nocte Dominica... navim ascendentes, etc. Super eos enim propter noctis Dominicæ Resurrectionis transgressionem ultio supervenit divina... Et cum Fratres in prædicto loco commorantes nocte Dominicæ Resurrectionis in eadem Ecclesia, in qua corpus B. pausat Bertini, etc.
Tangmarus in Vita S. Berwardi Episc. Hildesh. inter Acta SS. Bened. sæc. 6. pag. 225. cap. 43 :
Deinde sapientissimus Rex sæpius interceptam Gandesemensis Ecclesiæ dedicationem in vigilia Epiphaniæ Domini indixit, quæ tunc prima feria Dominicæ Resurrectionis accidit, velationem etiam ancillarum Dei in ipsa sacra die Epiphaniarum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Dominicas omnes festas hilaresque sanxit Ecclesia, ut loquitur Epiphanius in Expositione fidei num. 22. nec ulla jejunia celebrat... ne ipsius quidem Quadragesimæ Dominicis :
qui usus semper viguit apud Christianos. Tertull. lib. de Corona cap. 3 :
Die Dominico jejunium nefas ducimus, vel de geniculis adorare.
Canon 65. apost. statuit Clericum deponendum esse, qui Die Dominico jejunaverit : et ad calcem libri 5. Constit. Apost. legitur :
Reus erit, peccati, qui Dominico die jejunaverit, cum sit dies Resurrectionis.
Hæc prima ratio fuit prohibendi jejunii, ne tristis esset dies lætissimæ Resurrectioni Dominicæ consecrata. Alteram subinde refert S. Augustinus Epist. 36. cap. 12. n. 27. ad Casulanum scribens :
Die Dominico jejunare scandalum est magnum, maxime postea quam innotuit detestabilis multumque fidei apostolicæ Scripturisque divinis contraria hæresis Manichæorum, qui suis auditoribus ad jejunandum istum tanquam constituerunt legitimum diem. Per quod factum est, ut jejunium diei Dominici horribilius haberetur.
Hinc in Conc. Carthag. IV. can. 64. legimus :
Qui die Dominico studiose jejunat, non credatur Catholicus,
et in Synodo Gangrensi can. 18. ex interpretatione Dionysii Exigui :
Si quis propter continentiam, quæ putatur, aut contumaciam in die Dominico jejunat, anathema sit.
Quæ duo Concilia sicut et Cæsaraugustanum adversus Priscillianistas, etiam manichæos dici solitos, ann. 381. celebratum, dum can. 2. prohibet,
ne quis jejunet die Dominica, causa temporis aut persuasionis aut superstitionis,
jejunium etiam die Dominico, modo absit superstitionis causa, permittere quodam modo videntur. Et Hieronymus quidem Epist. 28. ad Lucinium scribit :
Utinam omni tempore jejunare possimus : quod in Actibus Apostolorum (ut etiam Augustinus Epist. 36. num. 28. observavit) diebus Pentecostes et die Dominico apostolum Paulum et cum eo Credentes fecisse legimus.
Ne hinc tamen Ecclesiæ morem ac legem improbare videatur, mox dictum temperans addit :
Nec hoc dico, quod Dominicis diebus jejunandum putem.
Hæc fere post Petrum Coustant tom. 1. Epistolarum Rom. Pontificum col. 335. et seqq.
Dominicæ observatio jam olim a nona, seu vespere præcedentis diei incipiebat. Concil. Francof. ann. 794. cap. [] 21 :
Ut dies Dominica a vespere usque in vesperam servetur.
Ita in Concilio Berghamstedensi ann. 697. et Forojuliensi ann. 791. can. 13. Capitulari Aquisgran. ann. 789. cap. 15. lib. 1. Capit. cap. 15. etc. Ratio est, inquit Richardus Ep. Cremonensis in Mitrali, et ex eo Durandus lib. 5. Ration. cap. 9. n. 2 :
Quia vespertina synaxis, seu hora, primum est officium diei sequentis.
Simon Islepe Episcop. Cantuariens. in Provinciali Ecclesiæ Cantuar. apud Lindwodum lib. 2. tit. 3 :
In primis sacrum diem Dominicum ab hora diei sabbati vespertina inchoandum, non ante horam ipsam præveniendo, ne Judaïcæ professionis participes videamur, quod etiam in festis, quæ suas habent vigilias, observetur.
In plerisque veteribus Statutis MSS. pro Artificibus Parisiensis civitatis, id potissimum cavetur, ut nemo quidquam artis exerceat, diebus Dominicis ac festis,
ne au Samedi depuis le dernier coup de Vespres sonné en la Paroisse, où aucuns desdits mestiers demourront.
Vide in hanc rem S. Augustinum Serm. 51. de Tempore, Herardum Turon. in Capitul. cap. 2. Gregor. Turon. lib. 3. de Mirac. S. Martini cap. 31. 56. Vitam Aicadri Abb. Gemetic. cap. 25. Matth. Paris et Rogerum Hoveden. ann. 1201. etc.
Hoc die ab omni opere servili cessatum, etiam ab ipsa venatione. Theodorus Cantuariensis Episcopus in Capitul. cap. 7 :
Græci et Romani in die Dominica non navigant, nec equitant, panem non faciunt, nec in curru ambulant, nisi ad Ecclesiam tantum : nec balneant se Græci, non scribunt publice, tamen pro necessitate seorsim in domo scribunt.
Adde eumdem in Pœnitentiali cap. 44. præterea Concilium Aurelianense III. cap. 28. Vernense ann. 755. cap. 14. Moguntiac. cap. 37. Capitula Caroli Mag. lib. 1. cap. 81. 75. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Neque Dominicis vel festis diebus Placita publica teneri licuit, nisi forte pro magna necessitate, aut hostilitate cogente, ut habet Carolus M. in Capit. pro partibus Saxoniæ ann. 789. cap. 18. neque Mercatus agi, ut in Capitul. 1. ann. 809. cap. 18. Capitul. 2. ejusdem anni cap. 8. Vide Capitularia Caroli C. tit. 11. cap. 7. tit. 36. cap. 19. tit. 38. cap. 7.
P. Carpentier, 1766.
Dominica die sedebant ut jus dicerent Magistri requestarum, ex Arest. parlam. ann. 1291. in Reg. S. Justi Cam. Comput. Paris. fol. 42. r°. col. 2 :
Pro causis et requestis senescalliarum et earum partium, quæ reguntur jure scripto, audiendis et expediendis, sedeant diebus Veneris, Sabbati, Dominica, et aliis diebus quibus viderint expedire, qualibet septimana, quatuor vel quinque personæ de Consilio.
Dies Dominicus primum apud Latinos in hebdomade sibi locum vendicat, estque primus dies hebdomadis, ut dies Lunæ secundus, qui et inde Feria secunda nuncupatur, ut dies Martis tertius est feria tertia, et sic de cæteris. Ita Lex Dominic. Codicis Theod. de Spectac. (15, 6, 5.) Atque inde hebdomada sæpe nomen sumit a Dominica præcedente, ut hebdomada Passionis, a Dominica præcedente, quæ Passionis dicitur. At Græci hebdomadis a subsequente Dominica appellationem tribuunt : v. gr. Palmarum hebdomada non est ea, quæ subsequitur Palmarum Dominicam, sed quæ præcedit, quæ Latinis Passionis est. Ita quarta hebdomada Quadragesimæ, Græcis illa est, quæ Dominicam quartam intervertit : quare [] quæ Latinis erit tertia hebdomada Quadragesimæ, Græcis erit quarta ; quæ illis quarta, Græcis quinta. Excipiuntur tamen eæ hebdomadæ, quæ a Paschate ad Pentecosten excurrunt, quæ a prima et præcedente, non a subsequente nominatur.
At cum Dominicæ totius anni suis quæque fere appellationibus donentur, operæ pretium videtur de iis sigilatim observare, quæ ad illarum nomina spectant : quæ quidem cum sæpe etiam ab Introitu, uti vocant, qui ad Missam dici solet, designentur a Scriptoribus : qualis ille in singulis sit, ad singulas Dominicas adnotabimus. Prima igitur Dominica est.
Dominica prima Adventus Domini, a qua Ecclesiastica Officia incipiunt, ut ait Durandus lib. 6. Ration. cap. 1. 2. et 3. quæ est quarta a Natali Domini. Hujus Introitus ad Missam est : Ad te levavi. Dicitur etiam Dominica Aspiciens a longe, quod est initium primi responsorii officii nocturni. Respondet hæc Dominica Latinorum, Dominicæ Græcorum, quam ϰυριαϰὴν δεϰάτην τοῦ Λουϰᾶ vocant, i. e. decimæ ex iis Dominicis, in quibus Evangelium S. Lucæ per Lectiones ad Missam et inter Officia legitur ; nempe de Muliere habente spiritum infirmitatis. Nam, ut id semel moneatur, Græci ita evangelia in sacris Liturgiis legunt : a Dominica Paschatis Evangelium Joannis : Matthæi a feria 2. post Dominicam Pentecostes ad Parasceven subsequentem festum diem Exaltationis S. Crucis : Lucæ a 2. feria post Dominicam Exaltationis : denique Marci pars potissima inter Matthæum et Lucam absolvitur. Vide Allatium de Dominic. Gr. cap. 31.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
In ordine Ambrosiano, ut et in Mozarabo sex de Adventu Domini missæ assignantur : in Ordine vero Gelasiano adnotantur quinque, pro totidem, ut videtur, Dominicis Nativitatem Domini præcedentibus. Unde palam est quibusdam in locis adventum Domini olim a Dominica sexta ante Natalem Christi, in multis autem a quinta incœpisse. Vide Adventus 2. Observandum pariter antiquitus remotiorem a Natali Domini dominicam quartam dictam esse, primam vero, quæ proxima.
Dominica 2. Adventus, quæ est tertia a Natali Domini : Dominica prima ante Natale Domini, in Kalend. Rom. ante 900. annos descripto apud Allatium lib. de Domin. Græc. cap. 37. Hujus Introitus est : Populus Sion. Græc. Dominica undecima Lucæ, seu de Vocatis ad nuptias, nuncupatur.
Dominica 3. Adventus, quæ Dominica secunda ante Natale Domini, in Kalend. Rom. Hujus Introitus est :
Gaudete in Domino semper, et iterum dico : Gaudete
. Græcis, Dominica duodecim Lucæ, sive de decem leprosis dicitur. Johannes in captivitate, ab evangelii lectione apud occidentales.
Dominica 4. Adventus, quæ proxima Nativitati :
Dominica tertia ante Natale Domini,
in Kalend. Rom. Græcis, ϰυριαϰὴ πρὸ τοῦ Χριστοῦ γεννήσεως. Introitus olim :
Memento nostri, domine ;
hodie, Rorate cœli.
Le Dimenche dernier des Oleries de devant Noel
, in Lit. remiss. ann. 1478. O scilicet dictæ Antiphonæ septem, quæ in ecclesia Adventus Domini tempore cantantur. Vide Carpenter. infra in hac littera O.
Dominica infra Octavam Natalis Domini, cujus Introitus est :
Dum medium silentium. Dominica 1. post Natale
, in Kalend. [] Rom. Græcis, ϰυριαϰὴ μετὰ τὴν Χριστοῦ γέννησιν.
Dominica infra Octavam Circumcisionis, quæ Græcis ϰυριαϰὴ πρὸ τῶν φώτων.
Dominica 1. post Epiphaniam, vel infra Octavam Epiphaniæ. cujus Introitus : In excelso throno, etc. Græcis, ϰυριαϰὴ μετὰ τὰ φῶτὰ, id est, Dominica post baptismum Christi, quem φωτισμόν, Illuminationem vocant, ut festum ipsum, τὰ ἅγια φῶτα, vel ἡμέραν et ἑορτὴν τῶν ἀγίων φώτων.
Dominica 2. post Epiphaniam, cujus Introitus est : Omnis terra, Græcis Dominica decima quinta, de Zacchæo. Vide Festum Architriclini. Dominica post Octavas Epiphaniæ, in chart. sec. XIV. ap. Ludewig. Reliq. MSS. tom. 7. pag. 133.
Dominica 3. post Epiphaniam, cujus Introitus est : Adorate Dominum. Græc. Dominica duodecima Lucæ, sive τελώνου, de Publicano et Pharisæo. Dicitur iisd. προσφωνήσιμος, ut et ipsa quæ antecedit hebdomada, in qua jejunant Armeni, qui istius hebdomadæ jejunium ἀρτζιϐούριον vocant, de quo copiose Allatius de Dom. Gr. cap. 8.
Dominica 4. post Epiphaniam. Dominicæ a tertia ad sextam post Epiphaniam dicuntur etiam Adorate primum, secundum, tertium, quartum.
Dominica 5. post Epiphaniam.
Dominica 6. post Epiphaniam.
Dominica Septuagesimæ, cujus Introitus :
Circumdederunt me
. Græcis ϰυριαϰὴ τοῦ ἀσώτου, seu Dominica de Prodigo, quod in ea de illo legatur parabola. Item Festum repositionis sc. Alleluiæ, et Dominica qua Alleluia clauditur vel dimittitur vel deponitur. Vide Alleluia Clausum. Dicitur etiam Dominica In Septuagesima et Infra Septuagesimam, quæ scilicet in diem lunæ ante hanc Dominicam cadit.
Dominica Sexagesimæ, cujus Introitus :
Exurge
. Græc. ϰυριαϰὴ τῆς ἀποϰρεώ. Est autem ἀποϰρεώς, quod Latinis Carnisprivium, qua appellatione hebdomadam, quæ præcedit hanc Dominicam ἑϐδομάδα τῆς ἀποϰρεώ vocant, quod non ultra eam vescendis carnibus operam dent, sed una cum eaillis edendis finem imponant.
Dominica quinquagesimæ, cujus Introitus : Esto mihi. Gr. ϰυριαϰὴ τῆς τυροφάγου, et τυρινή, cui id nominis, ut et hebdomadæ, quæ hanc Dominicam præcedit, inditum, quod post eam Dominicam casei et ovorum esus dimittatur. Quippe post hanc Dominicam, die Lunæ, Græci jejunium quadragesimale auspicantur, aliter ac Latini, qui Mercurii die incipiunt. Beneharnensibus dicitur Dimenge cabée, id est, Dominica in capite Quadragesimæ, ut observat Marca lib. 6. Hist. Beneharn. cap. 24. n. 9. Dominica prima, quæ est ante caput jejunii, in Concil. Narbon. ann. 1054. Dominica ante Cineres, in Chron. Alber. ad ann. 1220. pag. 507. Vide in Carnisprivium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
In libro Petri Mallii cap. 30. etiam appellatur Dominica de carne levario, seu de carne levanda, uti legendum conjectat Mabillonius tom. 2. Musæi Ital. pag. 159. alibi Dominica ad vel ante carnes tollendas ; ante brandones, in Chartulario S. Martini Pontisar. ubi
Joannes dictus le Diable vendit duo arpenta terre apud Commeniacum die Dominica ante Brandones
. Dominica brandonum dicebatur Dominica prima Quadragesimæ, ut dictum est in voce Brandones ; Dominica igitur ante Brandones erat Dominica Quinquagesimæ, non Quadragesimæ, ut habetur apud [] Labbeum Chronol. Histor. part. 3. pag. 169 :
Carolus IV. cognomento Pulcher.... inunctus Remis 21. Februarii Dominica Quadragesimæ, quæ olim dicebatur devant les Brandons :
quibus in verbis error se ipse prodit ; anno enim 1322. ad quem hæc referuntur, Dominica, non Quadragesimæ, sed Quinquagesimæ incidebat 21. Februarii, cum Paschatis dies incideret hoc anno in decimam Aprilis.
Dominica Prima Quadragesimæ, cujus Introitus :
Invocavit me. Quintana
etiam dicitur, quod sit quinta a Paschate, ut auctor est Durandus lib. 6. cap. 32. n. 1. Dominica Brandonum vel Brandorum appellitata est. Instr. ann. 1318. Hist. Dalph. tom. 2. pag. 177. col. 1 :
Item anno quo supra ; scilicet die Dominica Brandorum sequenti Indict. 11.
Vide in Brando 1. Etiam Dies focorum et de orditis lignis. Græcis πρώτη τῶν νηστειῶν, et ϰυριαϰὴ τῆς ὀρθοδοξίας, ob restitutam sacrarum Imaginum adorationem.
P. Carpentier, 1766.
Ordinar. MS. Rotomag. :
Ad processionem hujus Dominicæ in statione. R'Cum sederit. Quidam sacerdos canonicus indutus alba, amictus cum stola, tenens crucem ante pectus suum ad similitudinem Domini ad judicium venientis, cantet in pupilto.V' Venite Benedicti. Chorus respondeat : Et ibunt, etc. Tunc intret processio chorum residuum ; et post fiat sermo ad populum.
Dominica secunda Quadragesimæ, cujus Introitus est :
Reminiscere
. Ab Evangelio Dominica Chananææ, item post focos vel ignes, etiam Rohordicum secundum. Græcis, ϰυριαϰὴ δευτέρα τῶν νηστειῶν.
Dominica tertia Quadragesimæ, cujus Introitus : Oculi mei. Evangelium :
Dæmon mutus
. Græcis, ϰυριαϰὴ τρίτη τῶν νηστειῶν, et ϰυριαϰὴ τῆς Σταυροπροσϰυνήσεως. Dicitur etiam Latinis Adorandæ crucis.
Dominica quarta Quadragesimæ, cujus Introitus :
Lætare Hierusalem
. Evangelium :
Quinque panes
. Dominica de Rosa nuncupata, eo quod in ea fit solemnis illa Rosæ aureæ benedictio. Vide Rosa aurea. Græcis, ϰυριαϰὴ τετάρτη τῶν νηστειῶν.
P. Carpentier, 1766.
Media Quadragesima nuncupatur in Lit. remiss. ann. 1396. ex Reg. 149. Chartoph. reg. ch. 232 :
A un jour de samedi dont la Mi-caresme fu le lendemain, etc.
Aliæ ann. 1402. ex Reg. 157. ch. 329 :
Le Dimenche que l'en chante en sainte église
Letare Ihierusalem, que l'en dit la Mi-karesme, etc. Vide infra Fonta. Inde etiam Dominica mediana dicta, et in media Quadragesima.
Dominica in Passione Domini, Dominica quinta Quadragesimæ, a qua passionis officium auspicatur Ecclesia, unde ita appellatur, ut auctor est Durandus lib. 6. Ration. cap. 60. Acta Alex. III. PP. sub ann. 1162 :
Exivit ergo e Genua in Dominica Passione, et cum omni jucunditate navigans venit ad insulam de Liguriis in Sabbato Palmarum.
Græcis est 5. jejuniorum, πέμπτη τῶν νηστειῶν. Hujus Introitus est :
Judica me Deus
. A responsario dicitur Isti sunt dies ; etiam Repositus, vide infra Dominica Repus. Vide Notas ad Villharduin. n. 129. et infra verbo Hebdomada. Præterea Dominica Mediana appellatur ab Amalario lib. 4. cap. ult. edito a viro doctiss. Jo. Mabillonio tom. 2. Analector. pag. 114. quia Hebdomadam Medianam subsequitur ; hanc etiam Medianam octavam vocat Fulcuin. in Chron. Laubiensi cap. 38. forte quod sit 8. Dominica a Dominica Septuagesimæ :
Actum est hoc [] feria 6. ante Dominicam, quam vocant Medianam octavam.
Dominica mediana vulgo est quarta Quadragesimæ, unde ejus Octava quinta.
Alia porro est Dominica Quintanæ, in Charta Petri Episcopi Santonensis ann. 1240. in Regesto Inculismensi Cameræ Comput. Paris. fol. 23. Est enim illa, qua Quintanæ ludus exercebatur a Vicanis. Vide Quintana.
Dominica in Palmis, sexta quadragesimæ, apud Rupert. lib. 5. de Divin. Offic. cap. 7. quæ in Ordine Romano,
Dies Palmarum, sive florum, atque ramorum appellatur
 : Alibi Pascha florum, vel Pascha floridum, Gall. Pasques-fleuries. Dominica in Ramis, Durando lib. 6. cap. 47. Dominica ad Palmas, apud Leon. III. PP. Ep. 5. Beletus cap. 93 :
Hic dies dicitur Dominica in Ramis palmarum, quod illo die rami palmorum in processionibus deportentur in significatione illorum, quos filii Israël statuerunt
straverunt in via, Christo jam veniente. Adde Isidor. lib. 6. Orig. cap. 18. In lib. Sacr. Gregor. M. Dominica in Ramis palmarum dicitur. Dominica Olivarum, in Histor. Rerum Laudens. apud Murator. to. 6. col. 1105. Will. Tyrius l. 12. cap. 12 :
Accidit casu, quod in die festo, qui dicitur Ramis palmarum, cum de more populus universus in vallem Josaphat convenisset ad solennem et celebrem tantæ diei processionem, etc.
Rupertus Abbas in Vita S. Heriberti Archiepisc. Colon. n. 17 :
Erat autem dies ille, quem Christianitas appellat Diem palmarum. Dominica Indulgentiæ, quæ et Dominica Palmarum, in Ordine Romano. Dominica Indulgentiæ, quæ diversis vocabulis distinguitur, id est Dies palmarum, sive florum, atque Ramorum, Osanna, Pascha petitum, sive Competentium, et Capitilavium.
Ex quibus patet, eamdem Dominicam Osanna etiam appellari,
quia, ut ait Alcuinus, dum in eo Dominus Hierosolymam tenderet, ei occurrit turba plurima hinc inde clamando
, Osanna, quod interpretatur, salvifica, sive salvos nos fac. Joannes Euchaita pag. 7 :
ὠσαννὰ τοίνυν, σῶσον ἐυλογημένε.
Dominica indulgentiæ dicebatur ob pœnitentium reconciliationem, quæ feria 5. sequenti solenni ritu fiebat ; Capitilavium vero quia tunc moris est, inquit Rabanus lib. 2. de Instit. Clerc. cap. 35.
lavandi capita infantium qui ungendi sunt
. Quod de adultis potiori jure est intelligendum. Hic usus desiit circa 12. seculum.
Dominica Osanna, apud Ademarum Cabanensem non semel, Dies Osannæ, apud Abul-Faragium in Hist. Dynastiarum pag. 163. et in Charta ann. 1170. apud Duchesnium in Probat. Hist. Castegnereæ pag. 32. Capitul. de Villis cap. 28 :
Dominica in palmis, quæ Osanna dicitur. Osanna,
nude in Regula Monachorum Fontevraldensium cap. 16. Libellus Fulconis Comitis Andegav. apud Holstenium in Collect. Rom. de Urbano II. PP. :
Ubi mihi florem aureum, quem manu gerebat, donavit : quem ego ob memoriam et amorem illius in Osanna semper mihi meisque successoribus deferendum constitui.
Eadem habentur in Fragm. Hist. Andegav. n. 8. Tabular. S. Eparchii Inculism. fol. 37 :
Duodecim denarios censuales in Osanna singulis annis Ecclesiæ nostræ reddendos.
Adde fol. 116. Epitaphium Guillelmi Comitis Inculismensis :
Hic jacet Dominus Amabilis Guillelmus Comes Engolismæ, qui ipso anno, quo rediit de Hierusalem, abiit in pace, 8. Id. April. vigilia Osannæ, 1028. anno ab incarnat.
Ita etiam hanc [] Dominicam appellari ab Æthiopibus docemur ex illorum computo apud Joseph. Scalig. lib. 7. de Emendat. temp. pag. 700. Porro dicuntur apud Hebræos Osanna termites palmæ, oleæve, aut salicis, alteriusve arboris, Græcis βάϊα, quos quatiebant in honorem ejus, cui pompa ducebatur, quod Græci dicunt ϰλάδους ἐπισείειν : Epiphan. Serm. εἰς τὰ βάϊα, et S. Chrysost. Homil. in Magnam Septimanam, τὰ βάϊα σείειν et ἰπισείειν, ut observatum a Baronio ann. 34. n. 6. et Casaub. Exerc. 16. in eumdem Baron. cap. 2. Henr. Valesio ad Hist. Eusebii lib. 2. cap. 22. Joann. Baptista Cotelerio ad tom. 1. Monument. Eccles. Gr. Hinc ἑορτὴ τῶν βαΐων Cyrillo Scythopolitano in Vita S. Euthymii, Auctori Vitæ S. Theodori Studitæ, etc. Ἡμέρα τῆς βαϊφόρου, Cedreno et Epiphanio Monacho de Locis sanctis. Vide Luitprandum lib. 3. cap. 5. et S. Augustinum lib. 2. de Doctrina Christ. cap. 11. Hujus Dominicæ Introitus ad Missam est :
Domine ne longe
. Denique appellatur Dominica Lazari, in Vita S. Proculi Episc. Veronensis n. 16. quia, ut ait Allatius cap. 20. Sabbato, quod hanc Dominicam præcedit, Lazari resuscitati memoria recolitur : qui addit, Græcos postmodum magnæ pompæ apparatu, ramis olivarum, palmisque in Cruces ac alias formas confictis, in ramis appensis sequentem diem Dominicum solemni ritu celebrare. De vocis Osanna variis significationibus vide sanctum Hieronymum Epist. 145.
P. Carpentier, 1766.
Nostris etiam Ozanne, sine addito. Charta ann. 1316. in Reg. 56. Chartoph. reg. ch. 227 :
Nous estanz en la Rouchelle vers la fin de l'an 1315. ou commencement de l'an 1316. environ l'Osanne.
Alia ann. 1340. in Reg. 73. ch. 23 :
Laquele (quinzaine) commença le mardi emprès le Diemenche, que l'en chante
Oculi mei, et feni le mardi avant l'Ozanne. Vide infra Festum 1.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Inter varias hujus Dominicæ nomenclaturas non est omittenda quæ legitur lib. 3. de Gestis SS. Rotonensium in Act. SS. Benedict. sæculo 4. part. 2. pag. 215 :
Receptusque est in Monasterio in sancto Sabbato, id est, in Ramis palmarum.
Quod tamen de ipso Sabbato sancto haud absurde videtur posse intelligi ; atque adeo quod explicationis causa additum est, id est, in Ramis palmarum, nihil aliud indicare quam Sabbatum, quod est de hebdomada quæ dicitur in Ramis Palmarum.
Dominica Sancta in Pascha, in Kalend. Romano. Dominica sancta, nude, in Sacramentario Gregorii Magni ex Bibl. Belvacens. Ecclesiæ. Dies Dominicus ϰατ᾽ ἐξοχὴν dictus, Tertull. de Idol. cap. 14. Gr. ϰυριαϰὴ τοῦ πάσχα, et ἁγία ϰαὶ μεγάλη ϰυριαϰὴ τοῦ πάσχα, in Euchologio : in Nomocanone nuper edito a Jo. Bapt. Cotelerio cap. 411. 579. λαμπρὰ ϰυριαϰή : Pachymeri lib. 4. cap. 3. et in Pentecostario, μεγάλη ϰαὶ λαμπρὰ ϰυριαϰή : eidem Pachymeri lib. 7. cap. 15. ϰυρία τῶν ἑορτῶν. Vide Pascha, Dies magnus.
Dominica prima post Pascha, vulgo ab Introitu, Dominica Quasimodo quæ in Kalend. Rom. Dominica octava Paschæ, in Missali Gothico-Gallicano, Clausum Paschæ, Gall. Pâques closes : alias Antipascha et Conductus Paschæ, aliis dicitur Dominica post Albas, quæ nempe Sabbatum sequitur in quo nuper Baptizati vestes candidas, quas induerant Sabbato ante Pascha, deponebant, ut est in Ordine Romano. In Missa Ambrosiana[] appellatur Dominica in Albis depositis. Unde liquet in Missali et Breviario Romano, ubi Dominica in Albis dicitur, vocem depositis subaudiri, de qua sic Augustinus Serm. 157 :
Paschalis Solennitas hodierna festivitate concluditur, et ideo hodie Neophytorum habitus commutatur, ita tamen ut candor, qui de habitu deponitur, semper in corde teneatur.
Sic porro Dominica secunda, tertia, etc. post Albas, apud Rupertum lib. 9. de Divin. Offic. cap. 1. 2. Græcis, ϰαινὴ et νέα ϰυριαϰὴ τοῦ ἀντιπάσχα. Dicitur etiam Octava Infantium. Vide Allatium de Dominic. et Hebd. Græc. cap. 24. Dicitur etiam δευτεροπρώτη ϰυριαϰὴ, apud Eustathium in Vita S. Eutychii Patr. CP. n. 95. id est secunda post primam, Paschalem scilicet.
Dominica secunda post Pascha, cujus Introitus ad Missam est :
Misericordia Domini
. Eadem Dominica prima post octabas Paschæ, in lib. 1. Sacramentor. Eccles. Rom. cap. 57. dicitur, Dominicum post octabas Paschæ, etiam Dominica trium septimanarum Paschæ, et secundum Evangelium hujus diei. Dominica de Pastor bonus in Ord. Rom. Alias Dominica unam Domini, Dominica post ostensionem reliquiarum, Dominica mapparum albarum, et Dominica mirabilia Domine. Græcis, ϰυριαϰὴ τῶν ἁγίων μυροφόρων, quod in ea festum celebrent trium mulierum quæ coemptis aromatibus ad Christi Sepulcrum accesserunt ut eum ungerent.
Dominica tertia post Pascha, quæ in Kalendario Romano et in lib. 1. Sacrament. Eccles. Rom. :
Dominicum secundum post clausum Paschæ,
et Dominica secunda post octabam Paschæ dicitur, cujus Introitus ad Missam est :
Jubilate omnis terra
. Græcis, ϰυριαϰὴ τοῦ παραλύτου, Latinis Paralytici.
Dominica quarta post Pascha. In lib. 1. Sacrament. Dominicum tertium post clausum Paschæ, et in Kalendario Rom. Dominica tertia post octabam Paschæ, cujus Introitus ad Missam est :
Cantate Domino
. Græcis, ϰυριαϰὴ πέμπτη τῆς Σαμαρείτιδος, vel μεσοπεντηϰοστῆς. Evangelium Samaritani, apud Latinos.
Dominica quinta post Pascha, cujus introitus Vocem jucunditatis quæ et Dominica Rogationum dicitur ; vel ante Litanias, ut in Vita S. Eligii apud Acherium tom. 5. Spicil. pag. 194. Dominica quarta post Octabam Paschæ, in Kal. Rom. in libr. Sacram. post clausum Paschæ. Secundum Evangelium Dominica cœci nati. Dicitur etiam Festum Evangelismi. Græcis Κυριαϰὴ τοῦ τυφλοῦ.
Dominica post Ascensionem, quæ Dominica post Ascensam Domini, in Kalend. Rom. et in Sacrament. cujus Introitus ad Missam est :
Exaudi Domine
. Romæ Dominica de Rosa vel de Rosis dicta, haud dubie quia ut legitur in Ord. Rom. apud Mabill. tom. 2. Musæi Ital. pag. 147. de altitudine templi (sanctæ Mariæ Rotundæ, in qua erat statio) mittuntur Rosæ in figura Spiritus Sancti. Græcis, ϰυριαϰὴ τῶν ἁγίων τριαϰοσίων δέϰα ϰαὶ ὀϰτὼ θεοφόρων πατέρων τῶν ἐν Νιϰαίᾳ.
Dominica Sancta Pentecosten, in Kalend. Rom. Græcis, ϰυριαϰὴ τῆς ἁγίας Πεντηϰοστῆς.
Dominica prima post Pentecosten, quæ et sanctæ Trinitatis, Dominica Benedicta, dicitur apud Honorium Augustod. lib. 3. cap. 147. lib. 4. cap. 41. Dominica octaba Pentecosten, in Kal. Rom. Dominica octavas Pentecostes, apud Gregor. M. in Sacramentario. Græcis, ϰυριαϰὴ [] τῶν ἁγίων πάντων, seu πρώτη τοῦ Ματθαίου. Rex dierum Dominicorum, ut est in veteri MS. cui titulus, Le Roman de la Malemarastre :
Par un jour, qui est apelez li Rois des Diemenches : ce est li jours de la sainte Trinité.
Regestum censuum Carnoti ann. 1302. fol. 20 :
Item le Maistre des Peletiers doit chacun an le Roy des Dimanches un beurage à toutes les personnes nommées pardevant.
Id vero nominis tribuitur Dominicæ Paschatis, quæ Κυρία ἑορτῶν dicitur Pachymeri lib. 7. cap. 15. Vide Festum S. Trinitatis et Menardum in libr. Sacrament. S. Gregor. pag. 163. Etiam Dominica duplex, Dominica Domine in tua, Dominica prima æstatis, Conductus Pentecostes.
Dominica secunda post Pentecosten, cujus Introitus ad Missam :
Factus est Dominus protector meus.
Alias Dominica trium septimanarum Pentecostes. Græcis, Dominica secunda Matthæi, de Christo docente.
Dominica tertia post Pentecosten, cujus Introitus :
Respice me
. Græcis, Dominica tertia Matthæi.
Dominica quarta post Pentecosten, cujus Introitus :
Dominus illuminatio mea
. Græcis, Dominica quarta Matthæi, sive de Centurione.
Dominica quinta post Pentecosten, cujus Introitus :
Exaudi, Domine
. Græcis, Dominica quinta Matthæi, de Vexatis a dæmone.
Dominica sexta post Pentecosten, cujus Introitus :
Dominus fortitudo
. Græcis, sexta Matthæi : sive de Paralytico.
Dominica septima post Pentecosten, cujus Introitus :
Omnes gentes
. Græcis, septima Matthæi, sive de Duobus cœcis.
Dominica octava post Pentecosten, cujus Introitus :
Suscepimus, Deus
. Græcis, octava Matthæi, sive de Quinque panibus et decem piscibus.
Dominica nona post Pentecosten, cujus Introitus :
Ecce, Deus, adjuva me.
Græcis, nona Matthæi, sive de Ambulatione in mari.
Dominica decima post Pentecosten, cujus Introitus ad Missam est :
Dum clamarem
. Græcis, Decima Matthæi, sive de Lunatico.
Dominica undecima post Pentecosten, cujus Introitus :
Deus in loco sancto.
Græcis, undecima Matthæi, sive de Parabola Regis.
Dominica duodecima post Pentecosten, cujus Introitus :
Deus in adjutorium
. Græcis, duodecima Matthæi, sive de Interrogante Jesum divite.
Dominica decima tertia post Pentecosten, cujus Introitus :
Respice, Domine
. Græcis, decima tertia Matthæi, sive de Parabola vineæ.
Dominica decima quarta post Pentecosten, cujus Introitus :
Protector noster
. Græcis, decima quarta Matthæi, sive de Vocatis ad Nuptias.
Dominica decima quinta post Pentecosten, cujus Introitus :
Inclina aurem tuam
. Græcis, decima quinta Matthæi, sive de Interrogante Jesum Jurisconsulto.
Dominica decima sexta post Pentecosten, cujus Introitus :
Miserere mei, Domine
. Græcis, Dominica ante Exaltationem S. Crucis.
Dominica decima septima post Pentecosten, cujus Introitus :
Justus es, Domine
. Græcis, Dominica post Exaltationem S. Crucis.
Dominica decima octava post Pentecosten, cujus Introitus :
Da pacem
. Græcis, Dominica prima Lucæ, sive de Venatione piscium. []
Dominica decima nona post Pentecosten, cujus Introitus :
Salus populi ego sum.
Græcis, Dominica secunda Lucæ, sive de Amandis inimicis.
Dominica vigesima post Pentecosten, cujus Introitus :
Omnia, quæ fecisti
. Græcis, Dominica tertia Lucæ, sive de Filio viduæ.
Dominica vigesima prima post Pentecosten, cujus Introitus :
In voluntate tua
. Græcis, Dominica quarta Lucæ, sive de Parabola seminis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Dominica vigesima secunda post Pentecosten
, cujus Introitus :
Si iniquitates
. Græcis Dominica quinta Lucæ, sive de Divite et Lazaro.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Dominicæ vigesima tertia post Pentecosten
, cujus Introitus :
Dixit Dominus
. Græcis Dominica sexta lucæ, sive de Habente legionem.
In Kal. Rom. Allatiano post Dominicam quintam post Pentecosten, Dominicæ, secus quam hodie, recensentur : quæ enim festum S. Petri Apostoli subsequitur 3. Kl. Jul.
Dominica prima post Natale Apostolorum dicitur quam excipiunt
Dominica prima post octabam Apostolorum.
Dominica secunda post octabam Apostolorum.
Dominica tertia post octabam Apostolorum.
Dominica quarta post octabam Apostolorum.
Dominica prima post sancti Laurentii.
Dominica secunda post sancti Laurentii.
Dominica tertia post sancti Laurentii.
Dominica quarta post sancti Laurentii.
Dominica quinta post sancti Laurentii.
Dominica prima post sancti Cypriani.
Dominica secunda post sancti Cypriani.
Dominica tertia post sancti Cypriani.
Dominica quarta post sancti Cypriani.
Dominica quinta post sancti Cypriani.
Dominica sexta post sancti Cypriani.
Dominica septima post sancti Cypriani.
Dominica octava post sancti Cypriani.
Dominica nona post S. Cypriani, quæ natale S. Andreæ subsequitur. Deinde subsequuntur tres Dominicæ de adventu Domini ante Natale Domini.
P. Carpentier, 1766.
Dominica Apostolorum. Lit. remiss. ann. 1412. in Reg. 166. Chartoph. reg. ch. 347 :
Nous avons receu l'umble supplication de Loys de Grudeningo jeune gentilhomme, bourgois natif de la ville de Venise... contenant comme le Dimenche, que l'en appelle au pais le Dimenche des Apostres, etc.
P. Carpentier, 1766.
Dominica qua cantatur : Aspiciens a longe Deus, in Lib. anniversar. S. Germ. Prat. fol. 45. r°. Lib. pitentiar. ejusdem abbatiæ :
III. Non. Decembris. Dominica qua cantatur :
Aspiciens a longe,
debet dari conventui pitantia super redditibus Aureinvillæ
. Vide Dominica 1. Adventus.
P. Carpentier, 1766.
Dominica Bordarum, Prima in Quadragesima. Vide supra Bordæ.
P. Carpentier, 1766.
Dominica Brandonum, Eadem acceptione. Vide in Brando 1.
Dominica Burarum, Eodem intellectu. Vide supra Buræ.
P. Carpentier, 1766.
Dominica ante Candelas, Quæ festum Purificationis præcedit, in Ch. Hugon. ducis Burg. ann. 1234. ex Chartul. Campan. Cam. Comput. Paris.
P. Carpentier, 1766.
Dominica Carnelevale, vel de Carne levario, Dominica in Quinquagesima apud eos omnes, qui jejunium Quadragesimale inchoant a feria quarta post hanc Dominicam, prima vero in Quadragesima apud Mediolanenses, qui ab hac die solemne jejunium auspicantur. [] Ordo eccl. Ambros. an. circ. 1130. apud Murator. tom. 4. Antiq. Ital. med. ævi col. 870 :
Dominica in caput Quadragesimæ, quæ dicitur Carnelevale.
Vide Dominica Quinquagesimæ.
P. Carpentier, 1766.
Dominica in qua cantatur Evangelium Chananææ
, in vita S. Domin. tom. 1. Aug. pag. 643. col. 1. Secunda Quadragesimæ Echardo tom. 1. Bibl. Prædicat. pag. 54. in notis.
P. Carpentier, 1766.
Dominica Clavi, Passionis scilicet ; an quod clavus vel pars clavi, quo Christus cruci affixus est, in ea honoraretur ?
Le jour du Dimenche de la Passion, nommé à Laigny le Dimenche du Clou
, in Chartul. Latiniac. fol. 200.
P. Carpentier, 1766.
Dominica Focorum, Prima Quadragesimæ. Vide supra Dies focorum post Dies 7.
P. Carpentier, 1766.
Dominica de Fontanis, Le Dimenche des fontaines, in agro Perticensi sic appellabatur Dominica quarta Quadragesimæ. Vide infra in Fonta.
P. Carpentier, 1766.
Dominica qua cantatur Jherusalem, Eadem quæ quarta Quadragesimæ, in Charta ann. 1327. ex Reg. 65. Chartoph. reg. ch. 228.
P. Carpentier, 1766.
Dominica post benedictionem Indicti, Secunda post Pentecosten. Charta ann. 1260. in Chartul. S. Dion. pag. 397. col. 2 :
Ou mois de Jung le Diemenche après la bénéiçon.
Alia ann. 1314. in Reg. 50. Chartoph. reg. ch. 9 :
Dimenche prochain après la béniçon du Landit.
P. Carpentier, 1766.
Dominica Indulgentiæ, Eadem quæ Palmarum. Vide Dominica in palmis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Dominica, Isti sunt dies, memoratur in Charta ann. 1145. Hist. Eccl. Meld. tom. 2. pag. 40. at quænam illa fuerit, ignoramus. Dominica qua cantatur :
Isti sunt dies
, Quæ in Passione appellatur. Charta Joan. de Castell. dom. de S. Hilario ann. 1324. in Reg. 62. Chartoph. reg. ch. 361 :
Sabbato ante Annunciationem dominicam, et post Dominicam qua cantatur :
Isti sunt dies. Vide in Casula 3.
P. Carpentier, 1766.
Dominica Lazari, Eadem quæ in Palmis, in Charta ann. 1208. apud Murator. tom. 2. Antiq. Ital. med. ævi col. 873. Vide Dominica Osanna.
P. Carpentier, 1766.
Dominica de Lignis orditis, Prima vel secunda Quadragesimæ. Vide supra Bohordicum.
P. Carpentier, 1766.
Dominica ante Litanias, Eadem quæ Quinta post Pascha. Vide ibi.
P. Carpentier, 1766.
Dominica Major, in ecclesia Autissiodorensi dicitur illa, cujus officium, nulla occurrente festivitate, excluditur, ut sunt Dominicæ prima Adventus, in Septuagesima, prima et quarta in Quadragesima, etc.
P. Carpentier, 1766.
Dominica Mapparum albarum, Eadem quæ Secunda post Pascha ; cujus appellationis ratio patet ex Charta ann. 1454. in Chartul. Latiniac. fol. 78 :
Icellui ban (de vin) commençant la veille de Pasques commenians, durant la quinzaine d'icelluy jour de Pasques jusques au Dimenche, que on chante en sainte église Misericordia Domini, que l'on nomme communément audit Laigny le Dimenche des blanches nappes
.
P. Carpentier, 1766.
Dominica Mediana. Vide Dominica in Passione.
P. Carpentier, 1766.
Dominica Mensis Paschæ. Charta Petri abb. S. Remig. Rem. in Chartul. Campan. fol. 247. v°. col. 1 :
Actum anno Domini m. cc. xl. vij. Dominica mensis Paschæ.
Vide Menses Paschales in Mensis.
P. Carpentier, 1766.
Dominica Mirabilia Domine, in Charta ann. 1366. ex Reg. C. Chartoph. reg. laudata tom. 4. novi Tract. diplom. pag. 729. inter not. Dominica secunda post Pascha. []
P. Carpentier, 1766.
Dominica Olivarum, Eadem quæ in Palmis. Vide Dominica in Palmis.
P. Carpentier, 1766.
Dominica Osanna. Vide Dominica in Palmis, pag. 167. col. 3.
P. Carpentier, 1766.
Dominica ad tres septimanas Pentecostes, in Charta ann. 1247. inter Probat. tom. 3. Hist. Occit. col. 467 :
Datum apud Rupemmauram die Dominica ad tres septimanas Pentecostes.
Dominica secunda post Pentecosten.
P. Carpentier, 1766.
Dominica Pinguis, vulgo Dimanche gras, Eadem quæ in Quinquagesima, ultima scilicet qua carnes vesci licet. Consuet. Castell. ad Sequanam ex Cod. reg. 9898. 2 :
Le Dimenche grassot il vend vin qui il plaist sans ban.
P. Carpentier, 1766.
Dominica Quadragesimam intrans, Prima Quadragesimæ, in Charta ann. 1180. ex Chartul. Cluniac.
P. Carpentier, 1766.
Dominica Quintanæ. Vide Dominica in Passione.
P. Carpentier, 1766.
Dominica vulgo Repus, Eadem quæ in Passione Domini, sic nuncupata quod Sabbato præcedente, Romano ritu, Christi et Sanctorum imagines velo absconduntur : porro nostris Repus, idem atque absconditus, ut videre est infra in Repositus. Unde patet legendum esse Repuus, pro Repnus, in Charta ann. 1224. tom. 4. Ordinat. reg. Franc. pag. 321 :
Ce fut fait à Seclin le Diemence en la Passion, que on dist Diemence Repnus.
Ex quo minus etiam apte concluditur totam Quadragesimam, Passionis nomine fuisse appellatam, ut ex sequentibus manifestum fit. Lit. remiss. ann. 1367. in Reg. 97. Chartoph. reg. ch. 598 :
Le Diemenche que l'en chante en sainte église
Judica me, nommé au pays (Laonnois) Le Dymanche repus, etc. Aliæ ann. 1382. in Reg. 120. ch. 223 :
Comme le Dimanche devant Pasques flories derrein passé, que on dit le Dimanche repuus, etc. Le Dimenche repuz l'an 1399. un appellé Perrenet Gibert, etc.
in aliis Lit. ann. 1406. ex Reg. 161. ch. 64.
P. Carpentier, 1766.
Dominica Respice in me, in Charta ann. 1380. apud Bern. Pez. tom. 6. Anecd. part. 3. col. 68. Eadem quæ Dominica tertia vel decima tertia post Pentecosten, quarum introitus hisce verbis incipit. Vide ibi.
P. Carpentier, 1766.
Dominica Rogationum, Eadem quæ quinta post Pascha. Vide ibi.
P. Carpentier, 1766.
Dominica de Rosa vel de Rosis. Vide Dominica quarta Quadragesimæ et Dominica post Ascensionem.
P. Carpentier, 1766.
Dominica Sponsaliorum, Qua sponsalia contrahere licitum est, nostris Dimenche d'espousailles. Lit. remiss. ann. 1403. in Reg. 158. Chartoph. reg. ch. 66 :
Comme un Dimenche d'espousailles après Noël, il y eust unes nopces au lieu de S. Didier, etc.
P. Carpentier, 1766.
Dominica post Strenas, Gall. le Dimenche après les estraines, Quæ post Kalendas Januarii prima incurrit. Stat. ann. 1362. tom. 3. Ordinat. reg. Franc. pag. 583. art. 3 :
Ladite confrairie (des drapiers) doit seoir le premier Dimenche apres les estraines.
P. Carpentier, 1766.
Dominicæ Synodales, Quænam ita nuncupabantur, docent Acta MSS. eccl. Brioc. :
Dominicæ Synodales in quibus prohibentur missæ celebrari in capellis : Dominica prima Adventus, Dominica prima post Epiphaniam, Dominica prima Quadragesimæ, Dominica in Passione, Dominica prima post Penthecostes, Dominica prima post Assumptionem B. Mariæ.
P. Carpentier, 1766.
Dominica Vetus, an Dominica Paschatis, unde aliæ originem ducunt ? an Septuagesimæ ? Charta Ebrardi sutor. Petragor. ann. 1350 :
Sex denarios solvere [] tenebitur singulis annis dicto Bernardo in die Dominica veteri.
P. Carpentier, 1766.
Dominica Aperta, Quæ alicujus Sancti vel octavæ officio non est præoccupata. Cærem. vetus MS. eccl. Carnot. :
Dicuntur dominica officia in Dominicis, si sint Apertæ, si vero Apertæ non fuerint, dicantur per ferias, prout opus fuerit.
Dominicæ Principales et Solennes, dicuntur quinque illæ, in quibus officia mutantur, scilicet Dominica prima de Adventu, Dominica in Octavis Paschæ, Dominica in Octavis Pentecostes, Dominica, qua cantatur Lætare Hierusalem, et Dominica in Ramis palmarum. Durand. lib. 7. cap. 1. n. 4. His quinque sexta deinceps addita est, Dominica prima Quadragesimæ, quia fit, officii in ea mutatio, quæ fiebat antea Dominica quarta Quadragesimæ. In Statutis Lanfranci § iv. apud Marten. de Antiq. Monach. Ritibus lib. 4. pag. 536. ubi de quinque Dominicis principalibus sic legitur :
Quinque dies Dominici sunt, qui communia quædam inter se habent separata a cæteris diebus Dominicis, Dominica videlicet prima de Adventu Domini, Dominica prima Septuagesimæ, Dominica prima Quadragesimæ, Dominica in medio Quadragesimæ, Dominica in Palmis.
Dominicæ Privilegiatæ dictæ, quibus Historiæ sunt appropriatæ. Idem Durand. lib. 7. cap. 1. num. 14.
Dominicæ Vacantes, seu Vacat, dicuntur in Sacramentario S. Gregorii, quatuor Dominicæ, quæ jejunia quatuor Temporum proxime subsequuntur, eo quod propriis careant officiis. Vide Micrologum cap. 29. 32. 59. Rupertum lib. 3. de Divinis Offic. cap. 11. Honorium August. lib. 4. de Ritu Missæ cap. 94. 95. et Durandum lib. 6. Ration. cap. 11. n. 7. Dominicæ etiam infra Octavam Natalis Domini et Circumcisionis dicuntur vacantes, sed alio sensu, neque enim proprio unquam caruere officio, ideo autem vacat, quod alicujus Sancti vel octavæ Natalis Domini officio aliave ratione præoccupantur. Dominica Vacans etiam dicta est Quarta Adventus, quia tunc Pontifex Romanus relictis aliis occupationibus solum largiendis eleemosynis incumbebat. Vide Lexicon Hofmanni in voce Adventus.
P. Carpentier, 1766.
Dominicorum Dierum Rex. Vide Dominica prima post Pentecosten.
Venditio Dominici Diei, forte facultas exponendi et vendendi merces Dominicis diebus. Charta Gaufredi Comitis Andegavensis ann. 1061. apud Sammarthanos in Abbatib. S. Florentii :
Item jubeo, ut ministri mei nullatenus audeant repetere, quod judicavi eos injuste accepisse, scilicet commendationem vinearum, Dominici diei, cœnationem violentam salii, etc.