5. BORDA, Domus, ædes, tugurium, ex Saxon. Bord, domus, hospitium. Charta Eadgari Regis
Anglic. in Monastico Angl. tom. 1. pag. 37 :
Quinque videlicet mansas cum 15.
carucis terræ, cum 18. servis, et 16. villanis, et 10. Bordis, cum 60. acris prati,
etc.
Charta Pontii de Montelauro ann. 1219. in Regesto Carcassonensi pag. 59 :
Et ibidem scilicet instrata fiet Borda communis ad levandum pedagium.
Charta ann. 1257. in Tabulario Ecclesiæ Meldensis fol. 64 :
Asseruit se habere...
apud Villanolum duas masuras et unam Bordam contiguas, sitas ad locum ubi dicitur ad
Crucem, etc.
Fori Morlanenses art. 36 :
Si quis Burgensis alicui vicino
suo.... vel domos suas, vel Bordas, vel molendinos combusserit, etc.
Regestum
Philippi August. fol. 166 :
Et Bordas cum 2. hostisiis, etc.
Instrum. anni 1292 :
Item dixerunt et
pronuntiarunt quod dicti dominus Abbas et Conventus teneantur concedere libere unum
arpentum terræ cuilibet habitatori dictæ villæ in sua propria terra ad faciendum ibi
Bordam.... satisfacto tamen de obliis dicto Monasterio ab illis qui Bordas
tenuerint.
MS. :
Ni trouvissiez ne Borde ne maison.
◊ Le Roman de Garin le Loherans MS. :
Ni a meson ne Borde ne mesnil.
Nicod en ses cantiques apud Borellum :
N'es tu plus or recors, de la Borde araigneuse
Dont jadis te mit hors ? une bien plus poudreuse
T'attend encor ingrat, de son bien des adonc
Tu lui as fait un rapt, de lui ne l'obtins onc.
Lancelot du Lac apud eumdem :
Ne trouverez meshuy, ne Bourde, ne maison.
Bordaria, Idem quod
Borda, seu potius prædium rusticum, Occitanis
Bordo, nostris
Metairie, Ferme, Borderie, in Consuetud. Pictavensi art.
173. 174. 175. Charta Narbonensis anni 1066 :
Queritur Guiffredus Archiepiscopus,
quod aufert ei ipsas Bordarias quæ sunt ultra pontem in Parochia S. Pauli.
Tabularium Prioratus de Domina in Delphinatu :
In villa Fordgas Bordariam unam,
etc.
Tabular. S. Petri Solemniac. :
Dono unam
Bordariam, quæ dicitur ad Teills, in qua habebant Monachi cc. solidos de
pigno.
Non semel occurrit tom. 2. novæ Gall. Christ. et
alibi. Vide
Bordaria 1. suo loco.
P. Carpentier, 1766.
◊ Testam. Gars. comit. Tolos.
ann. 974. inter Probat. tom. 2. Hist. Occit. col. 128 :
Duas Bordarias, quas
adquisivi de episcopo Deusde, cum ipso caput manso, dono sancto Africano.
Ch.
ann. 1028. ex Tabul. S. Martial. Lemov. :
Ad Boscetum vij. mansos et duas
Bordarias.
Est et
Bordaria idem quod
Mansus,
certa scilicet agri portio quæ colitur, et in qua colonus habitat ; quod ex allatis supra
patet, et maxime ex Charta ann. 1341. in Tabul. Flamar. :
Item quod dicti
advunculus et nepos in præjudicium mei dicti domicelli,...... detinent indebite et
injuste medietatem mansi seu Bordariæ dens Clopz,..... de qua medietate mansi seu
Bordariæ consuevit solvere...... tria sextaria frumenti. Borderie,
eadem
notione, in Ch. ann. 1409. ex Reg. feudor. comitat. Pictav. Cam. Comput. Paris. fol. 150.
r°. :
Je Guillaume des Francs escuyer cognois et confesse et advoue a tenir......
une Borderie, qui contient en soy six sexterées de terre.
Vide supra
Boeria 1.
Borderia terræ, in Tabulario Absiensis
Abbat. pag. 31. Tabularium S. Crucis
Talemondensis fol. 8 :
Dedi etiam unam Bordariam terræ in foresta, et minutam
decimam duarum parochiarum, etc.
Liber Chirogr. Absiensis Monasterii fol. 111 :
Medietatem trium Borderiarum terræ.
Charta ann. 1117. tom. 2. novæ Gall. Christ. inter
Instr. col. 374 :
Eadem die dederunt et concesserunt Ecclesiæ S. Launi quamdam
Borderiam terræ inter Toarcium et Monasterium S. Virganæ.
Borderiata. Tabularium Absiense pag. 31 :
Dono talleam et quidquid habebam scilicet in
tribus Borderiatis Botecheurerie, quæ sunt de feodo Mantrola.
Liber
Chirographorum ejusd. Monasterii fol. 39 :
Deditque pariter fratribus Absiæ unam
Borderiatam terræ, quæ vocatur Cosseia.
Hist. Monast. S. Florentii Salmur. apud Mart. tom. 4.
Ampliss. Collect. col. 1121 :
Ab eo terræ Borderiatam loco muneris
recipiunt.
Bordia, in Tabul. Absiensi fol. 10 :
Medietatem Bordiæ terræ, quæ vocatur
Berauderia,...... concesserunt.
Bordagium,
Teneturæ species, ratione cujus
Bordarius, seu qui in
Bordam
tenet, vilioribus servitiis domino obnoxius est, ita ut nec
Bordam vendere aut
alienare ei liceat inconsulto et invito domino : cujus quidem Bordagii nullum præstatur
hominium. Vetus Consuetudo Normanniæ MS. 1. part. sect. 3. cap. 15 :
Tenure par
Bordage, si est comme aucune borde est baillie à aucun pour fere les vils services son
Seignor : ne poet lomme cel fiement ne vendre, ne engagier, ne donner, et de ç'en n'est
pas homage fet.
Tabularium Abb. Vindocin. Ch. 302 :
De duobus autem
Bordagiis, quæ super nos clamabant, infra terram meam in respectu remansit, donec
opportune idem placitaremus.
Tabul. Fiscanense fol. 39 :
Reliquit etiam
et abjuravit quoddam Bordagium, quod erat dominicum Ecclesiæ Fiscanensis.
Charta
alia in Hist. S. Nicolai Andegavens. pag. 20 :
Donavi quoque tria Bordagia terræ in
Bigotaria.
Regestum Castri Lidi in Andibus fol. 24. v°. :
Et in nemore S.
Martini Bordagium terræ, quod tenet Helie Brullou.
Alia Charta ex Tabular. S.
Vincentii de Laboratorio :
Notum sit.... quod Dom. Avesgaudus S. Vincentii Abbas
emit de Sucherio unum Bordagium terræ de beneficio Helmanni, annuente Dom. Gervasio
Archipræsule, etc.
Occurrit in Instrum. tomi 2. novæ Gall. Christ. col.
182. D. Tabulario S. Vincentii Cenoman. Indice MS. Beneficiorum Ecclesiæ et Diœcesis
Constantiensis fol. 28. verso, etc.
P. Carpentier, 1766.
◊ Inter feuda recensetur, sed
inferioris ordinis, in Reg. S. Justi ex Cam. Comput. Paris. fol. 198. r°. :
Pro
feodo, quod vocatur Bordagium, novem solidi.
Ch. ann. 1319. in Reg. 59.
Chartoph. reg. ch. 243 :
Item les resseans des dites vavassories et les receans des
Bordages dessusdiz et des fieffemens, etc.
Bordelagium, Eodem sensu. Charta anni 1364. ex Archivo B.
M. de Charitate :
Stephanus Gimardus dedit B. M. de Charitate quinque boissellos
frumenti pro annuo et perpetuo Bordelagio.
Baluz. Hist. Arvern. tom. 2. pag.
467. in Charta anni 1346 :
Feoda, retrofeoda, censivæ, costumæ, Bordelagia,
garennæ.
Bourdelage, in Consuetudine Burbonensi art. 498. et seq. ubi dicitur
Bordelagium ejusdem esse conditionis et qualitatis, qua tallia, nec posse distrahi
aut alienari invito domino. Adde art. 257. 498. Consuetud. Nivernens. cap. 4. art. 28.
cap. 6. quod inscribitur
des Bourdelages,
ubi natura et genus istius Bordelagii pluribus exponuntur.
P. Carpentier, 1766.
◊ Reg. episcopat. Nivern.
ann. 1287 :
Item episcopus percipit... mobile in Bordelagiis prioris, si homines
ibidem episcopi morantur, et Bordelagia prioris remanent priori.
Ibidem :
Bordelegia valent circa ij. modios avenæ.
P. Carpentier, 1766.
Bordelagium, Districtus domini
bordarum. Judic. ann. 1310. in Reg.
Olim parlam.
Paris. :
Homines habitantes in villis et villagiis existentibus in potestate et
Bordelagio dicti prioratus, etc. Bourdelage,
eadem notione, in Lit. ann. 1376.
ex Reg. 110. Chartoph. reg. ch. 234 :
Laquelle acquisition est de la censive et
Bourdelage de nostre église (de S. Lynart de Corbigny)
.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Borgagium, ut
Bordagium. Hist. Harcur. tom. 3. pag. 196 :
Anno 1242. judicatum
est, quod homines de Bataillis nunc debent auxilium hæredi de Harcourt maritandi sororem
suam, quia tenent per Borgagium tenementa sua de Taillut.
Charta ann. 1260. ex
Archivis B. M. de Bononuntio Rotomag. :
Ego prædictus Robertus dictus Belet dedi et
concessi in perpetuam hæreditatem prædictis viris Religiosis in puram eleemosynam...
Borgagium, quod habebam apud Bures, sicut se porportat de longo in latum, situm inter
Borgagium Johannis Auduin clerici,... et totaliter illud omne, quod per prædictum
Borgagium poteram reclamare.
Vide
Burgagium, ad hanc vocem enim spectant quæ hic posuerunt Cangii
continuatores.
P. Carpentier, 1766.
Borgagium inter et
Bordelagium illud erat discriminis, quod nos docet vetus Consuet.
Norman. part. 1. cap. 29. ex Cod. reg. 4651 :
Per Borgagium tenentur alodia et
masuræ in burgis constitutæ, burgorum consuetudines continentes... Est teneuræ maneries,
qua tenentur dominis tenementa... Quædam autem præter hæc in diversis partibus tenentur
feoda per Bordagium, cum aliqua borda traditur alicui ad servilia opera et vilia
servicia facienda, quam non potest vendere, nec dare, nec invadiare, qui eam recipit in
hereditatem sub tali teneura, et hoc non facit homagium.
Vide infra
Borgagium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Borgarium, Idem quod
Bordagium. Chartular. S. Vandregisili tom.
2. pag. 2062 :
Ego Osbertus... ecclesiam de Galliaco S. Vandregisilo sibique
famulantibus concedo cum omnibus ad eam pertinentibus, et terram unius carrucæ et uno
Borgario. Do etiam decimam de Rua S. Andreæ, et unum Borgarium... unam acram terræ cum
bordario et totam decimam de Leoncort, etc.
Bordarius, et
Bordellarius, Qui
Bordam aut domum sub
Bordagii vel
Bordelagii onere possidet. Domesdei in Censu Hanton. provinc. :
Terra est
4. carucatarum. In dominio sunt 2. carucatæ, et 20. Bordarii, et 4. servi cum 1.
carucata, et 80. acræ prati.
Alibi :
Terra est dimidium carucatæ, et ibi
est cum uno villano et 2. Bordariis, et 10. acris prati.
Ibi passim, et in
Chartis Angl.
Bordarum hospes, in Cod. MS.
redituum Episcopat. Autissiodor.
Quilibet hospes Bordarum debet duos bichetos et
dimidium avenæ, sex denarios et unum caponem.
Vide Monast.
Anglic. tom. 3. pag. 181. ubi plura ex eodem libro censuali. Adde præterea tom. 1. ejusdem
Monastici pag. 111. 265. tom. 2. pag. 951. Leges Guill. I. Reg. Angliæ vernac. cap. 18. et
Ingulphum pag. 908. 909. 611. Ubi Bordarii a villanis et servis distinguuntur, cum alia
species fuerit servitutis
Bordariorum servitus, seu, uti vocabant,
Bordagium. Vide
Bordanus suo loco.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Et quidem
reipsa
Bordarios a villanis et servis distinctos fuisse, vix dubitare licet ex
locis quæ ad hanc vocem congessit Spelmannus ; unde vir doctissimus in assignanda genuina
hujus vocis notione haud parum hæsitavit : in eam tamen descendit sententiam ut
Bordarios servos esse honoratiores existimaret qui domestica navarent servitia, a
Saxon. scilicet Bord, domus, hospitium. Verum cum
Bord Anglis mensam quoque
significet,
Bordarios mensæ ministerio addictos fuisse existimat Hearnius : quo
sensu vocem
Bordarius in Ordinat. Domus Regiæ sub Henrico II. Angl. Reg. in libro
nigro Scaccarii pag. 346. accipiendam opinatur.
Bordi, etiam appellantur in Domesdei in Monastico Anglic. tom. 3. pag. 306 :
Semper una caruca, et 2. Bordi.
Infra :
Et modo in ista terra 12.
homines, modo 3. Bordi, semper 4. carucæ.
Ibid. :
Semper duo Bordarii,
tunc una caruca.
P. Carpentier, 1766.
Bordelagius, Qui sub
bordelagii onere possidet. Reg. episcop. Nivern. ann. 1287 :
Forchagium, in quo prior nichil percipit, est quod quilibet Bordelagius existens
in villa de Albigniaco debet in vigilia Nativitatis Domini duos denarios
episcopo.
Vide
Bordarius.
Bordelarius. Charta Ludovici D. Bellijoci pro libertatibus villæ Bellijoc. ann. 1274 :
Quicunque habet domum in villa Bellijoc. et facit usagia villæ, immunis est a
leydis villæ et pedagiis in terra Bellijoc. et etiam Bordelarius ab istis leydis et
pedagiis immunis villæ usagia faciendo. Vassal Bordelier,
in Consuetud. Nivern.
cap. 2. art. 6.
Detempteur Bourdelier, cap. 6. art. 4. 11. 15. etc.
Bourdelagier, in Burbon. art. 501.
Bordimanni,
Bordmanni, Iidem qui
Bordarii, et
Bordellarii, apud
Anglos, ex
Bord, domus, et
Man, homo. Rentale
de Hawering, apud
Spelmannum :
Ibidem vocantur Bordimanni, qui omnes tunc fuerunt bassæ
tenuræ.
Domesdei :
In dominio est una carucata, et 25. villani et 33.
Bordmanni, cum 4. carucatis.
Bordellum, Ædicula, tuguriolum, diminutivum a
Borda. Willelmus Gemetic. lib. 7. cap.
14 :
Domunculam circundedit cum familia : Sorengus vero expergefactus de Bordello
exiit, et fugiens in vivarium exire voluit.
Monast. Anglic. tom. 2. pag. 206 :
Et ortum ante portam atrii cum Bordello.
Computus ann. 1202. apud D.
Brussel de Usu feud.
tom. 2. pag.
cliii :
Ad Bordellum Clariaci xvi. s.
ii. d. minus... Pro ii. Bordellis, et pro chevez,
etc.
MS. :
A pié est et sans armes en un Bordel entrez,
Ou un felon manoit, dedans s'est resconsez.
Alibi :
Ne laissent en Chartrain ne en Dive Bordel,
Ne maison en estant qui soit fors du chastel.
:
N'i ot Bordel que tant par fu petis,
Mien escient Chevalier ni gesit.
Ovide MS. apud Borellum :
Et tout fu mis à dampnement,
Fors la Bourdete seulement.
Le Roman d'Amile et d'Amy MS. :
Quand j'estoie poacre et non puissant,
Un Bordelet me feistes errant.
Charta ann. 1277. in Tabulario Ecclesiæ Meldensis f. 80 :
Et la voie, puis
la maison Biauvez jusques au Bordel de Chanu.
Hinc nostros vocem
Bordel usurpasse pro lupanari, docuimus ad
Joinvillam pag. 63. quod meretrices ut plurimum in domunculis, ac nullius momenti ædibus
habitent. Hist. Dalphin. tom. 1. pag. 126 :
Non
permittant, neque sustineant morari mulierem uxoratam publice in prostibulo seu
Bordello... si aliquis causa adulterii cum ea capiatur, etc.
Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 380 :
Inquiratur qualiter dicti Canonici Capellam
sive Eremitorium de Bordelbi primitus obtinuerint, et utrum ante conquestum dictum
Bordelbi pro lupanari habebatur. Femme bordeliere,
pro meretrice, in Consilio
Petri
de Fontaines cap. 4. § 2. Vide Menagium et Octavium Ferrarium in Origin.
Ital.
P. Carpentier, 1766.
◊ Nominis rationem indicat
Lit. remiss. ann. 1385. in Reg. 126. Chartoph. reg. ch. 273 :
Femme de Bordel, ou,
seant aux hayes, ou es yssues des villages.
Unde
Bordeler, Lupanar
frequentare, et
Bordelier, Scortator. Lit. remiss. ann. 1407. in Reg. 161. ch.
260 :
Jehan le Picart, qui ne servoit (scavoit)
d'autre bien que de
hasarder, taverner et Bordeler, etc.
Aliæ ann. 1453. in Reg. 184. ch. 370 :
Lequel chappelain estoit ung homme ribleux, Bordelier, tavernier et de mauvaise
vie.
Hinc
Bourdellerie, Lenocinium, in Stat. ann. 1371. tom. 5. Ordinat.
reg. Franc. pag. 441. art. 3.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bordellus, Idem quod
Bordellum, in Charta Johannis Reg. Angliæ
lib. nig. Scaccarii pag. 382 :
Ipse nobis malum fecit quod potuit, et unum
molendinum et tres Bordellos combussit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bordariolum, Eadem notione. Tabular. S. Florentii :
Hingannus filius Gosberti dedit
censum de aqua quæ vocatur Rensia et unum Bordariolum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bordile, Idem. Consuetud. Brageriaci art. 93. apud
Richebourg Coustum. general,
tom. 4. part. 2. pag. 1027 :
Si quis... boves, vaccas, oves, porcos... de campis,
seu domibus quibuscumque furatus fuerit, furca suspendatur.
Versio Gall. :
Des champs ou Bourdils, ou autres maisons quelconques.
P. Carpentier, 1766.
◊ Inventar. ann. 1476. in
Tabul. Flamar. :
Item plus quoddam debitum... ex vera resta emptionis cujusdam
Bordilis, cum possessionibus eidem Bordili pertinentibus. Bourdil,
in Lit.
remiss. ann. 1481. ex Reg. 209. Chartoph. reg. ch. 37 :
Le suppliant partit de la
ville de Bourdeaulx, pour aller veoir ung sien Bourdil et héritage.
P. Carpentier, 1766.
Bordillum, Ædicula, tuguriolum. Lit. ann. 1351. tom. 4. Ordinat. reg. Franc. pag. 96 :
Una cum eorum officialibus,... ac etiam hominibus de corpore, bonis, rebus,
juribus, domibus, maneriis, Bordillis, etc.
Bordelaria, Idem quod
Bordaria. Tabularium Prioratus de Paredo
in Ducatu Burgundiæ fol. 48 :
Duas Bordelarias, quas olchias vocant, quæ debent 7.
panes et 1. caponem, etc.
Fol. 7 :
Præter mansum Aviti, et Bordelariam
Escacherii, etc.
Fol. 31 :
Duas Bordelarias cum omnibus ad se
pertinentibus et debitis servitiis.