1. BANNUM,
Bannire,
Bannitus, etc. Etymon vocis nondum satis liquet. Quidam deducunt a
Band, vexillum, alii a
Ban, Via, quod cæteris insulsius ; Wachterus a
nescio quonam
Bann, Princeps. Vero simillimum videtur hanc vocem referendam esse
ad verbum
Binden, vincire, pro quo olim etiam dicebatur
Bannen. Vide
Frischium voce
Bann.
Adel. Antiqua German. lingua ut hodierna
Ban generis mascul. est ; Scandicis vero populis generis neutrius. Vide Graffii
Thesaur. vol. 3. col. 124.
Fan Gothis est Dominus, quod Francice
Ban
efficere potuit ; conf. Grimm. Grammat. Germ. vol. 1. pag. 584. Non
una, sed multiplex apud
Scriptores, et in veteribus Tabulis horum
vocabulorum est notio : sed potissimum
Bannum trino significatu ut plurimum
accipitur : ac primo quidem pro edicto publico, rursum pro mulcta judiciaria, tertio
denique pro districtu ac jurisdictione. Has notiones singillatim expendemus. Ecclesiæ quoque bannum et bannales erant,
quod consuetudinibus Remorum probatur :
Communi assensu omnium vestrum de
Bannalibus.
1. Bannum, Edictum publicum,
proclamatio, statuti publicatio. Breviloq. :
Bannum, secundum vulgare Gallicorum et
Longobardorum, videtur esse Edictum publicum.
Dudo lib. 2. de Actis Norm. :
In terra suæ ditionis Bannum, id est, interdictum, misit, quod est prohibitio, ut
nullus, etc.
Ditmarus lib. 6 :
Interdicta est omnibus per Bannum regalem
a Palatino Comite fuga. Banno interdicere,
lib. 7. pag. 91. Vita S. Gothardi
cap. 22. apud Surium :
Femina autem Bannos vel proscriptiones negligens, jus ibi
funditus perdidit.
Consuetudines Aquarum mortuarum ann. 1246 :
Concedimus
quod Curia nostra... non possit facere Bannum omni tempore vendere res suas libere, etc.
Statuta Arelat. MSS. art. 113 :
Quilibet
Notarius Arelatensis teneatur habere statuta suprascripta, et cizas et Bannos.
Ubi
Edicta intelligo. Vide Capitulare 1. Caroli M. ann. 802.
Aquisgran. mens. mart. Pertzio vol.
Leg. 1. p. 96. cap. 40. capitula Caroli Calvi pag. 145. 240. 255. 256.
270. 1. Edit. Synod. Carisiac. ann.
857. cap. 4. Pertz. vol. Leg. 1. pag. 452. Conventus apud Confluentes ann. 860. cap. 6.
ibid. pag. 472. Edictum Carisiac. ann. 861. ibid. pag. 477. Synod. Pistens. ann. 862.
cap. 3. ibid. pag. 480.
Acta SS. Maii. tom. 6. pag. 176. et Julii tom. 1. pag.
752. etc. Ita vocem
Ban usurpant Consuetudines municipales
Andegavensis art. 52. Burdegalensis art 108. et aliæ passim. Vide
Bandum 2.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bannum Imperiale, vulgo,
Ban de l'Empire, Proscriptio sancita Imperatoris auctoritate et
edicto. Marten. tom. 1. Thesauri Anecdot. col. 474. D. ex Epist. Frederici Imper. :
Universos Mediolanenses vitæ munere donavimus, a vinclo Imperialis Banni
absolvimus, deputatis in exilium concessimus, etc.
Vide
Achta
2. et
Forbannus. Specul. Saxon. Libr. 3. art. 24. 34. 63. Capitul.
elector. Carol. V. Imper. art. 22. Bœhmer ad C. C. C. art. 155. § 1. Eichorn. Histor.
Jur. Germ. § 384. Waizii Indicem ad Pertz. vol. Leg. 2. voce
Aht et Haltaus.
Glossar. Germ. col. 13. voce
Acht,
Reichsacht. Charta Frider. I.
Imperat. ann. 1158. ap. Pertz. vol. Leg. 2. pag. 110 :
Dominus Imperator
Mediolanenses Cremenses cum 120. marcarum emendatione recipiet, et eos et amicos eorum
in plena curia publice a Banno absolvet.
Alia ann. 1183. ibid. pag. 170 :
Dominus Imperator restituet omnes possessiones... quæ occasione sui Banni vel
sue malvolentie, vel aliter malo ordine amiserunt.
Infra pag. 173 :
Alioquin (Imperator)
ponet in Bannum illam civitatem, que noluerit
predictum juramentum facere ;
pag. 174. lin. 10. Constit. Frider. II. Imper.
ann. 1220. ibid. pag. 235 :
Notum facimus vobis quod huic
(Cancellario)
legalem dedimus potestatem supponendi civitates, burgos,
castra, villas, marchiones, comites, capitaneos et valvasores seu quoslibet per
universam Italiam et partes ejus constitutas, Banno nostro ; et extrahendi.
Ejusdem, ibid. pag. 239 :
Confirmantes primum quod factum est contra eos de Banno et pœna injuncta per
Cancellarium memoratum, et ex nunc personas ipsorum ponimus sub Perpetuo Banno
Imperii, et omnia bona eorum jubemus ubicumque fuerint confiscari, etc.
Ejusdem, ibid. pag. 243 :
Triplum refundant et nichilominus Banno Imperiali
subjaceant, quod absque satisfactione debita nullatenus remittatur.
Alia
ejusd. ann. 1224. ibid. pag. 253. lin. 12. Alia ann. 1236. ibid. pag. 321. lin. 23.
Constit. Rudolfi I. Imper. ann. 1280. ibid. pag. 425. lin. 35. Alia Alberti I. ann.
1303. ibid. pag. 486. Charta Philipp. Rom. Reg. ann. 1205. art. 9. ibid. pag. 209 :
Ut, quicumque excommunicatus fuerit a dom. apostolico, in Banno statim sit
imperiali.
Ut Summi Pontificis excommunicationem Imperator, ita Episcopi
quivis judex in Bannum convertebat. Frideric. 1. Constitutio ann. 1187. ibid. pag. 184 :
Quem episcopus legitimis induciis citatum justitia dictante excommunicaverit,
et hoc judici insinuaverit, judex eum Banno proscriptionis condempnet, neque prius,
etc.
Bannus Sacer, Limites intra quos Ecclesiæ immunitas definitur. Extat in Cluniacensi Bullario
pag. 25. Designatio sacri banni, seu limitum districtus Monasterii Cluniacensis :
Placet etiam nobis vobisque placeat suademus,... huic loco... quosdam certos
limites immunitatis ac securitatis circumcirca undique assignare, ipsosque limites Sacri
Banni.
Infra :
Itaque termini Sacri Banni sunt hi, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bannus Exemptionis, eadem notione, in Constitutionibus MSS. Ordinis Cluniac. :
Nullus monachus
infra Bannos Exemptionis nostræ comedat aut bibat, aut die ac nocte jaceat... et
præcipue in villa Cluniaci seu aliis locis omnibus et locis circumvicinis infra
Bannos.
Bannum Mittere super rem, aut personam aliquam, dicebantur Principes, cum eam, publicato banno
seu edicto, in suam protectionem suscipiebant. Notitia ann. 1047. apud Ughellum in
Episcopis Asculanis :
Insuper Misit suum Bannum (Imperator)
super
prædictum Episcopum, et super jam supradicta curte,... ut nullus quilibet homo audeat
jam dictum Episcopum, vel partem jam dicti Episcopi exinde divestire, molestare vel
inquietare sine legali judicio.
Occurrit passim apud eumdem Ughellum tom. 1.
pag. 849. 852. 960. Charta Caroli Magni apud Crantzium in Metrop. lib. 1. cap. 2 :
Si quisquam hoc idem nemus nostro Banno munitum,... studio venandi... introierit,
etc.
Versus in Vicelinum Archiepisc. Bremensem :
Chartas conscriptas, et res in scripta redactas,
Bullis firmavit, Bannoque suo stabilivit.
Charta Chunradi II. Imp. ann. 1025. in Privilegiis Eccles. Hamaburgensis :
Bannum autem nostrum super omnes hos illic venientes, ut illuc eundo et redeundo
habeant pacem, facimus, eundemque Bannum nostrum prædicto Archiepiscopo ob suum fidele
servitium ea ratione concedimus, etc.
◊ Forma autem
Mittendi Bannum super aliqua re vel
persona, quæ fuerit, docet vetus Notitia Judicati ann. 891. in Tabulario Casauriensi :
In eadem hora sic prendiderunt Missi sacri Palatii unum fustem in
manus suas, et Bandum miserunt præposito, etc.
Alia Notitia ann. 1068. apud
Franciscum Mariam in Mathilde Comitissa, lib. 3. pag. 140 :
Petivit... ut pro Deo
et anima domini Regis suorumque mercede Mittere Bandum super jam dictas res et prædictum
Advocatum in Byzantios bonos aureos duo millia, ut nullus quislibet homo, magna parvaque
persona, prædictam Ecclesiam de jam dictis rebus sine legali judicio disvestire
præsumat. Cumque ipse taliter quæsisset, tunc præfata D. Beatrix et Flaibertus Judex D.
Regis ambo simul per fustem, quam in suis detinebant manibus, Miserunt Bannum super
easdem res, et jam dictum Advocatum, ut nullus quilibet homo præfatam Ecclesiam de
supradictis rebus disvestire præsumat sine legali judicio. Qui vero fecerit, duo millia
bonos Byzantios aureos compositurum se agnoscat, medietatem parti Cameræ D. Imperatoris,
et medietatem parti præfatæ Ecclesiæ.
Eadem habentur pag. 153. 161. in aliis
Notitiis ann. 1073. et 1099.
Bannum Ponere super Caput alicujus, Eadem notione usurpatur in Notitia Judicati ann. 1028. in Tabulario Casauriensi :
Et investierunt præfatum Abbatem ex parte Imperatoris,... et posuerunt Bannum
super caput ipsius Abbatis, ut si aliquis homo de ipsis rebus de Monasterii aliquid
injuste tollere vel contendere præsumit,... componat de auro libras centum.
L. Henschel, 1840–1850.
Banno supponere aliquem, Eadem notione. Vide
Bannum imperiale. Treuga
Trasardi ann. 1194. ap. Pertz. vol. Leg. 2. pag. 197 :
De persona illius justitiam
faciant, quam si habere non possent, Banno supponant.
L. Henschel, 1840–1850.
Banno constringere aliquem, Eum retinere. Conventus Erford. ann. 932. ibid. pag. 18 :
Ut nullus
christianus ecclesiam pro reverentia petendo, ibique manendo, indeque revertendo
alicujus publicæ potestatis Banno ibidem constringatur, ne forte dum ad ecclesiam causa
orationis properat per Bannum impediatur pro salute animæ devote insistere.
Vide
infra
Banno constrictus.
Bannum Ponere, Proclamare, edicere,
Mettre Ban ; in Consuetud. Lothar. tit. 8. art. 4.
tit. 15. art. 10. in Charta Friderici I. ann. 1175. pro Ecclesia Bellicensi, apud
Guichenonum in Episcopis Bellic. pag. 33 :
Nulla persona Bannum quod Episcopus in
civitate posuerit, infringere præsumat.
In Charta Friderici II. ann. 1238. apud
Joann. Columbum lib. 1. de Episcopis Valentin. n. 54 :
Banna ponere, et a
transgressoribus pœnas exigere.
Charta Communiæ Crespiacensis ann. 1223 :
Concessimus etiam quod Bannum facere non poterimus super Burgenses nec super
eorum res, nisi de assensu eorum.
Stabilimenta S. Ludovici lib. 1. cap. 24 :
Bers si a toutes Justices en la terre : ne li Rois, ne puet Mettre Ban en la
terre au Baron sans son assentement : ne li Bers ne puet mettre Ban en la terre au
Vavassor.
Vide Legem Longobard. lib. 1. tit. 14. § 11. Carol. M. cap. 32. apud Ansegis, lib. 3. cap. 66.
Pertz. ann. 811. de Exercit. cap. 4. vol. Leg. 1. pag. 170. et
Gallandum de Franco Alodio pag. 250.
In Bannum Mittere, Confiscare, in fisci potestatem edicto publico redigere, quo loco
mittere
idem valet ac
ponere ; unde nostri
Mettre. Hincmarus Remensis in Quaternion.
ad Regem Carolum pag. 381 :
Quidquid de rebus et facultatibus Ecclesiasticis ad
gubernandum acceperat, jussione vestra per Vicecomitem ipsius pagi, in
Bannum quod jus lingua Latina proscriptio confiscando vocatur, est Missum.
Additiones ad Legem Salicam apud Eccardum pag. 186. n.
xi. :
De proprio in Bannum Misso. Cujuscumque hominis proprietas ob
crimen aliquod... in Bannum Missa fuerit... Quod si non de alia re, sed de ipsa
proprietate, quæ in Bannum missa fuit, ac per hoc in nostram potestatem
redacta.
Bannir les heritages, in Consuetud. Norman. art. 187. Vide Cap. Caroli Magni lib.
4. cap. 24. Ludov. I. Capit. legib.
addenda ann. 817. cap. 11. conf. Carol. M. Capit. Ticinense ann. 801. cap.
13. Legem Longobard. lib. 2. tit. 43. § 3. Ludov. I. cap. 20. idem. Cap. Caroli
Calvi tit. 29. § 3. tit. 31. § 6. Synod. Pistens. ann. 862. cap. 4. Edict. Pistens. ann. 864. cap. 6.
Muratorium tom. 1. part. 2. pag. 130.
etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tollere vel
Trahere de Banno. Rem confiscatam reddere primario possessori.
Veteres Formulæ apud Murator. tom. 1. part. 2. pag. 130 :
Et post Comes dicit per
istum fustem et istum wantum tollo omnes res ejus de Banno.
Et infra :
Ecce notitiam, quomodo res meæ fuerunt tractæ de Banno.
Imbannire,
Imbannare, in bannum mittere, in fiscum redigere. Hincmar. Laudun. in
Schedula Episcopis et Regi porrecta pag. 433 :
Non latere vos scio... res Episcopi
Laudunensis Ecclesiæ mihi commissæ, imo quidquid habebam in isto regno, exceptis
principali Ecclesia et Episcopi domo et claustro primum esse Imbannata, etc.
Charta Andreæ Episc. Atrebat. ann. 1170. in Tabul. Eccles. Ambian. :
Unde ipse
excommunicatus, et terra sua antecessoris nostri Atrebatensis Episcopi sententia fuerat
Imbannita.
S. Bernardus Epist. 252 :
Super omnia plangitis, quod
Ecclesiam S. Foilliani, quæ de ordine vestro est, Abbas noster de Villari fecerit
Imbanniri ;
id est, poni sub interdicto, uti mox diserte innuitur. Adde Chartam
Communiæ Tornacensis ann. 1187. et Hemereum in Augusta Viromand. pag. 161. Appellationem Episcopi Albiensis inter Instrum. tomi 1.
novæ Gall. Christ. col. 9.
Embannir, in Consuetudine Lotharingiæ tit. 8. art.
Mettre embannie, in
Consuetud. Barrensi art. 50.
Per Bannum ad Placitum Venire, id est, per submonitionem Regiam. Charta Lotharii Reg. Provinc. ann. 855. tom.
12. Spicilegii Acheriani pag. 133 :
Ad dictum itaque Palatium jam vocitatus
Witgarius non solum venire contempsit, sed etiam Bannum nostrum pro nihilo duxit.
Jussimus præterea illum denuo ad hoc præsens placitum per Bannum Venire : sed sicut
primum, similiter et secundum et tertium sprevit, jussisque nostris in nullo obediens
extitit, etc.
Vide
Mannire.
Bannum Adimplere, in Lege Ripuar, tit. 65. dicitur is qui mandatum regium quod ei per
bannum
et submonitionem indictum est, exequitur : verbi gratia,
si banniatur, aut
submoneatur ad exercitum.
P. Carpentier, 1766.
Bannum Currere, Exsequi, ut videtur. Stat. Mantuæ lib. 2. cap. 8. ex Cod. reg. 4620 :
Non
possint nisi semel vel bis exire de Banno non curso, nisi prius citato adversario ad
videndum eum extrahi de banno.
Si tamen legendum non sit, de
banno
incurso.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bannum Frangere, in Charta Crodegandi Episc. Metensis apud Meurissium lib. 2. pag. 169.
P. Carpentier, 1766.
◊ Id est Violare, Practicis
nostris
Briser ban. Inquisit. ann. 1268. ex sched. Pr.
de Mazaugues :
Requisitus ubi fregerat Bannum, dixit quod sub Asperella.
Lit. ann. 1375.
tom. 3. Ordinat. reg. Franc. pag. 207. art. 19 :
Quicumque Bannum dicti domini
nostri vel baillivi sui fregerit, etc.
P. Carpentier, 1766.
Bannum minuere, Eodem significatu. Privil. capit. S. Barnardi de Rom. ann. 1358. tom. 3. Ordinat.
reg. Franc. pag. 279. art. 26 :
Pertinet recipere prædictæ ecclesiæ de Romanis et
capitulo et exigere a committentibus pro Banno minuto de die, commisso in locis vetitis
circa villam Romanis certis locis, tres solidos et sex denarios, et septem solidos de
nocte.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bannum Violatum. Diploma Caroli M. pro Ecclesia Osnabrug. apud Miræum tom. 1. Edit. 1723. pag.
16 :
Quod si quisquam hoc idem nemus nostro Banno munitum, sine prædictæ Sedis
Episcopi licentia, studio venandi, vel silvam exstirpandi, vel aliud agendi, unquam
introierit, sciat se... pro delicto lx. solidos nostri ponderis, quos nobis
pro Banno Violato deberi statuimus, redditurum.
Quod
Ban Brisié vocatur
in Literis Ducis Lotharingiæ ann. 1256. apud D.
Brussel de Usu feud. tom. 2. pag.
1019.
Banna,
quæ in Ecclesiis secundum consuetudinem eduntur ante matrimoniorum
celebrationem, cap. 6. Extra, Qui matrimon. accus. poss. Ibidem cap. 22. de Sponsalibus 4. 1. Episcopo Bellovacensi :
Bannis,
ut tuis verbis utamur, in Ecclesiis editis.
Provinciale
Cantuariense Lindewodi lib. 4. tit. 1 :
In matrimonio quoque contrahendo semper
tribus diebus dominicis vel festivis a se distantibus, quasi tribus edictis, perquirant
Sacerdotes a populo de immunitate sponsi et sponsæ.
Ibidem tit. 3.
Solennis
Bannorum editio in matrimoniis. Occurrit apud
Acherium tom. 5. Spicileg. pag. 620. in Concil. Senon. 1485. Baluzium tom. 2. Hist.
Arvern. pag. 855. in Statutis synodal. Bertrandi de Turre ann. 1359. art.
xxix. Martenium tom. 4. Anecdot. col. 391. col. 518. et alibi
passim. Vide
Edictum.
Bannum Pacis, quo
pax indicta est edicto publico. Ekkehardus junior de Casib. S. Galli.
cap. 1 :
Jubentur a Rege tunc quidem Arnolfo Episcopus et ipsi sub Banno pacis ad
aulam Mogunciæ venire, causa publice peracta, rei majestatis lege pronunciati, ipsi in
Ingelheim truduntur.
Chart. Scabinor. Traject. ann. 1230 :
Nos itaque scultetus, Scabini et consules ecclesiam S. Petri in suo jure
stabilivimus et roboravimus per nostrum Fredhebannum.
Bannus, Idem quod
Biennum, quod vide. Operarum præbitio, Gall.
Corvée. Polypticus
Floriacensis :
Et faciebat unum Bannum in vinea, alterum in prato, alium in
messe.
Alibi :
Si ibi sunt cavaticarii, debent Kal. Octob. den. 4. et unum
diem in Banno ; et ad
3
audientias venire cum suis eulogiis. Rursum :
Debet... pro caropera den. 5. Bannos 3. unum in vinea, alterum in prato, tertium
in messe.
MS. cod. Irminonis Abb. German. fol. 59. col. 3 :
Habet ibi sex mansos, qui solvunt de argento omni anno solidos
viiii. pro carropera ad trecas den. viiii... Bannos
111.
Breve 9. cap. 304.
Guerardo pag. 116. Ibid. Breve 21. cap. 78. pag. 225 :
Banna 3. in unaquaque
satione.
Adde Polypt. Fossat. cap. 10. et 16. post Irminon. 285. 287. Polypt.
S. Remig. Remens. cap. 5. ibid. pag. 290.
Bannum Augusti, in Charta apud Paradinum in Hist. Lugdun. lib. 2. cap. 73 :
Bans de Mars
et d'Aoust,
in Consuetud.
de la Sale de Lile, tit. 1. art. 13. et
Bononiensi art. 40. Atrebat. veteri art. 48. Vide Hist. Tornacensem Cognati lib. 4. pag.
77.
P. Carpentier, 1766.
◊ Quo scilicet messibus
cavetur : interdum
Lex Augusti appellatur. Vide infra in
Lex. Charta Guidonis comit. Fland. ann. 1289. ex Chartul. Namurc. in Cam. Comput.
Insul. fol. 6. r°. :
Et se bourgois ou fius de bourgois menroit biestes en damage
d'autrui, contre le ban des seigneurs, u se fist aucune chose contre le Ban d'Aoust, on
poroit les biestes arester.
Accipi præterea interdum potest pro banno vini, quod
eo mense particulatim divendere licet domino feudi. Charta ann. 1355. inter notas ad tom.
4. Ordinat. reg. Franc. pag. 384 :
Bannum et privilegium banni de vendendo vina ad
tavernam, qua ante præsentium litterarum confectionem, perpetuo habemus et debebamus
repetere, habere, percipere, ac edicta jubere seu juberi facere annis singulis perpetuo
in dicta villa de Chaigny mense Augusti, in vigilia festi Assumptionis beatæ Mariæ
virginis, et per septem dies tunc continue sequentes et complendos solummodo.
Vide in
Bannum vini.
Bannum de Pascha,
Bannum de Pentecoste, in Charta Theobaldi Comitis Blesensis ann. 1190. in
Probat. Histor. Blesens. pag. 24.
P. Carpentier, 1766.
◊ Quod de banno vini post
Pascha vel Pentecostem usitato intelligendum est. Bulla Alex. PP. III. ann. 1178. ex
Chartul. Latiniac. :
Per annum venditionis vini a Pasgua in xv. dies, vel a
Pentecoste in xv. dies, etc.
Vide
Bannum vini.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bannum Hortorum, in Statutis Arelatens. MSS. art. 34 :
De Banno ortorum. Quicumque inventus
fuerit in ortis... colligere ficus... sine licentia vel ortolani vel banerii solvat
Communi xii. den.
P. Carpentier, 1766.
Bannum Nemoris, Quo silvæ usus prohibetur. Libert. Briancz. ann. 1343. tom. 7. Ordinat. reg.
Franc. pag. 729. art. 21 :
Banna nemorum omnium, tam nigrorum quam aliorum dictæ
bailliviæ, remisit universitatibus supradictis et singulis personis earumdem præsentibus
et futuris ; salvis domino dalphino et suis pensionibus quæ fuerunt.
Bannum Vindemiarum, Edictum quo interdicitur vindemias peragere ante statutum a domino loci tempus in
Charta Communiæ villæ Belnensis, apud Perardum in Chartis Burgund. Alia Roberti Ducis
Burgund. ann. 1232 :
Notum... me dedisse hominibus meis Belnensibus Bannum, quem
tempore vindemiarum in vineis Balnensibus habebam.
Libertates villæ de
Chableiis, in Tabular. Campan. :
In toto territorio de Chableiis, quod debet Bannum
suum, non debet aliquis Vindemiare vineas suas usque ad festum S. Remigii, nisi per
mandatum Comitis, et mandatum B. Martini, etc.
Consuetudo Castellimellanii tit.
xiii. apud
Tbomasserium Consuet. Bituric. pag. 193 :
Item mondit Seigneur a droit de Ban, en
sorte que nul ne puit vendanger sans son congié.
Ban de vendanges, in Consuetud. Andegav. art. 185. 186. Cenoman. art. 203.
Bituricensi tit. 15. art. 5. et Burbon. art. 351.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bandium vel
Bannium Vinearum,
Eadem notione. Charta Bernardi de
Turre anno 1308. apud Baluzium. tom. 2. Hist. Arvern. pag. 783 :
Item Bajulus S.
Amantii ad requestam Consulum debet ponere Bandium Vinearum : et si post Bandium positum
sit necessitas, debet dictus bajulus ad requestam dictorum Consulum dictum Bannium
prolongare vel dimittere.
P. Carpentier, 1766.
◊ Bannye de vignes,
in Libert. villæ
de Tannay ann. 1352. tom. 6. Ordinat. reg. Franc. pag. 61. art.
11 :
Ne ont, ne auront lidit seigneur ou dames Bannye de vignes ; c'est assavoir ès
vignes soubz Tannay ;... esquelx vignobles lidit habitant et cil qui y auront vignes
pourront venengier toustesfoiz qu'il leur plaira.
Bannum Vini, Jus quod domino feudi competit, cui licet vinum suum particulatim vendere certo
dierum spatio, v. g. 40. tenentibus, seu hominibus suis a vini proprii venditione
cessantibus.
Ban à vin, et ban-vin dicitur in Consuetud. Turon. art. 102. 295.
Andegav. art. 185. Cenoman. art. 201. 202. Marchensi cap. 23. et Juliodun. cap. 9. art. 1.
cap. 28. art. 3. Charta Ebonis dom. Castrimeliandi de immunitatibus dicti Castri :
Non licebit mihi vel successoribus meis facere Bannum Vini, nisi per 40. dies per
annum, et sic quilibet hominum meorum toto alio tempore libere ac sine aliqua
contradictione vendere poterit vinum suum.
Charta Philippi Aug. ann. 1185. apud
Morinum lib. 5. Hist. Vastinensis pag. 707 :
Eo die quo Bannum utrumque
nuntiabitur, omnes tabernæ totius balivæ cadent.
Libert. Moirenci ann. 1164. tom. Hist. 1. Dalphin. pag.
16 :
Si Dominus vinum suum vendere voluerit cum bonæ vindemiæ fuerint, septem
salmatæ erunt de vino puro, et octava erit de decocto : erit autem vinum illud de
propriis vineis et de quartone, non empto, non de donato, non commodato. Et vindemiis
factis considerabitur quis burgensium vinum suum plus vendiderit, et super illum uno
denario vinum suum dominus vendere poterit. Si steriles vindemiæ fuerint, tertia pars
erit de decocto ; si vero mediocres, quarta pars erit de
decocto.
Vetus Inscriptio seu Charta Crestæ in Delphinat. apud
V. C. Jacobum Sponium in Itinenario tom. 3. pag. 17 :
Hoc est testamentum de Banno
Vini, quod dederunt suis hominibus Petrus Diensis Episcopus, et ejus nepotes Guillelmus
Cresti cum suis infantibus, in omni tempore, nisi de 20. modiis vini puri inter omnes
hoc bannum tali pacto facient. Quod si modius venditur duobus solidis, ipsi vendent suum
tribus, et ita in omni pretio hoc bannum faciens quolibet tempore, nisi in Quadragesima
et tempore messium. : pro hoc dono dederunt ei homines Cresti 60. sol. Valentinenses in
testimonium sempiternum.
Charta Henrici D. Solliaci pro libertatibus
d'Aiz en
Berry ann. 1301 :
Bannum autem meum habebo singulis annis per totum mensem
Maii tantummodo ad vina mea vendenda... ita tamen quod non potero vendere vinum fecidum
vel botatum.
Tabularium Vindocinense Thuani Charta 105 :
Præterea suo
tempore nemo ausus erat infra banleviam vinum vendere, quandiu Comes suum vinum vendere
faciebat, quo aut non emendasset, aut vinum non perdidisset.
Consuetudines
Lorriaci :
Nullus Lorriaci vinum cum edicto vendat, excepto Rege qui proprium vinum
in cellario suo cum edicto vendat.
Charta ann. 1248. ex Archivo S. Germani a Pratis, cujus
hoc fragmentum refert
de Lauriere in Glossario :
Licebit nobis...
habere
Bannum singulis annis in dicta villa de Antogniaco de duabus tonis quæ
ibi sunt, vel aliis tantundem tenentibus, cum duobus trossulis pro implagio. Ita quod
unam earum poterimus exponere venalem in vigilia Paschæ, et durabit Bannum illius tonæ
usque ad Pentecostem, nisi vinum tonæ citius totum venditum fuerit, et tenebitur
quilibet dictorum hominum emere unum sextarium vini ad minus de dicta tona, pretio
legali imposito mediante. Si vero de tona prædicta, ultra illud quod prædictum est,
aliquid vini residuum fuerit, illud residuum non licebit nobis vendere in jure
Banni.
Charta Sangermano-pratensis de
manumissione hominum de Villa-Nova, ann. 1248. post Irminonem pag. 384 :
Item
habemus Bannum in dicta Villa-Nova S. Georgii annuatim a die Pasche per unum mensem
continuum et integrum ; et vendere poterimus in domo nostra vel extra, in dicta villa
in uno loco, per servientes nostros proprios, vel per alios quoscunque de eadem villa
in pluribus locis, vina qualia voluerimus seu Bannum, et quantum vendere poterimus,
per totum dictum mensem : ita quod pro qualibet masura tenentur capere et recipere
unum sextarium vini usque ad valorem octo denariorum ad minus, jure Banni, nec licebit
alicui hospiti nostro vendere vinum in dicta villa quandiu duraverit bannum
nostrum.
Charta ann. 1282. tom. 2. Histor. Ecclesiæ Melden. pag.
180 :
Item Bannum quod habent nomine Ecclesiæ suæ prædictæ in villa nostra de
Nantholio ; videlicet quod in mense Augusti singulis annis in villa de Nantholio
prædicti Religiosi possunt et potuerunt usque nunc vinum vendere, et nullus alius nisi
ipsi in dicto mense, nisi hoc faceret de dictorum Religiosorum
voluntate.
Adde Chartam Communiæ Atrebat. § 37. Historiam
Ducum Burgund. Duchesnii pag. 12. Probat. Histor. Monmorenc. pag. 89. etc. Quale vero
fuerit jus illud, pluribus definitur in Consuetud. municipali Turon. art. 102. 295.
Andegav. art. 184. 186. Cenoman. art. 201. 202. 204. March. art. 818. Lodun. cap. 9. in
Libertatibus MSS. villæ S. Desiderii ann. 1228. in Charta communiæ Nivern. ann. 1194. etc.
De eo etiam copiose agunt Julianus Brodeus in Consuet. Paris. art. 7. n. 36. 37. et
Dionys. Salvaingus in Tract. de Jurib. dominic. cap. 39. Marca in Hist. Beneharn. lib. 4.
cap. 17. num. 8. Rocheflavinus lib. de Juribus dominicis cap. 14. etc. Vide præterea
Concil. Parisiense VI. lib. 1. can. 52. Hist. Monast. S. Nicolai Andegav. pag. 6. et 1.
Regest. Parlamenti fol. 17. sub. ann. 1259. etc. et Haltausii Glossar. Germ. col. 98. voce
Bann-wein.
P. Carpentier, 1766.
◊ Quod a vini proprii
venditione tunc cessarent tenentes, jus illud
Estanche de vin dicitur in Ch. ann.
1454. ex Chartul. Latiniac. fol. 78 :
Ung droit seigneurial, nommé et appellé
vulgairement le Ban, qui est Estanche de vin, que nul des manans et habitans, de quelque
estat qu'ilz soient, ne pevent, ne doivent en icelle ville (de Lagny)
vendre vin à destail, ne à feur de taverne.
Vide infra
Stagnum 4.
P. Carpentier, 1766.
Bannum Vendagii vini, Eadem notione. Charta commun. Clarimont. in Bassign. ann. 1248. tom. 5. Ordinat.
reg. Franc. pag. 600. art. 12 :
Retinemus autem nobis in dicta villa Bannum
vendagii vini per sex septimanas.
Vide
Bannagium.
P. Carpentier, 1766.
◊ Ejusdem originis ac
notionis est vox
Bennage, in Charta Guill. de Veteriponte
ann. 1289.
in Chartul. S. Joan. de Valle :
Nous recognoissons, disons et affermons leaument
que les demoranz en la terre doudit prieuré (de S. Nicolas de Courbeville)
vendanz vins, au temps que nos Bennages cheent chacun an ; c'est assavoir à Paques, à
Penthecouste et à Noel, etc.
Vide
Biennum.
P. Carpentier, 1766.
◊ Certo, ut plurimum in
Chartis designato tempore, eo jure gaudebant domini feudales ; interdum tamen in eorum
arbitrio erat tempus illud assignare et eligere, ut colligitur ex Charta ann. 1272. in
parvo Reg. S. Germ. Prat. :
Le ban de la vente de vin, que nous avons en toute la
ville de Meudon par six sepmaines continuées une fois chacun an, en quel temps que nous
voulions.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Banvinum, An idem quod
Bannum vini ? Potius videtur esse
tributum, quod primo exactum ab iis, qui vendebant vinum. Fragm. Hist. MSS. Stephanot.
tom. 5. ex Archivo cœnobii Cornillon. :
Statuentes ne aliquis successorum nostrorum
aut ministrorum a præfato monasterio, vel a propriis ipsius hominibus, ubicumque
manserint, firmantias, vel Banvinum, vel expeditiones, vel tallias vel quæstas, vel
condecimas ullatenus recipiant.
Chart. Concess. Henric. de Stalek
Episc. Argentor. ann. 1252. apud Schilterum in Glossar. pag. 83 :
De vino Bannus
dabatur omni anno a vesperis Paschæ, usque ad sex hebdomadas, de qualibet carrata vini
una ama, quæ a cauponibus ibidem medio tempore vendebatur
; id est vectigal
pro concessione vini banniti. Jus Argoratense lib. 1. cap. 18. ibid. :
Episcopi
hactenus sumserunt theloneum de carbonibus et canabo de consuetudine non de jure ;
sicut et Bannum in vino, den Ban von dem Wine.
Eadem ratione Germanis
Brodbann, Bierbann est vectigal de pane et cerevisia vendenda, etc.
Adel. Vide Mittermaieri Princip. Jur. Germ. § 529. num.
II.
◊ Interdum vox Gallica
Ban-vin, non unice vini dominici
venum exponendi jus spectavit, sed et interdum distrahendæ carnis. Charta Philippi II.
Regis Romanor. ann. 1208. descripta in Magno Recordo Leodiensi pag. 11 :
En Liege
doit estre fait li institution et li assiet de vin deux fois l'an par le Conseil des
Eglises et des Citains. Trois Banvins à li Evesques de droit : le premier est de vin ;
se c'est siens propres, à le Pasques : le second des chars devant Quarême : li tiers est
à le S. Joan de ses bleits, o wyt jours devant le Noel, et o wyt jours après,
etc.
Vide præterea Thomasserium in Consuetudinibus localibus Bituricens. cap. 31.
46. 69.
P. Carpentier, 1766.
Bannum Moltæ, Ambitus, intra quem habitantes tenentur molere frumenta sua ad molendinum domini.
Scacar. S. Mich. ann. 1216. in Reg. S. Justi Cam. Comput. Paris. fol 19. r°. col. 2 :
Judicatum est quod nullus potest nec debet facere molendinum venti vel aquæ infra
Bannum moltæ, et quod nullus potest facere molendinum venti vel aquæ, nisi qui moltam
habeat, vel habere debeat. Banmolin,
in Ch. Caroli comit. Valesii ann. 1314. ex
Reg. 50. Chartoph. reg. ch. 56 :
La Contée de Chartres o toutes ses honneurs et ses
appartenances, senonches, molins et ronmolins.
Rectius infra,
Banmolins.
Vide
Bannire ad molendinum.
Bannum Usuale, Vetatio Consueta. Charta Caroli Magni apud Crantzium in Metropoli lib. 1. cap.
2 :
Cum in omni integritate in porcis silvestribus, cervis, avibus,
et piscibus, omnique venatione quæ sub Banno Usuali ad forestum deputatur.
Bannire, Publico banno edicere, jubere, statuere. Decretio Childeberti Regis cap. 8 :
Similiter Kal. Mart. Coloniæ convenit, et ista Bannivimus, ut unusquisque judex,
etc.
Capitulare 1. Caroli Magni ann. 802. cap. 39 :
Iterum Bannimus
firmiter ut nemo amplius faciat.
Adde cap. 32. Capitul. 2. ejusdem anni cap. 20.
Capitul. 7. ann. 803. cap. 1. Capit.
Carol. II. supra laudata apud Confluent. cap. 6. Adnuntiat. post. redit. cap.
6.
Chronic. Siciliæ apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 68 :
Sexto decimo die mensis Augusti xi. Indictionis preco Bannivit
publice per Panormum ex parte dicti Regis Frederici qualiter dictus dominus Rex
omnibus fidelibus suis notum faciebat, quod inter eum et dominum Calabriæ est guerra
Bannita.
Charta Caroli Comitis Valesii ann. 1315. in
Tabulario Andegav. Cameræ Comput. Parisiens. pag. 11 :
Faisons sçavoir à tous, que
comme ou temps passé notre Baillif d'Anjou ou terroir et en la Chastellenie de Saumur
feist Banir et crier ban, que tous ceux qui nous devoient Sergents d'armes, les
montrassent pardevant luy, ou à son Lieutenant, pour venir emprez nous et avec nous en
la guerre de Flandres, etc.
Vide
Bannense jus.
Bannire, Citare, submonere, banno seu edicto publico evocare. Edict. Pistense ann. 864. cap. 6. Convent. Carisiac.
ann. 873. cap. 13. Capit. I. ann. 819. cap. 2.
Bannire et locis congruis congregare, in form. 39. apud Lindenbrog. Leges Norman. cap. 25. apud Ludewig. tom. 7. Reliq. MSS.
pag. 203 :
Retrobanivium dici solet, quando Princeps Normanniæ ad impetum hostium
reppellendum, in expeditionem aliquam profectus per Normanniam Banniri
faciebat.
Vide
Bandegare,
Bandeiare 1.
Banderare et
Bannimentum.
In Exercitum, vel
Hostem Bannire. Lex Ripuar. cap. 65 :
Si quis legibus in
utilitatem Regis sive in hoste, sive in reliquam utilitatem Bannitus fuerit, et minime
adimpleverit, etc.
Adde cap. 67. § 2. Legem Longob. lib. 1. tit. 14. § 13. Carol. M. 35. idem.
Capit. Caroli M. lib. 3. cap. 67. 69. e Capitul. Bononiens. ann. 811. cap. 1. 3. Capit. 2. ann. 813.
cap. 9.
Hostem adnuntiare, in Capitul. Car. Calvi tit. 31. cap. 3. Edictum Pistense ann. 864. cap.
3.
Hostem denuntiare, in Annal. Francor. Bertinianis ann. 867.
Hostem indicere,
infra.
Populum in hostem convocare, apud Flodoard. lib. 3. Histor. Remens. cap. 18.
Benedicti Chronic. ap. Pertzium
vol. Script. 3. pag. 705. lin. 34 :
Bandus missus ex ore regis in Francorum
gens.... ut omnes hostiliter kalendas Maias, etc.
Fredegarius cap. 73 :
Exercitum in auxilium Sisenandi de toto regno Burgundiæ
Bannire præcepit.
Idem cap. 87 :
Jussu Sigeberti omnes Leudes
Austrasiorum in exercitum gradiendum Banniti sunt.
Capitul. 3. ann. 813. cap.
32 :
Si quis cum armis Bannitus fuerit et non venerit, etc.
Adde cap. 41 :
Hostis Bannitus,
exercitus submonitus, idem quod
herebannum, in
Capitul. 1. ann. 812. cap. 2.
Hostile Bannum, in Capitul. 1. ann. 802. cap. 7 :
Ut hostile Bannum domni Imperatoris nemo prætermittere præsumat.
Formul. Marculf. Append. cap. 31 :
Taliter ei concessimus, ut de omnes hostes vel omnibus Bannis, seu et aribannus
sit conservatus, ut neque vos, etc.
Vide
Herebannum.
Adel.
Le Roman de Vacces MS :
Li Rois Loeis fit semondre et Bannir son oust.
Philippus
Mouskes in Chlotario IV :
Si asist Roume à ost Bannie
Rois Alebrans de Lombardie.
:
Li Rois s'en vet ô sa grant ost Bannie.
Infra :
Fromond les a mandé à ost Bannie
Arriereban, dont il fist grant folie.
Chronicon Bertrandi
du Guesclin :
Et li Quens de Monfort y vint a ost Bagnie,
A maint bon Chevalier et de bonne lignie.
Alibi :
Descendirent à pié, si con l'istoire crie,
Fors que le Prince de Galles, et sa Grant ost Banie.
Balduinus de Condato MS :
Que nus contre li ne se drece,
Ne ne prende sur lui banie,
Que maintenant à ost Bannie,
Ne soit cil mefait amendez, etc.
Assisiæ Hierosolymit. cap. 265 :
Se il avenit que le Roy chevauchast à ost
Bani contre les ennemis de la Crois, et il avenist par aventure que l'ost fut desconfit,
etc.
Adde veterem Consuetudinem Normanniæ cap. 44.
Bandire hoste, apud
Joan. Villaneum lib. 6. cap. 77. et lib. 7. cap. 119. Idem lib. 8. cap. 58 :
Fece
Bandire hoste generale per tutto 'l regno. Solenni more indicta expeditio,
apud
Lambertum Schaffnaburg. ann. 1074. Infra :
Illico missis circunquaque nunciis
Principes in expeditionem solemni indictione evocant.
Formulæ solennes cap. 10 :
Cognoscatis in nostram eleemosynam illi, dum et ipse senex esse videtur, taliter
nos concessisse, ut de omni hoste, vel omnibus Bannis et aribannis sit conservatus,
etc.
id est,
exempt de tout ban et ariereban, seu exemtus sit ab omni
banno et submonitione pro
hoste et exercitu.
Ad Placitum Bannire, in Capitulis ad Legem Salicam cap. 1. § 17. in Lege Longob. lib. 2. tit. 42. § 2.
tit. 53. 52. § 22.
lib. 3. tit. 12. § 4. Carol. M. 116.
Lothar. I. 61. 66. e Capit. ann. 829. quæ pro lege habenda cap. 5. et ann. 805. in
Theod. villa cap. 16. ubi legitur
manniti. Quid intersit inter
Bannire et
Mannire vide apud Grimmium in Antiqu. Jur. Germ. pag. 844. num. 2. Roggium de
re judic. German. pag. 190. Eichhorn. Histor. Jur. German. § 207. Savin. Histor. Jur.
Rom. med. temp. vol. 1. § 65. in Capitul. Caroli M. lib. 3. cap. 40.
69. in Capitul. 3. ann. 803. cap. 20. Capitula minora Pertz. pag. 115. in Concil. Erfordiensi ann.
932. cap. 2. Pertz. vol. Leg. 2. pag.
18. Charta Otton. II. Imper. ann. 980. in Lunig. Spicil. Eccles. Cont. III. pag. 108 :
Comes nullus... publicum ad mallum eos Banniat.
L. Henschel, 1840–1850.
Bannitio, Citatio. Leg. Long. lib. 2. cap. 43. § 3. Lud. Pii cap. 20.
Adel. Vocem ibi non video, cap. 19. est
Ammonitio. Bannitio,
Proclamatio est in Constit. Henric. VII. Imper. apud Pertzium vol. Leg. 2. pag. 521.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bannitor, Italis
Banditore, Præco, Qui proclamat
Banna. Chron. Siciliæ apud
Marten. tom. 3. Anecd. col. 48 :
Quod Bannitores et præcones in singulis terris et
locis nostri dominii quotiens banna publicare contigerit, dicant et banniant : Audite
bannum et mandatum illustris Domini nostri Friderici.
Clerico Bannitori dicti domini
Regis, in Constit.
Henr. VII. Imper. ann. 1311. apud Pertz. vol.
Leg. 2. pag. 520. lin. 47. pag. 521. lin. 24. Vide
Banderagium 3.
Banderia 3. et
Bannaria.
Bannitus, Ipsa proclamatio, seu banni publicatio. Charta Roberti Comitis Drocensis ann.
1225. et 1232 :
Homines de Bonolio, qui solebant ire per Bannitum ad molendina
Regis. Bannie et commandement,
in Consuetud. Britan. art. 21. 52. 520. 522.
Calvimontensi art. 104.
Bandiment, in Solensi tit. 10. art. 8. tit. 29. art. 25.
Turon. art. 45. Andegav. art. 442. Juliodun. cap. 1. art. 21. 22. cap. 2. art. 7. etc.
Bannales ad molendinos et furnos, in Charta
ann. 1233. apud Thomasserium Consuet. Bituric. pag. 233.
Bannée de four ou de molin, in vetere Consuet. Ambianensi art. 101. et Pontivensi
art. 82.
Ban de Molin, in Perticensi, Normanica et Peronensi.
Bannire ad Molendinum dicuntur domini, cum cogunt tenentes suos ad molendinum suum deferre sua frumenta
molenda. Fulbertus Carnot. Epist. 14 :
Nostris hominibus novam angariam induxerit,
Banniendo scilicet ut irent ad molendinum S. Audoëni, quinque leucis ut fertur, ab eorum
hospitiis remotum.
Ejusmodi molendina dominica,
bannalia vocant passim
Consuetudines municipales. Vide
Bannaliter.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Banitores Molendinorum, Tenentes qui debent uti molendino domini sui. Charta Theobaldi Blesensis
Claromontis Comitis ann. 1215. in Tabulario Calensi pag. 170 :
Dedi etiam ei
molendina mea de Alneto, cum omnibus Banitoribus eorum.
Banarii,
Bannerii, qui banno domini subditi, in illius molendino frumentum suum
molere debent, in Regesto
Olim fol. 28.
Banniers, in Consuetudinibus
municipalibus nostris passim. Charta Mathæi Comitis Bellimontis :
Concessit etiam
saumarium unum ad opus molendini S. Leonori, ea scilicet conditione, quod Banerios
aliorum molendinorum Monachi ad suum molendinum nullatenus recipiant.
Charta Sangerm. Prat. ann. 1248. post
Irminon. pag. 385. Alia ann. 1250. ibid. 389 :
Item omnes hospites nostri
dictarum villarum... Bannarii ad molendina nostra per bannum molere et multuram
solvere ; et idem..... ad furna nostra per bannum coquere,
etc. V.
Banearius et
Banerius 1.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Eadem notione
Bannarii et
Bannerii dicuntur ii qui furno dominico et
bannali uti
debent, atque ob id certam præstationem exsolvere. Charta ann. 1185. ex Archivo Prioratus
Domini-Martini :
Consuetudines quæ in aliis furnis Domini-Martini tenebuntur, in
furno Canonicorum servabuntur ; nisi Prior et burgenses burgi B. Martini qui Bannarii
sunt in furno B. Martini, de voluntate sua in furno Beati Martini consuetudines
instituerint.
Alia Thomæ Abbat. Sangerman. ann. 1250. apud Lobinell. tom. 3.
Hist. Paris. pag. 207 :
Homines de dicto Burgo S. Germani, Bannarii ad furnum
nostrum... per bannum coquere et furnagia, prout hactenus consueverunt, nobis solvere
tenebuntur.
Alia Abbatis Beati Maglorii Parisiensis ann. 1277 :
Noverint
universi... quod nos convenerimus cum nobili viro Almarico Comite Montisfortis super
permutatione furni nostri de Monte-forti et Banneriorum nostrorum et omnium illorum, quæ
accipiebamus quacumque ratione in aliis furnis de Monteforti.
Charta Gallica
scripta ann. 1295. ex Chartul. S. Vandreg. tom. 1. pag. 252 :
Il me demandoient et
vouloient que je forniasse à leur for heritablement comme
Bannier.
Banneura, Jus Bannalitatis. Tabular. Moriniacense ch. 19 :
Dicentibus quod ipsi
Abbas, et Conventus ad dictos molendinos molere non tenebantur ratione alicujus
Banneure.
Occurrit ibi pluries.
L. Henschel, 1840–1850.
◊ De his juribus Bannalibus
vide Ictos ; Merlin. Repert. voce
Ban. Loisell. Instit. Consuet. vol. 1. pag. 299.
Bouhier. ad Consuet. Burgund. cap. 61. Oper. vol. 2. pag. 667. Mittermaier. Princip. Jur.
Germ. § 528. 629. Eich hornii § 161. num. 4. et § 185. seqq. etc.
Bannire,
In bannum mittere, edicto publico proscribere, relegare, nostris
Bannir
Chron. Parmense ad ann. 1303. apud Murat. tom. 9. col.
847 :
Domini de sancto Vitale et domini de la Porta, et alii omnes tam Banniti
quam confinati de dicta parte Episcopi, cum ghirlandis in capitibus redierunt Parmam
sani et salvi et absque aliquo rumore.
Ubi
Bannitus is esse videtur qui
toto solo, unde proscribitur, exulat ;
confinatus vero cui exilii locus
attribuitur.
Constit. Frider. II. Imper. ap.
Pertz. vol. Leg. 2. pag. 244. lin. 11. 16. 31. etc.
P. Carpentier, 1766.
◊ Nequaquam prætermittendus
est mos in comitatu Atrebatensi receptus, quo ab occisione
banniti seu proscripti
immunis erat interfector, modo illius capiti, quem intra limites comitatus occiderat,
denarium argenti supponeret. Lit. remiss. ann. 1378. in Reg. 114. Chartoph. reg. ch. 129 :
Par la coutume notoire de ladite conté d'Artois, cellui ou ceulz qu'il
(qui)
treuvent banniz ès mettes de laditte conté, et les mettent à mort,
sont et doivent estre de ce quittes et tenuz paisibles, en mettant un denier d'argent
soubz la teste du banni mort.
Conf. Grimmii Antiquit. Juris
Germanic. pag. 677. seqq.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Banire, Proscribere. Charta Ludovici II. Regis Siciliæ e Musæo D.
Brunet :
Domos Clericorum... seu eorum bona quecunque Banire.
Vide
Forisbannire et
Bannejare 1. Gemma Gemmar. :
Ebannire, uszbannen.
Banniatio, seu
Bannitio, Proscriptio. Matth. Paris :
A regno Angliæ perpetua
Bannitione proscriptum.
Edictum Johannis Regis Franc. ann. 1352. tom. 2.
Ordinat. Reg. Franc. pag. 497 :
Vulnerantes autem alii suspendium, et alii
Banniciones non immerito, pro dolor, incurrisse noscuntur.
Chron. Corn.
Zantfliet apud Marten. tom. 5. Ampliss. Collect. col. 364 :
Hæc autem
Bannitio sive proscriptio... fuit roborata literis ac
sigillis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Banimentum,
Bannimentum, Eadem notione, Gall.
Bannissement. Johan. Barberius
in Viatorio utriusque Juris parte 1. de violatoribus exilii :
Pœna violantis
exilium seu Bannimentum est secundum quod crescit contumacia.
Rymer. tom. 5.
pag. 61 :
Bannimenta quæcumque contra quosque promulgata revocandi, ipsosque
bannitos ad statum pristinum restituendi.
Idem tom. 3. pag. 224 :
Quod...
minus juste bannitus fuerit, volumus sibi Bannimentum remittere.
Ibidem bis
repetitur. Charta Philippi V.
Regis Franc. adversus Italos negotiatores in Francia :
Sub pena
banniendi a regno prædicto procedantque contra ipsos et quemlibet ipsorum ad
Bannimentum, etc.
Vide suo loco.
Bandire, Edicere, publicare. Charta Rodulphi Regis ann. 924. apud Ughellum in Episcopis
Veronensibus :
Insuper etiam et nostro bando Bandimus, ut si quis, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bannisare,
Bannizare, Eadem notione. Bulla Pascalis II. ann. 1106. ex Archivo B.
Mariæ de Caritate ad Ligerim :
Ego Apostolica auctoritate præcipio et Bannizo
quatenus, etc.
Charta Bernardi de Turre ann. 1256. apud Baluzium tom. 2. Hist.
Arvern. pag. 510 :
Item Ballivus debet Bannisare quæcumque fuerint Bannisanda,
primo ex parte domini prædictæ villæ, et postea ex parte militum, sicut vindemias et
gastina bladorum et aliarum rerum.
Bannus Episcopi, Excommunicatio. Acta Murensis Monasterii pag. 13 :
Episcopi legitimo Banno
confirmata, etc.
Fragmenta Capitularium edita a V. Cl. Steph. Baluzio cap. 11 :
Quisquis Bannum vel excommunicationem Episcopi vel Presbyteri superbiendo
comtempserit, etc.
Adde Reginon. lib. 2. cap. 419. Lambertus Schaffnaburg. ann.
1074 :
Qui cætera religionis jura ausu barbaro temerassent, Episcopali Banno ad
satisfactionem vocavit.
Infra :
Ad pœnitentiam sub Episcopali Banno
evocavit.
Charta Henrici I. Reg. Franc. ann. 1057. in Hist. Monasterii S. Mariæ
Suession. pag. 437 :
Si vero in supradictis locis Bannus aliquando acciderit,
Episcopus Ecclesias sine dilatione reconciliet, et nunquam pro aliquo forisfacto
ministerium Dei ipsis Ecclesiis remaneat, etc.
Walramus Episc. Naumburgensis de
Investitura Episcopor. :
Sequitur autem consecratio, ut Bannus Episcopalis banno
regali conveniens in communem utilitatem operetur.
Charta Philippi Archiepiscopi
Colon. ann. 1189. :
Ut si quis in posterum ausu temerario in contrarium moveretur,
Banno se sciret obligatum esse, et subjectum maledicto excommunicationis.
Tidericus Langenius in Saxonia de Henrico Imp. excommunicato :
Summo notatus Banno fuit ipse notatus,
Non fuit humatus quinquennis post fuit tumulatus.
Epistola S. Hildegardis Abbatissæ ad Christianum
Archiep. Mogunt. in ejus Vita :
Coloniensis Archiepiscopus in Moguntiam venit, et
quodam milite libero homine assistente, qui sufficientibus testibus probare voluit,
quod ipse et prædictus mortuus adhuc in corpore vivens, cum pariter in eodem excessu
fuissent, pariter etiam a Banno, eodem loco, eadem hora, ab eodem Sacerdote soluti
essent.
Miræus tom. 1. Oper. Diplom. pag. 527. col. 2. edit. 1723 :
Si
autem aliquo forefacto Principis provinciæ, sive aliorum quorumcumque terra in Banno
teneatur, remotis excommunicatis, foribus clausis divinum in Ecclesia celebretur
officium. Bannus Episcopi
pro Interdicto tom. 7. Spicil. pag. 411 :
Nostrum monasterium et parochia tandiu ab episcopo in Banno posita erat, ut in
eis nemo cantaret, donec de cella Abbatis et de tota curia et atrio Herimannus
exiret.
P. Carpentier, 1766.
Bannum, Anathema. Pontif. MS. eccl. Elnens. ubi de benedictione virginum :
Deinde
episcopus publica voce Bannum, id est, anathema, ponat, ne quis eas a servicio divino,
cui sub vexillo castitatis subjectæ sunt, abducat.
Vide
Bannus Episcopi,
Interdictum et
Excommunicatio.
Banno Constrictus, Excommunicatus. Ditmarus lib. 2. in Actis SS.
Benedict. sæc. 5. pag. 501. :
Hic quia Herimannum, dum vixit, Banno constrictum habuit, suppliciter rogatur a
filio, ut et solutionem saltem defuncto impederet, et in Ecclesia eum sepeliri
liceret.
Banniti, Excommunicati. Vita Burchardi Episcopi Wormaciencis :
Bannitos seu a se
anathematizatos clementer absolvit.
Raimundus in Summula :
Æger Bannitus cupiens sibi sumere corpus,
Hic absolvatur pro re quacunque ligatus
Extiterit.
Ita alibi non semel vocem
Bannire, pro
excommunicare usurpat :
Nullus habet Bannos, nisi personæ speciales,
Ut sunt Pastores, vel eorum legitimati,
Quique suis locis Bannire solent, etc.
Vide Gregorium VII. PP. lib. 2. Epist. 46. et Inquisitiones Synodales cap. 70.
apud Reginonem lib. 2. de Ecclesiast. disciplin. cap. 5. et
Bandius.
Banneratus, Proscriptus, banditus, in Additamentis ad Matth. Paris pag. 107.
Bannizatus, Eadem notione. Charta Potestatis Parmensis apud Matthæum Westmonaster. pag. 341 :
Nostros quoque Bannizatos de suis Militibus et populo interficimus ultra mille,
etc.
Bulla Paschalis II. PP. ann. 1106. pro Ecclesia S. Mariæ de Caritate :
Ego apostolica auctoritate præcipio et Bannizo, quatenus infra ambitum
terminorum, qui hic inferius subscripti sunt,... violentiam qualibet occasione inferre
præsumat.
Id est, sub pœna banni, vel excommunicationis.
Bannerii,
scilicet custodes bladorum, vinearum, et fructuum et possessionum, in
Usaticis Aquarum mortuarum ann. 1246. alias
Messarii, qui nimirum ut
banna
de non involandis bladis, vineis, aut fructibus serventur, invigilant.
Bannars, in
Consuetud. Comitatus Burgundiæ art. 56. et Lotharing. tit. 8. art. 3. tit. 15. art. 11.
Charta Fulconis Comitis Andeg. ann. 1033 :
Si vinum cum banno vendidero, Bannerius
meus torrentulum de barra non transibit causa capiendi vasa ementium Monachorum vinum.
Instrum. ann. 1300. tom. 1. Hist. Dalphin. pag. 54 :
Bannerii sive custodes ab ipsis vel eorum locum tenente communiter
deputentur.
Aliud ann. 1350. tom. 2. Ordinat. Reg. Franc. pag. 479 :
Item, quod Bajuli qui pro tempore fuerunt de Gleiolla habeant quolibet anno,
instituere Bannerium seu Bannerios, vocatis Consulibus prædictis, et cum consilio
eorumdem, et quod ille Bannerius, seu Bannerii habeant præstare juramentum.
Adde Chartam ann. 1307. ex Archivis S. Victoris Massil. et Statuta Arelat. MSS. art.
34. Vide
Bandairagium,
Banderium et
Banerius 2.
Bannerii, Apparitores, submonitores. Concilium Avenionense ann. 1279. cap. 4 :
Si
officiales, vel locorum domini quilibet sæculares, seu eorum cursores aut Bannerii
ceperint Clericum aliquem, etc.
Bannerio Castellaniæ de Clusa in Charta ann.
1361. tom. 1. Hist. Dalphin. pag. 150. conceditur facultas
citandi, ajornandi,
muletandi (mulctandi)
arrestandi banneyandi, banna levandi, et alias ipsum
officium meyneriæ et Banneriæ, prout consuetum extitit... exercendi.
Hac in Charta
bis legitur vox
Bannerii cum voce
Meynerii semper conjuncta, unde liquet
eumdem hic fuisse
Meynerium et
Bannerium. Occurrit eadem notione tom. 2. pag. 161. col. 2. Vide
Maynerius.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Banniatores, Iidem qui
Bannerii alterutra vel etiam utraque notione : qui blada
vineasque custodiebant, haud raro
Apparitorum munere fungebantur. Chartularium S.
Vincentii Cenoman. fol. 1. et seq. :
Hæc sunt caritates artocoparum, quæ redduntur
in Natale Domini, in Pasca Domini, in festo B. Vincentii cum pane et vino, Episcopo
iiii. Cantori i... Hamelino de Marce ii... Barrario.
i. Banniatoribus ii.
Hæc ibidem, aliquot solummodo
mutatis nominibus, quater repetuntur ipsissimis verbis, nisi quod fol. 1°. v°. sic
legitur :
Hæc sunt karitates artocrearum in Natale Domini, in festo S. Vincentii et
in Pascha, quas debemus, Cantori Cenoman. i. Hugoni de Rivelon apud Ardentes
i... Berrario i. Banniatoribus ii. Villicis
ii. etc.
Vide
Banerius 3.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bannaria,
Banneria, Officium
Bannerii, quo sensu non semel sumitur in
Charta ann. 1361. Hist. Dalphin. mox laudata ; et in Statutis MSS. Augerii Episc.
Conser. :
Nullus privilegio clericali gaudere volens, sergentariæ seu Bannariæ
officio uti præsumat.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Banneare, Officium
Bannerii exercere. Hist. Dalphin. tom. 2. pag. 591 :
Item
quod maignerii seu Bannerii curiæ Dalphinatus Banneare non possint nec debeant in
feudis, in quibus habent hanna et habere consueverunt valvassores seu alii nobiles
Dalphinatus.