« »
 
[]« Feudum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 463c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FEUDUM
FEUDUM, seu Beneficium, Oberto lib. 2. Feudor. tit. 23. est illud,
quod ex benevolentia alicui ita datur, ut proprietate quidem rei immobilis beneficiatæ penes dantem remanente, ususfructus illius rei ita ad accipientem transeat, ut ad eum hæredesque suos masculos et femineos, si de his nominatim dictum fuit, in perpetuum maneat, ob hoc, ut ille et sui hæredes fideliter domino serviant, sive id servitium nominatim, quale esse debeat, expressum sit, sive indeterminate promissum sit.
Brevius Cujacius ad lib. 1. Feud. tit. 1 :
Feudum est jus in prædio alieno, in perpetuum utendi, fruendi, quod pro beneficio dominus dat ea lege, ut qui accipit, sibi fidem et militiæ munus aliudve servitium exhibeat.
Leges Alfonsinæ part. 4. tit. 26. lege 1 :
Feudo es bienfecho, que da el senor a algunt ome, porque se torna su vassallo, et le face homenage de serle leal. Et tomo este nombre de fe, que debe siempre guardar el vasallo al senor.
Ex quibus patet, Feudum idem esse cum beneficio, de quo sat multa diximus suo loco, ac nomine tantum differre.
P. Carpentier, 1766.
Id autem sedulo notandum est, ubi de feudorum conditionibus agitur, ea quæ proferuntur coangustanda esse intra locorum limites, de quibus sermo est ; non vero de universo usu intelligenda.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Quamquam diligenter et copiose satis de feudis scripserit eruditissimus vir D. Cangius, operæ nihilominus pretium duximus, præsertim cum ea sit hujus materiæ natura ut nec ingrata nec inutilis videatur, de ea uberius iterum dicere, atque de omni loco ea colligere quæ ad nostrum institutum maxime pertinuerint ; qua in re non aliquam opem nobis feret Tractatus de Usu Feudorum quem nuper edidit V. Cl. D. Brussel. Atque ut a variis diversisque hujus vocis significationibus ordiamur, observandum 1°. quod hactenus haud satis est animadversum, Feudum nude poni pro ipso feudi servitio sive clientela, Gall. Mouvance : quod ita certum est ut vox, servitium, pro ipso feudo aliquando accepta fuerit. Adamus Bremensis [] lib. 4. cap. 9 :
Castra autem et Servitia ejus ab hostibus direpta sunt.
Et Helmodus lib. 1. cap. 55 :
Comitiam ejus, urbes, et Servitia Henricus de Batwide beneficio Adelberti assecutus est.
Nec alio sensu vox, Feudum, intelligenda videtur, ubi de concessione aut mutatione feudorum agitur, præsertim cum indicatur ipsum prædium. Id fuse probat D. Brussel Tract. cit. lib. 1. cap. 1. præcipue vero ex Charta Philippi Augusti ann. 1204. in qua feudum a terra infeodata distinguitur :
Propter hoc autem nos eidem Amiciæ et hæredibus suis in perpetuum damus castrum S. Leodegarii in aquilina, et totam Aquilinam in feodo et dominico. Damus etiam eidem Amiciæ et hæredibus suis Feodum Bardarum et de Folleso.
2°. Hoc nomine designatur et ipsius prædii servilis conditio, et vicissim quidquid ab illo feudo jure feudali tenetur. Postrema hac significatione accipitur in Charta Ludovici Grossi ann. 1125 :
Et omnia quæ illis de Feodo nostro data sunt, unde ipsi saisiti sunt, jure perpetuo habenda et obtinenda concedimus.
3°. Sumitur pro ipsa terra in feudum concessa. Ita in Aresto ann. 1153. pro Episcopo Lingonensi contra Burgundiæ Ducem :
Quatenus Feodum reddat, et quidquid præterea de eo accepit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Feuda ab origine personalia fuisse atque ad vitam concessa, et jure usu fructuario possidenda, certum videtur. Qui usus mediante sæculo xiv. in regno Neapolitano adhuc obtinebat, ut colligitur ex Litteris Roberti Regis Siciliæ ann. 1332. tom. 2. Hist. Dalph. pag. 239. col. 1 :
Decernimus.... nullum privilegium et rescriptum valere seu esse alicujus vigoris aut efficaciæ per Nos jam cuicumque concessum.... exceptis concessionibus jam factis Reginæ carissimæ consorti nostræ de quibuscumque bonis Feudalibus vacantibus vel vacaturis.
Nam si hæreditaria fuissent, vacatura feuda indistincte non concessisset. Clausula perquam vulgaris in Litteris exspectativæ feudalis generalis. Vide auctores de jur. feud. et supra Apertio Feudi in Aperire, 1. Omni tamen tempore feuda data sunt ad vitam, immo ad certum tempus. Apud Francos vero sensim pedetentimque jure hæreditario ad hæredes subinde transierunt ; quod labente sæculo ix. incœpit : nam ex eo tempore a Regibus secundæ stirpis facillime feudatariis concessum est, ut beneficia sua ad posteros transmitterent, unde pro temporum facilitate deinceps feudorum proprietatem ita sibi arrogarunt, ut illa inter liberos dividerent, expetito tamen prius principis consensu. Regino in Chron :
Anno Dominicæ Incarnationis 940. Uto comes obiit, qui permissu Regis quicquid beneficii aut præfecturarum habuit quasi hæreditatem inter filios divisit.
Id autem tardius accidisse apud Germanos eruitur ex Charta ann. 1118. qua beneficium Abbatiæ S. Maximini Trevirens. ablatum, ab Henrico Imperatore restituitur. Quod tamen de tota Germania dictum nolim ; constat enim alicubi sub Conrado I. feuda hæreditario jure possideri cœpisse. Vide Beneficium, et Eichhorn. Histor. Jur. German. § 364.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sed non eadem fuit semper constansque feudorum conditio. In primæva institutione ad solos nobiles feuda pertinuisse atque ab iis servos et ignobiles prohibitos fuisse vix dubium est : unde feuda honores vocitarunt. Sic Goffridus Vindocin. lib. 5. Epist. 27 :
Deus qui permisit vos Honorem Credonensem habere.
[] Et Robertus de Monte ann. 1161 :
Caput autem sui Honoris, scilicet Ambasiam tenebat de Rege Henrico.
At circa xii. sæculum sicut nobiles ita et plebeii homines feuda etiam nobilia possederunt, non tamen ideo nobiles reputati, quamvis feudorum prærogativis gauderent. Petrus de Fontaines cap. 3. n. 4 :
Pour ce se tes vilains a acaté un fief, et il couke, et il lieve en ton vilenage, ne laira il mie kil ne voit ta à semonce ke tu li fis du matin au vespres, ou tele comme tu feras, et se on dist seur son franc-fief, il ne requerra mie jour de Conseil, se il ne veut pour les semonces ki ne fust pas rainable. Mais si catel, et ses convenances sont justichables par loi vilaine, s'il n'est mie gentixhom de lignage, etc.
Sæculis xi. et xii. omnia in feudum concedebantur, Grueria, teloneum, pedagium, rotagium, apum examina, imo, si quibusdam fides, ipse, quo vivimus, aër. Cujus moris hæc aptissima videtur fuisse ratio, ut scilicet in expeditionibus bellicis, quæ his temporibus frequentissimæ erant, plures haberent milites qui servitia militaria iis præstare tenerentur. Eamdem ob rem mediante sæculo xii. instituta sunt feuda bursæ seu cameræ, cum nimirum loco tenementi annua pensitatio ex fisco solvenda pro præstandis iisdem servitiis adsignabatur.
Beneficiorum militarium seu feudorum originem aliunde, quam a Longobardis, quorum inventores fuisse dicuntur, recte quidam, opinor, accersunt : cum apud Scriptores rerum Romanarum legamus data militibus ac veteranis capta ex hostibus prædia, ea conditione, ut militarent, quæ propria fuit feudorum. Atque, ut rem ab ipsis primordiis non repetamus, id potissimum firmat locus Lampridii, in Alexandro Severo :
Sola, quæ de hostibus capta sunt, limitaneis ducibus et militibus donavit, ita ut eorum ita essent, si hæredes illorum militarent.
Et alter Vopisci in Probo :
Veteranis omnia illa, quæ angustæ adeuntur Isauriæ loca privatis donavit : addens, ut eorum filii ab anno octavo-decimo, mares duntaxat, ad militiam mitterentur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Feudorum originem e moribus Francorum rectius repetendam existimat Alteserra lib. de Orig. et statu feudor. pro moribus Galliæ cap. 1. Franci scilicet, inquit, rerum potiti in Gallia, prædia divisere Ducibus et Militibus, idque beneficiario jure sub lege fidei et servitii, priusquam Longobardi Italiam attigissent. Hoc jure Aureliano Duci Milidunensis pagus beneficii nomine datus a Clodovæo. Aimoinus lib. 1. cap. 14 :
Unde cum Clodovæus regnum suum usque Sequanam, atque postmodum usque Ligerim fluvios ampliasset, Milidunum castrum eidem Aureliano cum totius Ducatu regionis jure beneficii concessit.
Et Mummolo Patricio eodem jure Machovillam apud Avenionem datam a Guntrano Rege testatur Gregorius Turon. lib. 4. Hist. cap. 45 :
Et Amo quidem Ebredunensem carpens viam usqe Machovillam Avennici territorii, quam Mummolus munere meruerat regio accessit, ibique fixit tentoria.
Unde jam a Francici Regni cunabulis passim celebrantur Regii Leudes, sive Leodes, id est, Fideles, qui a Rege prædia tenebant sub lege fidei et servitii.
Veteres beneficiorum, ac proinde feudorum leges attigimus in voce Beneficium, quas etiam prosequutus est Gerardus Niger lib. 1. de Feudis tit. 1. ut [] et Fridericus I. Imp. in ea Constitutione, quam profert Radevicus lib. 4. cap. 7. et ex eo Guntherus lib. 8. Ligurini.
P. Carpentier, 1766.
A Beneficio prorsus Feudum distinguat necesse est, qui omnia confundere noluerit. Prima voce, Romanis quoque nota, prædium significatur concessum alicui sub annua præstatione et ad vitam tantum utendum ; altera vero, proprietas rei alicujus designatur, etiam ad hæredes transitura, retentis solummodo clientela et superiori dominio, cum quibusdam servitiis, maxime militaribus, ex pacto statutis. Et quidem inauditum, eo saltem intellectu, Feudi vocabulum ante sæculum xi. unde falsi merito suspecta habentur instrumenta antiquiora in quibus legitur. Consule Murator. tom. 1. Antiq. Ital. med. ævi col. 594. ubi hæc erudite disquirit.
P. Carpentier, 1766.
Hæc certe legitima apud nostros vocis Feudi acceptio ; alii nihilominus aliter eam habuerunt : nam mediante sæculo xiv. ut observatum est supra, Neapolitanis, et sæculo xv. Danis personalia erant feuda, ut docet Chron. incerti Auctoris ad ann. 1420. apud Ludewig. tom. 9. Reliq. Mss. pag. 124 :
Nota, quod si Dania vel jure vel consuetudine uteretur Romanorum, tunc plana videbatur causa et expedita, ut filii surrogarentur. Sed quemadmodum jus aut consuetudinem Romani Feudi Dania non agnoscit, ideo concessio Gerardo patri facta, non erat realis, sed personalis.
Ubi per Romanos, intellige eos omnes, quibus Feudi nomen secunda notione familiare erat.
P. Carpentier, 1766.
Feudi autem naturam constituit apud Aquitanos aliosve sporla vel investitura, id est quod domino capitali propter investituram seu relevii nomine a vassallo penditur. Reg. feud. Aquit. in Cam. Comput. Paris. sign. JJ. rub. fol. 14. v° :
Item dixerunt quod dicta villa (de Burgo) non habet terras nec possessiones communes, secundum quod habent villæ Lumbardiæ et multæ aliæ, quæ ipsi non possunt dicere quod ipsi, scilicet universitas, habeant in feudum a domino rege, cum secundum nostram consuetudinem non sit Feodum, nisi sit ibi sporla sive investitura.
P. Carpentier, 1766.
Hinc data semel investitura, alius in possessionem ejusdem feodi a Domino mitti non poterat, ut solemni judicio declaratum legimus in Charta Phil. Aug. ann. 1216. ex Chartul. Campan. Cam. Comput. Paris :
Judicatum est a paribus regni nostri, videlicet A. Remensi archiepiscopo, W. Lingonensi, W. Cathalaunensi, Philippo Belvacensi, Stephano Noviomensi episcopis, et O. duce Burgundiæ, et a multis aliis episcopis et baronibus nostris, videlicet G. Altissiodorensi, R. Carnotensi, G. Silvanectensi et J. Lexoviensi episcopis, et Guillelmo comite Pontivi, R. comite Drocarum, B. comite Britanniæ, G. comite S. Pauli, W. de Rupibus senescallo Andegavensi, W. comite Juivigniacensi, J. comite Bellimontis et R. comite de Alenconio, nobis audientibus et judicium approbantibus, quod hominagium Erardi de Brena vel dictæ Philippæ de comitatu Campaniæ nullatenus recipere debebamus, quamdiu Blancha comitissa et Thomas filius ejus vellent jus facere in curia nostra et prosequi ; quia usus et consuetudo Franciæ talis est ; quod ex quo aliquis saisitus est de aliquo feodo per dominum feodi, dominus feodi non debet alium recipere in hominem de eodem feodo, quamdiu ille, qui saisitus [] est de feodo per dominum feodi, velit et paratus sit jus facere in curia domini feodi et prosequi.
P. Carpentier, 1766.
Feudorum Normannorum emolumenta a rege, dum in ipsius custodia sunt, percipiuntur. Memor. E. Cam. Comput. Paris. ad ann. 1383. fol. 41. v° :
Per generalem consuetudinem Normanniæ, si quis tenet in Feudum aliquam rem aut possessionem a domino rege seu duce Normanniæ, rex vel dux jure suo habet et sibi pertinent, si casus accidat quod cadat in garda, gardam hujusmodi et aliarum possessionum ubicumque existentium in partibus ducatus Normanniæ et a quocumque teneantur, et de emolumentis earumdem debet uti et gaudere tempore dictæ gardæ durante.
P. Carpentier, 1766.
A Feudis exclusas fuisse feminas hactenus ab omnibus fere receptum est, ea potissimum ratione, quod servitia ex feudis debita præstare et exsequi nequaquam possint ; nam nec in hostem pergere, nec inter judices sedere possunt. Cur ergo ecclesiasticis, quæso, feuda concedebantur, qui a præliis sua professione abstinere debent ? an non illæ, sicut et ipsi, homines belligerantes suppeditare potuerunt ? Sed et pro feminis plurima militant exempla. Cum paribus Franciæ in causa Roberti comitis Flandriæ ann. 1315. judicat Mathildis comitissa Attrebatensis, ita et Margareta comitissa Flandrensis cum de comitatu Clarimontensi actum est. Vide infra in Par. Consule D. Bouquet tom. 1. Jur. publ. Franc. pag. 332. et seqq. Non idcirco tamen idem omnino fuisse masculorum atque feminarum jus ad feuda ex hæreditate obtinenda facile putaverim. Et primo quidem, femina feudum jure hæreditario non habebat, nisi masculo deficiente. Charta Wolfkeri Patav. episc. ann. 1197. apud Hansiz. tom. 1. Germ. sacr. pag. 344 :
Statuimus quod per omnem ipsam generationem eventus mortis non possit auferre de hac progenie masculina totum vel singularem partem feudi prætaxati. Concedimus etiam quod si sexus masculinus in generatione ipsa defecerit, feminæ ejusdem propaginis succedendo utantur in prædictis jure sub (f. seu) titulo feodali. Nulla tamen dictarum feminarum præsumat hujusmodi participatum, nec inde actionem concipiat, quamdiu sexus masculini hujus generis persona, licet unica, sit superstes.
Requirebatur præterea ut ejusmodi in succedendo ordinis, Charta, qua feudum instituebatur, mentionem faceret. Charta Humb. delph. ann. 1349. ex Reg. 79. Chartoph. reg. ch. 33 :
Sed ne Feudum hujusmodi naturam novi feudi censeatur habere, volumus et concedimus ex certa scientia et ex privilegio speciali, quod non obstante quod sit donatio et infeudatio nova, feudum ipsum amodo inantea habeat et retineat, et habere debeat et retinere naturam totalem et conditiones antiqui feudi et paterni, in quo succedant et succedere possint et debeant quicumque liberi, hæredes seu successores ex testamento, et etiam ab intestato, mares et feminæ, agnati, cognati et collaterales, habiles et inhabiles, ascendentes et descendentes et legitimo matrimonio ab eodem vel posteritate ipsius, secundum quod est in veris, antiquis, paternis et bene conditionatis feudis de jure debitum seu de consuetudine consuetum.
Alia ann. 1368. in Reg. 101. ch. 101 :
Quod dominus Disderius (miles) ejusque hæredes... recognoscant a dicto domino nostro dalphino.... castrum Montis Rigaudi.... et omnia alia prædicta sibi ex causa dictæ permutationis[] tradita et tradenda ad homagium et in feudum francum, nobile, antiquum et bene conditionatum, quod naturam habeat feudi antiqui, paterni et bene conditionati, in quo succedere valeant mares et mulieres ex testamento et ab intestato, juxta libertates generales Delphinatus, et recognitionem ex inde facere in mutatione domini et vassalli infra tempus a jure statutum.
Vide Feudum antiquum.
P. Carpentier, 1766.
Frustra iis opponeretur Charta Laurentii episc. Metens. ann. 1271. ex Reg. 3. feud. episcopat. Metens. in Bibl. reg. fol. 161. r°. ubi hæc leguntur :
Johannes Metensis episcopus nepotem suum infeodasse dicitur de eodem (comitatu Sarræpontis) et eodem episcopo defuncto, bonæ memoriæ Jacobus, quondam Metensis episcopus ejus successor, Lorettam relictam illius neptem propriam infeodasse dicitur carnaliter, sicut ille,.... contra Alemanniæ et Metensis ecclesiæ consuetudinem, ex qua baroniis non succedunt aliquatenus mulieres.
Ibi enim de Baronia, quæ ex concessione, non jure successionis possidebatur, sermo est ; cujus alia erat conditio atque simplicis feudi. Et certe feuda, quæ ab ecclesiis dependent, per totam Alemanniam promiscue masculis et feminis ex usu recepto conceduntur.
P. Carpentier, 1766.
Feudum marito propter nuptias uxori donatum, ipso mortuo, ejus feudum appellatur. De quo pro libitu disponere, etiam in secundi mariti favorem, ei licitum erat, uti colligitur ex Charta ann. 1407. in Cod. reg. 8387. 4. fol. 36. r° :
Nos Philipa uxor dudum et nuper relicta nobilis viri, dum vixit, domini Mathæi de Gornay, qui statu baronis et honore vexilli, dum in humanis agebat, prædictus existebat, ac Thomas Felde procuratorio nomine,... desiderantes ac etiam affectantes nobilem virum dominum Johannem Tiptot, cui ego supradicta Philipa ad præsens existo matrimonialiter copulata ad honorem et statum, statui et honori prædictis pares et consimiles pro conservatione honoris, quem ego prædicta Philipa ex præfato meo marito, dum vixit, optinui, provehi et exaltari,.... honoris et status hujusmodi adipiscendorum gratia et ex nostra pura, libera atque spontanea voluntate ad hoc moti etiam et inducti omne jus tallium et possessionem, ..... cum omnibus mero et mixto imperio, ..... et emolumentis, costera maris ac omnibus aliis juribus..... volumus tradi et realiter liberari, tanquam bene merito, nobili viro domino Johanni Tiptot supradicto et suis hæredibus imperpetuum.
P. Carpentier, 1766.
Non feudum quodvis, sed illud tantum quod a rege tenebatur, a communiæ servitiis liberabat : quod docet Charta commun. de Roia in Reg. 34. bis Chartoph. reg. fol. 22. v°. col. 1. part. 1 :
Homines qui in villa sunt ociosi feodum tenentes, qui ingenuos faciunt se, et milites non sunt, volumus et præcipimus, ut vel de communia sint vel villam vacuent, nisi Feodum de nobis teneant.
Feudi porro vocabulum sub Carolo Crasso primo auditum, pridem observatum a viris doctis : in ea scilicet Constitutione, quam edidit de Expeditione Romana circa annum 884. a Frehero, Goldasto, et aliis publicata, in qua hæc leguntur :
Cuicumque secundum hanc legem expeditio imperetur, si ad curiam Gallorum, hoc est, in campum, qui vulgo Rungalle dicitur, dominum suum non comitetur, et ibi cum militari apparatu non repræsentetur, Feodo, præter hos, qui cum gratia dominorum suorum remanserunt in conspectu nostro, absque spe recuperationis[] privetur.
Eadem vox bis deinde ibidem repetitur. Verum, etsi non desint, qui Chartam hanc falsi suspectam putent, circa tamen ea tempora auditam, nempe Carolo Simplice, Rodulpho, et Lothario Regibus regnantibus, ex veteribus Tabulis adstruit Dominicus de Prærogat. alodior. cap. 15. § 1. Charta quippe Pipini Regis pro Monasterio Figiacensi in tom. 13. Spicilegii Acheriani, in qua ea vox reperitur, falsitatis notas præfert. Certe feudi honorandi meminit Charta Lotharii I. Imp. ann. 846. in Bullario Casinensi tom. 1. pag. 27. sed nemo est qui fictitiam esse non facile perspiciat. Neque nævo perinde caret Charta alia Caroli Mag. descripta in Chronico S. Michaelis Vird. pag. 403. ubi Feudi mentio fit. In Tabulario S. Theofredi in Velavis sub ann. 990 :
Dederunt de terra, quam habebant ad Fevum, etc.
Fenum est in prima editione. Vide etiam Ferum.
Feudorum Leges Lothario adscribit Gervasius Tilleberiensis :
Hic, inquit, Legem feodorum primus instituit, sanciens, ut nullus Feodum audeat vendere, seu impignorare, vel quocumque modo alienare, sine permissione majoris domini, ad quem Feodum spectare dignoscitur. Huic sanctæ constitutioni, quia futuris tantum, et non præteritis formam dabat negotiis, Fridericus Imperator addidit hæc : Nos autem ad pleniorem regni utilitatem providentes, non solum in posterum ; sed etiam omnes hujusmodi primo factas alienationes cassamus, et in irritum duximus, nullius temporis præscriptione impediente.
L. Henschel, 1840–1850.
Varias vocis conformationes ut Feudus, Feaudus, Fevum, etc. vide infra pag. 275. col. 3.
De vocis etymo varia varii tradidere. Feudum a Fœdere quidam deducunt. Obertus lib. 2. tit. 4. et Joannes de Janua a Fidelitate, vel Fide : cui sententiæ accedunt Cujacius, et plerique alii. Hotomannus a Feed, voce Germanica, quæ bellum sonat, quod prædia bello quæsita militibus distribuerentur. Pontanus in Chorographia Danica, a Feide, voce, quæ Danis militiam sonat : alii a Faida, quod est inimicitia. Fredericus Sandius in Præliminari ad constitutiones feudales Gelriæ n. 11. a voce Germanica Fiod, vel vehd, quod Bellum publico vel privato consilio susceptum significat : bellorum namque, inquit, necessitas feuda peperit. Matthias Berneggerus in Disquisit. de Regno Hungar. § 206. contendit Feudum vocabulum esse Hunnicum, seu Hungaricum, nempe foeld, quod significat terra. Etymon perinde suo more, hoc est, absonum, prodit Goropius Bekanus lib. 5. Hermathenæ pag. 102. Denique Seldeni sententia est, quam amplecti videtur Faber Cantarellus in tractatu de Feudis, vocem feudum a Saxonico ortam, formatamque ex feo, feh, et feoh, merces, stipendium, h postmodum in d mutato : ni inquit, placeat had, vel hod adjicere, quod Saxonice etiam classem, statutum et ordinem significat, ut perinde dicatur Feodum, quasi feohad, vel feohod, id, quod statu vel ordine stipendiario possidetur. Hodie vulgo statuunt ultimam vocis partem esse ôd, Possessio. Confer Alodis, et Eichhorn. Introd. in Jus German. § 7. not. k.
Variæ autem recensentur Feudorum species, quas ordine literarum breviter attingemus. Feudi nomine sæpius donata videre in sequentibus est officia seu ministeria, vel emolumenta iis adscripta []  ; quod a priori hujus vocis notione alienissimum est. Vide infra in Feudum ministeriale.
P. Carpentier, 1766.
Feudum Abreviatum, Gall. Fief abrégié, cujus præstationes ex pacto limitatæ sunt, idem quod Restrictum appellant. Charta ann. 1403. ex Chartul. 21. Corb. fol. 321. v° :
Le maison et tenement de Guiffart est tenue de my en Fief Abrégié, à cause de ma terre de Hamel.
Vide Feudum Talliatum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Feudum Advocatiæ seu Avoeriæ, Gall. Avouerie. Vide in Advocatia. Idem Alteserræ cap. 3. quod Feudum Gastaldiæ, illud enim definit quod datur pro actu vel gestione rerum Domini, vel Principis, vel pro custodia arcis, vel territorii : Gastaldus quippe sive Castaldus Longobardis est proprie actor. Vide Gastaldus.
Feudum Ædificii. Charta Philippi Aug. ann. 1185. pro Ferrariensi oppido, apud Morinum in Hist. Vastinensi pag. 707 :
Qui domum in feodo habuerit, eam ab Ecclesia Ferreriarum tenebit ad censum 5. sol.
Et mox :
Domum vero suam de Feodo, cum alio Feodo suo, ad censum 12. denariorum in villenagio tenebit.
Vide Feudum Burgense.
Feudum Annuum, seu stipendium, quod ad annum datur, pro officio, dignitate, vel quolibet ministerio, in Fleta lib. 2. cap. 71. § 12. Vide Feud. lib. 1. tit. 2. De ejusmodi feudis ita consuetudo Normanniæ art. 157 :
Dignitez et offices tenus en fiefs sans fond ou glebe, doivent hommage et non relief.
Charta Henrici III. Regis Angliæ apud Prynneum in Libertatib. Angl. tom. 2. pag. 960 :
Et de Feodis solvendis illis, quibus tenemur in Curia prædicta, ad præsens providere nequivimus.
Alia ejusdem Regis pag. 977 :
Assignantes ei annuum Feudum 20. marcarum annuatim percipiendum ad scacarium nostrum, etc.
Alia denique pag. 1059 :
Et quia Judæi quosdam reditus de terris et tenementis Christianorum, tanquam perpetuos dudum recipere solent per manus Christianorum, qui etiam Feuda dicebantur, etc.
Hinc in Legibus Malcolmi II. Regis Scotiæ cap. 2. 3. 4. 5.
de Feodis Cancellarii, Justitiarii, Camerarii, Senescalli, Constabularii, Vicecomitis, etc
. inscribuntur ; et in Statutis Roberti III. cap. 25. est de Feudo Vicecomitis ; in Fleta lib. 2. cap. 7. de Feodo Camerarii. Hugo de Cleeriis de Senescallia Franciæ :
Vade servitum Feodum tuum Marescalciæ, et hospitare Hugonem, quia habes istud Feudum a Comite.
Statutum Edwardi Regis Angliæ pro officio Senescalli Vasconiæ, in Regesto Constabul. Burdegal. fol. 81 :
Dictus judex percipiat annuatim pro Feudo suo 150. libras dictæ monetæ.
Infra :
Item ordinatum est, quod sit unus Defensor Regis in diœcesi Petragoricensi, qui petat et defendat jura Regis, etc. et percipiat annuatim pro Feudo suo 50. libras dictæ monetæ.
Alibi :
Senescallus Vasconiæ principalis faciat, ordinet, et constituat per totum Ducatum Subsenescallos, Judices, Defensores, etc. et cuilibet eorum conferat Feoda et vadia in ista ordinatione superius adnotata. Feudi Dapiferariæ
meminit Freherus in Origin. Palatinis. Feodi Cambellani et Majoris, Charta Philippi Aug. ann. 1185. pro Ecclesia Ferreriarum apud Morinum in Hist. Vastinensi pag. 708. Bernardus Mon. in Consuetud. Cluniac. MSS. cap. 9. de Custode Vini :
Et inde habet in Feodum vinum, quod per totum annum de vasis vineariis stillat, etc.
Ubi supra scribitur,
i. in beneficio. L'ordonnance et [] la maniere de créer les Chevaliers des bains
, apud Edw. Bisseum :
Et le Barbier ostera le baing, et tout ce qu'il a entour, aussi-bien dedans comme en dehors, et le prendra pour son Fié. Et le chandelier prendra pour son Fié tous les garnemens avec tout l'arroy, etc.
Occurrit ibi pluries. Pagar il Fio, Danti est solvere stipendium : ubi fio idem valet ac fevum, feudum. Vide Cujacium ad lib. 3. de Feud. tit. 1. et Skenæum de Verbor. significat. verbo Feudum.
P. Carpentier, 1766.
Feudum Annuum Manuale, Reditus annuus, qui ex officio concesso a datore percipitur. Charta Caroli IV. imper. ann. 1346. tom. 2. Hist. Trevir. Joan. Nic. ab Hontheim pag. 163. col. 1 :
Volentes, si de bonis quibuscumque regni Romani vel imperii, tibi et ecclesiæ tuæ impignoratis vel obligatis, aliquibus personis Feuda Annua Manualia, videlicet in pondere, numero vel mensura existentia, porrigantur ;... quod tu vel successores tui, stante dictorum bonorum obligatione, Feuda Annua Manualia hujusmodi liberare et redimere valeatis, videlicet unam marcam annuorum reddituum, pro decem marcis usualium in pecunia numerata.
Feudum Antiquum, quod et paternum, quibusdam dicitur, illud est, quod ab antiquo cuidam familiæ ita concessum est, ut a masculis tantum possideatur ; Hæc fuit omnium feudorum ab origine conditio, quæ ad stirpem tertiam usque Regum nostrorum perseveravit, nisi feminæ charta infeudationis illius capaces existant, quod sub initia xii. seculi in usu esse cœpit, discere est ex Mathilde Henrici I. Angliæ Regis filia quæ in Ducatum Normanniæ successit, sicut Eleonora in Ducatum Aquitaniæ, et ad agnatos deficiente linea primogenitorum transeat, alienatione interdicta : cujusmodi conditionis formula exstat in Chart. quam descripsit vir multæ eruditionis Dion. Salvagnius Boissius lib. de Usu feudor. cap. 2. pag. 15. Feudum vero antiquum a paterno distinguit Zazius lib. de Feud. part. 2. § 7 :
Antiquum enim dici ait, quod ab aliquo ex antecessoribus acquisitum est, qui communis agnationis ultra quartum gradum origo fuit. Si vero a patre, vel ab aliquo usque ad quartum gradum, nempe avo, proavo, abavo, proveniat, tunc Paternum appellari.
Ita etiam Baldus in § Hoc quoque, de Success. feud. et Cowellus. Simile est tenementum, quod Angli, Teneure par homage Ancestrel vocant, illud scilicet, quod quis a domino tenet, ab antecessoribus suis possessum, a tempore, cujus non exstat memoria. Ita Littleton sect. 143. Charta Ainardi de Rossillon ann. 1342. apud V. Cl. Dion. Salvagnium pag. 33 :
Quod quidem, ut asseruit, habet et habere debet alias naturam Paterni Feudi, nobilis, et Antiqui, in quo per viam testamenti possint et debeant succedere, quicumque liberi et hæredes masculi et feminæ, agnati, cognati, descendentes et ascendentes, habiles et inhabiles de personis, et ab intestato succedere possint et debeant in eodem omnes illi, qui de jure possunt et debent in hujusmodi Feudis successionem habere.
Arestum ann. 1382 :
In feudum ligium nobile et Antiquum, et taliter conditionatum, quod transferri non possit in alias personas, nisi de cognatione dicti Guillelmi.
Charta Humberti Delphini Viennensis 14. Maii ann. 1349. in Statutis Delphinatus pag. 39 :
Omnia et singula Feuda et retrofeuda Delphinatus præsumuntur et intelliguntur[] esse Antiqua, nisi ipse dominus Delphinus, vel successores sui, ipsa vel aliqua ex ipsis, clare ostenderent esse nova.
Charta Cremonensis ann. 1244 :
Et hoc de suo recto et honorabili Feudo Antiquo et Antiquissimo.
Licet vero feudum novum sit, et de novo concedatur, potest tamen concedi jure feudi antiqui : et tunc naturam sumit feudi antiqui, et illius jure regitur non tantum in persona primi vassalli, sed etiam omnium descendentium. Atque ejusmodi feudum doctores vulgo vocant, Feudum ex pacto et providentia Antiquum, ut est apud Thomam de Martinis Tract. de Generib. et qualitatib. feudor. Exstat in veteri Regesto Cameræ Comput. Paris. Charta Galeacii Comitis Virtutum ann. 1371. qua
Castrum Donati erigit in nobile, rectum, Antiquum, paternum et gentile Feudum
. In alia ann. 1377 :
In Gentile, paternum, Antiquum, honorificum et perpetuum Feudum.
Vide Ughellum tom. 2. pag. 161. 162. tom. 4. pag. 874. et Probat. Hist. Ducum Burgund. pag. 92.
Feudum Aperibile et Ligium. In Vita Balduini Lutzemb. Archiepiscopi Trevirensis lib. 3. 4. 5. 6. 7. Id est, quod, licet ad Ecclesiam spectet, post Episcopi mortem aperitur, id est, vacat, quomodo aperti honores dicuntur, et de quo postea electus hominium ligium præstat. Vide Aperire.
P. Carpentier, 1766.
Alia est hujusce feudi notio ; idem scilicet quod infra Feudum Reddibile, in Charta ann. 1329. tom. 2. Hist. Trevir. Joann. Nic. ab Hontheim pag. 113. col. 1 :
Item domus et turris nostræ in Brucken apud Treverim, quæ sunt ligiæ et Aperibiles domino nostro Trevirensi contra omnem hominem et ad suam voluntatem.
Alia ibid. :
Recepi,... a dom. Baldewino archiep. Trevir. castrum seu fortalicium meum Rapwilre in Feudum Ligium et Aperibile sibi, quandiu vixerit, et post eum suis successoribus et ecclesiæ Trevirensi, contra omnem hominem, ad omnem ipsorum voluntatem.
Occurrit rursum ibid. pag. 114. col. 1. Vide Haltaus. Glossar. German. voce Aufgebig Lehn, col. 57. Castrum domino ad necessitates belli contra quosvis aperiendum.
P. Carpentier, 1766.
Feudum Arcaragii, Quod a vassallo possidetur ea conditione, ut in expeditionibus bellicis servitium arcarii seu sagittarii domino præstet. Charta Simon. Montisfort. ann. 1211. in Reg. 30. Chartoph. reg. ch. 126 :
Facies tu et tui michi et meis servitium tempore guerræ ad unum arcarium, cum a te fuerit petitum.
Alia ann. 1314. in Reg. 52. ch. 34 :
Ea vero quæ... alii arquerii tenent in dicto loco,... nomine arcaragii, pro quibus servitium arquerii domino regi facere tenentur, etc.
Charta Phil. V. ann. 1316. ex Reg. 59. ch. 79 :
Ad supplicationem Aymerici de Podio domicelli condomini de Peyrenchis vobis (senescallo Tolos.) committimus et mandamus, quatenus quosdam redditus in dicta villa situatos, quos a quibusdam personis, quæ ipsos a nobis ad Feudum Arcaragii tenere dicebantur, asserit se emisse,... ad feudum nobile, mediante competenti financia, nostro nomine reducatis. Feudum archaragii,
ibidem non semel.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Feudum ad Plena Arma vel de plenis armis, cujus Feudati armis omnibus et equis instructi domino capitali servitium præstare per 40. dies tenebantur. Hist. Harcur. tom. 4. pag. 2172 :
Matheus de Gamaches tenet Feodum de plenis armis... [] Alix de Bavent Feodum ad plena arma.
Quod ibidem sæpius recurrit.
P. Carpentier, 1766.
Feudum Bandorum, Feudales seu vassalli qui vexillum domini in bello comitantur. Instr. ann. 1385. tom. 5. Cod. diplom. Polon. pag. 81. col. 1 :
Ubi principalis exercitus extiterat, Feudo Bandorum sive vexillo, etc.
Feudum Burgense, seu ignobile, Zazio parte 2. de Feudis, est, quod a minimis valvasoribus, vel etiam a plebe, paganis, id est, privatis in feudum conceditur. Fief rural, cui opponitur Fief noble, in Consuetud. Nivernensi tit. 4. art. 27. 28. et 29. Vide Feudum Ædificii.
Feudum Bursæ, Idem quod Feudum de Camera. Ut enim Camera dicitur Thesaurus Regius, ita bursa pro fisco usurpatur : atque ita Petrus de Fontanis in Consilio a nobis edito cap. 14. § 23. fiscum, Bourse reddit, in Lege 1. Cod. Si adversus fiscum. (2, 36.) Regest. feod. Campan. fol. 61. v. :
Guillelmus de Gornay homo de 10. libris in Bursa. Philippus de Crespeio ligius de 30. libr. Bursæ, salva fidelitate Regis et Comitissæ de Vermendesio.
Fol. 64 :
Dominus Bartholomæus de Roya homo de 40. libr. Bursæ.
Fol. 110 :
Adam de Bellomonte fecit homagium ligium, post dominos suos, quos primitus habebat, de 30. lib. quas habet singulis annis in nundinis S. Aigulfi in Bursa.
In Regesto Feodor. et Servitior. Campaniæ fol. 146 :
Lige de 50. livres à vie en Bourse.
Passim ibi. Regestum Parlamenti Paris. sign. B. fol. 41. inter Aresta ann. 1277 :
Ordinatum fuit, quod injungeretur Marescallo Campaniæ, ut solvi faciat Feoda, quæ Milites habent in Bursa Comitis Campaniæ.
Juxta regulas Feudorum, annui reditus quivis in feudum dari possunt : quia annui reditus computantur inter immobilia. Ita Zazius parte 2. de Feud.
Feudum Bursæ, seu Bursale appellant præterea Consuetudines nostræ municipales aliquot, feudorum reditus partem aliquam, quæ a primogenito secundogenitis pro eo, quod in iis habent, jure, ex successione paterna datur ; Fief boursal, Consuetudo Cenomanensis art. 282. Fief boursier, Carnotensis art. 17. ut qui ejusmodi feuda possident, Boursaux, Perticensis art. 77. 78. Vetus Consuetudo Andegavensis et Cenomanensis parte 7. tit. des Successions :
Aucuns usages locaux sont en aucunes Chastellenies, et fiefs desdits pays, que tels gens coutumiers départiront bien tels aquests entre eux comme le domaine, Fié, ou heritage tenu à foi et homage exaument, et à l'un pourroit demeurer si hebergement i avoit en sa portion de terre ou autre chose, et porteroit la fois pour tous les autres, supposé, qu'il ne tenist le quart, ni le quint. Mais quant la terre cherroit en rachat par la mort de l'home ou de la foi, les autres fareschaus rendroient à la bourse, et feroient leur part du rachat, et chiet tout le domaine en rachat, et appelle on le Fié boursal, c'est à savoir terre aquise de bourse coustumiere, lequel usage local est acondamnez selon l'opinion des assistans, et à ramener à la coustume general.
Ejusmodi etiam videtur istud genus feudi, de quo Bracton. lib. 4. Tract. 3. cap. 9. § 6 :
Feodum est id, quod quis tenet ex quacumque causa sibi et hæredibus suis, sive sit tenementum sive sit redditus, ita quod redditus non accipiatur sub nomine ejus, qui provenit ex camera alicujus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Feudum bursale rectius definire videtur D. de Lauriere tom. 1. Gloss. pag. 462. illud quod inter plebeios divisum[] ab iis ex pecunia viritim data a Domino capitali redimitur. Nec aliud profecto indicare arbitror verba ex Consuetud. Andegav. et Cenoman. citata.
P. Carpentier, 1766.
Feudum Bursale, Diversa prorsus notione ab iis, quæ supra explicantur ; sed a definitione quam De Lauriere proponit tom. 1. Glossar. jur. Gall. pag. 462. non longe aberrans ; in quo autem ab eo differat facile addisci potest ex Chartul. feud. eccl. Carnot. fol. 155. r° :
C'est ascavoir que la coutume et condition du Fié Boursier est telle, que toutes fois que vasseur muë, est deu pour chacune foy cinq sols et quint denier, quant le cas y échet, et par chacun an à la S. Remi tel cens que l'héritage de ung chacun doit, dont les aucuns tiennent à deux et trois et quatre ou à plusieurs foys, et pour chacune foy donnent cinq sols et quint denier, toutes les fois que vasseur muë, en quelque maniere que ce soit, comme dit est.
Recog. feud. 19. Jul. ann. 1695. ex eod. Tabul. :
Les terres énoncées audit acte relevant du Chapitre en Fief boursier, à foy et hommage et cinq sols de rachat pour chacune piece de terre à chaque mutation de vassal et à toutes morts et mutations, quant le cas y échet, selon la coutume de nos Fiefs boursiers, et oultre à titre de cens annuel et perpétuel, portant lods, gands, ventes, défauts, saisines et amandes, quand le cas y echet... Ledit cens à raison de deux deniers Tour. pour chacun septier, payable par chacun an le jour de S. Remi.
Feudum vero bursæ appellatur, non quod ex fisco dominico, sed quod ex bursa vassalli reditus solvendus expromatur.
Feudum Cameræ, vel Canevæ, aut Cavenæ, dicitur, cum aliquid annuum ex Camera, i. fisco Regio, vel ex aliquo loco thesaurario, vel ex vectigalibus, vel ex mensa argentaria solvitur. Feud. lib. 2. tit. 1. § 1. et tit. 58. princ. Leges Alfonsinæ parte 4. tit. 26. Lege 1 :
La otra manera es à que dicen Feudo de Camara. Et este se face quando el Rey pone Maravedis à algunt su vassallo cada ano de su Camara et este feudo atal puede el Rey toller cada que quisiere.
Ejusmodi feuda in rectis feudis non computantur, licet recti feudi servent naturam præterquam in successionibus, scilicet in servitiis præstandis, in danda et præstanda investitura in sacramento fidelitatis, etc. Vide Zazium part. 12. de Feud. § 31. et Rosentalium de Feud. cap. 2. § 30. 31. Bracton. lib. 2. cap. 35. § 6. ait, de feodo vel redditu, qui datur ex Camera, sine tenemento, de quo possit redditus provenire, non fieri homagium, præterquam Regi. Mox addit, non valere homagium, si redditus sit annuus, et de Camera, nisi constituatur et proveniat ex certo tenemento. Formula porro ejusmodi feudorum de Camera concessionis sic concipitur in Chartis Friderici II. Imperat. ann. 1250. pro Guigone Delphino Viennensi, in veteri Regesto Delphinatus Herouvalliano :
Attendentes devotionis et fidei puræ zelum, quem Wigo Dalphinus Viennensis dilectus consanguineus et fidelis noster habet erga Majestatis nostræ personam : considerantes quoque grata servitia, quæ idem culmini nostro fideliter exhibuit hactenus, exhibet in præsenti, et exhibere poterit in antea majora, de annuo Feudo trecentarum unciarum auri percipiendarum de Camera nostra singulis annis in festo Resurrectionis Dominicæ,... sibi in fide et devotione nostra persistenti de gratia nostra duximus providendum, etc.
Charta Conventionis inter Henricum II. Regem [] Angliæ et Robertum Comitem Flandriæ in Lib. nig. Scacarii pag. 15 :
Et propter prædictas conventiones et prædictum servitium, dabit Rex Henricus Comiti Roberto unoquoque anno quingentas libras Anglorum denariorum in Feodo.
Exstat in 4. Regesto Memorialium Cameræ Computor. Parisiensis fol. 47. hominium Regi Johanni præstitum pro simili feudo Cameræ, quod vice formulæ hic describendum duximus :
A tous ceux qui ces presentes lettres verront et oirront Rogier de Beauchamp Chevalier au Roy d'Angleterre, Salut. Je fais à savoir à tous, que le Roy de France Monseigneur m'a donné de sa grace deux mil florins à l'escu de rente annuelle, à prendre, percevoir et avoir chascun an, tant comme je vivrai, sur son Tresor à Paris, si comme il appert par ses Lettres à moi données sur ce l'an de grace 1360. le 6. jour de Janvier, ainsi signées, Per Regem vobis præsente Tolosæ, pour laquelle rente je suis entrez en la foy et en l'hommage de mondit Seigneur le Roy de France, et lui ay promis et promet foy et loyalté, et le servir loyalement à mon pouvoir de ce qu'il aura à faire de moy, toutes fois que de par luy en seray requis, contre toutes personnes quelconques, excepté tant seulement mondit Seigneur le Roy d'Angleterre et ses enfans. En tesmoin de laquelle chose j'ay seellées ces Lettres de mon seel, dont je use communément. Donné à Londres le 26. jour de Juillet 1362.
Complurium ejusmodi Regibus nostris præstitorum ab exteris hominiorum meminit Tillius, ubi de bellis inter Reges Francicos et Anglicos. Nonnulla etiam alia descripsit Fredericus Sandius in Commentar. ad Consuetudines feudales Gelriæ tit. 1. cap. 1. n. 7. 8. 9. 10. etc. Vide, quæ de iis annotavimus in 13. Dissertatione ad Joinvillam.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Feudum autem Canevæ seu Cavenæ dicitur, cum vassallo ex cellario Domini, feudi nomine, præbetur annona. Sic Galbertus duas quadrigatas vini annuas a Duce Normanniæ percipiebat. Ordericus Vital. lib. 6 :
Duas quadrigatas vini de Principe Normannorum in Feudo tenebat singulis annis, ex quibus unum modium ad celebrandas Missas perenniter concessit Monachis.
P. Carpentier, 1766.
Duo sunt diversi generis feuda. Primum scilicet, cum aliquid annum ex Camera, id est fisco regio, alicui solvitur ; alterum vero, cum vassallo ex cellario domini, feudi nomine, præbetur annona. Caneva enim est Cella penaria seu vinaria. Vide Canava 1. et Canepa 1.
Feudum Capitale, Gall. Fief en chef vel chevel, dicitur illud, quod nullo medio a Rege, aut eo, qui supremo jure gaudet, dependet, ut sunt Ducatus, Comitatus, Baroniæ. Vetus Consuetudo Normanniæ MS. 1. part. sect. 3. cap. 23 :
Les Fiemens chevels, sont icels, lesquiex sont tenus en chef, si comme Comtées, Baronnies, et Fieus de hauberc, Sergenteries franches, et tous autres Fiemens, qui sont tenus en chief, qui ne sont pas sousmis au Fieus de hauberc : et as Seigneurs de tels Fiemens doivent paier leurs hommes trois aides chevels selon la Coustume de Normandie. Les Fiemens par dessous sont appellez tous iceux Fiemens, qui descendent des chevels fiemens, et sont soumis à iceus Seingneurs, si comme sont Vavassouries, qui sont tenues par hommages et par services, si comme ou par service de chevel masle et autres Fiemens, qui sont tenus par les acres de terre de leurs chiefs Seingnors.
Vide novam Consuetudin. Normann. cap. 34. 35. []
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Nihil certe ad mentem suam aptius proferre poterat Doctissimus Cangius ; attamen si consulatur vetus Commentarium in eamdem Consuetudinem, statim intelligi datur Feudum Capitale, ab alio quam a Rege, aut eo, qui supremo jure gaudet, posse dependere. Hæc sunt autem verba Consuetudinis quæ explicantur :
Les autres Fiefs qui sont tenus en chief ne sont pas soumis à nul fief de Haubert. Ce texte, verba sunt Commentarii, entend de soumission de vilain Fief, et non pas de soumission de noble Fief. Et ne veut pas dire que se ung noble Fief étoit tenu d'un Fief de Haubert, qu'il ne fust pour ce Fief en chief : car les Fiefs de Haubert memement sont soumis aux autres, et les Baronies et les Comtez, mais veut le texte dire qu'ils ne sont pas tenus à aucun Fief de Haubert comme vilain Fief. Et est l'entente de ce texte, comme il peut apparoir par ce qu'il met aprés : les Fiefs par dessoubs sont qui descendent de Fiefs Chevels et sont soumis à eux, si comme Vavassouries, qui sont tenuës par sommage et par service de cheval, et les autres Fiefs qui sont tenus par autres services.
P. Carpentier, 1766.
Feudum Carpentariorum, Quo sarta tenerentur diligenter tecta, ut legitur in Tract. de Feudis eccl. Aquilej. apud Murator. tom. 1. Antiq. Ital. med. ævi col. 651.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Feudum Casamenti, Quod a casa Dominica dependet ; proprie prædia Ecclesiarum et Monasteriorum titulo Advocatiæ et Defensionis subinfeodata. Ivo Carnot. Epistol. 284 :
Adjecimus etiam, ut quicquid hactenus de Casamento Carnotensis Ecclesiæ, concessione possidentium, et præsidentium per annum et diem quiete possederint, de cetero nostra concessione quiete possideant.
Quæ consuetudo ab Ecclesiasticis ad Laïcos subinde transiit. Hæc tamen feudi species non ubique statim recepta fuit ; at labente seculo xii. passim Casamentum pro feudo usurpari reperitur. Charta Theobaldi ann. 1198 :
Ego Theobaldus Trecensis Comes Palatinus ; notum facio tam præsentibus quam futuris : Quod ego dedi D. Radulpho cognomine Plunquet, villam quæ dicitur Veuderie quæ est prope Castellionem, in Feodo et Casamento sibi et hæredibus suis.
Vide Casamentum 1.
Feudum Castrense, feudi species, qua quis certa pecuniæ quantitate, vel tenemento aliquo donatur, ut castrum sibi a domino collatum custodiat ac tueatur : Burglehen Germanis appellatur, Burgutlehen. Vide Eichhorn. Introduct. in Jus German. § 195. Feudum Castellanum, in chart. ann. 1269. in Alsat. Diplom. tom. 1. pag. 460. num. 649. ut auctor est Freherus in Origin. Palatinis. Wichbild Magdeburgense art. 7. § 4. de Romanis :
Consultabant præterea ut arces illas pro commodo inhabitantium jure aliquo communirent ac locarent : acceptisque nonnullis Militaris ordinis viris, illas fortaliciis et munitionibus præfecerunt, ac sub eo jure, quod Castrense seu Emphyteuticum jus dicitur, sub Feudo Castrensi collocarunt.
Jus Feudale Saxon. cap. 37. § 5 :
Feudum castri non potest Castrensis alteri conferre, etc.
Chronicon Laurishamense pag. 89 :
Et partem agri dominicalis in Castrense beneficium... distribuit.
Charta ann. 1300. apud Ludewig. tom. 2. pag. 246 :
Henricus D. G. Fuldensis Ecclesiæ Abbas, etc. nobili viro Philippo Domino de Minzenberg consanguineo nostro centum marcas denariorum Coloniensium, tribus fallentibus pro denario computatis, Castrense[] Feudum castri Bingenheim deputavimus in hunc modum, ut ipse Castrensem idoneum sibi in dicto castro substituat, qui custodiam faciat castralem et residentiam.
Exemplum investituræ Castralis beneficii, uti appellatur, profert Freherus in Originibus Palatinis, lib. 1. pag. 82. quo quidam Popo de Durn a Ludovico Comite Palatino Rheni investitus, profitetur tam pro se quam pro hæredibus suis, in Castro Heidelbergensi Castrale beneficium perpetuo se deserviturum, habiturumque in eodem castro, loco sui unum Militem continue residentem, etc. Quod quidem feudum Popo recepit, acceptis a Comite centum marcis argenti Coloniensis ponderis. Vide Jus feudale Saxon. cap. 3. § 4. cap. 29. § 12. cap. 37. § 4.
P. Carpentier, 1766.
Feudum Chauderiarum quid sit, explicat Charta Radulphi vicecomit. Bellim. ann. 1205. ex Tabul. Major. monast. :
Cum domus monachorum de Vivonio quoddam servitium mihi deberet per manum Bartholomei Baril, videlicet quod equum quærebat mihi ad cacabum meum deferendum, quando ego ibam in exercitum, etc.
Cujus Chartæ inscriptio talis est :
De Feodo Chauderiarum, quod solebat habere vicecomes Bellimontis.
Vide supra Chauderea.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Feudum Censuale, Tenura terrarum sub annuo censu infeodata. Liber niger Scaccarii pag. 75 :
Tunc prædictus Episcopatus de quodam tenemento, quod tenuit R. de Monasteriis Feodo Censuali, scilicet de duobus hidis, unum fevavit militem.
Vide infra Feudofirma.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Feudum Censuatum, de quo infra in Feudum Honoratum, quod itidem sub annuo censu datur ; a Censuali tamen videtur differre, quod honoratum simul nominatur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Feuda Choralia, Feuda Communiæ, jura scilicet, tenementa et alia quæ ad Choram seu Communiam alicujus urbis vel societatis spectant. Statuta Collegii Ardacensis art. 27. apud Raimund. Duellium lib. 1. Miscell. pag. 122 :
Verum coloni ad oblagiam, et ad Feuda Choralia spectantes, ad nullam prædictarum exactionum vel contributionum sint astricti.
P. Carpentier, 1766.
Feudum Claustrale, Reditus, commoda ac proventus canonicorum alicujus ecclesiæ, idem quod Præbenda. Lib. sal. S. Thomæ Argent. fol. 19. ad ann. 1334 :
Idem quoque circa adaptationem curiarum et Feudorum Claustralium, ne talibus non præbendatis in posterum adaptari valeant, duximus statuendum.
Ibid. fol. 27 :
Specificatio redituum pertinentium ad Feudum Claustrale, quam habet Johannes Wezelonis cantor et Petrus Volsche canonici... Primo redditus xxv. solidorum super duobus et uno vierdige... Item duo quartalia, unum tritici, aliud siliginis annuatim infra festa B. M. Virginis de granario ecclesiæ S. Thomæ.
P. Carpentier, 1766.
Feudum Colus, Gall. Fief de quenouille, Quod inter feminas partitur. Lit. remiss. ann. 1366. in Reg. 97. Chartoph. reg. ch. 644 :
Icellui Michiel advocat en la ville de Rouen avoit dit à la dame de Gargoulay que elle avoit droit, et que c'estoit Fief de Quenoulles qui se devoit partir.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Feudum Comitale, Idem videtur quod Nobile infra. Charta ann. 972. in Append. ad Marcam Hispan. col. 900 :
Ego Borellus G. D. Comes et Marchio et conjux nostra Ledgardis Comitissa... vindimus tibi alodem nostrum proprium, qui mihi advenit ad me Borrel per genitorum meorum, et ad me Ledgardis per meum [] decimum, id est, Ecclesia de S. Stephani qui est in Puig de Granolers, quod tu tenes per Fevum Comitale et per fevum de castrum Gurbo.
Epistola Silvestri II. PP. ad Sallam Episc. Urgell. ann. 1001. ibid. col. 958 :
Cum Fevo et alode Comitale. In valle Andorra omnes alodes Comitales, etc.
P. Carpentier, 1766.
Feudum Communale, Prædium quod ad Communiam seu universitatem urbis vel oppidi pertinet. Charta ann. 1055. in magno Chartul. S. Vict. Massil. fol. 41 :
Petiam minorem in medio habet unum vasum et a parte aquilonis vineas de Fevo communale, a meridie terram archiepiscopalem.
P. Carpentier, 1766.
Feudum Conditionabile, vel Conditionatum, Certis conditionibus concessum. Charta ann. 1334. in Reg. 66. Chartoph. reg. ch. 1358 :
Homagialia vel Conditionabilia Feuda, retrofeuda, nobilia et innobilia, etc.
Alia ann. 1337. in Reg. 101. ch. 103 :
In Feudum francum et nobile, Conditionatum tamen pactis, conditionibus et conventionibus suprascriptis.
Charta ann. 1341. in Reg. 4. Armorial. gener. pag. 12 :
Sub ejus immediato dominio et segnhoria in Feudum francum, nobile et anticum, bonis conditionibus Conditionatum.
Alia Humb. dalph. ann. 1349. in Reg. 79. Chartoph. reg. ch. 33 :
Concedimus... in Feudum redibile, Conditionatum modis et conditionibus infrascriptis, etc.
Homag. ann. 1413. in Reg. 3. Armor. gener. part. 2. pag. 13 :
Confessus fuit... se tenere... in Feudum francum, nobile et antiquum ac bene Conditionatum, etc.
Adde Ordinat. reg. Franc. tom. 9. pag. 40. art. 13.
P. Carpentier, 1766.
Feudum Coquinæ, vel Quoqui, Quidquid nomine feudi ex coquina percipiendum annuatim assignabatur. Charta ann. 1230. in Chartul. S. Dion. pag. 226. col. 1 :
Petrus de Maloleone... obtuli monasterio beati Dionysii quintam partem hæreditatis meæ,... quam quintam partem assignavi in hiis, quæ percipiebam in coquina abbatis S. Dionysii, ratione Feodi Coquinæ, quod feodum tenebam ab eo.
Alia ann. 1231. ibid. :
Dom. Emelina relicta Philippi de Gargeis militis recognovit coram nobis, quod cum perciperet in Coquina abbatis B. Dionysii quædam jura, tam in piscibus quam in carnibus, quam in quibusdam aliis, ratione Feudi, quod tenebat ab eodem abbate. Feodum Quoqui,
in Ch. ann. 1224. ex Chartul. Maurigniac. ch. 95.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Feudum Corporale, Gallice Fief de corps, Quo vassallus debita servitia per seipsum Domino capitali præstare tenetur. Vide Assisias Hierosol. pag. 156. Feudum Corporale præterea dicitur illud quod in terris aliisque domaniis positum est, ad discrimen eorum quæ Incorporalia vocant, quod sine tenemento sint.
Feudum in Curia, seu in Curte dicitur, cum dominus castri, vel villæ, certam partem vel ex Camera territorii sui, aut ex teloneis, vel ex villa aliquid infeudat, quod minus sit parte alia, quæ remansit. Vide Rosentalium cap. 2. § 40.
Feudum extra Curiam est, quando dominus castri, vel villæ, jurisdictionem quidem et districtum in villa vel castro cum modica aliqua possessione habet, quam alteri infeudat, cum cæteræ possessiones aliorum sint propriæ. Ita Zazius part. 11. de Feud. § 1. ubi fusius rem explanat.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Feudum extra Curtem, dicitur illud quod pendet ab aliquo Domino extra metas justitiæ dominii sui. Baro de Beneficiis lib. 1. cap. 9. Vide Pætzii [] librum de Jur. feod. § 3. not. d. Dicitur etiam non landsassiacum.
Feudum Dangerii, Nostris fief de danger, in Consuetud. Trecensi art. 37. Calvimontensi art. 56. Barrensi art. 1. etc. sic appellatum, quod ejus amittendi periculum immineat, nisi mature hominium et fidelitatem exhibuerit vassallus, vel si is, inconsulto domino, seu nondum præstito hominio, feudi sui possessionem adeat. Constitutio Friderici I. Imp. apud Radevicum lib. 4. cap. 47 :
Si quis infeudatus major 14. annis sua incuria vel negligentia per annum et diem steterit, quod feudi investituram a primo domino non petierit, transacto hoc spatio Feudum amittat.
Vide Dangerium.
P. Carpentier, 1766.
Feudum Decimale, Emolumentum, quod ex fructuum decima percipitur, jus decimæ. Charta ann. 1417. ex Chartul. eccl. Glasg. Cod. reg. 5540. fol. 92. v° :
Vicarius pensionarius curam ibidem gerens animarum, pensionem recipiens perpetuam annuatim xij. marcarum usualis monetæ regni Scotiæ,... cum Fevo Decimali locorum infrascriptorum, videlicet de Murays, de Torres, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Feudum Dominicum, Idem forte quod Capitale, vel quod Gall. dicitur Chef lieu d'une Seigneurie, a quo alia feuda etiam nobilia dependent. Litteræ Johannis de Britannia ann. 1231. apud Lobinellum tom. 2. Hist. Britan. pag. 1636 :
Insuper nos et hæredes nostri non poterimus aliquo modo accrescere nos in aliquo Feodo dicti Vicecomitis (de Rohan) vel hæredum suorum Dominico, vel gentili, vel in retrofeodo.
Feudum Ecclesiasticum, inquit Zazius part. 2. de Feud. dicitur triplici respectu, 1. quod ab Ecclesia datur, 2. quod ab ea recipitur, 3. quod datur et recipitur a Clerico, licet non tanquam ab Ecclesia. Feudo istiusmodi opponitur Feudum sæculare. Brevius, feudum Ecclesiasticum est, quod ab Ecclesiasticis et Ecclesiis possidetur. Ita accipitur in Regiam Majest. lib. 3. cap. 25. § 2. 3. cap. 34. Adde Glanvillam lib. 13. cap. 23. sqq. Tabul. Conchensis Abbatiæ in Ruthenis Ch. 483 :
Et accipiet Sacerdos Fevum de Ecclesia de manu Abbatis, etc.
In Concilio Claromontano ann. 1095. vetatur Presbyter effici homo Laici :
Sed si Feudum a Laico Sacerdos tenuerit, quod ad Ecclesiam non pertineat, talem faciat ei fidelitatem, quod securus sit. Homagium
vero pro dignitatibus Ecclesiasticis, v. g. Decani, Episcopo factum legimus apud Louvetum in Hist. Bellovac. lib. 1. pag. 338. Tabular. S. Cyrici Nivern. :
Feoda Dom. Episcopi Nivernensis, pertinentia ad Dominum Nivernensem. Et primo Feoda Ecclesiæ Nivern. Decanus Nivern. Archidiaconus Nivern. Thesaurarius, Cantor, etc.
Regestum Feodorum et servitiorum fol. 141. in Camera Computor. Parisiens. :
Henri de Culant Celerier de S. Estienne de Troies, Lige de la Celererie de l'Eglise de S. Estienne.
Fol. 167 :
Le tresorier de S. Kyriace de Provins maistre Guillaume Vasco Lige de la Tresorerie à lui donnée l'an 1258.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Porro e feudis Ecclesiasticis, ut observat Alteserra cap. 4. alia sunt libera quæ nec censum nec servitium militare debent, sed tantum obsequium precum pro salute Principis. Horum meminit Helgaldus in Vita Roberti :
Præterea Patri Benedicto et suis piscatoriam Ligeritti fluminis benignissimus adhibuit, scripto firmavit, et ex his nihil aliud quam intercessionis illius quæsivit [] suffragia.
Ingulphus in Chron. Croylandiensi ubi de Bertulpho Rege Merciorum :
Emancipo ab omni debito Regis, et omnis alterius Domini, et hominis, cujuscumque fuerit dignitatis, excellentiæ vel honoris, ut nihil a modo de sacri vestri Monasterii Croyland Monachis litteratis et Laicis, servis aut tenentibus vestris exigere poterunt, præter orationes vestras aut beneficia spiritualia.
Alia vero non libera, quæ præstant militiam et censum. Quæ quidem notiora sunt quam ut probatione indigeant. Nemo quippe horum temporum historiam vel leviter attigit qui Episcopos et Abbates galeatos citius obviam non habuerit quam infulatos. Sed abs re non fuerit observare hanc Ecclesiasticorum feudorum servitutem in Angliam a Guillelmo Conquestore invectam fuisse, ut testis est Matthæus Paris sub ann. 1070 :
Rex Willelmus... Episcopatus quoque et Abbatias omnes quæ Baronias tenebant, et eatenus ab omni servitute sæculari libertatem habuerant, sub servitute statuit militari, inrotulans singulos Episcopatus et Abbatias pro voluntate sua, quot milites sibi et successoribus suis hostilitatis tempore voluit a singulis exhiberi.
L. Henschel, 1840–1850.
Feudum Eleemosynare, Idem quod Ecclesiasticum, scilicet quod ab Ecclesia tenetur. Vide Eleemosyna Libera et Eleemosyna pura in Eleemosyna 2.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Feudum Episcopale, Prædium quod ab Episcopo jure beneficii possidendum Laico conceditur. Charta ann. 1122. inter Probat. Hist. Monmorenc. pag. 37 :
Ego Girbertus Dei gratia Parisiensis Episcopus... Ecclesiam et altare B. Mariæ de Moncellis, Monasterio B. Martini de Pontisara concessi, annuente Burcardo de Montemorenciaco, qui eum de Episcopali Feudo possidebat.
P. Carpentier, 1766.
Feudum Equorum a Sarcinis, Cujus possessor tenetur equum commodare sarcinis ferendis aptum patriarchæ Aquilejensi, quoties proficisceretur ad imperatoris curiam, in Tract. de Feud. ejusd. eccl. apud Murator. tom. 1. Antiq. Ital. med. ævi col. 651.
Feudofirma, vel Feudi firma, est tenura terrarum, vel tenementorum alicui et hæredibus concessa pro annuo reditu, qui tertiam vel ad minus quartam veræ æstimationis æquat, absque aliis servitiis, quam quæ in Charta concessionis, seu feoffamento exprimuntur. Et quidem interdum ea lege concedebatur ut servitia militaria præstaret. Charta Henrici Regis Angliæ ann. 1155 :
Si aliquis teneat de nobis per Feodifirmam vel soccagium, vel burgagium, et de aliquo teneat per servitium militare, nos non habebimus custodiam hæredis, nec terræ suæ quæ est de Feodo alterius, occasione illius Feodifirmæ, vel soccagii, vel burgagii, nisi ipsa Feodifirma debeat servitium militare.
Hujus autem tenuræ conditio talis est, ut si tenens per biennium reditum suum detineat, tum dominus, seu feoffator, actionem ad terras sibi et hæredibus suis recuperandas habeat. Ita Britton. pag. 164. Cowellus lib. 2. Instit. tit. 2. § 16. tit. 4. § 1. lib. 3. tit. 25. § 2. et Rastallus verbo Feeferme. Idque Firmam in feudo tenere appellabant. Leges Henrici I. Regis Angl. cap. 56 :
Si quis vero Firmam in Feudo teneat, et homagium inde fecerit, sive in eo manens sit, vel non sit, et eum diligit, satisfaciat domino suo in curia sua, vel in curia domini, de quo ipsum Feodum est.
Charta alia Henrici Regis Angl. tom. 1. Monastici Angl. pag. 106 : []
Et quoddam pratum... in Feodofirma perpetuo habendum pro 20. solidis reddendis unoquoque anno, etc.
Et pag. 112 :
Concessit... dimidium gurgitis de Duny ad Feodam Firmam in escambium, etc.
Matth. Paris ann. 1250 :
Partem suam in silvis... pro magna summa pecuniæ ut sibi in viaticis provideret, ad Feudofirmam dimisit.
Charta Philippi Pulcri ann. 1314. in Reg. Chartophylacii Regii 49. Ch. 190 :
Nous faisons à savoir, etc. que comme Pierres Sires de Chambly tenist à Fieferme de nous nos moulins de Monfort sur Rille... lesquels moulins feu Pierre de Chambly nostre Chambellan, tenoit à ferme de nous pour ladite somme, etc. luy quittons pour toujours ladite pension, qu'il nous payoit pour lesdits moulins, etc.
Habetur formula dationis ad manufirmam in libro Anglico Justice of peace pag. 147. et apud Willelmum Thorn. sub ann. 1206. Vide eumdem ann. 1283. pag. 1935.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Feudofirma alio sensu accipienda videtur, cum in Chartis donationum quæ Ecclesiis Monasteriisve fiunt, occurrit ; neque enim iis conditionibus mox a D. Cangio recensitis Viris Ecclesiasticis tribui potuisse arbitror. Itaque tunc Feudofirma idem fortassis quod Feudum perpetuum, vel potius quod tunc dicebatur Manu-firma, Main-ferme. Charta Episcopi Wigornensis ann. 1177. apud Madox Formul. Anglic. pag. 2 :
Walterus filius Willelmi de Stanei, concessit donationem quam pater ejus Willelmus dedit Monasterio S. Mariæ de Bordesleia, scilicet totam terram de Osmerclega cum omnibus quæ ad eam pertinent, cum omni libertate haiæ ejusdem terræ, in Feudofirma.
Feudifirmarius. Leges Burgorum Scoticorum cap. 138 :
Feudifirmarius non potest firmarium facere de aliqua terra, nisi reddatur domino capitali, et ipse faciet illum firmarium, etc.
P. Carpentier, 1766.
Feudum Firmum, Prædium, aliudve in perpetuum, si ad Ecclesiam, vel ad multos annos, si laicis, concessum sub annua præstatione vel servitio. Charta pro capit. Carnot. ann. 1375. in Reg. 107. Chartoph. reg. ch. 299 :
Item supra nemoribus desuper dictum pontem sancti Petri, quæ tenuit in feodali firma seu Feodo Firmo Johannes de saint Lienart, viginti libræ Turon. ad duos terminos escacarii.
Arest. ann. 1384. ex Cod. reg. 9822. 2. fol. 148. v° :
Fuit allegata consuetudo in Normannia, quod quandocumque aliquis ab alio recipit aliquid ad Feudum firmum, et est modus loquendi à Fié Ferme in Gallico, et pro illo facit et solvit aliquam redevanciam, etc.
Vide Feudofirma.
P. Carpentier, 1766.
Feudalis Firma, Eadem notione. Charta Caroli VII. ann. 1423. in Reg. Cam. Comput. Paris. alias Bitur. fol. 69. r° :
Ad nostri notitiam devenit inclitæ memoriæ Ludovicum regem prædecessorem nostrum, sub anno Domini 1264. religiosis abbati et conventui (S. Mich. in periculo maris) ad Feodalem Firmam tradidisse terram S. Johannis de Thoma, etc.
Fieufferme, in Lit. Phil. VI. ann. 1331. ex Bibl. reg. Firmariæ Feodales, in Consuet. Norm. part. 1. cap. 27. ex Cod. reg. 4651.
P. Carpentier, 1766.
Feudata Ferma dicitur etiam, cum de concessione ad vitam agitur. Inventar. Chart. reg. ann. 1482. fol. 66. v° :
Tractatus inter regem et Blancham ducissam Aurelianensem, per quem rex concessit ei tenere, vita comite, Fermas Feudatas balliviatus Cadomi, vicecomitatus Algiæ, castrorum de Braya comitis [] Roberti et de Gornayo, quæ quidem post decessum dictæ ducissæ reverterentur ad coronam. De anno 1376.
P. Carpentier, 1766.
Feudum Flamigerorum. Memor. E. Cam. Comput. Paris. fol. 31. r°. :
Die 15. Nov. 1382. expeditum fuit pro religiosis des Billetes Paris. quod terminum duorum annorum sibi per regem concessum, incepit 15. Sept. 1382. super sufferencia tenendi quoddam feodum, nuncupatum Feodum Flamigerorum in villa Paris. situatum. Feudum ad Flamingos,
in Lit. admort. ann. 1381. vulgo Fief aux Flamans, a religiosis, qui Billetes nuncupantur, eodem anno, permutatione inter ipsos et Guill. de Hangest facta, acquisitum.
Feodum Forinsecum, in Fleta lib. 2. cap. 14. § 1. videtur appellari stipendium quod a Thesaurario Garderobæ Regiæ aliis, quam ex domo et hospitio Regis præstatur et exsolvitur ex fisco Regio : cui opponitur Feudum in curte domini, de quo Obertus lib. 1. tit. 2.
Feudum Francum illud dicitur, in quo vassallus ad servitia non tenetur, fidem tamen domino servare debet, eoque nomine hominio obnoxius est. Feud. lib. 2. tit. 104. Hæc Zazius lib. de Feudis part. 8. § 44. et Rosentalius lib. de Feud. cap. 2. § 33. Ita in libello de Recuperatione Terræ sanctæ, circa finem, Franca Feuda dicuntur, quæ speciali servitio non sunt onerata. Vetus Consuetudo Normanniæ MS. 1. parte sect. 3. cap. 9 :
Nous apelon Franc Fieu, quant aucun tient franchement son fieu, et tous ses sousmis l'en font le service, qui apartient à icele franchise.
Tabularium Tutelense ann. 1265 :
Ut omnia teneant ab Abbate et successoribus in Francum Feodum sive allodium, ut pro his homagium francum nobis Abbati et successoribus nostris, amplius facere teneantur.
Charta Raymundi des Baux, cogn. Junioris ann. 1274. mens. Febr. qua profitetur, tenere se a Bertrando de Clahensais Episcopo S. Pauli Tricastin. Castella Suzæ et Buxedonæ in Feudum Francum et gentile. Mox additur :
Item fuit concessum, quod ipse Raimundus de Baucio et ejus hæredes semper in mutatione domini vel vassalli teneantur facere homagium ligium flexis genibus, et jurare fidelitatem cum illis articulis qui in dicto juramento continentur, videlicet dictus Episcopus et successores possint suum vexillum seu baneriam mittere, in signum dominii et recognitionis dicti Castri, seu in fortalitio, etc.
Charta ann. 1306. in Regesto Philippi Pulcri Reg. Franc. ann. 1295. Tabularii Regii num. 165 :
Prædicta vero omnia idem D. Bertrandus et ejus successores tenebunt a D. Rege et ejus successoribus Regibus Franciæ in Feodum Franchum et honoratum sub homagio ligio et fidelitatis juramento.
Videntur tamen exemta fuisse ejusmodi Feuda Franca et honorata a redditione castrorum ; quod potissimum colligitur ex hominio Guillelmi filii Ducissæ Mathildis Dom. Montispessulani mens. Martii ann. 1189. Raimundo Comiti Tolosano et Mergoriensi facto :
Quæ omnia habeo et teneo de te ad Feodum Francum et honoratum, ita quod nullum supradictorum castrorum vel villarum tibi veltuis, nec alicui Comiti Melgorii reddere teneor.
Vide Feudum Honoratum.
P. Carpentier, 1766.
Feudum Francum, dictum etiam illud, quod censui erat obnoxium ; francum, ut opinor, nuncupatum, quod ab homine franco seu liberæ conditionis, licet non nobili, possideretur. Charta ann. 1300. ex Tabul. Flamar. :
Ego Geraldus[] la Folhosa confiteor me tenere et habere in Feodum Francum a Bernardo Bermundi domicello quoddam nemus... situm in parrochia de Conaco (Petragor.)... sub censu unius cartonis frumenti ad mensuram Monthiniaci, et sub acaptamento pertinente ejusdem unius (cartonis) frumenti censualis seu rendualis. Ego dictus Geraldus promitto... eidem domicello... soluturum me... annis singulis in festo beati Michaelis perpetuo annuatim, et acaptamentum, ut est moris, in dominorum mutationibus et hæredum. Item promitto ego me... eidem domicello dictam terram supra confrontatam non avoaturum ab aliquo alio domino fortiori ac potentiori, nec etiam positurum in superioribus vel nobilioribus manibus eisdem, nec specialiter in manu alicujus gubernatoris sive rectoris qualicumque, excepto nisi de licentia, de consensu expresso ejusdem domicelli.
Feudum Francale, in Consuetud. municip. Vianæ in diœcesi Aginnensi, in Regesto Constabul. Burdeg. fol. 53 :
Possunt vendere vel infeodare, autres suas immobiles dare, excepto Feodo Francali Militari, quod emere vel recipere non possunt
sine licentia Regis Angliæ. Quæ totidem verbis habentur in Consuet. Valentiæ in ead. diœcesi fol. 141. In Regesto Homagiorum Aquitaniæ, Vitalis Seron profitetur, se tenere a Rege Angliæ Duce Aquitaniæ
in Feudum Francale ratione Ducatus duas partes vineæ, quæ est in Parochia, etc.
In eodem Regesto fol. 11 :
Dixerunt se esse homines ligii et Francales dicti Domini Regis.
Atque hoc feudum Francale aliud non videtur ab eo, quod Feudum Francum, id est, nobile, et quod a viris ignobilibus teneri et possideri non potest.
P. Carpentier, 1766.
Charta ann. 1320. in Reg. 61. Chartoph. reg. ch. 246 :
Item in Feudis Frontalibus (l. francalibus) extimatis valere ratione altæ justitiæ, in redditu annuo tresdecim libras, tres solidos Turon.
Alia ann. 1326. ex Reg. 64. ch. 400 :
Item Feuda nobilia et francalia, justiciabilia, existentia sub juridictione Auriaguesii, etc.
Feudum Furcale, Cui Furcæ, seu superioris justitiæ jus competit. Charta R. Abbatis Carofensis ann. 1308. ex Regesto 2. Philippi Pulcri Regis Franc. in Tabul. Regio, n. 11 :
Item quod habitantes in dicta bastida possint emere et recipere ad censum vel in domo a quacunque persona volente vendere vel infeudare, aut res suas immobiles dare, excepto Feudo Furcali et Militari, quod emere vel recipere non possint, nisi de nostro vel successorum nostrorum processerit voluntate.
Vide Furca.
Feudum Futurum, aut de Futuro, dicitur illud, de quo quis in feudatur post mortem possessoris. Nam
Dominus potest duobus solum Feudum conferre, uni possessionem, et alteri exspectationem, quæ dicitur Conventio, si moriatur absque hærede feudali possessor,
qui quidem dicitur Infeudatus de futuro, in Jure feudali Saxonum cap. 7. 8. 9. 29. 30. et 37.
Feudum Gardiæ, quod alias Annale vocat Zazius art. 2. de Feud. cui opponitur Perpetuum, ut sunt omnia feuda : cum scilicet custodia castri, domus, etc. mercedis nomine conceditur. Auctor Breviloqui :
Guardia, Feuda sunt, quæ constituuntur aliquibus propter custodiam rei domini constituentis : Guardio dicitur ille, cui talis custodia est commissa.
Vide Rosental. lib. de Feud. cap. 2. § 32. Feud. lib. 1. tit. 2. Alia notione Feudum Gardiæ vel custodiæ est quod Galli [] dicebant Garde noble, Tutelæ usufructuariæ species. Vide Warda.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Feudum Gastaldiæ. Vide Feudum Advocatiæ.
P. Carpentier, 1766.
Feudum Gentile, Quod ab ingenuis tantum teneri potest. Libert. Podii Mirolii ann. 1370. in Reg. 155. Chartoph. reg. ch. 103 :
Item pariter concedimus,... quod quæcumque persona... dicti loci burgensis oblias, Feoda Gentilia ac redditus usque ad summam trecentarum librarum rendualium acquirere possit.
Charta ann. 1309. in Reg. 13. ch. 175 :
Comme Simon Piquois ait acquis en Fief gentil, etc.
Infra, Fief noble appellatur. Vide Feudum nobile et Feudum rectum.
P. Carpentier, 1766.
Feudum de Guerris, Quod propter servitium militare conceditur. Reg. S. Justi in Cam. Comput. Paris. fol. 213. r°. :
Undecim solidi et dimidius censuales, Feodum de Guerris.
P. Carpentier, 1766.
Feudum Habitantiæ, in Tract. de Feudis eccl. Aquilej. apud Murator. tom. 1. Antiq. Ital. med. ævi col. 648 :
Teneb atur is feudum, cui assignatum fuerat, in habitare. Est enim ab inhabitando deductum. Quod si ædificiis nudum contigisset, aut inhabitabile ruina postea repræsentasset, a fundamentis debebat instaurare vel collapsa reparare, ut Habitantiæ Feudum suas figendo sedes cum conjuge et liberis pro vocabuli proprietate retinere honestissime posset.
L. Henschel, 1840–1850.
Feuda Hæreditaria, ubi ordines successionis juxta civilis juris normam statuuntur. Vide Feud. lib. 2. tit. 48. et Pætz. de Feud. jur. § 105.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Feudum de Haro, Cui scilicet clamoris de Haro cognitio aut jurisdictio, vel, ut apertius dicam, cui superioris justitiæ jus competit. Chartularium Gemmet. tom. 1. pag. 32 :
Nous avons ou dit lieu (de Morville)... deux demy fiefs de Haro et deux de Liage.
P. Carpentier, 1766.
Feudum Homagiale, Cujus possessor homagium debet : non omnia quippe feuda homagium præstabant, ut videre est infra in Feudum Militare.
Homagialia vel conditionabilia Feuda,
in Charta ann. 1334. ex Reg. 66. Chartoph. reg. ch. 1358. Alia ann. 1350. in Cod. reg. 9861. 2. 2. fol. 41. v°. :
Rogantes... quatenus bona, quæ prædictus quondam Johannes de Bergheim, nomine feodali, a vobis possidebat, præfato Wernhero nato suo in Feodum Hominigiale.... conferre dignemini.
Adde Haltaus. Glossar. German. voce Huld-Lehn, col. 968.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Feudum Honorabile, Idem quod infra Honoratum. Instrum. ann. 1336. apud Ludewig. tom. 5. Reliq. MSS. pag. 559 :
Ipsi domino Regi et successoribus suis Boemiæ Regibus, ab eoque domino Rege per osculum inter nos hinc inde prælibatum et reassumptione Bireti, ipsum Ducatum nostrum cum terris et pertinentiis ipsius in Feodum Honorabile recipimus, pariter et habemus, decernentes, etc.
Vide Haltaus. Glossar. German. voce Ehren-Lehn, col. 270.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Feudum Honorarium, Eadem notione. Charta ann. 1204. apud Gallandum :
Ego Petrus Dei gratia Rex Aragon. Comes Barcinon. Dominus villæ Montispessulani et Mariæ Reginæ uxoris meæ nomine do tibi Pontio Petro et successoribus tuis in Feudum Honorarium totam medietatem castri de Ropiniano.
Feudum Honoratum, nulli servitio obnoxium : proinde idem, quod Francum. Pactum initum inter Petrum Regem Aragon. et Jacobum Regem Majoricarum super Regno Majoricar. 13. Kal. Febr. 1278 :
Nos Jacobus... recipimus a vobis D. Petro Rege Aragonum fratre [] nostro et successoribus vestris Regib. Arag. in Feudum Honoratum sine omni servitio... totum prædictum regnum Majoricarum, etc.
Homagium factum a Guillelmo filio Mathildis, Ducissæ D. Montispessulani Raimundo Comiti Melgorii, mense Mart. ann. 1189 :
Quæ omnia habeo et teneo de te ad Feodum francum et Honoratum, ita quod nullum supradictorum castrorum vel villarum tibi vel tuis, nec alicui Comiti Melgorii reddere teneor.
Et infra :
Et hæc omnia habeo et teneo a te D. Raymundo Comite Melgorii ad Feodum Francum et Honoratum, pro quibus omnibus præscriptis facio vobis hominium et fidelitatem.
Charta Bertrandi D. Castri de Paris in Comitatu Ruthenensi, 3. Non. Mart. ann. 1274 :
Recognosco... vobis D. Henrico Comiti Ruth... me tenere... in Feudum francum et Honoratum et nomine Feudi Honorati, ad fidelitatem tamen et homagium, omne ego quod possideo... in dicto Castro de Paris.
Alia Raimundi Comitis Tolosani ann. 1242. in Regesto Tolos. :
Et pro hac donatione sive quitatione Dominus Comes prædictus pro se et heredibus suis donavit in liberum et Honoratum Feudum villam nomine Bessitam in Rutenensi diœcesi... ad omnem eorum voluntatem in perpetuum faciendam : ita tamen quod prædictus Gaillardus et Domestica ejus uxor et hæredes eorum sint pro Feudo prædicto homines et Milites prædicti Comitis,
quibus additur etiam hominium. Alia Guillelmi, filii Mathildis Ducissæ, D. Montispessulani ann. 1185. Jun. :
Hæc omnia prædicta dono, laudo, trado et concedo in perpetuum tibi et tuis ad Feodum Honoratum, et tu Raymundus Aerradus et hæredes et successores tui, qui hoc Feudum tenebunt, facietis mihi et hæredibus meis nomine hujus Feodi hominium et servitium.
Exstat Charta B. Episcopi Magalonensis, Domini et Comitis Melgoriensis, qua dat in Feudum Honoratum et censuatum 4. denarios de 10. denariis, quos ratione dicti Comitatus percipiebat, Jacobo Regi Arag. Domino Montispessulani. Adde Histor. Beneharn. lib. 8. cap. 27. n. 10. et Gariellum in Episcopis Magalon. pag. 244. 269. Ejusmodi etiam feuda, quæ in releviis ferrum lanceæ, sparverium, austurem, chirothecas, et similia præstare tenentur, Fiu Hondrat, seu Feuda Honorata, vel Honoris, vocant fori Beneharnenses tit. 1. art. 27.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Feudum tamen honoris ab honorato seu honorario distinctum fuisse in Aragonia scribit Gallandus in Tract. MS. de Feudis, illudque adsignat discrimen, quod feudum honoris ea conditione daretur, ut ex reditibus castri seu villæ, milites ad ipsius castri defensionem necessarios aleret feudatarius ; feudum vero honorarium sub fide tantum et hominio possideretur. Idem itaque Gallando feudum honoris, quod aliis feudum soldatæ.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Utcumque sit, certum videtur feuda honorata non ubique ab omnibus servitiis exemta fuisse ; in Charta enim ann. 1298. feudatarius manumitti dicitur
ab omni vinculo servitutis atque homini seu homagii
quod ratione Feudi honorati facere tenebatur ; sed præstat Chartam ipsam legere quam invenies voce Manumissio ad lin. Eamd. vocem, etc.
Feudum Ignobile est, quod a manerio aliquo dependens, rusticis et hæredibus eorum ob servitium aliquod ignobile conceditur, et Liberum tenementum vulgo appellatur. Cowellus lib. 2. tit. 2. § 8. Vide Feudum Burgense, et Sergentia.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Feudum Immediatum, Quod a capitali[] Domino immediate tenetur ; Feudum Mediatum, quod aliter Retrofeodum dicitur. Transactio inter Philippum Pulcrum Franc. Reg. et Episcop. et Capitul. Eccl. Vivar. ann. 1307 :
Et de his, quæ ab iis, vel ab altero eorumdem tenerentur in Feudum mediatum, vel immediatum, etc.
P. Carpentier, 1766.
Feudum Integrale, Integrum, non divisum. Fiés enterins, in Stabil. S. Ludov. cap. 8. tom. 1. Ordinat. reg. Franc. pag. 115. Charta ann. 1363. in Reg. B. Chartoph. reg. ch. 20 :
Feudum integrale, quod dicti conjuges tenebant ab eodem domino baillum habente, eratque dictus scutifer homo ligius, et feudalis ipsius domini baillum habentis ad causam dicti bailli de feodo supradicto.
Feudum Integrum, in Consuetudine Castelli novi in Thimeraio art. 10. et 21. et Carnotensi art. 15. dicitur illud, quod ratione equi servitii valet 60. solidos de racheto.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Feudum Jurabile et Reddibile, Ultramontanis præsertim notum ; Est, inquit Jacobinus de S. Georgio de Feudis n. 29. pro quo juratur fidelitas Domino. Non jurabile, quando conceditur eo pacto, ut fidelitas non juretur. Vide Boissium de Usu. Feud. cap. 4. Instr. ann. 1325. tom. 2. Hist. Dalph. pag. 204. col. 2. quo Johannes Comes Forensis pro pluribus castris et feudis se hominem ligium de Dalphino constituit :
Item castrum de Cussiaco cum ipsius castri mandamento... quod castrum tenet ab ipso Comite Forensi Jurabile et reddibile Johannes de Mays Dom. de Cussiaco.
Ibid. non semel occurrit. Aliam hujusce appellationis causam nobis aperit doctissimus D. de Lauriere in Gloss. Juris Gallici ; ea scilicet potissimum ratione ejusmodi feudum jurabile dictum fuisse quod, quemadmodum vassallus feudatum castrum domino capitali redditurum se, cum ei libuerit, sacramento suo pollicebatur ; ita idem castrum vassallo restituturum se, cum eo ad suum commodum usus fuisset, jurabat capitalis dominus. Id probat ex Charta ann. 1297. quam consule, si lubet, ad vocem Rendable.
P. Carpentier, 1766.
Testam. Hugon. ducis Burg. ann. 1314. ex Cod. reg. 9484. 2. fol. 157. r°. :
Se nous morons sans hoirs de nostre corps, nous laissons et quittons à nostre amé et foiaul cosin monsieur Odart, seigneur de Montagu, la jurabletté et rendabletté dou chasteuil de Montagu.
P. Carpentier, 1766.
Feudum Justum, Idem atque Rectum, quod ad hæredes transit in infinitum. Charta ann. 1289. apud Ludewig. tom. 10. Reliq. MSS. pag. 162 :
Feuda... collata illustribus principibus dom. Friderico et dom. Theodorico, ipsius domini Landgravii filiis, communia contulimus cum ipsorum patre, possidenda titulo Justi Feudi.
Feudum Laicale,
Laicum, quod non tenetur de Ecclesia, sed est de feodo mere temporali,
inquit Lindwoodus. Charta Henrici II. Regis Angl. tom. 2. Monastici Angl. pag. 260 :
Centum solidatas terræ de Laico Feudo, etc.
Joannes Brompton. pag. 1169 :
Reddidit etiam ei omnes Laicos Feudos, quos Henricus pater ejus illi dederat.
Index MS. beneficiorum Eccles. et Diœcesis Constantiensis fol. 22. verso :
Et totum manerium supra et infra dictas domus est in eleemosina, alia est in Feudo Laicali.
Adde Matth. Paris. pag. 675. Matth. Westmonast. ann. 1175. 1226. Historiam Comitum Pontivi pag. 117. etc.
P. Carpentier, 1766.
Fieu lay et d'aumosnes, in Lit. remiss.[] ann. 1388. ex Reg. 132. Chartoph. reg. ch. 275. Consuet. Norman. part. 1. cap. 29. ex Cod reg. 4651 :
Tenentur etiam quædam libera tenementa, sine homagio et paragio, in Feodo laicali, etc.
Charta Ricardi episc. Ambian. ann. 1208. in Lib. nig. 2. S. Vulfr. Abbavil. fol. 14. r°. :
Willelmus illustris comes Pontivi et Monsterolii nobis asseruit, quod cum Johannes, cognomine Gallus, de ipso in Feodum Laicale teneret duas partes decimæ de Kokerel, etc.
Vide Decimæ Militares.
P. Carpentier, 1766.
Feudum Legale, Proprium, legitimum, quod feudorum legibus adstrictum est, memoratur sæpius in Tract. de Feud. eccl. Aquilej. apud Murator. tom. 1. Antiq. Ital. med. ævi col. 639. et seqq.
P. Carpentier, 1766.
Feudum Legum, Quidquid judici vel justitiæ officiario in emolumentum officii assignatur. Charta Seguini Matiscon. episc. ann. 1259. in Chartul. Cluniac. ch. 257 :
Omnes terras, possessiones ac jura... ab eisdem abbate et conventu et ecclesia Cluniacensi accepit (idem Jacobus) in Feodum Legum.
P. Carpentier, 1766.
Feudum Liale, Idem quod Ligium, quo scilicet vassallus domino suo fidem suam debet, ab Italico Lealta, fides, fidelitas. Charta ann. 1195. apud Murator. tom. 1. Antiq. Ital. med. ævi col. 616 :
Unde dictus dominus patriarcha cum baculo, quem tenebat in manu, investivit prædictos fratres... ad rectum et Liale Feudum, de castris et curiis camini... Et fratres juraverunt ipsi domino patriarchæ fidelitatem pro prædicto feudo.
Nostris, Fief de Liage. Vide Ligius.
Feudum Liberum. Charta Communiæ Abbatisvillæ cap. 24 :
Statutum est etiam, quod nullum vavassorem, vel Liberum feodum, in terra mea habentem, burgenses de Abbatisvilla in suam Communiam recipere poterunt, nisi de assensu meo et domini sui.
Adde cap. 25. Homagium Hugonis d'Arpajon Domicelli ann. 1264 :
Feudum Liberum et honoratum. Liberum militare Feudum,
in Chron. Abbat. S. Trud. pag. 459. Feoda Libera Ecclesiarum parochialium, apud Rogerum Hovedenum pag. 779. Vide Haltaus. Glossar. German. voce Frey-Lehen, col. 508.
P. Carpentier, 1766.
Consuet. Norman. part. 1. cap. 26. ex Cod reg. 4651 :
Liberum autem dicimus Feodum, quod servitiorum inhonestorum obtinet libertatem, ut de prati servitio et de curatione bieii molendinorum, etc.
Feudum Ligium, Gall. Fief de liage. Vide Ligius.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Feudum Loricæ. Vide post Feudum Militare.
P. Carpentier, 1766.
Feudum Loricale, Idem quod Feudum Loricæ, in Consuet. Norman. cap. 25 ;
Baronibus et militibus, qui tenent de eis Feodum Loricale, vel de tenentibus suis in Feodo Loricali, Franc fié entier de haubert,
in Charta Phil. Pulc. ann. 1301. ex Lib. rub. Cam. Comput. Paris fol. 129. v. col. 2.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Feuda Magistrorum et Clericorum Computorum Campaniæ. Sic vocabant annuos reditus qui ex nundinis aliisque Campaniæ consuetudinibus ad illos jure beneficii pertinebant. Memoriale A. Cameræ Computorum fol. 61. apud D. Brussel de Usu Feud. lib. 1. cap. 1. pag. 55 :
Hæc sunt jura seu Feoda pertinentia ad Magistros et Clericos Compotorum in Campania, scripta ann. 1290. Omnes emptores præpositurarum, portagiorum, et aliarum consuetudinum, si valor eorum usque ad mille libras ascenderit, debent solvere xiiii. libras Turonenses, de quibus Magistri Compotorum debent habere xiii. libras quolibet anno ; et Clerici Compotorum xx. s. Turonenses. Item, [] omnes emptores rerum nundinarum quantumcumque fuerint venditæ vel admodiatæ, debent similiter reddere xiiii. libras, distribuendas ut supra. Omnia vero jura seu Feoda quæ debentur tam Magistris quam Clericis Compotorum pro præposituris, portagiis, et aliis consuetudinibus venditis debent recipi inter festum Omnium Sanclorum et Brandones quolibet anno, exceptis illis quæ debentur de venditionibus nundinarum, quæ semper recipiuntur in exitu utrarumque nundinarum successive venientium per ordinem, temporibus consuetis.
P. Carpentier, 1766.
Feudum Manganicum, Cujus erat illa ministrare, quæ ad artes mechanicas spectabant. Vide Tract. de Feud. eccl. Aquilej. apud Murator. tom. 1. Antiq. Ital. med. ævi 651.
P. Carpentier, 1766.
Feudum Manutergii, in veteribus Chartis S. Crucis Aurelianensis appellatur prædium quoddam, subdecano ejusdem ecclesiæ assignatum ab episcopo Aurelianensi, cui ea ratione manutergium seu mantile, dum sacra peragit, subministrat ille subdecanus. Vide Tract. de Nobilit. Haberti cantor. et canon. S. Aniani Aurel. pag. 182.
Feudum Maternum, quod primo est a femina acquisitum, quæ sit ex ascendentibus, et sit cognationis caput, tit. de Benef. fem.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Feudum Mediatum. Vide Feudum Immediatum.
Feudum Militare, vel Feudum Militis, quod a vassallo Milite possidetur : qui quidem vassallus ad hoc, ut servitium præstet domino in expeditionibus bellicis, Militari cingulo donatus esse tenetur. Feudum unde militare servitium præstandum est. Matth. Westmonast. pag. 454 :
Ad augmentandam igitur profectionem suam in Scotiam, fecit Rex per Angliam publice proclamari, ut, quotquot tenerentur fieri Milites successione paterna, et qui haberent unde militarent, adessent apud Westmonasterium, etc.
Feudum Militare, in Constitut. Sicul. lib. 1. tit. 85. Feudum Militare liberum, in Chronico Trudonensi lib. 9. pag. 459. Ordericus Vitalis lib. 5. pag. 574 :
Et ex paterna hæreditate Feudum Militis possedit.
Monasticum Angl. tom. 1. pag. 47 :
Servitium Petri Caron et hæredum suorum de Feodo unius Militis de Setona,... et servitium de Feodo duarum partium unius Militis... pro servitio Feodi trium Militum, etc.
Tom. 2. pag. 826 :
Prædictum manerium tenetur de D. Rege per servitium dimidii Feodi Militis.
Adde Hovedenum pag. 549. Monasticum Anglic. tom. 2. pag. 23. 141. 271. 664. Ughellum tom. 6. pag. 866. Feoda Normanniæ pag. 1045. Haltaus. Glossar. German. voce Ritterlehn, col. 1551. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Militiæ interdum nude appellantur ejusmodi feuda. Gervasius Tilber. in Otiis Imper. apud Leibnit. tom. 1. Script. Brunsvic. pag. 943 :
Hic (Henricus VI.) legem instituit apud Teutones, ut Militiæ, more Gallorum et Anglorum, successionis jure devolverentur ad proximiores cognationis gradus ; cum antea magis penderent ex Principis gratia.
Vide in Miles ad lin. Militia, alias Feudum Militis.
Qui vero ejusmodi feuda possidebant, Feudati, et Feodati Milites, dicuntur Simeoni Dunelmensi et Bromptono ann. 1086. qui quidem tenebantur Regem in expeditionem pergentem comitari per 40. dies armis omnibus et equis instructi : si vero feudum dimidii esset Militis, per 20. si denique quartæ partis Militis, per 10. Ita Littleton sect. 95. [] Statutum Henrici II. Regis Angl. apud Hoveden. pag. 614 :
Quicumque habet Feodum unius Militis, habeat loricam et cassidem, et clypeum et lanceam ; et omnis Miles habeat loricas et cassides et clypeos et lanceas, quot habuerit Feoda Militum in dominio suo.
Vetus Normannorum Jus municipale MS. 1. part. sect. 3. cap. 8. ait, Anglis Normanniæ Ducatum tenentibus,
que tous ceus, qui porseent Fieu de hauberc sont tenus à avoir cheval et armes : et des cen que il avoient aage de 21. an, il doivent estre ses chevaliers que il soient trouvez prez et appareilliez au mandement del Prince ou de leur Chiefs Seigneurs.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Primas inter vassallos obtinuisse feudatarios milites certum videtur ; imo eos ab iis qui nude ratione feudorum vassalli appellabantur, distinguit Rupertus Comes Palatinus Rheni in Charta ann. 1356. apud Ludewig. tom. 5. Reliq. MSS. pag. 576 :
Nec non vassallis, feudis, Feudatariis Militibus, clientibus, civibus, judicibus, etc.
Distincta etiam ab aliis illorum hominii formula ; unde vitam et membra sua domino suo feudali jurabant. Charta ann. 1182. ex majori Chartul. S. Victoris Massil. :
Milites Castri de Bromeses fecerunt hominium domino Abbati et juraverunt ei vitam et membra sua sicut Feudatarii Milites jurant dominis suis.
P. Carpentier, 1766.
Hinc Feuda militaria ignobilibus tenere prohibitum erat, etiam cum nobilia iis permittebantur. Libert. villæ Montisfalc. diœc. Caturc. ann. 1292. in Reg. 199. Chartoph. reg. ch. 503 :
Item quod habitantes dictæ villæ possint... feudum nobile tenere, excepto Feudo Militari, quod emere et recipere non possint, nisi de domini regis... permissione.
Deinde vero et Militaria habere potuerunt, regia licentia etiam non requisita. Libert. villæ Florent. ann. 1369. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 388. art. 4 :
Concedimus... consulibus et habitatoribus dictæ villæ, et imposterum habitaturis, quod ipsi possint et valeant acquirere hinc ad quinque annos, et acquisita tenere deinceps ac perpetuo, Feuda nobilia et militaria, absque financia aliquali ; dum tamen dicta feuda nullum faciant homagium.
Feudum Loricæ, nostris, Fief de haubert, a veste militari quam Haubergeon nominabant, vulgo nuncupatur, quod aliis Anglis præsertim, Feudum Militare. Hæc feudi species vix alicubi nota fuit, præterquam in Normanniæ et Angliæ provinciis. Leges Henrici I. Reg. Angl. cap. 2. :
Milites, qui per loricas terras suas deserviunt.
Apud Matth. Paris pag. 38. male, defendunt, pro deserviunt, scribitur. Ex Regesto ann. 1272. sign. Qui es in cœlis, fol. 198 :
Johannes de Falesia Scutifer, dicit quod tenet dimidium Feodum loricæ, pro quo debet, sicut dicit, auxilium exercitus et cavalcatæ quando per Normanniam levatur, aut servitium per xx. dies eundo et redeundo ; et si servitium dictorum xx. dierum captum fuerit, auxilium prædictum non debet capi nec levari.
Ex his discere est quæ fuerint feudi loricæ servitia. Adde Ricardum Hagustaldensem de Bello Standardico pag. 311. eumdem Matthæum Paris pag. 167. Normannica Duchesnii pag. 1142. Robertum de Monte ann. 1159. etc. Vide in Miles.
Jam vero qua terræ seu agri quantitate constiterit feudum Militare, varie definiunt Chartæ veteres. Codex MS. apud Spelmannum :
Virgata terræ continet 24. acras ; 4. virgatæ constituunt unam hidam : et 5. hidæ constituunt Feudum [] Militare, cujus relevium est 100. solid.
Alter :
10. acræ faciunt secundum antiquam consuetudinem unam fardellam : et 4. fardellæ faciunt unam virgatam : et 4. virgatæ faciunt unam hidam : et 4. hidæ faciunt unum Feodum Militare.
Tertius denique Codex MS. :
16. virgatæ terræ faciunt integrum Feodum Militare, etc. 13.
carrucatis terræ constitisse feodum unius Militis, docet vetus Charta in Monastico Angl. tom. 1. pag. 661 :
Salvo forinseco servitio quantum pertinet ad dimidiam bovatam terræ, quam dictus Joannes tenet in manu sua, unde 13. carrucatæ terræ faciunt Feudum unius Militis, prout continetur in chartis, etc.
vel octo ut alia tom. 2. pag. 825 :
Salvo tantummodo mihi et hæredibus meis forinseco servitio Domini Regis, quod dicitur Scutagium, quantum pertinet ad 12. bovatas terræ, unde 8. carrucatæ faciunt Feodum unius Militis.
Viginti libratis terræ, seu 20. librarum annuo reditu. Liber de Modo tenendi Parlamentum tempore Edwardi Regis, filii Regis Ethelredi :
Comitatus constat ex 20. Feodis unius Militis, quolibet Feudo computato ad 30. libratas : Baronia constat ex 13. Feodis et tertia parte unius feodi Militis secundum computationem prædictam, unum feodum Militis constat ex terris ad valentiam 20. librarum.
Vide Caballaria, Membrum Loricæ, in Membrum 2.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mirum certe quam parum sibi constent veteres Chartæ in adsignanda agri quantitate pro feudo unius militis, idque magis, quod in Chartis ejusdem regni ejusdemque provinciæ hæc occurrat varietas. Exemplis a D. Cangio allatis hæc addere placet ex Libro nig. Scaccarii pag. 64 :
In Bixla sunt decem hidæ, quas antiquitus tenebat Episcopus Cicestriæ in dominio suo, Comes autem Augensis auferens terram illam Episcopo et Ecclesiæ fefavit in quatuor Milites. Episcopatus de (f. et) Ecclesia recuperaverunt inde de terra illa quinque hidas in dominium, et duo Milites tenent alias quinque hidas de Episcopo pro duobus Feodis.
Ibid. pag. 323 :
Osbertus Archidiaconus tenet xi. carrucatas terræ, unde xiiii. carrucatæ faciunt Feodum Militis.
Quod pluries ibid. occurrit. Et pag. 338 :
Ego Robertus Caro teneo v. carrucatas terræ pro uno Feodo Militis.
Unde vero repetenda sit ejusmodi varietas non video, nisi a mensura quæ diversa est pro diversis locis, aut forte ab ipso feudatoris libitu qui, prout ipsi videbatur, infeudationis conditiones exprimebat.
P. Carpentier, 1766.
Feudum Ministeriale, Officium, ministerium, cui stipendium feudi nomine addictum est. Tract. de Feud. eccl. Aquilej. apud Murator. tom. 1. Antiq. Ital. med. ævi col. 649 :
Ministeriale Feudum, quod a ministerio nuncupatur, non alia causa institutum videtur, nisi ut sedes patriarchalis quæ pulcherrimam amplissimamque ditionem habet, congruentibus et fere necessariis adjuta ministeriis, optime regi posset. Ministeriales enim operam et obsequium, cui fundi addicti erant, multifariam ex præscripto subministrare solebant.... Feudum autem diversa sumsit nomina pro qualitate ministerii.
P. Carpentier, 1766.
Feudum Monetæ, Fundi, ut videtur, cudendæ monetæ seu monetariis assignati. Reg. S. Justi in Cam. Comput. Paris. fol. 155. v°. col. 1 :
Willelmus Norgout tenet terram suam de Warengerviller de Feodo Monetæ... Robertus Burgensis tenet de Feodo Monetæ apud Arpenillam.
Feudum Mortuum, Fief mort, in Consuetudine [] Aquensi in Aquitania tit. 8. art. 5. 7.
qui est proprement soubsacasement, ou rente seiche,
cui opponitur Feudum vivum. Vide Census siccus.
P. Carpentier, 1766.
Feudum Murariorum, Quo qui donabatur, muris in ecclesia palatioque Aquilejensi construendis fidem suam obligabat, in Tract. de Feud. ejusd. eccl. apud Murator. tom. 1. Antiq. Ital. med. ævi col. 650.
Feudum Nobile, Baldo in C. inter dilectos, de Fide instr. et Zazio part. 2. de Feud. est quod possessorem suum nobilitat, vel eum, qui prius erat, nobilem ostendit. Hujus generis sunt, inquit Cowellus lib. 2. tit. 2. § 8. apud Anglos, quæ Maneria vulgo appellantur, quorum domini jurisdictionem aliquam in tenentes sui feudi habent.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Feudum Nobile et Antiquum, Quod propriam feudi naturam habere dicitur, in Charta ann. 1293. tom. 1. Hist. Dalphin. pag. 36 :
Item quod jam dictus Raymundus et ejus successores de prædicto feudo eidem dato,... servire teneantur et debeant, sicut cæteri vassalli nobiles tenentes Feuda Nobilia et antiqua habentia propriam naturam feudi, eorum Dominis servire consueverunt, et debent, et tenentur secundum generalem consuetudinem Nobilium vassallorum antiqua et Nobilia Feuda habentium in Comitatu Viennensi.
Feudum Nobile et Gentile. Charta ann. 1242. apud Guichenonum in Probat. Hist. Sabaudic. pag. 90 :
Dedit... nomine Gentilis et Nobilis Feudi Castrum Bardi, etc.
Feudum Novum vocant Feudistæ, quod de novo concessum, sive infeudatum fuit in personam primi investiti, in quo initium cepit. Differt vero ab antiquo, quod antiquum in omnem agnationem transeat, novum in liberos et descendentes tantum primi infeudati. Vide Feudum Antiquum. V. Cl. Dion. Salvaingum de Jurib. domin. cap. 2. Cowellum lib. 2. tit. 2. § 9. et Rosentalium de Feudis cap. 2. § 14. 16. 18. 22.
Feudum Nummorum, Idem quod Bursæ. Reditus pecuniarii in feudum dati. Vide Feudum Cameræ. Regestum Feodorum Campaniæ f. 52 :
Galterus de Antri de Feodis nummorum Castritierri homo fuit Guillelmi de Berne. Joannes homo de 10. libr. Castritierri et de 10. libr. Ulcheii.
Fol. 61 :
Petrus de Poanci ligius de 100. libr. et cum Feodus ordinetur, 100. libræ ponentur apud S. Pharonem, donec alibi ponantur.
Idem videtur quod in Assisiis Hieros. MSS. cap. 175. Feudum Byzantinorum appellatur, cujus lemma sic concipitur :
Se aucun Seignor done Fié en Bezans à home ou à feme en aucun leu moti.
Adde cap. seq. Charta Hugonis Ducis Brabantiæ ann. 1024. in Regesto Herouvalliano Philippi Augusti f. 105 :
Prædictus autem Dominus Philippus Rex Francorum mihi assignavit in feodo 200. marcas argenti singulis annis percipiendas in Purificatione B. Mariæ, etc.
Tabular. Campaniæ :
Ego Simon Dom. de Passavant Not... quod Comitissa Campaniæ mihi assignavit 30. libratas annui reditus habendas singulis annis in nundinis Barri, et donavit 200. libras in denariis computatis. Ego itaque propter hoc donum deveni homo suus ligius et filii sui Comitis Campaniæ, juravique sibi, quod ipsos juvabo bona fide contra omnem creaturam, quæ possit vivere et mori,... Actum ann. 1216.
Vide Chartam Alphonsi Imp. Hisp. ann. 1258. apud Perard. in Burg. pag. 491. et Monastic. Angl. tom. 1. pag. 967. Chartam[] anni 1265. in Alsat. Diplom. num. 634. aliam ann. 1279. ibid. num. 719.
P. Carpentier, 1766.
Feudum Obituum, Fundi officiis ecclesiasticis in obitus anniversario peragendis attributi. Charta ann. 1351. ex Reg. D. De Clairambault :
Tradimus in feodum francum seu assensamus ad perpetuum, nomine dictorum dominorum abbatis et conventus (de Calmo) duas petias terræ moventes de Feodo Obituum dictorum dominorum.
P. Carpentier, 1766.
Feudum Obliale, Quod censui obliarum obnoxium est. Parag. ann. 1320. in Reg. 50. Chartoph. reg. ch. 529 :
Retinuit etiam (prior de Reumis) omnia Feuda militaria et Oblialia, quæ ab ipso priore... tenentur.
Vide Obliæ in Oblata et Glossar. Jur. Gall. vocibus Obliage et Oublial.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Feudum Ordinarium, Quo vassallus Domini feudalis homo nude constituitur. Vide Hominium ordinarium, in Hominium.
Feudum Paragerium, Fief Parager, in Consuet. Norman. art. 134. 135. quod in Paragium tenetur. Vide Paragium.
Feudum Paternum, Quod ab uno ex majoribus nostris, qui communis agnationis caput fuerit, acquisitum est : vel quod a patre, vel ab aliquo ascendentium usque ad quartum gradum inclusive obtentum est, ut colligitur ex cap. 1. § 1. de Feud. Success. Vide Zazium part. 3. de Feud.
P. Carpentier, 1766.
Feudum Patrimoniale, idem atque Paternum, quod a patre, vel ab aliquo ascendentium obtentum est. Instr. ann. 1385. tom. 5. Cod. diplom. Polon. pag. 81. col. 1 :
Contra ipsum Hennickium fuit propositum et objectum taliter, quod Feudum suum Patrimoniale post obitum patris sui, debito tempore juxta consuetudinem Rigensis diœcesis, a domino suo scienter et pertinaciter, una cum fratre suo Otthone postulare contempsit et neglexit.
L. Henschel, 1840–1850.
Feudum Pecuniæ vel Pecuniarium. Idem quod Feudum Nummorum.
P. Carpentier, 1766.
Feudum de Penthecostes, Cujus præstatio ad Penthecostem solvitur. Comput. Ms. ann. 1239 :
Guillelmus de Virsione pro suo Feodo de Penthecostes ad Meledun. xx. lib. Turon.
Feudum Personale, quod ad recipientis hæredes non transit et est feudum habitationis. Zazius.
P. Carpentier, 1766.
Feudum Pistorum, Quod emolumenti loco pistori adscriptum est. Tract. de Feud. eccl. Aquilej. apud Murator. tom. 1. Antiq. Ital. med. ævi col. 649 :
mcclxxix. Oculo Cinctano, Jacobi filio, jugera quædam ministerialia in agro Septimi, quæ Bartholomæus Pilosus tenuerat antea, tradita fuisse, ut patriarchæ pistoriam præstaret operam, Johannes Lupicus scriptum reliquit.
Feudum Planum, nude et nullo medio a domino dependens :
Plain fief,
in Consuetudinib. municipal. Nivernensi tit. 37. art. 9. 10. Aurelianensi cap. 1. art. 47. 48. 67. 68. Carnot. art. 65. Dunensi art. 15. 21. Burbonensi art. 373. 388. Autisiod. art. 52. 67. 72. Melodun. art. 74. 75. Claromont. art. 199. Trecensi art. 45. 190. Laudunensi art. 260. et Remensi art. 222. Charta ann. 1230. apud Perardum in Burgundicis pag. 417 :
Notum facio, quod ego teneo in Plano Feodo Castrum meum de Maulain a D. Rege Franciæ. Ligius de Plano Feodo,
in Regesto Feodorum Campaniæ fol. 101. Vassal de Plain fief, in Consuetudine Montargensi cap. 1. art. 18. Aurelian. cap. 1. art. 19. et in Charta ann. 1266. [] apud Chiffletium in Beatrice pag. 94 Vide Homagium planum, in Hominium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Feudum Plejuræ, Gallis Fief de plejure. Quo vassallus pro Domino fidejubere tenetur aut plegium dare : quod vadimonium ad annualem præstationem, quam Domino ob feudum debet vassallus, æstimatur in Consuet. Normann. art. 205. Adde consuet. Britan. art. 90.
P. Carpentier, 1766.
Feudum Portæ, Officium, cui portæ cura commissa est sub homagii præstatione. Liber homag. episc. Carnot. ad ann. 1378. ex sched. D. Courbon du Terney ejusd. eccl. canon. et archid. :
Magister Bertaudus ad Dentem janitor domus episcopalis, ad causam dictæ portæ et pertinentiarum ejusdem, fecit et præstitit R. in C. P. D. Ebloni episcopo Carnotensi homagium tale quale prædecessores sui facere et præstare consueverunt, et tenetur et injunctum est per dom. episcopum eidem janitori ut infra tempus assuetum tradat adveuta sua.
Vide in Portarius 1.
Feudum Præpositale, Quod ad Præpositum alicujus Cellæ seu Obedientiæ Monasticæ ab Abbatia dependentis, pertinet. Pancarta MS. titulorum Abbatiæ S. Stephani de Vallibus apud Xantones in Charta 28 :
Benedictus Girardi Fedium Prepositale et quicquid in decima S. Augustini habebat, Petro Abbati Vallium... pro 40. solidis prorsus vendidit.
Vide Præpositus.
P. Carpentier, 1766.
Chartul. S. Joan. Angeriac. fol. 66. v. :
Fœdium Præpositale, hoc est, redecima, calumniabatur.
Vide Redecima.
Feudum Presbyteriale, quo nomine Mansus Ecclesiasticus, qui ad Presbyterum Ecclesiæ pertinet, de quo in voce Mansus, intelligitur. Concil. Bituric. ann. 1031. cap. 21 :
Ut sæculares viri Ecclesiastica beneficia, quod Fevos Presbyterales vocant, non habeant super Presbyteros. Feudum Presbyterii,
in Tabul. Bellilocensi Ch. 32. et in Bibliotheca Cluniacensi pag. 1390. Beneficium Presbyterii, in Charta Guillelmi IV. Ducis Aquitan. apud Beslium pag. 308. Feodum Sacerdotale, in Tabulario Monasterii Dolensis Ch. 27. Spiritale beneficium, in Tabulario Absiensi f. 31. Charta ann. 1076. in Tabulario Angeriacensi fol. 60 :
Ego Helias Rufus concedo Deo, etc. in præsentia D. Oddonis Abbatis Ecclesiam Oixiaci, et fiscum Presbyteratus, et Cemeterium, etc.
Fol. 62 :
Achardus de Borno, confirmat Ecclesiam de Oixiaco, Feodum Presbyterale, burgumque totum, etc. Fiscus Presbyteralis,
fol. 68. Fiscus Presbyterii, fol. 73. Alia Charta ann. 1037. fol. 177 :
Et totum Fiscum Ecclesiæ quod pertinet ad Presbyterum propter Ecclesiæ servitium.
Tabularium Santonense :
Ecclesia de Tousac, et Cœmeterium ejus et Sanctuarium, quod Feudum Presbyteri dicitur.
Vide Thomasserium in Consuetud. Localib. Bituric. cap. 41.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Feudum Presbyteriale, strictiori, quam par erat, notione accepisse videtur D. Cangius. Neque enim hac voce significatur tantum Mansus Ecclesiasticus, sed et Oblationes, et quidquid Sacerdoti Ecclesiam administranti persolvitur pro exequiis, baptismatibus, etc. quod passim et Sanctuarium et Jura Sanctuarii appellatur. Id subodorari poterat Vir sagacissimus ex Tabulario Santonensi quod ipse paulo superius citavit. Sed sententiam nostram diserte probat Chartularium Monasterii S. Sulpitii Bituric. fol. 22. ubi quidquid ad Feudum Presbyteriale pertinebat diligenter explicatur :
Eidem Abbati sancti [] Sulpitii Evrardus concedit omne Fevum Presbyterale, intra et extra Ecclesiam Nobiliacensem, hoc est, offerendam, sepulturam, baptisterium, relevationes feminarum, benedictiones sportarum et nuptiarum, visitationes infirmorum, confessiones, vigilias, trigenaria, decimas.
Adde Chartul. S. Cypriani Pictav. in Hist. MS. ejusd. Monast. pag. 365 :
Concessit Ecclesiam S. Martialis in pago Xantoniaco cum offerenda et toto Fœdo Presbyterali. Item. Concessit Ecclesiam... cum omni Fedo Presbyterali vel cum omnibus rebus ad ipsam Ecclesiam pertinentibus.
Et Chartam Didonis de Androca ann. 1110. apud Mabill. tom. 3. Analect. pag. 471 :
Dono Deo et sanctæ Fidi Ecclesiam de Fornils cum Fevo Presbyterali et cum tota mea parte de decimis, quam ego tenebam in dominio, exceptis Fevalibus.
Vide Fiscus Sacerdotii.
Feudum Primum, seu domini superioris, Prin fief, in Consuetud. Bayonensi tit. 5. art. 10. 11. 33. 37. 38. 42. tit. 8. art. 1. 9. 10. tit. 13. art. 7. tit. 17. art. 14. et 16. et Consuetud. Labourt. tit. 6. art. 13.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Feudum Procurationis, Gallice Fief de paisse et de giste, pro quo condictis vicibus hospitium et convivium Dominis a vassallo debentur. Vide Procuratio.
L. Henschel, 1840–1850.
Feudum Proprium, Quod proprie ita dicitur. Vide Feud. lib. 1. tit. 2. § 1.
Feuda Quaternana, vel Feuda quaterna, ut est in Constitutionibus Siculis lib. 1. tit. 37. dicuntur
magna Feuda, quæ in quaternionibus doanæ regiæ inveniuntur inscripta,
eodem lib. tit. 39. § 2. tit. 41. lib. 3. tit. 21. 22. His opponuntur Feuda non quaternata, eodem lib. tit. 52. § 2. tit. 85. Statuta Honorii IV. PP. pro Regno Neapol. ann. 1285. apud Odoricum Rainaldum num. 48 :
Si contingat feudatarium crimen committere, per quod publicanda fuerint bona ejus, aut ipsum sine legitimis hæredibus fati munus implere, si Feudum ejus fuerit quaternanum, nihilominus immediatus dominus illud cum onere servitii consueti personæ concedat idoneæ, Regi postmodum præsentandæ, ut ejus super hoc habeatur assensus. Si vero quaternanum non fuerit, etc.
Vide Rosental. cap. 2. § 42.
L. Henschel, 1840–1850.
Feudum Quotidianum, Quotidiani servitii. Chart. Bartholom. Abbat. S. Maximin. ann. 1226. apud Guden. in Cod. Diplom. tom. 3. pag. 1094 :
Cum inter nos ex una parte et Liberium laicum ex altera, super quibusdam decimis, quas idem L. ratione Feodi Cottidiani, quod ab ecclesia nostra habere dinoscitur, ad se pertinere proposuit, questio verteretur, etc... Ipse vero L. nobis serviet quoad vixerit, in officio minuendi ; heres quoque ipsius qui pro tempore fuerit, ut artem discat minuendi, diligentiam omnimodem adhibebit, etc.
Vide Feudum Annuum.
Feudum Receptabile, et non Reddibile, in Aresto ann. 1390. descripto in Hist. Castilion. pag. 106. 107. est illud, in quo, seu in cujus castro, vassallus tenetur recipere, seu admittere dominum capitalem, cum ei libuerit illo uti ad suum commodum ; ita tamen ut vassallus ex eo excedere, illudque totaliter reddere domino non teneatur. In Testamento Caroli Ducis Lotharingiæ ann. 1424. dicitur Castellum de Billestein esse Rendouble et Receptauble au Duc. Vide Dissertat. 30. ad Joinvillam pag. 350.
P. Carpentier, 1766.
Feudum Receptabile, est illud in cujus castro vassallus tenetur recipere dominum capitalem. Charta Phil. Pulc. ann. 1300. in Reg. 61. Chartoph. reg. [] ch. 45 :
Comme nostre amez et feauz Tiebaus de Lohereine, sire de Rumillei, ait recognu à tenir de nous à touz jours mais et de nos hoirs en Fié Receptable, sens faire estant, les choses que s'ensuent. C'est assavoir Nuef-Chastel en Lohereine et les appartenances, Chasteau et les appartenances, Froart et les appartenances, et tele partie comme il ait à Grans avec les appartenances. Lesqueles choses li dus de Lohereine ses peres li donnait quant il se mariat, selonc ce que li dons est plus pleinement contenus en certeines lettres, qui en ont esté faites, et nous ait fait hommage lige des dittes choses, etc.
Feudum Rectum, dicitur, quod ad hæredes transitorium sit in infinitum, inquit Zazius de Feud. part. 12. seu, ut Cujacius, cujus possessio recta est. Rectum et gentile Feudum, in Charta ann. 1228. apud Ughellum in Episcop. Eporediensib.
P. Carpentier, 1766.
Charta ann. 1250. ex Lib. albo episc. Carnot. :
Possidebimus in perpetuum a domino episcopo et successoribus ejus Carnotensibus ad unum Rectum et liberum Feodum, ad usus et consuetudines Carnotensium feodorum, sine aliqua redibentia majoriæ sive serjanteriæ.
Vide Feud. lib. 2. tit. 20. Chart. ann. 1252. in Murator. Antiq. Italic. tom. 1. col. 607. aliam ann. 1232. in Alsat. Diplom. num. 463.
Feudum Reddibile, cujus castrum reddi debet domino capitali, cum ei libuerit, a vassallo, qui inde cum tota sua familia excedere tenetur, ita tamen ut eidem vassallo postea restituatur. Vide Boissium de Usu Feud. cap. 8. Tabulæ ann. 1340.
Concessit in Feudum antiquum, et Reddibile, etc
. Chronicon Metense tom. 6. Spicilegii Acheriani :
Feodum de Marimont cum appendiciis suis Reddibile... acquisivit.
Occurrit passim in veteribus Tabulis. Ea autem feudorum conditio Redda dicitur in Charta Bernardi Abbatis Tutelensis in Lemovicibus in Hist. Turensi pag. 39. Redditio, et Redditus, in alia ann. 1239. in Hist. Vergiac. pag. 170. 171. et Ducum Burg. pag. 75. Extant in Codice Thuano 93. fol. 56. et seqq.
Consuetudines Cataloniæ inter dominos et vassallos tenentes castra pro dominis, seu alia feuda,
in quibus ejusmodi feudorum reddibilium conditiones et jura exacte enucleantur et deciduntur. Vide Dissert. 30. ad Joinvill. pag. 349. 350. Rosental. de Feud. cap. 1. § 78. et supra Feudum Jurabile et Aperibile.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vulgatior ratio usuque receptior reddendi castra in Delphinatu erat ut, mortuo vassallo, vel in alia qualibet mutatione, vexillum capitalis Domini in altiori et principali turri poneretur per unum vel plures dies, prout in Charta infeodationis expressum fuerat. Charta ann. 1340. apud Boissum de Usu Feud. cap. 8 :
Quæ quidem reddibilitas sic intelligitur et declaratur, videlicet quod in mutatione Domini, ac etiam mutatione vassalli, Dom. Delphinus et successores sui in dicto feudo possint et debeant ponere et poni facere vexillum suum in signum majoris dominii, et tenere ibidem dictum vexillum per unam diem naturalem duntaxat.
Alia ann. 1249. ibid. :
Et in qualibet mutatione domini et vassalli, etiam dicta castra redduntur Dom. Delphino et suis tenenda per tres dies duntaxat cum vexillo Delphinali.
Erant præterea castra quæ domino reddere tenebatur vassallus
ad magnam et parvam fortiam ; à grande et petite force
, ut [] legitur in Consuetud. Barrensi. Vide in Fortia 2.
P. Carpentier, 1766.
Is erat apud Catalanos usus, ut decima die, a quo castrum dominus acceperat, illud vassallo restitueret. Consuet. Catalan. Mss. cap. 7 :
Et finitis decem diebus, postquam receperit dominus libere potestatem, dominus debet de antiqua et approbata consuetudine Cataloniæ in decima die reddere castrum vassallo, si fuerit ab eo requisitus.
Feudum Regale, Feudum majus, seu quod regale aliquid in se habet, de quo quis a Rege absoluto, nec superiorem agnoscente, instituitur, cujusmodi sunt ea, quæ Libertates regales habere dicuntur. Ita Cowellus lib. 2. Instit. tit. 2. § 7. qui Comitatus Palatinos intelligit, de quibus in hac voce.
P. Carpentier, 1766.
Charta Frider. II. imper. ann. 1220. inter notas ad Chron. imper. Leon. Urbevet. apud Lamium in Delic. erudit. pag. 248 :
Item addimus et damus eis (Tusciæ comitibus palatinis) in rectum et Regale Feudum atque concedimus castrum Corzani, positum in partibus Romaniolæ, cum tota curia sua et cum omnibus pertinentiis suis.
L. Favre, 1883–1887.
Feudorum Releveia. Ut releveyum sub Relevare Feudum :
Salvo jure et... et retento nobis spate placito cum pertinentibus ad placitum spate, Releveiis feodorum lorice integrorum. (Cart. Lud. IX, an. 1259, de Syll. Monast. in Mus. Arch. dep. p. 167).
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Feudum Restrictum. Vide in Feudum Talliatum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Feudum Resumtibile, Gall. Fief de reprise, dicitur prædium quod prius ab omni præstatione liberum, et a quolibet servitio sive reali, sive personali immune, Domino capitali ob certum stipendium subditur, statimque ab illo recipitur seu feudi nomine cum debitis servitiis. Aliud ab eo quod
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Feudum Reversibile, Gallis Fief de retour, vocant, quod nimirum mortuo sine liberis vassallo ad Dominum capitalem revertitur. Vide Feudum Talliatum.
P. Carpentier, 1766.
Feudum Rurale, Ignobile, servitiis addictum, quod a rustico possideri potest, nostris Fief rural. Charta ann. 1311. in Reg. 46. Chartoph. reg. ch. 71 :
Dicentes in contrarium ipsum Feodum non esse nobile, sed potius Rurale, et melius et verius esse emphiteosim, quia exinde debebantur et originaliter debita fuerant et adhuc debebantur servitia.
Vide Feudum Burgense.
P. Carpentier, 1766.
Feudum Sacerdotale. Vide in Feudum Presbyteriale.
P. Carpentier, 1766.
Feudum Sarctorum, Quod vestium sartori attribuebantur. Tract. de Feud. eccl. Aquilej. apud Murator. tom. 1. Antiq. Ital. med. ævi col. 650 :
Ad fundos tres ministerii sarctoris susceptum, ut honeste semper vestita præsulis familia in publicum procederet.
P. Carpentier, 1766.
Feudum Scutellarum, Quod ad ministerium scutellarum spectat. Tract. de Feud. eccl. Aquilej. apud Murator. tom. 1. Antiq. Ital. med. ævi col. 649 :
Feudum, quod ministerii scutellarum nomine diu servaverat, etc.
Infra :
Scutellarum sive paropsidum Feudo.
Feuda Scutifera, seu Scutiferorum, Germanis Schildlehen, de quibus lib. 4. de Feud. tit. 74. Jacobus de S. Georg. et Zazius part. 12. de Feud. § 10.
P. Carpentier, 1766.
Feudum Sigilli, Quod officio sigillatoris adscriptum est. Declarat. Joan. de Sacrocæsare milit. ann. 1318. in Reg. [] 112. Chartoph. reg. ch. 6 :
Item le Fief de seaul de Maalay-le-roy, ou il a xxx. solz de terre ou environ, qui sont tenues en fief de nous... Item l'escripture et li Seaulx de ladite prévosté sont prisiés par an lxxv. solz Tournois.
Feudum Simplex, quod simplici et perpetuo jure quis tenet sibi et hæredibus suis. Ita Cowellus lib. 2. tit. 2. § 12. et Rastallus. Littleton. sect. 1 :
Tenant en Fée simple, est celui qui a terres ou tenemens à tener à lui et à ses haires à touts-jours ; et est appel en Latin,
Feodum simplex, quia feodum idem est quod hæreditas, et simplex idem est quod legitimum vel purum : et sic Feodum simplex idem est, quod hæreditas legitima, vel hæreditas pura. Hæc idem Littleton. Habentur formulæ complures infeodationum ejusmodi feudorum in Charta feodi in libro Anglico, inscripto Justice of peace, pag. 145. v. et seqq. Alias Feudum simplex idem est quod planum, siclicet, quod vasallus a domino primo, nullo subdomino medio, tenet. Vide Eichhorn. Introd. in jus German. § 198. et chart. ann. 1333. in Guden. Cod. Diplom. tom. 3. pag. 284.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Feudum Sirventale, Certis ac definitis servitiis obnoxium. Fié de Sergent, in Assisiis Hierosol. cap. 190. Feudum servientis, in Charta ann. 1230. Charta ann. 1139 :
Ut habeas et teneas tu vel tui de me ad fevum vel de meis ad meum servitium... Istum Fevum est Sirventale.
Vide Sirventia.
Feudum Soldatæ dicitur, cum nobili alicui de annua pro alimentis præstatione sub titulo feudali provisio fit, non tamen ex camera, aut ex cavena, aut vectigalibus, etc. idque post mortem dantis et accipientis finitum. Zazium part. 12. de Feud. § 32. Fief de Sodoier, in Assisiis Hierosol. MSS. cap. 244.
Feudum Solidum, Idem quod Ligium, in Constitutionibus Catalaniæ inter dominos et vassallos MSS. cap. 44. Vide Solidus 1. et Homagium solidum in Hominium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Feudum Spirituale, Idem quod Feudum Advocatiæ, quod ea lege datur ut feudatarius armis jura tueatur Ecclesiæ a qua feudum tenet. Vitæ Patriarcharum Aquileiensium in Anecdotis Murator. tom. 3. pag. 248 :
Eo autem tempore et anno Rex Bohemiæ vassallus Ecclesiæ Aquileiensis habens ab hac Feudum Spirituale, pro redemtione civitatis Austriæ misit Vicarium suum cum magno exercitu.
P. Carpentier, 1766.
Feudum Sternendi Lecticas, Emolumentum huic ministerio assignatum. Tract. de Feud. eccl. Aquilej. apud Murator. tom. 1. Antiq. Ital. med. ævi col. 650 :
Quibus Feudi ratione id negotii datum esset, ut patriarchalem lecticam paleis sternerent, veteres asportarent.
P. Carpentier, 1766.
Feudum Subalternum, Ex alio dependens, secundarium. Charta ann. 1542. inter Probat. tom. 3. Hist. Lothar. col. 395 :
Ita ut dictus noster consanguineus dux Lotharingiæ Antonius et ipsius hæredes, non tantum cum membris aut statibus particularibus dependentibus ex feudo et Feudo Subalterno ab imperio, etc.
Vide Subalternus et mox
P. Carpentier, 1766.
Feudum Suppositum. Consuet. Norman. part. 1. cap. 33. ex Cod. reg. 4651 :
Feoda Supposita dicuntur illa feoda, quæ a capitalibus feodis descendentia eisdem supponuntur, ut vavassoriæ serviles, tam per summagium quam per equum masculum, et alia feoda, quæ per acras tenentur de domino capitali.
Ubi textus Gall.
Les fiefs par dessoubz, sont ceux qui dessendent[] des fiefs chevelz, et sont soubmis à eulx.
P. Carpentier, 1766.
Feudum Tabellariorum, seu
Feudum litterarum ocius perferendarum
, in Tract. de Feud. eccl. Aquilej. apud Murator. tom. 1. Antiq. Ital. med. ævi col. 650. Vide infra Summagium in Sagma.
Feudum Talliatum, dicitur verbis forensibus hæreditas in quandam certitudinem limitata, seu feudum certis conditionibus concessum, verbi gratia alicui, et liberis ex legitimo matrimonio nascituris. Unde si is, cui feudum datum est, moriatur absque liberis, feudum ad donatorem redit : talliare enim est ad quamdam certitudinem ponere, vel ad quoddam certum hæreditamentum limitare. Ejusmodi sunt
terræ et tenementa sub tallia data, concessa, vel obventa
, apud Henricum Knygthonum lib. 5 :
Terræ tamen et tenementa, quæ sub tallia eis provenerant, post eorum decessum ad rectos hæredes redire statuuntur.
Alibi :
Similiter exhæredati sunt, et forisfecerunt omnia tenementa, terras et possessiones pro se et hæredibus suis in perpetuum, iis exceptis, quæ sub tallia provenerunt, etc.
Ex quibus patet, Feuda talliata in confiscationem non cadere.
Diversum porro videtur Feudum talliatum a feodo, quod Restrictum vocat Consuetudo Ambianensis art. 71. 84. 132. Fief restreint et abbregé, quod scilicet certis conditionibus, atque adeo interdum censui obnoxium sit. Bellomanerius cap. 28. pag. 142 :
Il sont aucun Fiefs que l'on appelle Fiés Abregiez ; quant l'en est semond pour serviche de tex Fiés, l'en doit offrir à son Seigneur ce qui est dû par le raison de l'abregement, ne autre chose li sires ne puet demander se li abregement est prouvez ou connus, et il est fet souffisament par l'otroy dou Comte : car je ne puis soufrir abregier le plein serviche que l'en tien de moi sans l'otroy dou Comte, combien qu'il y ait de seigneurs dessous le Comte l'un apres l'autre, soit ainsint, qu'il se soient tout accordé à l'abriégement, et s'il se sont tout accordé, et li Quens le sçait, il gaigne l'homage de cheluy qui tient la chose, et revient l'homage en la nature de plein serviche, et si le doit amender chil qui l'abregea à son home de 60. liv. au Comte.
Ex art. 25. jam cit. Consuetud. Ambian. apte colligitur Feudum restrictum dictum fuisse illud cujus relevium 60. solid. Paris. cambellagium vero 20. minus esset. Sic enim habet :
Tous fiefs qui sont tenus à soixante sols Parisis de relief, et à vingt sols de chambellage, ou par plus grande tenuë, sont reputez nobles et tenus en plein hommage.
Vide 1. Regestum Parlamenti Paris. fol. 130. verso, statutum 2. Westmonasteriense ann. 13. Edward. I. cap. 1. 50. Chartam feodi pag. 149. Littletonem sect. 13. 14. 18. et seqq. Cowellum lib. 2. § 12. 13. et Rastallum verbo Fée taille.
P. Carpentier, 1766.
Feudum Talliatum altera notione dicitur illud, cujus quædam portiones diversis personis ad vitam vel ad certos annos assignantur. Charta Henr. reg. Angl. ex Cod. reg. 8387. 4. fol. 112. v° :
Concessimus præfato consanguineo nostro castrum, villam, manerium et dominium de Lesparre,... proviso semper quod si aliquæ aliæ personæ ad tunc habuerint aiiquem statum pro termino vitæ vel annorum, seu in Feodo Talliato ex concessione nostra seu aliquorum progenitorum nostrorum in castro, villa, manerio et dominio prædictis, seu aliqua parcella eorumdem, valerent eodem statu libere et pacifice uti et gaudere.... Quod si contingeret....[] aliquas hujusmodi in Feodo Talliato in castro, villa, manerio et dominio prædictis.... supervivere, tunc post hujusmodi statum pro termino vitæ vel annorum, seu Feodi talliati debite completum et finitum,.... præfato consanguineo nostro.... remanerent habenda et tenenda.
L. Henschel, 1840–1850.
Feudum Theutonicale vel Juris Theutonici. Vide Haltaus. Glossar. German. col. 1777. voce Teutsch.
Feudum Vassallaticum, Vassalli servitio obnoxium, in veteri Charta apud Gariellum in Episcopis Magalon. pag. 64. Vide Haltaus. Glossar. voce Mannlehn, col. 1308.
Feudum Verum, cui opponitur Feudum de futuro, in Jure Feudali Saxonum cap. 29. § 12. Feudum verum definit D. Brussel de Usu Feud. lib. 1. cap. 14. illud quod a Principe aliove capitali Domino gratuita et liberali donatione conceditur.
Feudum Vexilli, aut Feudovexillum, quod cum vexillo confertur, quo quis cum vexillo investitur, cujusmodi sunt majoris dignitatis feuda, quæ nostri Fiefs de bannieres vocant, quod vexilla in aciem cum vassallis suis educant, qui ea possident. Ejusmodi Feudovexilla, Germani Fahnlehen, vel Vanlehen, vocant ; est enim Fan, vexillum, Lehen, feudum. Vide Wiguleium Hondium in Metropoli Salisburgensi tom. 1. pag. 312. 382. Speculum Saxon. l. 3. art. 58. § 2 :
Nullum est Feudum vexilli, de quo possit illustris seu princeps fieri, nisi illud sibi a Rege conferatur.
Art. 60. § 1 :
Imperator confert cum sceptro spiritualibus, et cum Vexillis sæcularibus, Feuda omnia illustris dignitatis.
Art. 62. § 2 :
Septem etiam Vexillorum in Saxonia sunt definita, Ducatus Saxoniæ, Palantia, Marchia Brandeburgensis, etc.
Art. 52. § 3 :
Imperator.... confert Comitatus, seu Comitias, Vexillaque Feudalia.
Bavari litteræ pro conferendo Principatu Brandeburgensi Ludovico filio ann. 1328. apud Ludewig. tom. 2. pag. 275 :
Conferentes eidem ac infeodantes et investientes.... per sceptrum regale, sub vannulis et Vexillis, ut est moris.
Feudovexillum, in jure feudali Saxon. cap. 16. § 3. 4. 7. cap. 34. § 1. Vide Hieronymum Vignerium in Hist. Alsatica pag. 143. Dissert. 9. ad Joinvillam pag. 196. et supra Fanhelen.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Feudum Viariæ, Gall. Voirie. Vide Viarius.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Feudum Vicariæ, Gall. Viguerie. Feudi species apud Occitanos notissima, cujus ab initio seculi xi. etiam feminæ capaces erant, ut colligitur ex Charta Roberti Regis ann. 1027. inter Probat. Hist. S. Germani a Pratis pag. 24 :
Ad ultimum vero, nos et uxor nostra Regina Constantia uxorem Garini, Harsendam nomine, ad cujus hæreditatis beneficium tantummodo camporum Vicariæ respiciebant, ante nostram præsentiam convocavimus.
Vide Vicarius.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Feudum Vicecomitatus, Quod seculis xii. et xiii. hæreditarium esse cœpit, in præfectura totius Comitatus vel unius ejusdem Comitatus urbis positum erat. Quæ autem fuerint ejusmodis feudi pertinentiæ, jura et prærogativæ discere licet ex Charta Guillelmi Debarris et Helvidæ ejus uxoris ann. 1348. ex Chartul. Campaniæ in Camera Computorum fol. 408 :
Ac etiam, quicquid habebamus vel habere debebamus in castro et villa Pruvini, et circumcirca Pruvinum, ac in parochia de Branchisiaco, in parochia de Loan, in parochia de Villagruis, in [] parochia de Villariis-Domini Georgii, in parochia de Montefiguli, in parochia sancti Martini de Charnetronc, in parochia de Bonosacco, et in quibuscumque locis, ac in rebus quibuscumque, tam in hominibus Ecclesiæ de Nigella quam in omnibus rebus aliis, ratione Vicecomitatus Pruvinensis.
Adde Chartular. Carnotense ann. 1302. fol. 64 :
Messire Gauchier de Rochefort, chevalier, tient la Vicontée de Chartres, de la Contesse, ès villes qui s'ensiévent. C'est à savoir, à Gourdées et les appartenances, et la joustice haute et basse ; Gilainville et les appartenances, et la seigneurie, Macouiller, et les appartenances, et la serjanterie, et la joustice haute et basse, et ès dites villes, et à Sours, plusieurs chouses et hommes de cors. Et à Chartres, plusieurs rentes et plusieurs dignitez, si comme il est contenu en un escript. Et puet tout ce valoir quanque il tient de la Contesse, environ iiiic. lib. par an de rente. Et doit ledit viconte servise d'ost, soit tiers de Chevaliers, et doit rachat. Et environ iic. rierefiez.
Vide in Vicecomes.
P. Carpentier, 1766.
Feudum Vicecomitale, Idem quod Vicecomitatus. Charta ann. 1308. in Reg. 40. Chartoph. reg. ch. 166 :
Excepto Feodo Vicecomitali, qui tenetur ab episcopo Engolismensi.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Feudum Vicedominii. Vide Vicedominus.
P. Carpentier, 1766.
Feudum Villanum, Tenementum, quod a villano possidetur sub onere præstationis, census et operarum, quod villanum servitium nuncupatur. Lit. Phil. VI. ann. 1342. in Reg. 74. Chartoph. reg. ch. 504 :
Pour ce que ledit Evesque (de Baieux) a regardé que plus seroit ... proffitable chose, s'il demouroit fié noble, que ce ne seroit que ledit Jehan le tenist comme Villain Fié dudit évesque, mesmement comme se il demouroit Fié Villain, il ne charroit, ne pourroit chaer en garde dudit évesque, ne n'y prendroit ledit évesque les faisances que fié noble doit faire, etc.
Lit. remiss. ann. 1385. in Reg. 127. ch. 275 :
Et est icellui manoir tenu en censive et en Fief villain.
Vide supra Feudum rurale et in Villenagium.
P. Carpentier, 1766.
Feudum Vinearum. Lit. remiss. ann. 1479. in Reg. 205. Chartoph. reg. ch. 317 :
Ouquel Fief de vignes à plusieurs hommes tenens, qui tiennent en particulier au droit de complant, devoir feodal, etc. Combien que selon l'usence et coustume de nostre pays de Poictou ..... il ne soit loisible à aucuns tenenciers dudit fief icellui ouvrir ne vandanger, sans le congé ....... des seigneurs dudit fief, etc.
P. Carpentier, 1766.
Feudum Vini, Cujus præstatio ex vino constat. Charta ann. 1215. in Chartul. S. Vincent. Laudun. ch. 193 :
Dedi etiam eidem ecclesiæ (S. Vincentii) duos modios albi vini ad Feodum Vini, quem a domino Laudunensi episcopo teneo.
Feudum Vivum, Gall. Fief vif, ou rente fonciere, in Consuetud. Aquensi tit. 8. art. 2. 6. 8. 11. in quo tenens seu vassallus tenetur habere seu tenere ignem vivum, Feu vif, id est, perpetuam residentiam. Vide supra Feudum mortuum.
Feudum, marito vivente, propter nuptias est mulieris donatio is ire gedinge , ipso mortuo ejus Feudum rechte len appellatur. Speculum Saxon. lib. 3. art. 75. § 2.
Crescere Dominum in Feodo, est augere feudum domini per accessionem et acquisitionem, in Charta ann. 1230. apud Perardum in Burgundicis pag. 417. De ejusmodi augmentis feudorum, [] pluribus egit vir clarissimus Dionysius Salvaingus Boissius lib. de Feudorum usu cap. 19. Vide Servitium Meliorare.
Feudum Minuere vetantur vassalli, id est, partem illius dare, vel alienare ; præsertim si servitium domino inde pereat vel minuatur, quomodo obsequium regale minuere dicitur in Capitulari 4. ann. 805. cap. 13. Nam cæteroquin minora feuda partitionem ac divisionem admittunt. Guntherus lib. 8. Ligurini :
Marchia, seu Comitis possessio, sive Ducatus
Integra permaneant : Feudalia cætera multis
Participanda patet, domino dum quisque fidele
Spondeat obsequium, jurandaque fœdera præstet.
Constitutio Friderici I. Imper. apud Radevicum lib. 4. cap. 7 :
Non modicas accepimus querelas, quod beneficia eorum et Feuda, quæ vassalli ab eis tenebant, sine dominorum licentia pignori obligaverant, et quadam collusione, nomine libelli vendiderant, unde debita servitia amittebant, et bonorum Imperii nostræ felicis expeditionis complementum minuebant, etc.
Alia Charta ann. 1176. apud Hieron. Vignerium in Genealog. Alsatic. pag. 120 :
Hoc addito, quod Feudati mei, si quid dare voluerint in eleemosynam de Feudis suis, unde servitium nec reditus mei decrescant, et illi habeant liberam potestatem dandi, etc.
Tabularium Lehunense Ch. 85 :
Eo siquidem tenore, quod non licebit ei vel hæredibus suis Feodum imminuere, vel dividere.
Adde Galliam Christian. tom. 4. pag. 146.
Ita tamen feudorum partis alicujus alienationes a dominis permittebantur, dummodo vassallus retineret tantum terræ aut feudi, quo servitium consuetum domino exhiberet, et, ut vulgo loquuntur Consuetudines municipales,
pourveu qu'il retinst de quoi servir le fief
. Tabularium S. Crucis Talemondensis fol. 3 :
Addidi.... ut si quis ex isto meo honore voluerit loco sanctæ Crucis ac Monachis ibidem Deo servientibus de possessione sua dare vel vendere, non prohibeatur ; sed potius commoneatur, tantillo interdicto, ut dominus suus inde suum non perdat servitium.
Tabular. Cœnobii Dolensis :
Concedimus etiam, ut quicumque ex nostris casatis vel feodatis partem aliquam sui fisci sive casamenti, quod a nobis habet, dare voluerit, libere hoc agere possit, ita tamen ut non totum det, sed partem retineat capitis.
Magna Charta Angliæ cap. 32 :
Nullus homo liber det de cætero amplius alicui de terra sua, quam ut de residuo terræ suæ posset sufficienter fieri domino Feodi servitium ei debitum, quod pertinet ad feodum illud.
Statutum de Prærogativa Regis ann. 17. Edw. II. cap. 7 :
Nullus, qui de Rege tenet in capite per servitium Militare, potest alienare majorem partem terrarum suarum, ita quod residuum non sufficiat ad faciendum servitium suum, sine licentia Regis.
Tabular. Monast. Longipontis in diœcesi Paris :
In primo anno, quo Philippus filius Philippi Regis Francorum accepit uxorem Helizabeth filiam Guidonis Trosselli, residens apud Montem Lethericum inter proceres suos, firmavit quæcumque Ecclesia de Longoponte tenuerat usque ad diem illum, videlicet villam, quæ dicitur Ver, ab omni exactione liberam, consuetudinem Militum de Fisco Montis Leterici dandi Ecclesiæ, excepto quod dominus servitium suum non perdat, potestatem habentium.
Charta Renaldi Comitis in Chron. Besuensi pag. 681 :
Donavit quicquid de Feodo suo unusquisque de eadem villa..... prædictæ cellæ fratribus dederat, dummodo ex hoc [] totum Feodum suum ipse non amittat, etc.
Alia ann. 1060. apud Louvetum in Bellovaco :
Confirmavit adhuc.... ut si aliquis ex Militibus suis de Fisco suo Ecclesiæ donare voluerit, absque suo jussu donet indifferenter, ita scilicet ut Militare servitium non amittat.
Charta Ludov. VII. Reg. Franc. ann. 1141. in Tabul. Prioratus Neronis villæ fol. 6 :
Si vero aliquis homo noster pietate ductus de Feodo nostro eisdem Monachis aliquid impertire voluerit, auctoritate nostra ei concedimus, et donamus, eo scilicet tenore, ut servitia et consuetudines nostras propter hoc non amittamus.
Charta fundationis Abb. S. Stephani de Fonteneto in Normannia, in Regesto 106. Tabularii Regii Ch. 370 :
Concessi eis et confirmavi, quod homines et milites mei et homines Militum meorum habeant potestatem donandi sive vendendi eisdem Abbati et Monachis competenter de tenementis suis quod voluerint : ita tamen quod tantum remaneat de Feodo in manu donatorum, quod ipsi possint sufficienter respondere mihi et hæredibus meis de omnibus ad me et hæredes meos pertinentibus, etc.
Assisiæ Hierosolymit. MSS. cap. 190 :
Se un home qui a Fié, qui soit coneu à vil, recreant, couart, ou que il soit bossu, ou que il soit mahaigné d'aucun des membres, ou yvrogne, ou entechié de aucun mauvais et vilain vice ; mais que il soit fis de Chevalier et de Dame, né en loial mariage, l'on ne le peut pas contredire que il n'achete le Fié, de quoy le Seignor peut estre empiré, ou amermé de son servise, etc.
Vide Constit. Siculas lib. 3. tit. 5. § 2. et Stabilimenta S. Ludovici lib. 1. cap. 124. Ordericum Vitalem pag. 583. 587. 588. 589. Monasticum Anglic. tom. 2. pag. 974. etc. præterea Andream Suenonis lib. 4. Legum Scaniæ cap. 10.
P. Carpentier, 1766.
Feudum Dividere non licebat vassallo, quando unius tantum militis servitium ex illo feudo præstare tenebatur ; secus vero, si plures milites exhibere debebat : atque tunc domino assignabat partem feudi pro ratione debiti servitii, ex Assis. Hierosol. Mss. cap. 184 :
Nul ne peut desmembrer fié, se le fié ne doit service de plus d'une chevalerie ; et qui veaut desmembrer fié, qui doit service de pluseours chevaliers, il doit donner partie de son fié pour partie de son service que le fié doit, ensi que plus dou fié demore au seignor qui le desmembre. Ecclisser son fief,
eodem significatu, in Lit. ann. 1402. ex Reg. 4. Chart. fol. 96. et in Comput. balliv. Insul. ann. 1410. Dépeschement de fié, feudi divisio seu imminutio, in Lit. Phil. VI. ann. 1342. ex Reg. 74. Chartoph. reg. ch. 504 :
Comme Jehan de Moulineaux nous eust signifié que il avoit acheté de Guillaume Guichart chevalier certains héritages assis en la paroisse de Bernieres sur la mer ; lesquiex par tant de temps, qui n'est mémoire du contraire, ont esté tenuz par un fié de chevalier franchement, avecques court et usage en basse justice des évesques de Baieux, jusques à tant que n'aguaires, pour ce que l'en disoit que ledit chevalier y avoit fait aucuns de dépeschement de fiez, nostre amé et féal conseiller l'évesque aprésent de Baieux avoit (fait) prendre et arrester en sa main la court et l'usage dudit fié acause de dépeschement.
Vide infra Longinquare.
P. Carpentier, 1766.
Cum autem Feudum dividebatur, sive inter hæredes, sive inter alios, quocumque modo possessores, tunc suam quisque feudi partem, nullo medio, a domino capitali tenebat, quod contra [] receptum hactenus usum, definitum legitur solemni judicio ann. 1210. cui cum rege præfuerunt dux Burgundiæ, comites Nivernensis, Boloniæ, Sancti Pauli, de Domnapetra, et alii proceres multi, ex Cod. reg. 9822. 2. fol. 9. r° :
Magnates de regno Franciæ unanimiter convenerunt et assensu publico firmaverunt, ut a primo die Maii imposterum ita sit de Feodalibus tenementis. Quicquid tenetur de domino, lege vel alio modo, si contingeret per successionem hæredum vel quocumque alio modo divisionem inde fieri, quocumque modo fiat, omnes qui de illo Feodo tenebunt, de domino feodi principaliter et nullo medio tenebunt, sicut unus antea tenebat, priusquam divisio facta esset ; quandoque contigerit pro illo totali Feodo tenebit (f. leg. deberi) servicium tenebitur exhibere et illi domino deservire et reddere rachatum et omnem justitiam. Quicquid autem antea factum est et usitatum usque ad proximum diem Maii, maneat sicut est factum ; sed de cætero fiat, sicut est supra dictum.
Vide infra Feudum Sequi.
Feudum Perdere, seu Forisfacere Feodum propter Feloniam, in Legibus Henrici I. Regis Angl. cap. 88. Usatici Barcinonenses MSS. cap. 32 :
Qui seniorem suum vivum in bello reliquerit, dum eum adjuvare possit, aut malo ingenio ei de pugna defecerit, perdere debet omnia, quæ per illum habuerit.
Ita de eo
qui seniorem suum despexerit, et per superbiam eum pensabiliter diffidaverit,
cap. 33. et de eo
qui se sciente seniorem suum a manu vel a lingua occiderit, vel filium suum legitimum, aut adulteraverit uxorem ejus, vel tollerit ejus castrum, et non reddiderit sine peronimento, aut fecerit ei malum, quod non possit ei redigere nec emendare, etc.
Adde cap. 38. Vetus Consuetud. Franciæ lib. 2 :
Le vassal pert son Fief, quand par mal talent il met la main sur son Seigneur à tort, se il arme contre lui, se sans congié il pesche en ses estangs, et où il chasse en sa garenne, se il fortrait sa femme, ou fille pucelle.
Per assisias Hierosol. MSS. cap. 186. et 195 :
L'on peut perdre son Fief en trois manieres : l'un est l'an et jour, l'autre toute sa vie, et la tierce luy et ses hiers. L'an et jour le peut home perdre par deffaut de service. Toute sa vie le peut hom perdre, et pert par deffaut d'homage et par autres choses, et lom peut perdre et pert pour Dieu renoier, et pour estre traitour vers son Seignor.
Et cap. 193 :
Ce sont les choses de quoi il me souvient ores pour quoy l'on peut et doit par l'assise ou usage du Royaume de Jerusalem estre desheritez lui et ses heirs. Qui est herege (heretique,) qui se renoie, qui met main sur le cors de son Seignour, qui vient à armes contre son Seignour en champ, qui vent sans le congié de son Seignour sa cité, ou son chastiau, ou sa forteresse à son ennemi, tant come il a à boire, ne à manger tant ne quant, qui traist son Seignour, et le livre à ses ennemis, qui porchasse la mort et le desheritement de son Seignour, et est de ce atteint et prové, qui vent par l'assise son Fié, qui est appellé de trahison, vencu en champ, ou defaillant de venir soi deffendre en la Court de son Seignour de la trayson que l'on li met sus, se il est semons, si come il doit.
Cap. 194 :
Ce sont les choses, pourquoi il me semble que l'on peut et doit estre desherité sa vie. Se un home tient un Fié dou Seignor de qui il li doive homage, et se il ne le fait, ou il ne l'euffre à faire, si come il doit, dedans un an et un jour, etc. qui est attaint de foy mentie vers son Seignor, [] il pert le Fié toute sa vie, etc.
Adde Libros Feudor. Regiam Majest. lib. 2. cap. 63. Leges Alfonsinas parte 4. tit. 26. lege 8. Constitut. Siculas lib. 3. cap. 13. § 17. Consuetud. Andegav. art. 187. et seqq. et Feudistas passim. Vide Forisfacere.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Feudum Committere, Idem quod in Commissum cadere, Gall. Tomber en Commise, quod fit cum dominia ex delicto vassalli ad dominum feudi redeunt. Commettre son Fief, in Consuetudinibus municipalibus nostris passim. Charta ann. 1281. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 106 :
Quæ quidem si per dictum Raymundum non fuerint observata, Feudum superius sibi datum Committatur, ex eo quod prædicta non observaret.
Vide Committere.
Feudum Retinere, quod Practici nostri dicunt, Retenir par puissance de Fief, ut est in Consuetud. Senon. art. 85. et aliis passim.
Retenir et reunir à sa table le Fief par puissance de Seigneurie,
in Consuet. Ambian. art. 18. 43. Silvanect. art. 226. et Claromontensi art. 93. Regestum Constabulariæ Burdegal. fol. 101 :
Probatur et est notorium et publicum, quod nemo nec nobilis nec innobilis potest nec consuevit acquirere Feudum nobile, nec vendere, si teneatur immediate a D. Rege et Duce, quousque primo illud Feodum dicto D. Regi, vel gentibus suis præsentaverit, et viderit, an illud pro pretio, quo fuerit venditum, retinere voluerit : et si voluerit, potest illud retinere eodem pretio, ut dominus superior et directus.
Subdit Instrumentum :
Dummodo a Domino Feodi non fuerit missus in ejus possessionem.
P. Carpentier, 1766.
Feudum Conducere, Illius investituram a domino feudali recipere. Vide supra Conducere 3.
P. Carpentier, 1766.
Feudum Exigere, Illius investituram a domino feudali petere. Instr. ann. 1385. tom. 5. Cod. diplom. Polon. pag. 81. col. 2 :
Cum quadam vice Feudum suum Exegisset, et se infeudari ab eo (domino) postulasset, etc.
Vide supra in Feudum Patrimoniale.
P. Carpentier, 1766.
Feudum Justitiare, Jus suum in eo exercere, vel manum injicere. Lit. Alfonsi comit. Pictav. ann. 1269. in Reg. 11. Chartoph. reg. fol. 153. v°. :
Significavit nobis venerabilis pater episcopus Mimatensis, quod vos arcetis seu Justitiare vultis Feudum Guidonis de Montonge, quod feudum tenere debet dictus Guido a domino Castri et dominus Castri ab ipso episcopo, et idem episcopus a nobis.
Vide Justitiare.
P. Carpentier, 1766.
Feudum Ostendere, Feudalium prædiorum cum suis limitibus ac terminis, atque adeo juribus ac oneribus descriptionem domino offerre, quod Feudum tradere in scriptis pluries dicitur in Lib. nig. episc. Carnot. ad ann. 1333. 1334. etc. Chartul. AB. S. Germ. Prat. fol. 2. r°. col. 1 :
Anno 1256. Henricus gener domini Symonis de Emento militis apud Emantum (sic) fecit homagium dom. abbati S. Germani de pratis Parisius de feodo quod tenet ab ipso, et promisit se infra adventum primum dom. abbatis redditurum dictum Feodum in scriptis, et dicturum si quid alienatum sit de dicto feodo.
Infra :
Promisit se traditurum et declaraturum in scriptis prædictum Feudum.
Gall. Donner aveu et dénombrement. Charta ann. 1263. in Reg. S. Ludov. ex Chartoph. reg. fol. 62. r°. :
Mandamus vobis (comiti Fuxensi) quatinus Feudum, quod a nobis tenetis, senescallo nostro Ostendatis seu ostendi faciatis... Pro prædicto mandato domini [] regis complendo,... ad Ostentionem dicti feudi tradidit (dictus comes) quandam cedulam recognitionis dicti feudi.
P. Carpentier, 1766.
Feudum Negare, Clientelarem professionem denegare, cui oppositum Recognoscere. Reg. Phil. Aug. sign. 34. bis in Chartoph. reg. part. 1. fol. 40. r°. col. 2 :
Guillelmus Dispensator apud Canvillum 1. Feodum recognitum et dimidium negatum. Galfredus de Saie 1. Feodum recognitum et 1. Feodum negatum.
P. Carpentier, 1766.
Feudum Postulare, Illius investituram a domino feudali petere. Vide supra in Feudum Patrimoniale.
P. Carpentier, 1766.
Feudum Refutare, idem quod Feudum negare. Tract. inter Amed. V. comit. Sabaud. et Joan. abb. Ambron. ann. 1285. tom. 3. Cod. Ital. diplom. col. 955 :
Qui apertas felonias et injurias manifestas contra nos et ecclesiam nostram committere non expavit, et ad ultimum dictum Feudum Refutavit, fidelitatem debitam nolendo inde facere.
P. Carpentier, 1766.
Feudum Reintegrare, Tantum terræ aut feudi ad servitium domini consuetum assignare, quantum a vassallo datum alienatumve fuerat. Charta ann. 1270. in Chartul. Cluniac. ch. 369 :
Si appareat possessiones vel jura aliqua de feudo supradicto per nos vel aliquem nostrum aut dictum quondam patrem nostrum alienatas esse seu extra manum nostram positas, in dictæ Cluniacensis ecclesiæ præjudicium et gravamen, nos de eisdem possessionibus et juribus sic alienatis et extra manum nostram positis, aut aliis possessionibus et nostris juribus de proprio nostro allodio æquivalentibus, plene et integre seu perfecte Reintegrabitur Feudum supradictum, vel alias gratum abbatis Cluniacensis plene super hoc faciemus.
Vide Feudum minuere.
P. Carpentier, 1766.
Feudum Sequi dicitur vassallus, qui pro feudi parte, quam alter tenet, domino capitali clientelam profitetur. Charta ann. 1250. in Chartul. Sabaud. fol. 137. v°. :
Si aliqua de bonis illis, pro quibus dictus Radulfus erit homo ligius comitis, ad partem dicti Petri pervenerint ex successione paterna vel divisione, quam inter se facient dicti fratres, vel alio quoquo modo, dictus Radulfus pro dicto Petro fratre suo erga comitem respondeat et Feodum Sequatur, et comes homagio ligio ipsius Radulfi pro rebus, quæ ad partem dicti Petri pervenerint, sit contentus.
Alium tunc temporis obtinuisse in Francia usum, superius observabam.
P. Carpentier, 1766.
Feudum Tertio vel quarto medio possidere, nostris En tiers vel quart fief. Stat. ann. 1408. tom. 9. Ordinat. reg. Franc. pag. 320 :
Pour les rentes, que gens non nobles auront acquises en tiers Fief, en paieront un an tant seulement ; et de quart fié et au dessoubz, neant... Et est à entendre que les gens non nobles, qui auront acquis comme dessus est dit, ne paieront aucune finance en cas qu'il y aura trois moyens frans entre le roy et les possesseurs.
Feudi Judicium. Charta ann. 1180. apud Georgium Pilonum in Hist. Bellunensi pag. 90. v°. :
Ad hæc Becellus de Camino remisit Judicium Feudi Nosatino et Arioldo, quod super eos fecerat, tamen si attenderint, ut superius legitur.
Infra :
Item unicuique ex suis vassallis, qui istud sacramentum fecerint ad commune Conigliani, et firmum tenebit, similiter remisit Judicium Feudi.
Feudum Facere, id est Homagium, occurrit non semel in Actis Capitularibus Ecclesiæ Lugdun. ann. 1341. fol. 78. et alibi. Fragmenta MSS. Hist. Aquitanicæ [] apud Stephanot. tom. 4 :
Petrus de Blot Domicellus Fecit Feudum Domno Episcopo Claromontensi de mansis quæ habebat apud Raillac et Dasazat ac in villa Belliloci an. 1160. Item, an. 1240. Eblo de Ventadorio Fecit Fevum Domino Episcopo pro castris de Chalus, Champagnat, Miremont, Montelat, et aliis.
Fidem jurare. Charta ann. 1410. in Memor. G. Cam. Comput. Paris. fol. 142. v°. :
Amedeus comes Sabaudiæ... Notum facimus quod nos illustrissimo domino meo domino regi Francorum hodie Fecimus Feodum et homagium fidelitatis, ad quod sibi tenebamur ratione vicecomitatus Malileporarii in Normannia.
Vide Feoditas.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Fealiter, id est, Jure Feodali. Chartul. S. Vincentii Cenoman. fol. 29 :
Dicebant quod ter in anno debebat comedere hæres illius terræ in Abbatia B. Vincentii Cenomanensis Fealiter ; e contra Monachi negabant.
Feudalis, Vassallus. Tabularium Bellilocense Ch. 97 :
Totum quem visus sum habere in ipso manso aut unus ex meis Feudalibus.
Charta Ecclesiæ Tutelensis, scripta sub Odone Rege :
Scalas castrum meum cum omni castellania, et cum universis Feudalibus. Feudales Milites,
in Charta Frotardi Vicecomitis Caturcensis sub Rodulpho Rege scripta. Feudales liberi Trajectensis Ecclesiæ, in Charta Adelbodi Fpiscopi ann. 1021. apud Willelm. Hedam pag. 282. 1. Edit. Vide Haltaus. Glossar. German. voce Frey-lehn-mann, col. 508.
P. Carpentier, 1766.
Feodalis, Vassallus, qui ratione feodi ab alio pendet. Stat. ann. 1368. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 140 :
Homines nostri Feodales, qui in castellaniis, præposituris et sedibus, aliisque locis regiis,... ex debito feodorum suorum,... justitiam facere et reddere tenentur, etc. Homme de fief,
in Charta ann. 1382. ex Tabul. S. Joan. Laudun. Terrear. Castell. ad Sequanam ex Cod. reg. 9898. 2 :
Item s'aucun dudit Chastillon corroucié à son seigneur se départ dudit Chastillon, ils appartiennent aux chaziers, autrement dit Féodaulx, d'illec, de rammener et conduire seurement devant son seigneur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Fedalis, Eadem notione. Charta Fundationis Bassacensis Abbatiæ ann. 1002. inter Instrum. tom. 2. novæ Gall. Christ. col. 473 :
Et si omnis parentela mea moriendo defecerit, tota possessio mea et Fedales mei ad Monasterium... sine ullo retentu dono jure perpetuo.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Fevalis, in Charta ann. 1078. inter Fragm. MSS. Hist. Aquitan. apud Stephanot. tom. 5. pag. 25. verso, et in alia ann. 1191. tom. 8. Spicileg. Acher. pag. 205. et alibi.
Feudatus, in Charta anni 1176. tom. 4. Galliæ Christ. pag. 146. et in Edicto S. Ludovici ann. 1233.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Fedatus. Hist. MS. S. Cypriani Pictav. pag. 349. in Charta Bernardi Quatorbarbis ex Tabulario S. Cypr. fol. 98.
P. Carpentier, 1766.
Feudicialis, Ad feudum pertinens. Charta Bertholdi comit. de Henneberg ann. 1322 :
Advocatiam nostram, quæ a nobis descendit jure Feudiciali... libere donavimus.
Feodarius, Feudatarius, apud Willel. Thorn. lib. 2. cap. 15. In Charta ann. 1219. ex Chartul. S. Vincent. Laudun.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Feudarii, Majores vassalli, qui a Domino feudali nude pendebant ratione tenuræ. In Delphinatu Feudarii bis in anno solebant convenire, ac tenere placita, ibique de mutuis controversiis, iis [] maxime quæ feuda spectabant, judicare. Horum judiciis Dominus præerat, aut ejus loco qui retrogardas de eo tenebant. Inquisitio Oisentii tom. 1. Hist. Dalph. pag. 20 :
Dominus Hugo Ricardi est homo ligius comitis et tenet de eo... tres partes Reregardæ totius Oisentii... Et quando Feudarii tenent placita, qui ea debent tenere bis in quolibet anno, debet esse præsens loco Domini Comitis, et cavere ne ipsi Feudarii gravent homines D. Comitis... Et debet respondere D. Comiti de duabus partibus bannorum et escaetarum quæ eveniunt cum tenentur dicta placita, et tertiam partem capiunt Feudarii supradicti.
Vide Pares.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Feudatarii, Iidem qui Feudarii. Inquisitio S. Laurentii de Lacu tom. 1. Hist. Dalph. pag. 94 :
Et capit ibi (D. Comes) omnia banna regalia per totum, et alia banna præter quæ in feudis, in quibus Feudatarii capiunt parva banna, et cognoscunt de causis realibus quæ vergunt inter tenentes ipsa feuda.
Horum vero præcipua hæc erat prærogativa, ut in placitis et feudis ipsorum nihil capere posset Baillivus. Inquisitiones pro juribus Dalphinat. tom. 1. Hist. cit. pag. 141 :
Dom. Petrus Romans, et Gualterius de Meissegnas, et Humbertus de Claromonte sunt homines Ligii Comitis, et tenent de eo castrum de Claromonte et Balliam ejusdem castri, et capiunt ratione Balliæ tertiam decimam partem bladorum... et tertiam partem omnium bannorum, et excaetarum quæ possunt ibi accedere Comiti tam in terris quam in denariis, salvis tamen usagiis Comiti debitis, præterquam in placitis Feudatariorum et feudis ipsorum, ubi nihil capiunt.
Eadem notione occurrunt Feudatarii in Constit. Petri Reg. Aragon. ann. 1202. in Append. ad Marcam Hispan. col. 1394.
P. Carpentier, 1766.
Feodarius, Qui alicujus vassallum se, fide data, profitetur. Chron. Angl. Th. Otterbourne pag. 76 :
Ita quidem, quod ipsi et heredes sui deinceps forent Feodarii ecclesiæ Romanæ.
Occurrit præterea in Ch. ann. 1219. ex Chartul. S. Vincent. Laudun. Vide in Feudum.
Feudatarius, Vassallus, passim.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Feudotarius, Eadem notione, apud Ludov. La guille in Probat. Hist. Alsat. pag. 54.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pheudatarius, in Epist. Lauri Quirini de Turci potentia, ad Pium PP. II. ex Biblioth. Regia num. 205.
Feudatarius, vel Feodatarius, apud Anglos, est Officialis a Magistro Curiæ Wardorum, seu pupillorum, sub sigillo Curiæ illius, uni vel pluribus Comitatibus datus. Hic in cognoscendis rimandisque feudis, ad Regem pertinentibus, et ad tenuras pro Rege manifestandas, tuendasque operam navat : Escaetori ideo adjunctus, omnibusque nervis regiam promovens utilitatem. Pupillorum terras lustrat, valorem annuum investigat, prodit, indicit, censum recipit, et Curiæ receptori defert. Viduis item tenentium Regis dotem assignat. Spelman.
Feodati, Fievez, apud Suger. de Administr. sua cap. 10.
P. Carpentier, 1766.
Feudarius, Feudo investitus, idem quod infra Fevator. Placit. ann. 1122. inter Probat. tom. 2. Hist. Occit. col. 420 :
Alia etiam instrumenta cartarum, quæ testabantur eandem ecclesiam laicos habuisse ad feudum de abbatis Juncellensis, longam etiam possessionem per se et Feudarios suos ostenderunt.
Privil. villæ de Burgo in ducatu Aquit. ann. 1451. ex Reg. 198. Chartoph. reg. ch. 379 :
Item [] dixerunt quod alii Feudarii et tenenciores in palude de Barba et in villa, certa denaria reddunt nobis.
Rectius in Reg. Cam. Comput. Paris. sign. JJ. rub. fol. 14. v° :
Dixerunt quod sunt aliqui Feodatarii et tenensores in palude de Barba et in dicta villa, qui certa deveria reddunt domino regi.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Fevones, Eadem notione, apud Menesterium in Probat. Hist. Lugdun. pag. ix :
Dedit etiam nobis dono supradictus Comes Willelmus quidquid acquisituri eramus in locis istis de Fevonibus ; Fevones quoque, scilicet Willelmus de Lavieu, etc.
Ubi perperam editum Fruonibus et Fruones.
Feodatarium, Jus, quod uxori competebat in feodis mariti. Seu Donatio propter nuptias, ut supra ad lin. Feudum marito vivente, monui. Charta Rainaudi Archiepisc. Lugdun. ann. 1215 :
Et 3. dem. frumenti, et 3. dem. siliginis, et 3. dem. ordei, debitales in illa parte, quam tenet Margarita uxor Gaufridi Gros, et 5. sol. et 4. ob. debitales et investituras in ambabus partibus, non obstante Feodatario pro parte Margaritæ.
Feodagium, Jus feudi ejusdemque districtus, territorium. Charta Hemerici Vicecomitis Rupiscavardi ann. 1256. in 7. Regesto Archivi Reg. :
Feodagia illius partis castri de Brusac Petragoric. diœcesis, quæ Helias dictus Flameng Miles avohabat, et cognoscebat a nobis, cum Feodagio omnium, quæ prædictus Helias habebat seu habere poterat in Castellania Castri prædicti, etc.
P. Carpentier, 1766.
Féage, Fieffage et Fieufement, nostris, Feudum ipsum seu feudi conditio. Charta ann. 1296. in Lib. rub. Cam. Comput. Paris. fol. 247. v°. col. 1 :
Avons baillié et fieufé en fin et en pardurableté ottroyé à Fieufement et à annuel rentes, etc.
Alia ann. 1361. in Reg. 92. Chartoph. reg. ch. 10 :
Avons baillié à Regnaut Willot... en pur Fieffage, à fin et perpétuel héritage nostre manoir de Berengerville.
Lit. Joan. comit. Tancarvil. ann. 1380. in Reg. 119. ch. 231 :
Icellui sire Jehan puisse avoir et édiffier à son proffit un coulombier à pié et roë,... parmi ce que icellui sire Jehan Costart et ses hoirs seront tenus de nous faire et à nos successeurs par maniere de Fieffage le nombre de vj. sols de rente. Les deniers et revenus d'un Féage,
in Ch. ann. 1511. tom. 1. Probat. Hist. Brit. col. 1379. Vide supra Featum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
1. Feudagium, Eadem notione. Charta Guigonis pro Monasterio Vallis-Benedictæ ann. 1184. tom. 4. Gall. Christ. inter Instr. col. 23 :
Concesserunt... omnia sua nemora... et in Feudagiis suis perpetuam libertatem acquirendi sine aliqua fraude (l. laude) et consensu et sine aliquo usiatico et dominio.
P. Carpentier, 1766.
2. Feudagium, Feudi traditio, possessiove. Reg. feudor. Aquit. in Cam. Comput. Paris. sign. JJ. rub. fol. 20. v° :
Insuper recognovit prædicta domina Margarita de Turenna, quod tenet ab eodem domino rege in feodum immediate, castrum de Genciaco cum pertinentiis, videlicet castrum de Monttinir jure Feudagii.
P. Carpentier, 1766.
Feodatio Desavenans, Illegitima, minime conveniens ; cum scilicet valor feudi censum ex eo solvendum longe superat. Vide supra Desavenans.
Feoditas. Will. Thorn. ann. 1281 :
Consuetudinem et auxilia ad relevationem Abbatiæ S. Augustini,... Feoditatem etiam et relevium 25. sol.
Idem ann. 1283 :
Quod præfati homines de Stonore facerent eis redditum, relevium, Feoditatem, [] sectam ad Curiam suam, etc.
Ubi Feoditas videtur vox formata ex Gallico Feauté, fidelitas, homagium, sacramentum fidelitatis. Faire fief, recevoir le vassal à fief, in Consuetudine Arvern. cap. 22. art. 5. 25. ubi feodum sumitur pro hominio et fidelitate, seu foi et homage, ut est in art. 4.
P. Carpentier, 1766.
Feuté, eadem acceptione, in Charta ann. 1394. ex Chartul. 21. Corb. fol. 81 :
Ja fust il que ledit monseigneur Charle fust en la Feuté desdits religieux desdites terres et les eust relevé par son procureur... Item ledit Ferry par lui ou son procureur souffisamment fondé est et sera tenus... entrer en la Feuté et souffrance desdits religieux.
Vide Belloman. MS. cap. 48. pag. 127. v°. col. 2.
P. Carpentier, 1766.
Feodale, Quidquid feodi ratione debetur. Charta ann. 1224. in Chartul. Maurigniac. ch. 95 :
Confessus est in jure abbas Maurigniacensis, quod recepit pluries episcopum Carnotensem in domo sua, et solvit expensas ejus,... et alia quæ appellantur Feodalia. Seigneurie féodatoire,
dominium, quod jure feodi gaudet, in Ch. ann. 1417. ex Chartul. Latiniac. fol. 173.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Feare, Terram vel prædium in feudum concedere. Charta Kadelonis ex Chartul. Sangerm. fol. 8. tom. 2. Gall. Christ. inter Instr. col. 418 :
Obtuli... omnia propria quæ possidebam in parochia S. Mariæ Peratæ, atque Albiensi, exceptis casamentis unde meos homines Feaveram.
P. Carpentier, 1766.
Efféoder, eodem sensu, in Descript. feud. comitat. Camerac. ex Tabul. ejusd. eccl. Fieffer vero, pro Prædium ad multos annos conducere, in Instr. ann. 1406. ex Bibl. reg. :
Toutes voies ou cas que ledit chevalier la (fiefferme) vouldroit Fieffer audit pris ancien et bailler bon contreplege, sont d'accord de l'accepter.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Fefare, in Lib. nigro Scaccarii pag. 75 :
De duobus hidis unum Fefavit militem.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Feodare. Charta ann. 1269. ex Chartul. S. Vandregesili tom. 2. pag. 1573 :
Concessi... in excambitationem prædictæ pechiæ terræ quam ipsi Religiosi mihi Feodaverunt.
Occurrit alibi.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Feodisare. Charta Hellini Trevir. Archiep. ann. 1152. apud Marten. tom. 7. Ampliss. Collect. col. 72 :
Neque Dux Feodisare eos coget, immo etiam dare et accipere in fide et veritate prohibebit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Feoderare, A debitis ob feudum servitiis aliquem eximere, seu in feudum francum erigere. Epist. G. de Villa Hardoini ad Blancham Comitissam Campaniæ, inter Anecd. Marten. tom. 1. col. 810 :
Intimamus vobis præterea quod scripta feodorum vestrorum sunt in Ecclesia S. Stephani Trecarum, et in scriptis continentur duo millia et ducenti milites ; quorum mille et octoginti sunt, tam ligii, quam munitionis observatores, exceptis illis quos Comes H. et Domina nostra Comitissa, et Comes Th. Feoderavit.
Feof fare, Feudum in aliquem conferre, investire, donare. Feoffator, Donator. Chronicon Cambriæ :
Rex Willelmus cogn. Bastardus... Conquestor Angliæ... Feoffavit Hubertum de Vaux de Baronia de Gillesland... et Feoffavit Robertum de Strivers de Baronia de Burgo, etc.
Occurrit apud Will. Thorn. ann. 1281. 1283. Feofari per chartam, in primis Statutis Roberti I. Scotiæ Regis cap. 2. Differt autem Feofare a donare, quod Feofare, sit feodum simplex feofatario conferre ; donare vero sit [] conferre Feudum talliatum, hoc est ad certam conditionem. Hanc differentiam observat Littleton. sect. 57. Vide Bractonum lib. 2. cap. 5. § 6.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Hinc facile colligitur quid sit tenere per feudum vel per cartam, ut legitur in Bulla Alexandri PP. III. ann. 1178. e Chartular. Latiniac. :
In unoquoque molendinorum sito super rivum de Conchis quod tenetur ab Ecclesia per Feudum vel per cartam.
Ubi tenere per feudum dicitur, qui liber est ab omni servitio ; per chartam vero, qui certis ac definitis servitiis in Charta expressis obnoxius est.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Dare per Feudum, Idem quod in feudum concedere. Charta 977. Marcæ Hisp. col. 916 :
Nullus Comes neque Episcopus non sit ausus dare ipsum cœnobium per Feudum ad nullum hominem.
P. Carpentier, 1766.
Dare à feu, in Chartul. Celsinian. ch. 12 :
Bernardus prior... ipsam ecclesiam et omnia ad eam pertinentia archipresbytero Amblardo à Feu dedit ; propter hoc homo suus fuit.
P. Carpentier, 1766.
Extra Feodum Ponere, A jure feudali eximere ; quod præstabat dominus superior, cum aliquid a vassallo suo ecclesiæ conferebatur. Charta ann. 1227. in Chartul. Clarifont. ch. 28 :
Cum vero eandem decimam idem Robertus a me teneret in feodum, ipsam elemosinam laudavi similiter et approbavi et extra Feodum posui.
Occurrit pluries in eodem Chartulario.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Feudare, Idem quod Feoffare. Homagium Philippi Nobilis factum Henrico I. Duci Brabantiæ ann. 1209. apud Miræum tom. 1. Diplom. Belg. pag. 407 :
Ipse vero Dux de tota terra Alost ... me legitime Feudavit, et ego de præfata terra... præfato Duci feci homagium ligium.
Refeoffare, In feudum denuo concedere, seu potius rursum investire. Henric. Knyghtonus ann. 1291 :
Ad Refeoffandum electum in tota regalitate et dignitate, etc.
Feoffamentum, Datio ad feodum, donatio feudi, sæpe simplex donatio, inquit Cowellus lib. 2. Inst. tit. 7. § 2. Vide tom. 2. Monastici Angl. pag. 201. et Will. Thorn. pag. 2078. Feoffement, apud Littletonem sect. 1. 57.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Feofamentum, in Charta ann. 1287. apud Madox Formul. Anglic. pag. 60.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Feffamentum apud eumdem Formul. Anglic. pag. 356. Fefamentum, in Libro nig. Scaccarii pag. 63.
P. Carpentier, 1766.
Nostris, Fieffement. Charta ann. 1394. in Reg. 146. Chartoph. reg. ch. 224 :
Le bail et Fieffement à lui fait à héritage de ladite sergenterie.
Pro feudi reditu et emolumento, in Charta ann. 1319. ex Reg. 59. ch. 243 :
Item les resseans desdites vavassories et les receans (sic) des bordages dessusdiz et des Fieffemens, etc. Fieffé,
Charta ipsa, qua prædium in Feudum vel ad censum traditur. Lit. remiss. ann. 1405. in Reg. 160. ch. 121 :
Pour le temps que le suppliant estoit tabellion à Caen, certain Fieffé et contrait de héritaige fut passé devant lui, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Feoderarius, Dominus capitalis a quo feudum dependet. Male, idem quippe videtur quod Feudatarius, qui feudo investitus est, ut indicat particula vel, hic disjunctiva. Et certe achaptamentum debebatur in mutationibus sive dominorum sive feudatariorum. Homagia facta D. Johannæ de Castro-novo ann. 1275. apud D. Brussel de Usu feud. tom. 1. pag. 122 :
Guillelmus de Ulmo, Johannes de Fonte-Baudonis, et Iterius de Campo-Milonis debent in mutationibus [] Dominorum vel Feoderariorum duos solidos pro achaptamento, sine homagio.
Feoffator, Rastallo et JC. Anglis Feoffor, Dominus, qui terram ad feodum concedit, vel qui prædium tenentis in feudum simplex erigit, aut certe qui investit aut donat. Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 375 :
Qua quidem carta visa, compertum est, inter cætera, contineri in eadem, quod Feoffatores subscripti dederunt Benedicto quondam Abbati de Seleby, etc.
Tom. 2. pag. 25 :
Tenuit... tenementa... per feofamentum antecessorum de Lovetot, tenendum de Feofatoribus suis, videlicet de illis de Lovetot.
Littleton. sect. 57 :
Le Feoffot est proprement ou home enfeoffa un auter en ascuns terres, ou tenemens en fée simple. Celuy qui fist le Feoffment, est appell Feoffour, et celuy à qui le feoffement est fait, est appel Feoffée.
In Consuetudine Meldensi art. 134. Rex dicitur esse le souverain Fieffeux, seu Fieffeur, id est, supremus feoffator.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Feudator, Vassallus, feudatarius. Henrici VII. Roman. Imper. sententia in Robertum Regem Apuliæ anno 1. ejus Imperii, apud Murator. tom. 10. col. 530 :
Vassallos quoque, Feudatores et omnes et singulos, qui eidem fidelitatis et feudi, vel alia quacumque ratione vel causa ad aliqua paranda servitia personalia vel realia tenerentur, ab omni vinculo fidelitatis, subjectionis, et obedientiæ ei vel suis hæredibus faciendæ absolvimus penitus et in totum.
Feoffatus, Donatarius, vel qui feudo investitur. Passim apud JC. Anglos. Fieffé, in Consuetudinibus nostris municipalibus, Pontivensi art. 103. Calvimontensi art. 77. Insulensi tit. 1. art. 62. etc.
Feofirma. Vide Feudofirma supra.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Feaudus, in Charta Archambaldi D. Borboniensis ann. 1217. apud Thomasserium in Consuetud. Bituric. pag. 230 :
Nec debet ducere burgenses in exercitum nisi per terram suam, et per Feaudos suos.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Feodus. Tabularium Majoris Monasterii :
Eudo de Litreio dedit B. Martino de Comburnio duodecim dietas terræ ab omni servitio liberrimas, juxta viam quæ ducit ad Rocam spinetorum, et quemdam Feodum quem habebat in castro et tota castellania Comburnii.
Feudus. Ordericus Vitalis lib. 8. pag. 680 :
Vos omnes, qui patris mei homines fuistis, et Feudos vestros in Normannia et Anglia de illo tenuistis, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Fevus. Charta Bernardi Comitis Bisuldunensis ann. 1078. tom. 1. Gall. Christ. pag. 39 :
Redemi... omnes Fevos militum quos in Bisuldunensi confinio S. Maria habebat.
Ibidem non semel occurrit.
Feidum. Tabularium Prioratus de Domina in Delphinatu fol. 56 :
Illam partem de decimo, quam habebat Natelmus Torrencus de eo per Feidum in parochia S. Joannis.
Testamentum Raimundi Comitis Melgoriensis tom. 9. Spicileg. Acher. pag. 135 :
Dimitto B. Petro Sedis Magalonæ et Canonicis ejusd. loci... quidquid habeo... vel in aquis vel in terra, exceptis Feidis quæ de me habent in hoc terminio Milites.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Fedium, Feudum. Charta Philippi I. ann. 1091. apud D. Brussel de Usu feud. tom. 1. pag. 201 :
Ego Philippus Dei gratia Francorum Rex concedo Abbatiam S. Mellonis de Ponte-Isaræ Willelmo Rothomagensi Archiepiscopo et omnibus successoribus suis, et dono in Fedium, ut eam de me et de successoribus [] meis perpetuo teneant ad honorem et exaltationem sanctæ Rothomagensis Ecclesiæ.
Quæ vero sequuntur observatu dignissima :
Hoc autem erit servitium quod pro præfato Fedio faciet mihi Rothomagensis Archiepiscopus. Per singulos annos veniet ad unam ex curiis meis, sive Belvacum, sive Parisius, sive Silvanectum, si fecero eum convenienter submoneri, nisi ipse legitimam excusationem habuerit. Cum autem ad curiam meam venerit, mittam ei conductum ad Calvum montem, sive ad Pontem-Isaræ. Sed et ad placita mea veniet per Vilcassinum, si et ego eum inde fecero convenienter submoneri.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Fedum, in Tabular. Majoris Monasterii :
Quoniam beneficia quæ conferuntur Ecclesiis majorem proprietatis vigorem habent, cum a Dominis de quorum Fedo, et ab his de quorum patrimonio sunt conceduntur.
Occurrit passim in Tabulario S. Cypriani Pictav.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Fefum, a quo potius Gallicum Fief quam a Fevo effictum videtur. Charta Rogeri cognomento Burdini ex Tabul. S. Martini Pontisar. :
Domino Odone de Kalmis et Domino Gelduino de Crecciaco castro, quorum Fefum erat, concedentibus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Fegum, Vox apud Siculos adhuc notissima. Registrum Farfensis Abbatiæ num. 1156 :
Concedimus... exceptis oblationibus... et exceptis Fegis sive beneficiis... et omnia ipsa Fega et manualia, et infra præfata castella ad hoc opus perficiendum constituemus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Feodum. Charta D. Stephani de Villars pro Girino Abbate ann. 1150. tom. 1. Maceriarum Insulæ Barbaræ pag. 82 :
Accipimus in Feodum a D. Girino Abbate... quicquid juris vel usagii habebamus.
Et alibi passim.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Fevis. Rotulus sæculi xii. de Prioratu S. Pauli de Tartas in Archivo Casæ Dei :
Ebrardus pelliciarius et filiis ejus dederunt dimidiam appendariam de Feve et de alode.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Fevium. Chartularium Ecclesiæ Auxitanæ :
Berardus quidam Miles de Pertgeda Fevium quod habebat de Comite, dedit S. Mariæ Auscienci.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Fevodus. Litteræ Officialis Atrebat. ann. 1290. ex Chartario Montis S. Eligii Atrebat. :
Asseruit dicta Domicella... se habere sufficiens excambium sive adboutamentum de dote sua recuperanda... videlicet ad totum Fevodum, sive suprafevodum, quem idem Hugo tenet de D. Comite Attrebatensi.
Ex Chartul. Monasterii Aquicinctensis fol. 39 :
In terris vero quas ei dedimus, accipiant casati Fevodum suum.
P. Carpentier, 1766.
Fevodium, Quidquid feudi titulo possidetur. Charta ann. 1117. inter Probat. tom. 2. Hist. Occit. col. 400 :
Aymericus filius alterius Aymerici jam dicti, qui patri Jherosolimis mortuo in vicecomitatu (Narbon.) successerat, fecit mihi hominium propriis manibus suis, sicut facere debebat, accepit Fevodia, quæ habebat de ecclesia per manum meam... Post hæc, antequam faceret mihi juramentum, quod facere debebat, deprecatus sum eum, ut fidelem amicum et hominem meum, quatenus diceret mihi Fevodia, quæ tenebat de ecclesia, et alios ecclesiæ honores, quos tenuerant pater, materque quæ præsens erat, et ipse atque bajuli eorum.
Fevum, pro Feudum, ex quo nostri Fief, ut ex feudum, Burgundi Fied formarunt, ut est in Consuetudine Ducatus Burgundiæ cap. 3. etc. Charta exarata sub Lothario Rege in Tabulario S. Mariæ de Fontibus apud Cadurcos :
Illo Fevo de Limanico, quæ fuit Ranulfo avo meo, quæ tenuit de Comite, Hugoni dimitto[] et Gerardo filiis suis : et illo Fevo, qui fuit Guinaberto, dimitto medietatem Hugoni, etc.
Charta ann. 1038. ex Archivo S. Victoris Massil. :
Funditus perpetualiter subnixa firmitate roboramus, donamus tam in Fevo quam in alode.
Vide tom. 8. Spicilegii Acheriani pag. 220. Marcam in Hist. Beneharn. lib. 4. cap. 5. § 2. Probat. Hist. Monmorenciacæ pag. 30. etc. Interpres Græcus Concilii Lateranensis 4. cap. 45. Feudum et Feudatarii, φῖον et φιῶται, reddidit, inspecta scilicet Gallica pronuntiatione, Fié, et Fievé.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Fivum, Feudum. Vita S. Tygris tom. 5. Junii pag. 75 :
Concessit autem vallem Costianam, in gyrum Maurianæ structam, et rustes et Fivum quæ muris et tectis Ecclesiæ ministrarent.
Feum. Codicillus, seu testamentum Raimundi Comitis Tolosani et Rutenensis ann. 960 :
Illo alode de Limanico, quod Grimaldus habet a Feode Raimundo, etc.
Infra :
Et alio alode, quod de Ponsione acquisivi, quod Bernardus de Nante habet a Feo S. Salvatoris.
Charta Ludovici VII. Reg. Fr. ann. 1165. e Chartul. Monasterii Montis-Martyrum :
Rem laudavit Teudo de Nantolio, de cujus Feo decima esse dinoscitur.
Idem occurrit in Tabul. S. Vincentii Cenoman.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Feus, Charta Bertrandi Comit. Forcalquer. ann. 1044. ex magno Chartul. S. Victoris Massil. fol. 148 :
Dono et Feus quod dicitur de Callialdo et omnia quæ ad ipsum Feus pertinent, videlicet cum mansis, campis, etc.
Occurrit præterea inter Instrum. tom. 1. Gall. Christ. pag. 4. col. 2.
P. Carpentier, 1766.
Fevator, Qui feudum tenet, feudatarius. Charta ann. 1056. inter Probat. ult. Hist. Trenorch. pag. 125 :
Alodium autem ejusdem ecclesiæ supradictis monachis habere concessi eo tenore, quod ipsi Fevatores, qui tunc temporis reliquas partes ejusdem ecclesiæ tenebant, vel subsequaces eorum tenerent, cum monachis supradictis, omnibus aliis postpositis emptoribus, levius concordarent.
Alia ann. 1197. ex Tabul. S. Petri Carnot. :
Mei juris esse monachi concesserunt albanum et Feuatorem.
Sed ibi legendum videtur Feneratorem. Fiefvier, in Ch. ann. 1287. tom. 2. Hist. Leod. pag. 403.
Fevatarius, Feudatarius a Fevum :
Fivatier,
in Consuetudine Labourtensi tit. 1. art. 4. et Solensi tit. 2. art. 8. tit. 10. art. 1. 6. 7. 8. 10. etc. Beneharn. tit. 1. art. 26. 27. 28. Charta Raimundi Comitis Tolosani ann. 1183 :
Sed prædictus Fevatarius non debet istud feodum dare ad feodum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Fevatorius, pro Feudatarius. Testamentum Guifredi Comitis ann. 1035. tom. 6. Spicileg. Acher. pag. 433 :
Hæc omnia mando venire in sua potestate, sine ullo Fevatorio.
Sæpius ibidem occurrit.
Fevatus, Eadem notione, in Charta ann. 1056. apud Chiffletium in Hist. Trenorchiensi pag. 311. Chronicon Andrense pag. 425 :
Si aliquis suorum Fevatorum de fevo ipsius centum solidatas, vel tantum ut suum hominatum non perderet, donare voluisset, concessit.
Ubi perperam editum fenatorum et feno. Tabular. S. Nicolai Andegav. :
Quidam Miles Quirmahocus nomine dedit Ecclesiam S. Paterni... excepto quod si sui Fevati homines in nostra terra hospitarentur, etc.
Rursus occurrit in Charta 25. Dunensis Chartularii.
Feodatus. Sugerius in Ludovico VI :
Rex Francorum Ludovicus, ea qua supereminebat Regi Anglorum Ducique Normannorum Henrico sublimitate, in eum [] semper tanquam in Feodatum suum efferebatur.
Charta Adolphi Imper. Roman. ann. 1292. apud Ludewig. tom. 5. pag. 435 :
Nec non Egram civitatem, et castrum cum suo territorio, castris, hominibus, bonis Feodatis, seu non feodatis, vassallis, judiciis.
Fevataria, Jus feudi, in Charta Amedei Comitis Sabaudiæ, apud Guichenonum in Episcopis Bellicens. pag. 58. Vide Favataria.
Infeodare, In feodum vel feudum conferre, Infeoder. Burchardus de Casib. S. Galli cap. 11 :
Ac alias possessiones pro 190. marcis et 100. libris denariorum invadiavit, vel etiam infeodavit.
Idem cap. 8 :
Quidquid per Infeodationem ab utrisque alienatum est.
Conradus Fabariens. cap. 8 :
Res Ecclesiæ damnabiliter et irrecuperabiliter disposuerat Infeodare.
Wenceslaus Brack in Terminis Juristarum :
Arestare frexen, dic Impheodare belehnen.
Infeare, Eadem notione. Vetus Instrumentum apud Puricellum in Ambrosiana Basilica pag. 432 :
Contulit... huic Ecclesiæ prædia... ita ut nulli unquam Archiepiscopo aut Abbati liceat ex eis omnibus alicui aliquid Infeare, vel per libellum aut cambium, seu quovis modo alienare.
Subfeodare, Gall. Donner en arriere fief. Charta Philippi Regis Franciæ ann. 1271. in 30. Regesto Chartophylacii Regii ch. 221 :
Totum tenebit a nobis ad feudum honoratum, sic quod possit Subfeodare, vel in acapitum dare, retento de Templo dominio, canone, vel servitio.
P. Carpentier, 1766.
Retrofeudare, Retroffeudare, In Retrofeudum, Gall. Arriere-fief, conferre. Libert. villæ Florent. ann. 1369. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 389. art. 7 :
Concedimus quod habitatores dictæ villæ Florentiæ... valeant perpetuo bona sua Retrofeudare, et dum bona Retrofeudata vendentur, laudare et vendas eorumdem recipere.
Instr. ann. 1474. ex Tabul. Flamar. :
Promisit dictus Stephanus Aviot acceptor et affeudatarius, quod non Retroffeudaret dictas pecias terræ, prati et nemoris.
Vide infra Refeudum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Feudum, pro quolibet utili jure, quod ad feudi Dominum capitalem pertinet, Gall. Droits utiles d'un fief. Charta Caroli M. ann. 3. ipsius Imperii in Hist. Mediani Monasterii pag. 159 :
Nullus Judex publicus injuste ad causas audiendum, vel Feuda (sed legendum Freda) exigendum, nec mansiones seu paratas faciendum, nec ullas redibitiones injustas requirendum... exactare præsumat.
Pactum inter Jacobum Aragoniæ Regem et Montispessulani Dominum ann. 1272 :
Est etiam sciendum quod de supradictis ab utraque parte excipiuntur usatica, laudimia, consilia, quarti, quinti, sexeni, octavi, Feuda, fenalia, albergæ, boyrania et alia servitia quæ ad jurisdictionem aliquam seu merum vel mixtum imperium non pertinent.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Feudum, pro Servitium feudi. Charta ann. 1285. apud Kennett. in Antiquit. Ambrosden. pag. 305 :
Qualiter extincta sunt Feoda domini Abbatis quæ ab ipso petita sunt patebit inferius.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Feudum, Jus, facultas. Charta ann. 1230. apud eumdem Kennett. ibid. pag. 209 :
Dicunt etiam quod idem Johannes debet habere Feodum in bosco domini Regis videlicet attachiamentum de spinis de bosco suo, etc.
P. Carpentier, 1766.
Feudum, Donum in perpetuum, vel ad hæreditatem. Lit. ann. 1351. tom. 4. Ordinat. reg. Franc. pag. 98 :
Duximus [] ordinandum, quod solucio debitorum quorumcumque,... tam ex mutuo quam ex donis imperpetuum, vel ad vitam, seu ad voluntatem... differetur usque ad finem dictarum treugarum, exceptis Feodis antiquis ad hæreditatem, et elemosinis perpetuis ab antiquo fundatis.
P. Carpentier, 1766.
Feudum, Census ob assignatam possessionem exsolvendus, nostris Feuwage. Libert. Montisfalcon. ann. 1369. tom. 8. Ordinat. reg. Franc. pag. 53. art. 6 :
Quod si dominus noster rex prædictus, aut pariarius vellent mensurare terras dictorum habitatorum, et reperiebatur aliquod incrementum ultra Feudum solvi consuetum, quod possessor illius seu excessus feudi, etc.
Et pag. 54. art. 14 :
Quod quilibet habitator dicti loci et pertinenciarum ejusdem, terras et possessiones suas meliorare valeat, jure dominus (dominorum) earumdem in Feudo solito semper salvo.
Charta ann. 1350. in Chartul. Godefr. dom. Asperim. fol. 6. r°. ex Bibl. reg. :
Item prendrera lidis Symons cascun an à le Saint Denis sour les Feuwages de Heusies, pour perfaire lesdites deux cent livrées de terres, cent xiiij. souls, xj. den. Tour. de tel monnoie c'on doit lesdis Feuwages.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Feudum, Joanni Skenæo de verborum significatione pag. 60. sumitur pro mercede ac stipendio quod datur servo propter suam operam.
P. Carpentier, 1766.
Quidquid ad annum datur pro officio, dignitate, vel quolibet ministerio, Ital. Fio, Gall. Honoraire. Charta Phil. comit. Fland. ann. 1211. ex Cam. Comput. Insul. :
Custodes, qui singulis noctibus per annum vigilantes, castellum S. Audomari custodiunt, et præter Feodum suum et præbendam antiquitus sibi constitutam in avena et caseis, etc...... nihil omnino deinceps præter Feodum et præbendam suam exigere audeant.
Constit. Senens. ante ann. 1288. apud Murator. tom. 4. Antiq. Ital. med. ævi col. 83 :
Qui potestas recipiat et recipere possit pro quolibet mense, pro rata temporis, Feudum sibi statutum, exceptis quingentis libris denariorum, qui remanere debeant penes camerarium Senensem.
Stat. Pistor. ann. circ. 1200. ibid. col. 545 :
Statuimus ut unusquisque judex civitatis Pistorii, sedens pro tribunali, habeat per annum Feudum octo librarum, etc. Salarium seu Feudum
potestatis Astensis, in Stat. ejusd. civit. collat. 2. cap. 3. pag. 12. v°. Stat. nova crimin. Cumanæ cap. 60. ex Cod. reg. 4622. fol. 79 :
Si aliquis scriba maleficiorum communis Cumarum receperit ultra Feudum suum aliquid occasione officii sui, comdempnetur in libris decem, et removeatur ab ipso officio.
Vide Feudum annuum.