« »
 
[]« 1 bannum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 551b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BANNUM1
1. BANNUM, Bannire, Bannitus, etc. Etymon vocis nondum satis liquet. Quidam deducunt a Band, vexillum, alii a Ban, Via, quod cæteris insulsius ; Wachterus a nescio quonam Bann, Princeps. Vero simillimum videtur hanc vocem referendam esse ad verbum Binden, vincire, pro quo olim etiam dicebatur Bannen. Vide Frischium voce Bann. Adel. Antiqua German. lingua ut hodierna Ban generis mascul. est ; Scandicis vero populis generis neutrius. Vide Graffii Thesaur. vol. 3. col. 124. Fan Gothis est Dominus, quod Francice Ban efficere potuit ; conf. Grimm. Grammat. Germ. vol. 1. pag. 584. Non una, sed multiplex apud [] Scriptores, et in veteribus Tabulis horum vocabulorum est notio : sed potissimum Bannum trino significatu ut plurimum accipitur : ac primo quidem pro edicto publico, rursum pro mulcta judiciaria, tertio denique pro districtu ac jurisdictione. Has notiones singillatim expendemus. Ecclesiæ quoque bannum et bannales erant, quod consuetudinibus Remorum probatur :
Communi assensu omnium vestrum de Bannalibus.
1. Bannum, Edictum publicum, proclamatio, statuti publicatio. Breviloq. :
Bannum, secundum vulgare Gallicorum et Longobardorum, videtur esse Edictum publicum.
Dudo lib. 2. de Actis Norm. :
In terra suæ ditionis Bannum, id est, interdictum, misit, quod est prohibitio, ut nullus, etc.
Ditmarus lib. 6 :
Interdicta est omnibus per Bannum regalem a Palatino Comite fuga. Banno interdicere,
lib. 7. pag. 91. Vita S. Gothardi cap. 22. apud Surium :
Femina autem Bannos vel proscriptiones negligens, jus ibi funditus perdidit.
Consuetudines Aquarum mortuarum ann. 1246 :
Concedimus quod Curia nostra... non possit facere Bannum omni tempore vendere res suas libere, etc.
Statuta Arelat. MSS. art. 113 :
Quilibet Notarius Arelatensis teneatur habere statuta suprascripta, et cizas et Bannos.
Ubi Edicta intelligo. Vide Capitulare 1. Caroli M. ann. 802. Aquisgran. mens. mart. Pertzio vol. Leg. 1. p. 96. cap. 40. capitula Caroli Calvi pag. 145. 240. 255. 256. 270. 1. Edit. Synod. Carisiac. ann. 857. cap. 4. Pertz. vol. Leg. 1. pag. 452. Conventus apud Confluentes ann. 860. cap. 6. ibid. pag. 472. Edictum Carisiac. ann. 861. ibid. pag. 477. Synod. Pistens. ann. 862. cap. 3. ibid. pag. 480. Acta SS. Maii. tom. 6. pag. 176. et Julii tom. 1. pag. 752. etc. Ita vocem Ban usurpant Consuetudines municipales Andegavensis art. 52. Burdegalensis art 108. et aliæ passim. Vide Bandum 2.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bannum Imperiale, vulgo, Ban de l'Empire, Proscriptio sancita Imperatoris auctoritate et edicto. Marten. tom. 1. Thesauri Anecdot. col. 474. D. ex Epist. Frederici Imper. :
Universos Mediolanenses vitæ munere donavimus, a vinclo Imperialis Banni absolvimus, deputatis in exilium concessimus, etc.
Vide Achta 2. et Forbannus. Specul. Saxon. Libr. 3. art. 24. 34. 63. Capitul. elector. Carol. V. Imper. art. 22. Bœhmer ad C. C. C. art. 155. § 1. Eichorn. Histor. Jur. Germ. § 384. Waizii Indicem ad Pertz. vol. Leg. 2. voce Aht et Haltaus. Glossar. Germ. col. 13. voce Acht, Reichsacht. Charta Frider. I. Imperat. ann. 1158. ap. Pertz. vol. Leg. 2. pag. 110 :
Dominus Imperator Mediolanenses Cremenses cum 120. marcarum emendatione recipiet, et eos et amicos eorum in plena curia publice a Banno absolvet.
Alia ann. 1183. ibid. pag. 170 :
Dominus Imperator restituet omnes possessiones... quæ occasione sui Banni vel sue malvolentie, vel aliter malo ordine amiserunt.
Infra pag. 173 :
Alioquin (Imperator) ponet in Bannum illam civitatem, que noluerit predictum juramentum facere ;
pag. 174. lin. 10. Constit. Frider. II. Imper. ann. 1220. ibid. pag. 235 :
Notum facimus vobis quod huic (Cancellario) legalem dedimus potestatem supponendi civitates, burgos, castra, villas, marchiones, comites, capitaneos et valvasores seu quoslibet per universam Italiam et partes ejus constitutas, Banno nostro ; et extrahendi.
Ejusdem, ibid. pag. 239 : []
Confirmantes primum quod factum est contra eos de Banno et pœna injuncta per Cancellarium memoratum, et ex nunc personas ipsorum ponimus sub Perpetuo Banno Imperii, et omnia bona eorum jubemus ubicumque fuerint confiscari, etc.
Ejusdem, ibid. pag. 243 :
Triplum refundant et nichilominus Banno Imperiali subjaceant, quod absque satisfactione debita nullatenus remittatur.
Alia ejusd. ann. 1224. ibid. pag. 253. lin. 12. Alia ann. 1236. ibid. pag. 321. lin. 23. Constit. Rudolfi I. Imper. ann. 1280. ibid. pag. 425. lin. 35. Alia Alberti I. ann. 1303. ibid. pag. 486. Charta Philipp. Rom. Reg. ann. 1205. art. 9. ibid. pag. 209 :
Ut, quicumque excommunicatus fuerit a dom. apostolico, in Banno statim sit imperiali.
Ut Summi Pontificis excommunicationem Imperator, ita Episcopi quivis judex in Bannum convertebat. Frideric. 1. Constitutio ann. 1187. ibid. pag. 184 :
Quem episcopus legitimis induciis citatum justitia dictante excommunicaverit, et hoc judici insinuaverit, judex eum Banno proscriptionis condempnet, neque prius, etc.
Bannus Domni Imperatoris vel Regis,
quem per semetipsum consuetus est bannire, id est, de mundeburgio Ecclesiarum, viduarum, orphanorum, etc
. in Capitulari 7. Caroli Magni ann. 803. cap. 1. Vide Bannum 3.
Bannus Sacer, Limites intra quos Ecclesiæ immunitas definitur. Extat in Cluniacensi Bullario pag. 25. Designatio sacri banni, seu limitum districtus Monasterii Cluniacensis :
Placet etiam nobis vobisque placeat suademus,... huic loco... quosdam certos limites immunitatis ac securitatis circumcirca undique assignare, ipsosque limites Sacri Banni.
Infra :
Itaque termini Sacri Banni sunt hi, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bannus Exemptionis, eadem notione, in Constitutionibus MSS. Ordinis Cluniac. :
Nullus monachus infra Bannos Exemptionis nostræ comedat aut bibat, aut die ac nocte jaceat... et præcipue in villa Cluniaci seu aliis locis omnibus et locis circumvicinis infra Bannos.
Bannum Mittere super rem, aut personam aliquam, dicebantur Principes, cum eam, publicato banno seu edicto, in suam protectionem suscipiebant. Notitia ann. 1047. apud Ughellum in Episcopis Asculanis :
Insuper Misit suum Bannum (Imperator) super prædictum Episcopum, et super jam supradicta curte,... ut nullus quilibet homo audeat jam dictum Episcopum, vel partem jam dicti Episcopi exinde divestire, molestare vel inquietare sine legali judicio.
Occurrit passim apud eumdem Ughellum tom. 1. pag. 849. 852. 960. Charta Caroli Magni apud Crantzium in Metrop. lib. 1. cap. 2 :
Si quisquam hoc idem nemus nostro Banno munitum,... studio venandi... introierit, etc.
Versus in Vicelinum Archiepisc. Bremensem :
Chartas conscriptas, et res in scripta redactas,
Bullis firmavit, Bannoque suo stabilivit.
Charta Chunradi II. Imp. ann. 1025. in Privilegiis Eccles. Hamaburgensis :
Bannum autem nostrum super omnes hos illic venientes, ut illuc eundo et redeundo habeant pacem, facimus, eundemque Bannum nostrum prædicto Archiepiscopo ob suum fidele servitium ea ratione concedimus, etc.
Forma autem Mittendi Bannum super aliqua re vel persona, quæ fuerit, docet vetus Notitia Judicati ann. 891. in Tabulario Casauriensi :
In eadem hora sic [] prendiderunt Missi sacri Palatii unum fustem in manus suas, et Bandum miserunt præposito, etc.
Alia Notitia ann. 1068. apud Franciscum Mariam in Mathilde Comitissa, lib. 3. pag. 140 :
Petivit... ut pro Deo et anima domini Regis suorumque mercede Mittere Bandum super jam dictas res et prædictum Advocatum in Byzantios bonos aureos duo millia, ut nullus quislibet homo, magna parvaque persona, prædictam Ecclesiam de jam dictis rebus sine legali judicio disvestire præsumat. Cumque ipse taliter quæsisset, tunc præfata D. Beatrix et Flaibertus Judex D. Regis ambo simul per fustem, quam in suis detinebant manibus, Miserunt Bannum super easdem res, et jam dictum Advocatum, ut nullus quilibet homo præfatam Ecclesiam de supradictis rebus disvestire præsumat sine legali judicio. Qui vero fecerit, duo millia bonos Byzantios aureos compositurum se agnoscat, medietatem parti Cameræ D. Imperatoris, et medietatem parti præfatæ Ecclesiæ.
Eadem habentur pag. 153. 161. in aliis Notitiis ann. 1073. et 1099.
Bannum Ponere super Caput alicujus, Eadem notione usurpatur in Notitia Judicati ann. 1028. in Tabulario Casauriensi :
Et investierunt præfatum Abbatem ex parte Imperatoris,... et posuerunt Bannum super caput ipsius Abbatis, ut si aliquis homo de ipsis rebus de Monasterii aliquid injuste tollere vel contendere præsumit,... componat de auro libras centum.
L. Henschel, 1840–1850.
Banno supponere aliquem, Eadem notione. Vide Bannum imperiale. Treuga Trasardi ann. 1194. ap. Pertz. vol. Leg. 2. pag. 197 :
De persona illius justitiam faciant, quam si habere non possent, Banno supponant.
L. Henschel, 1840–1850.
Banno constringere aliquem, Eum retinere. Conventus Erford. ann. 932. ibid. pag. 18 :
Ut nullus christianus ecclesiam pro reverentia petendo, ibique manendo, indeque revertendo alicujus publicæ potestatis Banno ibidem constringatur, ne forte dum ad ecclesiam causa orationis properat per Bannum impediatur pro salute animæ devote insistere.
Vide infra Banno constrictus.
Bannum Ponere, Proclamare, edicere, Mettre Ban ; in Consuetud. Lothar. tit. 8. art. 4. tit. 15. art. 10. in Charta Friderici I. ann. 1175. pro Ecclesia Bellicensi, apud Guichenonum in Episcopis Bellic. pag. 33 :
Nulla persona Bannum quod Episcopus in civitate posuerit, infringere præsumat.
In Charta Friderici II. ann. 1238. apud Joann. Columbum lib. 1. de Episcopis Valentin. n. 54 :
Banna ponere, et a transgressoribus pœnas exigere.
Charta Communiæ Crespiacensis ann. 1223 :
Concessimus etiam quod Bannum facere non poterimus super Burgenses nec super eorum res, nisi de assensu eorum.
Stabilimenta S. Ludovici lib. 1. cap. 24 :
Bers si a toutes Justices en la terre : ne li Rois, ne puet Mettre Ban en la terre au Baron sans son assentement : ne li Bers ne puet mettre Ban en la terre au Vavassor.
Vide Legem Longobard. lib. 1. tit. 14. § 11. Carol. M. cap. 32. apud Ansegis, lib. 3. cap. 66. Pertz. ann. 811. de Exercit. cap. 4. vol. Leg. 1. pag. 170. et Gallandum de Franco Alodio pag. 250.
In Bannum Mittere, Confiscare, in fisci potestatem edicto publico redigere, quo loco mittere idem valet ac ponere ; unde nostri Mettre. Hincmarus Remensis in Quaternion. ad Regem Carolum pag. 381 :
Quidquid de rebus et facultatibus Ecclesiasticis ad gubernandum acceperat,[] jussione vestra per Vicecomitem ipsius pagi, in Bannum quod jus lingua Latina proscriptio confiscando vocatur, est Missum.
Additiones ad Legem Salicam apud Eccardum pag. 186. n. xi. :
De proprio in Bannum Misso. Cujuscumque hominis proprietas ob crimen aliquod... in Bannum Missa fuerit... Quod si non de alia re, sed de ipsa proprietate, quæ in Bannum missa fuit, ac per hoc in nostram potestatem redacta.
Bannir les heritages, in Consuetud. Norman. art. 187. Vide Cap. Caroli Magni lib. 4. cap. 24. Ludov. I. Capit. legib. addenda ann. 817. cap. 11. conf. Carol. M. Capit. Ticinense ann. 801. cap. 13. Legem Longobard. lib. 2. tit. 43. § 3. Ludov. I. cap. 20. idem. Cap. Caroli Calvi tit. 29. § 3. tit. 31. § 6. Synod. Pistens. ann. 862. cap. 4. Edict. Pistens. ann. 864. cap. 6. Muratorium tom. 1. part. 2. pag. 130. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tollere vel Trahere de Banno. Rem confiscatam reddere primario possessori. Veteres Formulæ apud Murator. tom. 1. part. 2. pag. 130 :
Et post Comes dicit per istum fustem et istum wantum tollo omnes res ejus de Banno.
Et infra :
Ecce notitiam, quomodo res meæ fuerunt tractæ de Banno.
Bannum Alicui Judicare, Gall. Condamner au bannissement. in Capitul. 2. ann. 813. cap. 13.
Imbannire, Imbannare, in bannum mittere, in fiscum redigere. Hincmar. Laudun. in Schedula Episcopis et Regi porrecta pag. 433 :
Non latere vos scio... res Episcopi Laudunensis Ecclesiæ mihi commissæ, imo quidquid habebam in isto regno, exceptis principali Ecclesia et Episcopi domo et claustro primum esse Imbannata, etc.
Charta Andreæ Episc. Atrebat. ann. 1170. in Tabul. Eccles. Ambian. :
Unde ipse excommunicatus, et terra sua antecessoris nostri Atrebatensis Episcopi sententia fuerat Imbannita.
S. Bernardus Epist. 252 :
Super omnia plangitis, quod Ecclesiam S. Foilliani, quæ de ordine vestro est, Abbas noster de Villari fecerit Imbanniri ;
id est, poni sub interdicto, uti mox diserte innuitur. Adde Chartam Communiæ Tornacensis ann. 1187. et Hemereum in Augusta Viromand. pag. 161. Appellationem Episcopi Albiensis inter Instrum. tomi 1. novæ Gall. Christ. col. 9. Embannir, in Consuetudine Lotharingiæ tit. 8. art. Mettre embannie, in Consuetud. Barrensi art. 50.
Per Bannum ad Placitum Venire, id est, per submonitionem Regiam. Charta Lotharii Reg. Provinc. ann. 855. tom. 12. Spicilegii Acheriani pag. 133 :
Ad dictum itaque Palatium jam vocitatus Witgarius non solum venire contempsit, sed etiam Bannum nostrum pro nihilo duxit. Jussimus præterea illum denuo ad hoc præsens placitum per Bannum Venire : sed sicut primum, similiter et secundum et tertium sprevit, jussisque nostris in nullo obediens extitit, etc.
Vide Mannire.
Bannum Adimplere, in Lege Ripuar, tit. 65. dicitur is qui mandatum regium quod ei per bannum et submonitionem indictum est, exequitur : verbi gratia, si banniatur, aut submoneatur ad exercitum.
P. Carpentier, 1766.
Bannum Currere, Exsequi, ut videtur. Stat. Mantuæ lib. 2. cap. 8. ex Cod. reg. 4620 :
Non possint nisi semel vel bis exire de Banno non curso, nisi prius citato adversario ad videndum eum extrahi de banno.
Si tamen legendum non sit, de banno incurso. []
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bannum Frangere, in Charta Crodegandi Episc. Metensis apud Meurissium lib. 2. pag. 169.
P. Carpentier, 1766.
Id est Violare, Practicis nostris Briser ban. Inquisit. ann. 1268. ex sched. Pr. de Mazaugues :
Requisitus ubi fregerat Bannum, dixit quod sub Asperella.
Lit. ann. 1375. tom. 3. Ordinat. reg. Franc. pag. 207. art. 19 :
Quicumque Bannum dicti domini nostri vel baillivi sui fregerit, etc.
P. Carpentier, 1766.
Bannum minuere, Eodem significatu. Privil. capit. S. Barnardi de Rom. ann. 1358. tom. 3. Ordinat. reg. Franc. pag. 279. art. 26 :
Pertinet recipere prædictæ ecclesiæ de Romanis et capitulo et exigere a committentibus pro Banno minuto de die, commisso in locis vetitis circa villam Romanis certis locis, tres solidos et sex denarios, et septem solidos de nocte.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bannum Violatum. Diploma Caroli M. pro Ecclesia Osnabrug. apud Miræum tom. 1. Edit. 1723. pag. 16 :
Quod si quisquam hoc idem nemus nostro Banno munitum, sine prædictæ Sedis Episcopi licentia, studio venandi, vel silvam exstirpandi, vel aliud agendi, unquam introierit, sciat se... pro delicto lx. solidos nostri ponderis, quos nobis pro Banno Violato deberi statuimus, redditurum.
Quod Ban Brisié vocatur in Literis Ducis Lotharingiæ ann. 1256. apud D. Brussel de Usu feud. tom. 2. pag. 1019.
Banna, quæ in Ecclesiis secundum consuetudinem eduntur ante matrimoniorum celebrationem, cap. 6. Extra, Qui matrimon. accus. poss. Ibidem cap. 22. de Sponsalibus 4. 1. Episcopo Bellovacensi :
Bannis, ut tuis verbis utamur, in Ecclesiis editis.
Provinciale Cantuariense Lindewodi lib. 4. tit. 1 :
In matrimonio quoque contrahendo semper tribus diebus dominicis vel festivis a se distantibus, quasi tribus edictis, perquirant Sacerdotes a populo de immunitate sponsi et sponsæ.
Ibidem tit. 3. Solennis Bannorum editio in matrimoniis. Occurrit apud Acherium tom. 5. Spicileg. pag. 620. in Concil. Senon. 1485. Baluzium tom. 2. Hist. Arvern. pag. 855. in Statutis synodal. Bertrandi de Turre ann. 1359. art. xxix. Martenium tom. 4. Anecdot. col. 391. col. 518. et alibi passim. Vide Edictum.
Bannum Pacis, quo pax indicta est edicto publico. Ekkehardus junior de Casib. S. Galli. cap. 1 :
Jubentur a Rege tunc quidem Arnolfo Episcopus et ipsi sub Banno pacis ad aulam Mogunciæ venire, causa publice peracta, rei majestatis lege pronunciati, ipsi in Ingelheim truduntur.
Chart. Scabinor. Traject. ann. 1230 :
Nos itaque scultetus, Scabini et consules ecclesiam S. Petri in suo jure stabilivimus et roboravimus per nostrum Fredhebannum.
Bannus, Idem quod Biennum, quod vide. Operarum præbitio, Gall. Corvée. Polypticus Floriacensis :
Et faciebat unum Bannum in vinea, alterum in prato, alium in messe.
Alibi :
Si ibi sunt cavaticarii, debent Kal. Octob. den. 4. et unum diem in Banno ; et ad
3 audientias venire cum suis eulogiis. Rursum :
Debet... pro caropera den. 5. Bannos 3. unum in vinea, alterum in prato, tertium in messe.
MS. cod. Irminonis Abb. German. fol. 59. col. 3 :
Habet ibi sex mansos, qui solvunt de argento omni anno solidos viiii. pro carropera ad trecas den. viiii... Bannos 111.
Breve 9. cap. 304. [] Guerardo pag. 116. Ibid. Breve 21. cap. 78. pag. 225 :
Banna 3. in unaquaque satione.
Adde Polypt. Fossat. cap. 10. et 16. post Irminon. 285. 287. Polypt. S. Remig. Remens. cap. 5. ibid. pag. 290.
Bannum Augusti, in Charta apud Paradinum in Hist. Lugdun. lib. 2. cap. 73 :
Bans de Mars et d'Aoust,
in Consuetud. de la Sale de Lile, tit. 1. art. 13. et Bononiensi art. 40. Atrebat. veteri art. 48. Vide Hist. Tornacensem Cognati lib. 4. pag. 77.
P. Carpentier, 1766.
Quo scilicet messibus cavetur : interdum Lex Augusti appellatur. Vide infra in Lex. Charta Guidonis comit. Fland. ann. 1289. ex Chartul. Namurc. in Cam. Comput. Insul. fol. 6. r°. :
Et se bourgois ou fius de bourgois menroit biestes en damage d'autrui, contre le ban des seigneurs, u se fist aucune chose contre le Ban d'Aoust, on poroit les biestes arester.
Accipi præterea interdum potest pro banno vini, quod eo mense particulatim divendere licet domino feudi. Charta ann. 1355. inter notas ad tom. 4. Ordinat. reg. Franc. pag. 384 :
Bannum et privilegium banni de vendendo vina ad tavernam, qua ante præsentium litterarum confectionem, perpetuo habemus et debebamus repetere, habere, percipere, ac edicta jubere seu juberi facere annis singulis perpetuo in dicta villa de Chaigny mense Augusti, in vigilia festi Assumptionis beatæ Mariæ virginis, et per septem dies tunc continue sequentes et complendos solummodo.
Vide in Bannum vini.
Bannum de Pascha, Bannum de Pentecoste, in Charta Theobaldi Comitis Blesensis ann. 1190. in Probat. Histor. Blesens. pag. 24.
P. Carpentier, 1766.
Quod de banno vini post Pascha vel Pentecostem usitato intelligendum est. Bulla Alex. PP. III. ann. 1178. ex Chartul. Latiniac. :
Per annum venditionis vini a Pasgua in xv. dies, vel a Pentecoste in xv. dies, etc.
Vide Bannum vini.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bannum Hortorum, in Statutis Arelatens. MSS. art. 34 :
De Banno ortorum. Quicumque inventus fuerit in ortis... colligere ficus... sine licentia vel ortolani vel banerii solvat Communi xii. den.
P. Carpentier, 1766.
Bannum Nemoris, Quo silvæ usus prohibetur. Libert. Briancz. ann. 1343. tom. 7. Ordinat. reg. Franc. pag. 729. art. 21 :
Banna nemorum omnium, tam nigrorum quam aliorum dictæ bailliviæ, remisit universitatibus supradictis et singulis personis earumdem præsentibus et futuris ; salvis domino dalphino et suis pensionibus quæ fuerunt.
Bannum Vindemiarum, Edictum quo interdicitur vindemias peragere ante statutum a domino loci tempus in Charta Communiæ villæ Belnensis, apud Perardum in Chartis Burgund. Alia Roberti Ducis Burgund. ann. 1232 :
Notum... me dedisse hominibus meis Belnensibus Bannum, quem tempore vindemiarum in vineis Balnensibus habebam.
Libertates villæ de Chableiis, in Tabular. Campan. :
In toto territorio de Chableiis, quod debet Bannum suum, non debet aliquis Vindemiare vineas suas usque ad festum S. Remigii, nisi per mandatum Comitis, et mandatum B. Martini, etc.
Consuetudo Castellimellanii tit. xiii. apud Tbomasserium Consuet. Bituric. pag. 193 :
Item mondit Seigneur a droit de Ban, en sorte que nul ne puit vendanger sans son congié.
Ban de vendanges, in Consuetud. Andegav. art. 185. 186. Cenoman. art. 203. Bituricensi tit. 15. art. 5. et Burbon. art. 351.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bandium vel Bannium Vinearum, [] Eadem notione. Charta Bernardi de Turre anno 1308. apud Baluzium. tom. 2. Hist. Arvern. pag. 783 :
Item Bajulus S. Amantii ad requestam Consulum debet ponere Bandium Vinearum : et si post Bandium positum sit necessitas, debet dictus bajulus ad requestam dictorum Consulum dictum Bannium prolongare vel dimittere.
P. Carpentier, 1766.
Bannye de vignes, in Libert. villæ de Tannay ann. 1352. tom. 6. Ordinat. reg. Franc. pag. 61. art. 11 :
Ne ont, ne auront lidit seigneur ou dames Bannye de vignes ; c'est assavoir ès vignes soubz Tannay ;... esquelx vignobles lidit habitant et cil qui y auront vignes pourront venengier toustesfoiz qu'il leur plaira.
Bannum Vini, Jus quod domino feudi competit, cui licet vinum suum particulatim vendere certo dierum spatio, v. g. 40. tenentibus, seu hominibus suis a vini proprii venditione cessantibus. Ban à vin, et ban-vin dicitur in Consuetud. Turon. art. 102. 295. Andegav. art. 185. Cenoman. art. 201. 202. Marchensi cap. 23. et Juliodun. cap. 9. art. 1. cap. 28. art. 3. Charta Ebonis dom. Castrimeliandi de immunitatibus dicti Castri :
Non licebit mihi vel successoribus meis facere Bannum Vini, nisi per 40. dies per annum, et sic quilibet hominum meorum toto alio tempore libere ac sine aliqua contradictione vendere poterit vinum suum.
Charta Philippi Aug. ann. 1185. apud Morinum lib. 5. Hist. Vastinensis pag. 707 :
Eo die quo Bannum utrumque nuntiabitur, omnes tabernæ totius balivæ cadent.
Libert. Moirenci ann. 1164. tom. Hist. 1. Dalphin. pag. 16 :
Si Dominus vinum suum vendere voluerit cum bonæ vindemiæ fuerint, septem salmatæ erunt de vino puro, et octava erit de decocto : erit autem vinum illud de propriis vineis et de quartone, non empto, non de donato, non commodato. Et vindemiis factis considerabitur quis burgensium vinum suum plus vendiderit, et super illum uno denario vinum suum dominus vendere poterit. Si steriles vindemiæ fuerint, tertia pars erit de decocto ; si vero mediocres, quarta pars erit de decocto.
Vetus Inscriptio seu Charta Crestæ in Delphinat. apud V. C. Jacobum Sponium in Itinenario tom. 3. pag. 17 :
Hoc est testamentum de Banno Vini, quod dederunt suis hominibus Petrus Diensis Episcopus, et ejus nepotes Guillelmus Cresti cum suis infantibus, in omni tempore, nisi de 20. modiis vini puri inter omnes hoc bannum tali pacto facient. Quod si modius venditur duobus solidis, ipsi vendent suum tribus, et ita in omni pretio hoc bannum faciens quolibet tempore, nisi in Quadragesima et tempore messium. : pro hoc dono dederunt ei homines Cresti 60. sol. Valentinenses in testimonium sempiternum.
Charta Henrici D. Solliaci pro libertatibus d'Aiz en Berry ann. 1301 :
Bannum autem meum habebo singulis annis per totum mensem Maii tantummodo ad vina mea vendenda... ita tamen quod non potero vendere vinum fecidum vel botatum.
Tabularium Vindocinense Thuani Charta 105 :
Præterea suo tempore nemo ausus erat infra banleviam vinum vendere, quandiu Comes suum vinum vendere faciebat, quo aut non emendasset, aut vinum non perdidisset.
Consuetudines Lorriaci :
Nullus Lorriaci vinum cum edicto vendat, excepto Rege qui proprium vinum in cellario suo cum edicto vendat.
Charta ann. 1248. ex Archivo S. Germani a Pratis, cujus hoc fragmentum refert de Lauriere in Glossario : Licebit nobis... habere [] Bannum singulis annis in dicta villa de Antogniaco de duabus tonis quæ ibi sunt, vel aliis tantundem tenentibus, cum duobus trossulis pro implagio. Ita quod unam earum poterimus exponere venalem in vigilia Paschæ, et durabit Bannum illius tonæ usque ad Pentecostem, nisi vinum tonæ citius totum venditum fuerit, et tenebitur quilibet dictorum hominum emere unum sextarium vini ad minus de dicta tona, pretio legali imposito mediante. Si vero de tona prædicta, ultra illud quod prædictum est, aliquid vini residuum fuerit, illud residuum non licebit nobis vendere in jure Banni. Charta Sangermano-pratensis de manumissione hominum de Villa-Nova, ann. 1248. post Irminonem pag. 384 :
Item habemus Bannum in dicta Villa-Nova S. Georgii annuatim a die Pasche per unum mensem continuum et integrum ; et vendere poterimus in domo nostra vel extra, in dicta villa in uno loco, per servientes nostros proprios, vel per alios quoscunque de eadem villa in pluribus locis, vina qualia voluerimus seu Bannum, et quantum vendere poterimus, per totum dictum mensem : ita quod pro qualibet masura tenentur capere et recipere unum sextarium vini usque ad valorem octo denariorum ad minus, jure Banni, nec licebit alicui hospiti nostro vendere vinum in dicta villa quandiu duraverit bannum nostrum.
Charta ann. 1282. tom. 2. Histor. Ecclesiæ Melden. pag. 180 :
Item Bannum quod habent nomine Ecclesiæ suæ prædictæ in villa nostra de Nantholio ; videlicet quod in mense Augusti singulis annis in villa de Nantholio prædicti Religiosi possunt et potuerunt usque nunc vinum vendere, et nullus alius nisi ipsi in dicto mense, nisi hoc faceret de dictorum Religiosorum voluntate.
Adde Chartam Communiæ Atrebat. § 37. Historiam Ducum Burgund. Duchesnii pag. 12. Probat. Histor. Monmorenc. pag. 89. etc. Quale vero fuerit jus illud, pluribus definitur in Consuetud. municipali Turon. art. 102. 295. Andegav. art. 184. 186. Cenoman. art. 201. 202. 204. March. art. 818. Lodun. cap. 9. in Libertatibus MSS. villæ S. Desiderii ann. 1228. in Charta communiæ Nivern. ann. 1194. etc. De eo etiam copiose agunt Julianus Brodeus in Consuet. Paris. art. 7. n. 36. 37. et Dionys. Salvaingus in Tract. de Jurib. dominic. cap. 39. Marca in Hist. Beneharn. lib. 4. cap. 17. num. 8. Rocheflavinus lib. de Juribus dominicis cap. 14. etc. Vide præterea Concil. Parisiense VI. lib. 1. can. 52. Hist. Monast. S. Nicolai Andegav. pag. 6. et 1. Regest. Parlamenti fol. 17. sub. ann. 1259. etc. et Haltausii Glossar. Germ. col. 98. voce Bann-wein.
P. Carpentier, 1766.
Quod a vini proprii venditione tunc cessarent tenentes, jus illud Estanche de vin dicitur in Ch. ann. 1454. ex Chartul. Latiniac. fol. 78 :
Ung droit seigneurial, nommé et appellé vulgairement le Ban, qui est Estanche de vin, que nul des manans et habitans, de quelque estat qu'ilz soient, ne pevent, ne doivent en icelle ville (de Lagny) vendre vin à destail, ne à feur de taverne.
Vide infra Stagnum 4.
P. Carpentier, 1766.
Bannum Vendagii vini, Eadem notione. Charta commun. Clarimont. in Bassign. ann. 1248. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 600. art. 12 :
Retinemus autem nobis in dicta villa Bannum vendagii vini per sex septimanas.
Vide Bannagium.
P. Carpentier, 1766.
Ejusdem originis ac notionis est vox Bennage, in Charta Guill. de Veteriponte[] ann. 1289. in Chartul. S. Joan. de Valle :
Nous recognoissons, disons et affermons leaument que les demoranz en la terre doudit prieuré (de S. Nicolas de Courbeville) vendanz vins, au temps que nos Bennages cheent chacun an ; c'est assavoir à Paques, à Penthecouste et à Noel, etc.
Vide Biennum.
P. Carpentier, 1766.
Certo, ut plurimum in Chartis designato tempore, eo jure gaudebant domini feudales ; interdum tamen in eorum arbitrio erat tempus illud assignare et eligere, ut colligitur ex Charta ann. 1272. in parvo Reg. S. Germ. Prat. :
Le ban de la vente de vin, que nous avons en toute la ville de Meudon par six sepmaines continuées une fois chacun an, en quel temps que nous voulions.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Banvinum, An idem quod Bannum vini ? Potius videtur esse tributum, quod primo exactum ab iis, qui vendebant vinum. Fragm. Hist. MSS. Stephanot. tom. 5. ex Archivo cœnobii Cornillon. :
Statuentes ne aliquis successorum nostrorum aut ministrorum a præfato monasterio, vel a propriis ipsius hominibus, ubicumque manserint, firmantias, vel Banvinum, vel expeditiones, vel tallias vel quæstas, vel condecimas ullatenus recipiant.
Chart. Concess. Henric. de Stalek Episc. Argentor. ann. 1252. apud Schilterum in Glossar. pag. 83 : De vino Bannus dabatur omni anno a vesperis Paschæ, usque ad sex hebdomadas, de qualibet carrata vini una ama, quæ a cauponibus ibidem medio tempore vendebatur ; id est vectigal pro concessione vini banniti. Jus Argoratense lib. 1. cap. 18. ibid. :
Episcopi hactenus sumserunt theloneum de carbonibus et canabo de consuetudine non de jure ; sicut et Bannum in vino, den Ban von dem Wine.
Eadem ratione Germanis Brodbann, Bierbann est vectigal de pane et cerevisia vendenda, etc. Adel. Vide Mittermaieri Princip. Jur. Germ. § 529. num. II.
Interdum vox Gallica Ban-vin, non unice vini dominici venum exponendi jus spectavit, sed et interdum distrahendæ carnis. Charta Philippi II. Regis Romanor. ann. 1208. descripta in Magno Recordo Leodiensi pag. 11 :
En Liege doit estre fait li institution et li assiet de vin deux fois l'an par le Conseil des Eglises et des Citains. Trois Banvins à li Evesques de droit : le premier est de vin ; se c'est siens propres, à le Pasques : le second des chars devant Quarême : li tiers est à le S. Joan de ses bleits, o wyt jours devant le Noel, et o wyt jours après, etc.
Vide præterea Thomasserium in Consuetudinibus localibus Bituricens. cap. 31. 46. 69.
P. Carpentier, 1766.
Bannum Moltæ, Ambitus, intra quem habitantes tenentur molere frumenta sua ad molendinum domini. Scacar. S. Mich. ann. 1216. in Reg. S. Justi Cam. Comput. Paris. fol 19. r°. col. 2 :
Judicatum est quod nullus potest nec debet facere molendinum venti vel aquæ infra Bannum moltæ, et quod nullus potest facere molendinum venti vel aquæ, nisi qui moltam habeat, vel habere debeat. Banmolin,
in Ch. Caroli comit. Valesii ann. 1314. ex Reg. 50. Chartoph. reg. ch. 56 :
La Contée de Chartres o toutes ses honneurs et ses appartenances, senonches, molins et ronmolins.
Rectius infra, Banmolins. Vide Bannire ad molendinum.
Bannum Usuale, Vetatio Consueta. Charta Caroli Magni apud Crantzium in Metropoli lib. 1. cap. 2 :
Cum in omni integritate in porcis silvestribus, cervis, [] avibus, et piscibus, omnique venatione quæ sub Banno Usuali ad forestum deputatur.
Bannire, Publico banno edicere, jubere, statuere. Decretio Childeberti Regis cap. 8 :
Similiter Kal. Mart. Coloniæ convenit, et ista Bannivimus, ut unusquisque judex, etc.
Capitulare 1. Caroli Magni ann. 802. cap. 39 :
Iterum Bannimus firmiter ut nemo amplius faciat.
Adde cap. 32. Capitul. 2. ejusdem anni cap. 20. Capitul. 7. ann. 803. cap. 1. Capit. Carol. II. supra laudata apud Confluent. cap. 6. Adnuntiat. post. redit. cap. 6. Chronic. Siciliæ apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 68 :
Sexto decimo die mensis Augusti xi. Indictionis preco Bannivit publice per Panormum ex parte dicti Regis Frederici qualiter dictus dominus Rex omnibus fidelibus suis notum faciebat, quod inter eum et dominum Calabriæ est guerra Bannita.
Charta Caroli Comitis Valesii ann. 1315. in Tabulario Andegav. Cameræ Comput. Parisiens. pag. 11 :
Faisons sçavoir à tous, que comme ou temps passé notre Baillif d'Anjou ou terroir et en la Chastellenie de Saumur feist Banir et crier ban, que tous ceux qui nous devoient Sergents d'armes, les montrassent pardevant luy, ou à son Lieutenant, pour venir emprez nous et avec nous en la guerre de Flandres, etc.
Vide Bannense jus.
Bannire, Citare, submonere, banno seu edicto publico evocare. Edict. Pistense ann. 864. cap. 6. Convent. Carisiac. ann. 873. cap. 13. Capit. I. ann. 819. cap. 2. Bannire et locis congruis congregare, in form. 39. apud Lindenbrog. Leges Norman. cap. 25. apud Ludewig. tom. 7. Reliq. MSS. pag. 203 :
Retrobanivium dici solet, quando Princeps Normanniæ ad impetum hostium reppellendum, in expeditionem aliquam profectus per Normanniam Banniri faciebat.
Vide Bandegare, Bandeiare 1. Banderare et Bannimentum.
In Exercitum, vel Hostem Bannire. Lex Ripuar. cap. 65 :
Si quis legibus in utilitatem Regis sive in hoste, sive in reliquam utilitatem Bannitus fuerit, et minime adimpleverit, etc.
Adde cap. 67. § 2. Legem Longob. lib. 1. tit. 14. § 13. Carol. M. 35. idem. Capit. Caroli M. lib. 3. cap. 67. 69. e Capitul. Bononiens. ann. 811. cap. 1. 3. Capit. 2. ann. 813. cap. 9. Hostem adnuntiare, in Capitul. Car. Calvi tit. 31. cap. 3. Edictum Pistense ann. 864. cap. 3. Hostem denuntiare, in Annal. Francor. Bertinianis ann. 867. Hostem indicere, infra. Populum in hostem convocare, apud Flodoard. lib. 3. Histor. Remens. cap. 18. Benedicti Chronic. ap. Pertzium vol. Script. 3. pag. 705. lin. 34 :
Bandus missus ex ore regis in Francorum gens.... ut omnes hostiliter kalendas Maias, etc.
Fredegarius cap. 73 :
Exercitum in auxilium Sisenandi de toto regno Burgundiæ Bannire præcepit.
Idem cap. 87 :
Jussu Sigeberti omnes Leudes Austrasiorum in exercitum gradiendum Banniti sunt.
Capitul. 3. ann. 813. cap. 32 :
Si quis cum armis Bannitus fuerit et non venerit, etc.
Adde cap. 41 :
Hostis Bannitus,
exercitus submonitus, idem quod herebannum, in Capitul. 1. ann. 812. cap. 2. Hostile Bannum, in Capitul. 1. ann. 802. cap. 7 :
Ut hostile Bannum domni Imperatoris nemo prætermittere præsumat.
Formul. Marculf. Append. cap. 31 :
Taliter ei concessimus, ut de omnes hostes vel omnibus Bannis, seu et aribannus sit conservatus, ut neque vos, etc.
Vide Herebannum. Adel. Le Roman de Vacces MS : []
Li Rois Loeis fit semondre et Bannir son oust.
Philippus Mouskes in Chlotario IV :
Si asist Roume à ost Bannie
Rois Alebrans de Lombardie.
 :
Li Rois s'en vet ô sa grant ost Bannie.
Infra :
Fromond les a mandé à ost Bannie
Arriereban, dont il fist grant folie.
Chronicon Bertrandi du Guesclin :
Et li Quens de Monfort y vint a ost Bagnie,
A maint bon Chevalier et de bonne lignie.
Alibi :
Descendirent à pié, si con l'istoire crie,
Fors que le Prince de Galles, et sa Grant ost Banie.
Balduinus de Condato MS :
Que nus contre li ne se drece,
Ne ne prende sur lui banie,
Que maintenant à ost Bannie,
Ne soit cil mefait amendez, etc.
Assisiæ Hierosolymit. cap. 265 :
Se il avenit que le Roy chevauchast à ost Bani contre les ennemis de la Crois, et il avenist par aventure que l'ost fut desconfit, etc.
Adde veterem Consuetudinem Normanniæ cap. 44. Bandire hoste, apud Joan. Villaneum lib. 6. cap. 77. et lib. 7. cap. 119. Idem lib. 8. cap. 58 :
Fece Bandire hoste generale per tutto 'l regno. Solenni more indicta expeditio,
apud Lambertum Schaffnaburg. ann. 1074. Infra :
Illico missis circunquaque nunciis Principes in expeditionem solemni indictione evocant.
Formulæ solennes cap. 10 :
Cognoscatis in nostram eleemosynam illi, dum et ipse senex esse videtur, taliter nos concessisse, ut de omni hoste, vel omnibus Bannis et aribannis sit conservatus, etc.
id est, exempt de tout ban et ariereban, seu exemtus sit ab omni banno et submonitione pro hoste et exercitu.
Ad Placitum Bannire, in Capitulis ad Legem Salicam cap. 1. § 17. in Lege Longob. lib. 2. tit. 42. § 2. tit. 53. 52. § 22. lib. 3. tit. 12. § 4. Carol. M. 116. Lothar. I. 61. 66. e Capit. ann. 829. quæ pro lege habenda cap. 5. et ann. 805. in Theod. villa cap. 16. ubi legitur manniti. Quid intersit inter Bannire et Mannire vide apud Grimmium in Antiqu. Jur. Germ. pag. 844. num. 2. Roggium de re judic. German. pag. 190. Eichhorn. Histor. Jur. German. § 207. Savin. Histor. Jur. Rom. med. temp. vol. 1. § 65. in Capitul. Caroli M. lib. 3. cap. 40. 69. in Capitul. 3. ann. 803. cap. 20. Capitula minora Pertz. pag. 115. in Concil. Erfordiensi ann. 932. cap. 2. Pertz. vol. Leg. 2. pag. 18. Charta Otton. II. Imper. ann. 980. in Lunig. Spicil. Eccles. Cont. III. pag. 108 :
Comes nullus... publicum ad mallum eos Banniat.
Bannire Homines per Placita, in Capitul. 4. Caroli Magni incerti anni cap. 12. etc. Vide Corte Bandita in Bannum 2.
L. Henschel, 1840–1850.
Bannitio, Citatio. Leg. Long. lib. 2. cap. 43. § 3. Lud. Pii cap. 20. Adel. Vocem ibi non video, cap. 19. est Ammonitio. Bannitio, Proclamatio est in Constit. Henric. VII. Imper. apud Pertzium vol. Leg. 2. pag. 521.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bannitor, Italis Banditore, Præco, Qui proclamat Banna. Chron. Siciliæ apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 48 :
Quod Bannitores et præcones in singulis terris et locis nostri dominii quotiens banna publicare contigerit, dicant et banniant : Audite bannum et mandatum illustris Domini nostri Friderici.
Clerico Bannitori dicti domini Regis, in Constit. [] Henr. VII. Imper. ann. 1311. apud Pertz. vol. Leg. 2. pag. 520. lin. 47. pag. 521. lin. 24. Vide Banderagium 3. Banderia 3. et Bannaria.
Bannitus, Ipsa proclamatio, seu banni publicatio. Charta Roberti Comitis Drocensis ann. 1225. et 1232 :
Homines de Bonolio, qui solebant ire per Bannitum ad molendina Regis. Bannie et commandement,
in Consuetud. Britan. art. 21. 52. 520. 522. Calvimontensi art. 104. Bandiment, in Solensi tit. 10. art. 8. tit. 29. art. 25. Turon. art. 45. Andegav. art. 442. Juliodun. cap. 1. art. 21. 22. cap. 2. art. 7. etc. Bannales ad molendinos et furnos, in Charta ann. 1233. apud Thomasserium Consuet. Bituric. pag. 233. Bannée de four ou de molin, in vetere Consuet. Ambianensi art. 101. et Pontivensi art. 82. Ban de Molin, in Perticensi, Normanica et Peronensi.
Bannire ad Molendinum dicuntur domini, cum cogunt tenentes suos ad molendinum suum deferre sua frumenta molenda. Fulbertus Carnot. Epist. 14 :
Nostris hominibus novam angariam induxerit, Banniendo scilicet ut irent ad molendinum S. Audoëni, quinque leucis ut fertur, ab eorum hospitiis remotum.
Ejusmodi molendina dominica, bannalia vocant passim Consuetudines municipales. Vide Bannaliter.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Banitores Molendinorum, Tenentes qui debent uti molendino domini sui. Charta Theobaldi Blesensis Claromontis Comitis ann. 1215. in Tabulario Calensi pag. 170 :
Dedi etiam ei molendina mea de Alneto, cum omnibus Banitoribus eorum.
Banarii, Bannerii, qui banno domini subditi, in illius molendino frumentum suum molere debent, in Regesto Olim fol. 28. Banniers, in Consuetudinibus municipalibus nostris passim. Charta Mathæi Comitis Bellimontis :
Concessit etiam saumarium unum ad opus molendini S. Leonori, ea scilicet conditione, quod Banerios aliorum molendinorum Monachi ad suum molendinum nullatenus recipiant.
Charta Sangerm. Prat. ann. 1248. post Irminon. pag. 385. Alia ann. 1250. ibid. 389 :
Item omnes hospites nostri dictarum villarum... Bannarii ad molendina nostra per bannum molere et multuram solvere ; et idem..... ad furna nostra per bannum coquere,
etc. V. Banearius et Banerius 1.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Eadem notione Bannarii et Bannerii dicuntur ii qui furno dominico et bannali uti debent, atque ob id certam præstationem exsolvere. Charta ann. 1185. ex Archivo Prioratus Domini-Martini :
Consuetudines quæ in aliis furnis Domini-Martini tenebuntur, in furno Canonicorum servabuntur ; nisi Prior et burgenses burgi B. Martini qui Bannarii sunt in furno B. Martini, de voluntate sua in furno Beati Martini consuetudines instituerint.
Alia Thomæ Abbat. Sangerman. ann. 1250. apud Lobinell. tom. 3. Hist. Paris. pag. 207 :
Homines de dicto Burgo S. Germani, Bannarii ad furnum nostrum... per bannum coquere et furnagia, prout hactenus consueverunt, nobis solvere tenebuntur.
Alia Abbatis Beati Maglorii Parisiensis ann. 1277 :
Noverint universi... quod nos convenerimus cum nobili viro Almarico Comite Montisfortis super permutatione furni nostri de Monte-forti et Banneriorum nostrorum et omnium illorum, quæ accipiebamus quacumque ratione in aliis furnis de Monteforti.
Charta Gallica scripta ann. 1295. ex Chartul. S. Vandreg. tom. 1. pag. 252 :
Il me demandoient et vouloient que je [] forniasse à leur for heritablement comme Bannier.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bannalis Furnus, in Charta ann. 1261. ex Hist. Mediani monasterii pag. 328. Nostris Four bannal. Vide Banderius Furnus, et Bannia 1.
Banneura, Jus Bannalitatis. Tabular. Moriniacense ch. 19 :
Dicentibus quod ipsi Abbas, et Conventus ad dictos molendinos molere non tenebantur ratione alicujus Banneure.
Occurrit ibi pluries.
L. Henschel, 1840–1850.
De his juribus Bannalibus vide Ictos ; Merlin. Repert. voce Ban. Loisell. Instit. Consuet. vol. 1. pag. 299. Bouhier. ad Consuet. Burgund. cap. 61. Oper. vol. 2. pag. 667. Mittermaier. Princip. Jur. Germ. § 528. 629. Eich hornii § 161. num. 4. et § 185. seqq. etc.
Bannire, In bannum mittere, edicto publico proscribere, relegare, nostris Bannir Chron. Parmense ad ann. 1303. apud Murat. tom. 9. col. 847 :
Domini de sancto Vitale et domini de la Porta, et alii omnes tam Banniti quam confinati de dicta parte Episcopi, cum ghirlandis in capitibus redierunt Parmam sani et salvi et absque aliquo rumore.
Ubi Bannitus is esse videtur qui toto solo, unde proscribitur, exulat ; confinatus vero cui exilii locus attribuitur. Constit. Frider. II. Imper. ap. Pertz. vol. Leg. 2. pag. 244. lin. 11. 16. 31. etc.
P. Carpentier, 1766.
Nequaquam prætermittendus est mos in comitatu Atrebatensi receptus, quo ab occisione banniti seu proscripti immunis erat interfector, modo illius capiti, quem intra limites comitatus occiderat, denarium argenti supponeret. Lit. remiss. ann. 1378. in Reg. 114. Chartoph. reg. ch. 129 :
Par la coutume notoire de ladite conté d'Artois, cellui ou ceulz qu'il (qui) treuvent banniz ès mettes de laditte conté, et les mettent à mort, sont et doivent estre de ce quittes et tenuz paisibles, en mettant un denier d'argent soubz la teste du banni mort.
Conf. Grimmii Antiquit. Juris Germanic. pag. 677. seqq.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Banire, Proscribere. Charta Ludovici II. Regis Siciliæ e Musæo D. Brunet :
Domos Clericorum... seu eorum bona quecunque Banire.
Vide Forisbannire et Bannejare 1. Gemma Gemmar. :
Ebannire, uszbannen.
Bannire Silvam dicitur, qui ejus ingressum prohibet. Innocentius III. PP. lib. 13. Epist. 95 :
Quod Bannierant silvam ipsam et facerent custodiri.
Vide Defensa, Bandeiare 2. Bannalis, Bannejare 2. et Bannese.
Banniatio, seu Bannitio, Proscriptio. Matth. Paris :
A regno Angliæ perpetua Bannitione proscriptum.
Edictum Johannis Regis Franc. ann. 1352. tom. 2. Ordinat. Reg. Franc. pag. 497 :
Vulnerantes autem alii suspendium, et alii Banniciones non immerito, pro dolor, incurrisse noscuntur.
Chron. Corn. Zantfliet apud Marten. tom. 5. Ampliss. Collect. col. 364 :
Hæc autem Bannitio sive proscriptio... fuit roborata literis ac sigillis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Banimentum, Bannimentum, Eadem notione, Gall. Bannissement. Johan. Barberius in Viatorio utriusque Juris parte 1. de violatoribus exilii :
Pœna violantis exilium seu Bannimentum est secundum quod crescit contumacia.
Rymer. tom. 5. pag. 61 :
Bannimenta quæcumque contra quosque promulgata revocandi, ipsosque bannitos ad statum pristinum restituendi.
Idem tom. 3. pag. 224 :
Quod... minus juste bannitus fuerit, volumus sibi Bannimentum remittere.
Ibidem bis repetitur. Charta Philippi V. [] Regis Franc. adversus Italos negotiatores in Francia :
Sub pena banniendi a regno prædicto procedantque contra ipsos et quemlibet ipsorum ad Bannimentum, etc.
Vide suo loco.
Bandire, Edicere, publicare. Charta Rodulphi Regis ann. 924. apud Ughellum in Episcopis Veronensibus :
Insuper etiam et nostro bando Bandimus, ut si quis, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bannisare, Bannizare, Eadem notione. Bulla Pascalis II. ann. 1106. ex Archivo B. Mariæ de Caritate ad Ligerim :
Ego Apostolica auctoritate præcipio et Bannizo quatenus, etc.
Charta Bernardi de Turre ann. 1256. apud Baluzium tom. 2. Hist. Arvern. pag. 510 :
Item Ballivus debet Bannisare quæcumque fuerint Bannisanda, primo ex parte domini prædictæ villæ, et postea ex parte militum, sicut vindemias et gastina bladorum et aliarum rerum.
Bannus Episcopi, Excommunicatio. Acta Murensis Monasterii pag. 13 :
Episcopi legitimo Banno confirmata, etc.
Fragmenta Capitularium edita a V. Cl. Steph. Baluzio cap. 11 :
Quisquis Bannum vel excommunicationem Episcopi vel Presbyteri superbiendo comtempserit, etc.
Adde Reginon. lib. 2. cap. 419. Lambertus Schaffnaburg. ann. 1074 :
Qui cætera religionis jura ausu barbaro temerassent, Episcopali Banno ad satisfactionem vocavit.
Infra :
Ad pœnitentiam sub Episcopali Banno evocavit.
Charta Henrici I. Reg. Franc. ann. 1057. in Hist. Monasterii S. Mariæ Suession. pag. 437 :
Si vero in supradictis locis Bannus aliquando acciderit, Episcopus Ecclesias sine dilatione reconciliet, et nunquam pro aliquo forisfacto ministerium Dei ipsis Ecclesiis remaneat, etc.
Walramus Episc. Naumburgensis de Investitura Episcopor. :
Sequitur autem consecratio, ut Bannus Episcopalis banno regali conveniens in communem utilitatem operetur.
Charta Philippi Archiepiscopi Colon. ann. 1189. :
Ut si quis in posterum ausu temerario in contrarium moveretur, Banno se sciret obligatum esse, et subjectum maledicto excommunicationis.
Tidericus Langenius in Saxonia de Henrico Imp. excommunicato :
Summo notatus Banno fuit ipse notatus,
Non fuit humatus quinquennis post fuit tumulatus.
Epistola S. Hildegardis Abbatissæ ad Christianum Archiep. Mogunt. in ejus Vita :
Coloniensis Archiepiscopus in Moguntiam venit, et quodam milite libero homine assistente, qui sufficientibus testibus probare voluit, quod ipse et prædictus mortuus adhuc in corpore vivens, cum pariter in eodem excessu fuissent, pariter etiam a Banno, eodem loco, eadem hora, ab eodem Sacerdote soluti essent.
Miræus tom. 1. Oper. Diplom. pag. 527. col. 2. edit. 1723 :
Si autem aliquo forefacto Principis provinciæ, sive aliorum quorumcumque terra in Banno teneatur, remotis excommunicatis, foribus clausis divinum in Ecclesia celebretur officium. Bannus Episcopi
pro Interdicto tom. 7. Spicil. pag. 411 :
Nostrum monasterium et parochia tandiu ab episcopo in Banno posita erat, ut in eis nemo cantaret, donec de cella Abbatis et de tota curia et atrio Herimannus exiret.
P. Carpentier, 1766.
Bannum, Anathema. Pontif. MS. eccl. Elnens. ubi de benedictione virginum :
Deinde episcopus publica voce Bannum, id est, anathema, ponat, ne quis eas a servicio divino, cui sub vexillo castitatis subjectæ sunt, abducat.
Vide [] Bannus Episcopi, Interdictum et Excommunicatio.
Banno Constrictus, Excommunicatus. Ditmarus lib. 2. in Actis SS. Benedict. sæc. 5. pag. 501. :
Hic quia Herimannum, dum vixit, Banno constrictum habuit, suppliciter rogatur a filio, ut et solutionem saltem defuncto impederet, et in Ecclesia eum sepeliri liceret.
Banniti, Excommunicati. Vita Burchardi Episcopi Wormaciencis :
Bannitos seu a se anathematizatos clementer absolvit.
Raimundus in Summula :
Æger Bannitus cupiens sibi sumere corpus,
Hic absolvatur pro re quacunque ligatus
Extiterit.
Ita alibi non semel vocem Bannire, pro excommunicare usurpat :
Nullus habet Bannos, nisi personæ speciales,
Ut sunt Pastores, vel eorum legitimati,
Quique suis locis Bannire solent, etc.
Vide Gregorium VII. PP. lib. 2. Epist. 46. et Inquisitiones Synodales cap. 70. apud Reginonem lib. 2. de Ecclesiast. disciplin. cap. 5. et Bandius.
Banneratus, Proscriptus, banditus, in Additamentis ad Matth. Paris pag. 107.
Bannizatus, Eadem notione. Charta Potestatis Parmensis apud Matthæum Westmonaster. pag. 341 :
Nostros quoque Bannizatos de suis Militibus et populo interficimus ultra mille, etc.
Bulla Paschalis II. PP. ann. 1106. pro Ecclesia S. Mariæ de Caritate :
Ego apostolica auctoritate præcipio et Bannizo, quatenus infra ambitum terminorum, qui hic inferius subscripti sunt,... violentiam qualibet occasione inferre præsumat.
Id est, sub pœna banni, vel excommunicationis.
Bannerii, scilicet custodes bladorum, vinearum, et fructuum et possessionum, in Usaticis Aquarum mortuarum ann. 1246. alias Messarii, qui nimirum ut banna de non involandis bladis, vineis, aut fructibus serventur, invigilant. Bannars, in Consuetud. Comitatus Burgundiæ art. 56. et Lotharing. tit. 8. art. 3. tit. 15. art. 11. Charta Fulconis Comitis Andeg. ann. 1033 :
Si vinum cum banno vendidero, Bannerius meus torrentulum de barra non transibit causa capiendi vasa ementium Monachorum vinum.
Instrum. ann. 1300. tom. 1. Hist. Dalphin. pag. 54 :
Bannerii sive custodes ab ipsis vel eorum locum tenente communiter deputentur.
Aliud ann. 1350. tom. 2. Ordinat. Reg. Franc. pag. 479 :
Item, quod Bajuli qui pro tempore fuerunt de Gleiolla habeant quolibet anno, instituere Bannerium seu Bannerios, vocatis Consulibus prædictis, et cum consilio eorumdem, et quod ille Bannerius, seu Bannerii habeant præstare juramentum.
Adde Chartam ann. 1307. ex Archivis S. Victoris Massil. et Statuta Arelat. MSS. art. 34. Vide Bandairagium, Banderium et Banerius 2.
Bannerii, Apparitores, submonitores. Concilium Avenionense ann. 1279. cap. 4 :
Si officiales, vel locorum domini quilibet sæculares, seu eorum cursores aut Bannerii ceperint Clericum aliquem, etc.
Bannerio Castellaniæ de Clusa in Charta ann. 1361. tom. 1. Hist. Dalphin. pag. 150. conceditur facultas
citandi, ajornandi, muletandi (mulctandi) arrestandi banneyandi, banna levandi, et alias ipsum officium meyneriæ et Banneriæ, prout consuetum extitit... exercendi.
Hac in Charta bis legitur vox Bannerii cum voce Meynerii semper conjuncta, unde liquet eumdem hic fuisse Meynerium et [] Bannerium. Occurrit eadem notione tom. 2. pag. 161. col. 2. Vide Maynerius.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Banniatores, Iidem qui Bannerii alterutra vel etiam utraque notione : qui blada vineasque custodiebant, haud raro Apparitorum munere fungebantur. Chartularium S. Vincentii Cenoman. fol. 1. et seq. :
Hæc sunt caritates artocoparum, quæ redduntur in Natale Domini, in Pasca Domini, in festo B. Vincentii cum pane et vino, Episcopo iiii. Cantori i... Hamelino de Marce ii... Barrario. i. Banniatoribus ii.
Hæc ibidem, aliquot solummodo mutatis nominibus, quater repetuntur ipsissimis verbis, nisi quod fol. 1°. v°. sic legitur :
Hæc sunt karitates artocrearum in Natale Domini, in festo S. Vincentii et in Pascha, quas debemus, Cantori Cenoman. i. Hugoni de Rivelon apud Ardentes i... Berrario i. Banniatoribus ii. Villicis ii. etc.
Vide Banerius 3.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bannaria, Banneria, Officium Bannerii, quo sensu non semel sumitur in Charta ann. 1361. Hist. Dalphin. mox laudata ; et in Statutis MSS. Augerii Episc. Conser. :
Nullus privilegio clericali gaudere volens, sergentariæ seu Bannariæ officio uti præsumat.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Banneare, Officium Bannerii exercere. Hist. Dalphin. tom. 2. pag. 591 :
Item quod maignerii seu Bannerii curiæ Dalphinatus Banneare non possint nec debeant in feudis, in quibus habent hanna et habere consueverunt valvassores seu alii nobiles Dalphinatus.