3. MAGISTER, nude pro Magistro officiorum, in l. 4. Cod. Th. de Primicerio et Notar. (6, 10.)
Magistri, qui vulgo
Doctores in Theologica, vel alia Facultate. Passim.
Magister Armorum, apud Ammianum lib. 15. Officialis Magistri militum, qui
numerorum rationes
tractabat, unde idem qui
Numerarius. Ita Henricus Valesius, ubi plura, pag. 84.
Interdum apud eumdem Ammianum et alios pro
Magistro militum sumitur, ut idem
observat pag. 108. Vide Jacobum Gothofredum ad l. 7. Cod. Th. de Re militari. (7, 1.)
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Magister Arrestorum,
Maître des Arrêts, in Curia Dalphinali, idem qui
Magister Rationalis, ad quem Hospitii Dalphinalis rationes
conficere pertinebat. Computum ann. 1334. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 273 :
De
quibus omnibus pecuniæ quantitatibus prædictus Thesaurarius petit collationem fieri cum
quaterno arrestorum facto per Mag. Nicolaum de Aveyllino Magistrum Arrestorum tunc
temporis, etc.
Infra idem Aveyllinus
Magister Rationalis dicitur.
Magister in Artibus, apud Nicolaum Trivettum ann. 1253. qui vulgo nostris
Maistre és Arts, in
Academiis. Epitaphium Thomæ Abbatis S. Andreæ Vercellensis :
Artibus in cunctis liberalibus, atque Magister
In Hierarchia, nunc arca clauditur ista.
Vide Statuta Academiæ Parisiensis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Magister Asciæ, Carpentarius, Faber lignarius, Gall.
Maître de hache, Charpentier. Statuta
Massil. lib. 2. cap. 34. cui titulus :
De calafatis et Magistris Asciæ quantum
debeant accipere, per pan e beoure. Decernimus, quod Magistri seu Carpentarii daissa,
etc.
Magister Aulæ Imperialis, dicitur Ætherius quidam sub Carolo M. in Chron. S. Vincentii de Vulturno pag.
676. Idem forte qui
Magister officiorum apud Latinos, aut
Curopalata sub
CPolitanis Imperatoribus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Magister Aulæ Abbatis seu
Monasterii. Charta Guillelmi Abb. Floriac. ann. 1316. ex Tabular.
ejusdem loci :
Præsentibus religiosis viris... Stephano Guerefaus Magistro Aulæ ejusdem
monasterii, etc.
Cujus quidem officium ex Libro de modo loquendi per signa
expiscari licet :
Pro signo Granatarii Conventus, sive Magistri Aulæ domini Abbatis
simula cum ambabus manibus connexis quasi alicui vasi advenam infundere velis ad
molendinum ;
modo tamen idem fuerit officium
Magistri Aulæ Abbatis quod
Magistri Aulæ Monasterii ; hic quippe non alius mihi videtur ab eo cui hospitum
excipiendorum cura demandata erat ; illum vero rei annonariæ Abbatis præfectum fuisse
existimo.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Magister Botellerius, Archipincerna, dignitas in Curia Dalphin. Ordinat. domus Dalphin. ann. 1340. tom.
2. Hist. Dalphin. pag. 393 :
Item, ordinamus unum scutiferum idoneum, qui sit
Magister Botellerius.... præfatus Magister Botellerius sit cum omni solertia diligens
bona vina perquirere pro pretio, quo poterit meliori.
Vide
Butta 3.
et infra
Magister Pincernarum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Magister Cæmentariorum, Qui cæmentariis præerat atque ædificia reparanda curabat. S. Willelmi Constit.
Hirsaug. lib. 1. cap. 22 :
Pro signo Magistri Cæmentariorum, præmisso generali,
pugnum super pugnum pone vicissim, quasi simules construentes murum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Magister Cæremoniarum, Vox nota. Concil. Mexicanum ann. 1585. inter Hispan. tom. 4. pag. 355 :
Magistri autem Cæremoniarum officium erit, tam assistentes choro quam altari
ministros officii sui admonere, ut in eo unusquisque cæremoniarum ritum
observet.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Magister Camerarius, Idem qui
Magister Cubiculariorum. Ordinat. domus Dalphin. ann. 1340. tom.
2. Hist. Dalphin. ann. 393 :
Item ordinamus unum Magistrum Camerarium cum uno alio
Camerario ejus socio, qui habeant duos bonos equos, et portet eorum quilibet malam
trossam cum lecto nostro, et aliis opportunis.
Infra pag. 393 :
Item,
dicti Magistri Camerarius et socius, raubas et armaturas ac Cameræ vasa argentea,
aliaque bona mobilia.... diligenter custodiant.
Magister Cantorum in Ecclesia Mediolanensi, in Charta Robaldi Archiep. Mediolan. ann. 1144. apud
Ughell. in Append. tom. 4. Præcentor.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Magister Capellæ, Qui cæteris Capellanis præest. Ordinat. domus Dalphin. ann. 1340. tom. 2. Hist.
Dalphin. pag. 392 :
Magistro dictæ Capellæ obediant et intendant.
Vide
Capellani.
Magister Census, sub dispositione Præfecti urbis, in Notitia Imperii, cujus mentio in Cod. Vide
Pancirollum.
L. Favre, 1883–1887.
◊
Magister Chori.
Ego Willelmus Criveus, Magister Chori, rogatus a
testatore, interfui.
(Test. Duranni Tymotei, Lugdun. 1245, mus.
arch. dep. p. 145.)
P. Carpentier, 1766.
Magister Christianitatis, appellatur Patriarcha Jerosolymitanus, in Charta Almer. comit. Ascalon. ann.
1157. tom. 3. Cod. Ital. diplom. col. 1473 :
Concedo eisdem (Pisanis)
locum unum ad fabricandum sibi in eo ecclesiam ; si tamen dominus ac Magister
Christianitatis patriarcha hoc ipsis concesserit.
Magister Civium, primus Ædilium, Germanis
Burgermeister. Vide Eichhorn. Histor. Jur. German. §
243. Charta Friderici II. Imper. ann. 1232. apud Browerum lib. 15.
Annal. Trevir. :
Revocamus in irritum, et cassamus in omni oppido
Alemanniæ Communia, Consilia, Magistros Civium seu Rectores, vel alios quoscunque
Officiales.
Levoldus Northowius in Chronico Markano ann. 1320 :
Andreas
Magister civium volebat occidere Scabinos.
Occurrit præterea in Privilegiis
Academiæ Viennensis in Austria Rubr. 38. in Metropoli Salisburgensi tom. 1. pag. 262. apud
Maximilianum Henric. in Apolog. pag. 12. 21. etc.
P. Carpentier, 1766.
◊ Lit. remiss. ann. 1404.
in Reg. 159. Chartoph. reg. ch. 152 :
Comme feu Laurens Lambert bouchier bourgois
de Liege eust à son vivant esté Maistre de la cité de Liege qui est moult grant et
notable office, et tel que quelconque personne qui ait ledit office, il a en partie le
gouvernement de tout le païs de l'éveschié de Liege.
Sed et ipsi ædiles,
Magistri civium appellantur, in Charta ann. 1454. tom. 5. Cod. diplom. Polon.
pag. 138.
P. Carpentier, 1766.
Magister Closi, Gall.
Maistre du Clos, Officium in foresta regia, forte illius, qui
defensæ potissimum invigilabat, in Stat. ann. 1376. tom. 6. Ordinat. reg. Franc.
pag. 220. art. 3. et 13.
P. Carpentier, 1766.
Magistri Communiæ, Quibus jus communiæ servandum et defendendum committitur. Charta commun. Mechlin.
ann. 1308. apud Marten. tom. 1. Ampl. Collect. col. 1422 :
Villa Machliniensis de
cetero habeat in perpetuum communiam, duos Magistros communiæ... Magistri communiæ
potestatem habebunt jus communitatis servandi, et eorum injuriam defendendi, in his quæ
ad jus commune pertinent, ubi et a quibus injuriam eis contigerit irrogari.
Vulgo
Majores Communiæ, iidem
qui supra
Magistri Civium.
P. Carpentier, 1766.
Magister Conversorum, Officium monasticum,
conversis præpositus. Chartam Bereng. abb. Bolb. ann.
1246. in Reg. feud. senescal. Carcass. etc. fol. 297. v°. :
Subscribit Petrus
Bellus-homo Magister conversorum.
Vide supra in
Conversio.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Magister Coquinæ, Coquorum præfectus. Ordinat. domus Dalphin. ann. 1340. tom. 2. Hist. Dalphin.
pag. 393 :
Item, ordinamus unum fidelem et probum scutifferum, qui sit Magister
Coquinæ... Item, sit Magister Coquinæ sollicitus scire diebus singulis in horis
convenientibus nostram supra comedendis ferculis voluntatem, ut si forte esset fiendum
convivium, honor noster in talibus reservetur, et etiam possimus disponere quomodo
cibaria nostra parentur. Item, quo advertat et præsentialiter videat diebus singulis
carnes crudas truncari et scindi, antequam poni debeant ad coquendum, ita quod in
dretectorio per consequens revideat, ne per coquos vel alios de coquina fraus
committatur.
Vide
Coquus.
P. Carpentier, 1766.
◊ Lit. remiss. ann. 1369.
in Reg. 100. Chartoph. reg. ch. 339 :
Raulin Boudart escuier et Maistre en la
cuisine de nostre très cher seigneur et pere, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Magister Coquus, inferior
Magistro Coquinæ. Ordinat. domus Dalphin. ann. 1340. tom. 2.
Hist. Dalphin, pag. 394 :
Item, ordinamus in coquina nostra duos Magistros
Coquos... Item, ipsos Magistros Coquos præcipimus debere Magistro nostri Hospitii et
Magistro coquinæ nostræ in omnibus obedire.
Magister Cubiculariorum, Qui Cubiculariis Regiis præerat, apud Monachum Sangallensem lib. 2. de Rebus
Caroli M. cap. 9. et Wipponem in Vita Conradi Salici pag. 428.
Magistri Curiæ, Qui vulgo nunc Consiliarii Parlamenti. Regestum Parl. B. fol. 77 :
In
Curia D. Regis, in Parlamento,
coram Magistris ipsius Curiæ.
Occurrit ibi non semel.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Magister Curiæ, Officium Monasticum. Charta ann. 1347. tom. 2. Rer. Mogunt, pag. 769 :
Convocatis et congregatis ad invicem... honestis et religiosis viris, dominis
Emerchone Priore... Godelmanno de Lorche, Brunone Magistro Curiæ, Heinrico dicto
Albach... monachis conventualibus et capitularibus monasterii S. Albani.
Idem
videtur qui supra
Magister aulæ.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Magister Custos. Bern. Mon. Ordo Cluniac. part. 1. cap. 74 :
Ipsum secundum signum...
longius pulsari debet... ut omnes possint de omnibus officinis ad Horæ principium
convenire, et Magister Custos, per consuetudinem debet ipsum pulsare, aut talem rogare,
qui bene sciat facere.
Idem haud dubie qui apud eumdem Bern. cap. 51. Major et
principalis Ecclesiæ custos dicitur :
Ut de Principali Ecclesiæ Custode, qui vulgo
Sacrista, dignius vero et honorabilius Apocrisiarius vocatur, etc.
Vide
Custos.
P. Carpentier, 1766.
Magister Diluvii, Qui aquis et earum aggeribus præest. Vide supra
Diluvii Magister.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Magistri Domorum Abbatis, Qui villas Abbatis et prædia administrabant. Charta ann. 1366. ex Tabul. S.
Crucis de Talemundo :
Tenebitur (Aquarius)
providere flocos seu
habitus nobis dicto Abbati et successoribus nostris ac singulis monachis et religiosis
monasterii nostri ante dicti, ac etiam Magistris seu administratoribus domorum Abbatis
videlicet de Mongeria, de Martineria, de S. Maximo ac de Pessoleria, aut aliarum
domorum.
Ibidem non semel occurrit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Magister Ecclesiæ, Idem qui supra
Magister Custos. Charta Frederici
Colon. Archiep. ann. 1128. tom. 3. novæ Gall. Christ. inter Instr. col. 164 :
Ea
propter materiam dissensionis, et discissionis resecare volentes, subministrante nobis
fratre Wibaldo Stabulensis Ecclesiæ Magistro atque portario.
P. Carpentier, 1766.
Magister Ensiludii, Lanistarum præfectus, Gall.
Maître d'escrime. Charta ann. 1455 :
Jean Taillecourt Maistre joueur de l'espée à deux mains et du boucler, cognut...
que pour la grant industrie, habileté et science qu'il a trouvé en la personne de Jehan
de Beaugrant, demourant à présent à Chosy, touchant lesdiz jeux, et pour le bon rapport
qui fait lui a esté de la personne dudit de Beaugrant par Jehan Perchel prévost desdiz
jeux,... et autre du serement desdiz jeux, lesquels lui ont tesmoigné que icellui de
Beaugrant est expert et suffisant pour estre passé prévost desdiz jeux. Pour ces causes
ledit Jehan Taillecourt a fait, créé et institué ledit Jehan de Beaugrant prévost desdiz
jeux de l'espée à deux mains et du boucler, et lui a donné povoir et auctorité de tenir
escolles desdiz jeux par tous lieux en ce royaume, et montrer et enseigner lesdiz jeux à
tous hommes qui les vouldroient apprendre ; en requérant par icellui Taillecourt à tous
seigneurs, capitaines et gardes de villes, citez, chastels et autres lieux et à tous les
maistres dudit mestier que audit de Beaugrant ils souffrent et lessent tenir ses
escolles partout où mestier sera, et lui prestent et donnent conseil, confort... par
ainsi que ledit prévost a promis qu'il tiendra, gardera et observera à son povoir les
ordonnances faites sur lesdiz jeux, etc.
Vide supra
Ensiludium.
Magister Epistolarum, sub dispositione Præfecti Prætorio,
legationes Civitatum, consultationes, et
preces tractat
, ut est in Notitia Imp.
Magister Epistolarum Græcarum,
qui eas Epistolas, quæ Græce solent emitti, aut ipse dictat, aut Græce
dictatas, transfert in Latinum
. Notit. Imper. Vide Pancirollum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Magister Escuderiæ, Curator seu Præfectus equorum. Charta ann. 1337. tom. 2. Hist. Dalphin. pag.
334 :
Sitque unus ex dictis Scutiferis forrerius, et alius Magister Escuderiæ seu
marescaliæ suæ.
Vide
Marescalcus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Magister Fidelium, Qui et
Magister oblationum, dicitur is penes quem erat dispositio piarum
fundationum et donationum. Vide Histor. Fuldens. pag. 54. et supra
Fideliator.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Magister Forrerius. Designator hospitiorum, metator,
Fourrier. Ordinat. domus Dalphin. ann.
1340. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 395 :
Magister Forrerius supradictus habere in
scriptis studeat... omnia nomina personarum de nostro Hospitio retentarum, et cum
contingeret nos ad aliquas partes accedere, nostrum principaliter procuret Hospitium,
quod lectis ac lignis et palleis muniat, sicut decet. Item, subsequenter designet et
eligat alia Hospitia pro nostris gentibus et familiaribus secundum conditionem,
qualitatem et decentiam personarum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Magister Fructuarius. Hujus officium ita describitur in Ordinat. domus Dalphin. ann. 1340. tom. 2.
Hist. Dalphin. pag. 394 :
Item, ordinamus unum scutifferum pro fructuaria... Et
quia dictum officium magnam requirit sollicitudinem, advertat dictus Magister
Fructuarius, quod torchias et candelas diligenter custodiat, et nulli eas librare
præsumat, nisi de nostro vel Magistri Hospitii nostri mandato. Item, advertat quolibet
vespere quibus tradit torchias, et in suo memoriali transcribat, ut sciat de mane, de
quibus requirere illas debeat. Item, die qualibet in arrestatione expensarum Hospitii,
resignet Thesaurariis caudas seu residuum torchiarum consumptarum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Magistri Gardæ. Vide
Magister Monetarum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Magister Garnisionum,
Maistre des Garnisons, in Edicto Johannis Reg. Franc. ann. 1355. tom. 3.
Ordinat. pag. 28. Qui iis quæ ad muniendam urbem necessaria sunt invigilat. Vide
Garnire.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Magister Gentium, Sic Apostolus Paulus per antonomasiam, quemadmodum et
Doctor et
Apostolus Gentium, vocatur, quod ad Gentes erudiendas Christoque subjiciendas
potissimum missus fuerit. Libellus Episc. Italiæ contra Elipandum tom. 3. Conc. Hispan.
pag. 98 :
Parvipendentes Magistri Gentium prohibitionem dicentis : Nolite
adulterare verbum Dei.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Magister Græcorum dictus Origenes ab Amalar. Fortunato cap. 21. de Ord. antiph.
P. Carpentier, 1766.
Magister Grammaticæ, Dignitas
in ecclesia Barchinonensi, cujus officium sic describitur
in Constit. capitul. ejusd. eccl. ann. 1423. rubr. 11. ex Cod. reg. 4332 :
Magister
grammaticæ non solum lectiones grammaticæ et logicæ, ac alias assuetas in scolis legat ;
sed etiam diebus Dominicis et festivis, maxime præcipuis, lecturam et accentum legentium
in choro dictæ sedis corrigat et emendet.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Magister Grangiæ, Officium in monasteriis Ordinis præsertim Cisterc. Qui villam seu prædium aliud
curat. Charta ann. 1174. apud Miræum tom. 1. pag. 192 :
Si quando pro communi
terrarum utilitate... jussum fuerit fossata renovari, et hoc ipsum Magistro Grangiæ
nuntiatum fuerit, etc.
Regula Conversorum Ord. Cisterc. cap. 8. apud Marten.
tom. 4. Anecd. col. 1649 :
Magister Grangiæ cum duobus tantum fratribus colloqui
potest.
Et cap. 9 :
Nullam equitaturam habet Magister Grangiæ, sed cum ad
Abbatiam venit, quasi unus ex aliis graditur super pedes suos.
Vide
Grangia in
Granea.
P. Carpentier, 1766.
Magister Hæreticorum, Idem qui
Inquisitor fidei. Reg. arestor. parlam. Paris. ex Cod. reg. 9822.
2. fol. 45. r° :
Se le Maistre des héreges requiert au juge lay qu'il prengne aucun
pour ce qu'il a mespris contre la foy, si comme il dit, le juge lay n'y doit pas obéir,
se l'official ne rescript avec lui.
Vide Chart. ann. 1247. apud Guden.
Cod. Diplom. tom. 1. pag. 594.
Magister Hospitalis S.
Joannis Hierosolymit
. ejusdem Ordinis primarius Magister, cujusmodi
dignitatis insignia præcipua fuere zona et marsupium. In Bulla Alexandri III. PP. ann.
1172. fit mentio E. quondam Magistri Hospitalis,
qui eidem Magisterio renunciavit, zona
cum marsupio, clavi, et sigillo resignata
. In Chartul. Manoscensi.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Magister Hospitii, Præcipuus Palatii Dalphinalis minister. Ordinat. domus Dalphin. ann. 1340. tom.
2. Hist. Dalphin. pag. 392 :
Item, ad honorificum et expediens regimen nostri
Hospitii, unum idoneum fidelem ac probum Militem ordinamus, qui sit Magister Hospitii,
cum meri et mixti imperii potestate, cui omnes gentes et officiales ejusdem Hospitii
subjaceant et obediant tanquam nobis, et qui de consilio judicis ordinandi per nos, in
eodem Hospitio faciat de illis justitiæ complementum, Cancellario, capellanis, notariis
et clericis, ac Consiliariis dumtaxat exceptis, quorum punitionem seu correctionem nobis
specialiter reservamus.
Apud nostros vero
Magistri Hospitii Regis
dicebantur olim, quos nunc
Libellorum supplicum Magistros vocamus. Vide Spicileg.
Acher. tom. 9. pag. 326.
Magister Infantum, in Cœnobiis, qui infantibus ac pueris, quos
Nutritos vocabant, præerat.
Ordericus Vitalis lib. 3. pag. 462 :
Ad infantum Magisterium... promovit.
Candidus Monachus in Vita Eigilis Abbatis Fuldensis cap. 21 :
... Et ipse simul infantum doctor honestus.
Adde cap. 22. Vide
Oblatus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Magister Infirmarius, Cui in monasteriis infirmorum cura incumbit. Regula Conversorum Ord. Cisterc.
cap. 5. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 1649 :
Magister Infirmarius in coquina sua
cum omnibus solatiis loquatur, stans et sedens.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Magister Ingeniorum, Machinator, nostris
Ingenieur. Computum ann.
1334. tom. 1. Hist. Dalphin. pag. 51 :
Pro expensis Johannis Morelli
Magistri Ingeniorum missi apud Goncelinum ex parte D. Dalphini, pro aliquibus mayeriis
capiendis ad opus machinarum.
P. Carpentier, 1766.
◊ Mestre des
engins, in Reg. Cam. Comput. Paris. sign.
Pater fol. 177. v°.
Magister Judex. De hoc Magistratu consule Constit. Siculas lib. 1. tit. 37. et Ammiratum in
Familiis Neap. tom. 1. pag. 165.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Magistri Jurati, Iidem videntur qui nostris
Jurats, urbium alicubi Magistratus. Anonymus de
Gestis Manfredi et Conradi Regum apud Murator. tom. 8. col. 609 :
Legem ponit
(Rex Carolus)
regnicolis, novosque secretarios.... Magistros Juratos,
bajulos, judices, etc.
Vide in
Juratus.
Magister Justitiarius, Præcipuus Judex in aula Regum Siciliæ, in quorum palatio commorabatur, ibi de
rebus majoris momenti jus dicebat,
Comitis Palatii vicem fungens. Fridericus Imp.
in Constit. Sicul. lib. 1. tit. 57 :
Statuimus, ut magnæ Curiæ nostræ Magister
Justitiarius nobiscum in Curia commoretur, cui quatuor Judices volumus assistere : et ut
Magister Justitiarius Curiæ nostræ supradictus de crimine læsæ Majestatis nostræ, et de
feudis quaternis, et de quarta parte ipsorum feudorum, et de appellationibus
ordinariorum, seu delegatorum nostrorum ad Curiam nostram interjectis, et de
quæstionibus nostrorum Curialium, qui immediate nobis assistunt, etc. causas audiat, et
justitia mediante decidat, etc.
Adde tit. 38. 39. 40. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Nec minor
erat in Dalphinatu
Magistri Justitiarii dignitas et jurisdictio, quippe qui lites
supremo dirimeret judicio, nec ab ejus sententia nisi ad Dalphinum esset appellationi
locus. Litteræ Humberti II. Dalphin. ann. 1347. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 566 :
Imprimis volumus quod non tenearis obedire alicui, nisi Magistris Hospitii
nostri, qui de commissis, vel committendis per te possint et debeant te corrigere, et
punire, a quorum cognitione valeas ad Magistrum Justitiarium appellare, et a cognitione
Magistri Justitiarii habeas ad nos reversum.
Idem haud dubie qui
Major
Judex dicitur in Ordinat. domus Dalphin. ann. 1340. ibid. pag. 398. et 399 :
Ordinamus in Hospitio et in comitiva nostra continue deputari unum doctorem seu
jurisperitum sollempnem qui sit Major Judex Dalphinalis Hospitii et totius Dalphinatus,
qui nobis semper assideat.
Cætera quæ ad ejus dignitatem jurisdictionemve
spectant ibidem fuse proponuntur. Nec ab eo denique distinctum existimo qui
Judex
Appellationum et nullitatum totius Dalphinatus vocabatur. Vide in
Judex.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Magister Justigerius, in Apulia, idem qui
Magister Justitiarius. Chron. Estense ann. 1345. apud
Murator. tom. 15. col. 423 :
Tunc admiralius et comes assignaverunt et
recommendaverunt dictos proditores comiti Novello, Magistro Justigerio, et fecerunt
aperiri portas a latere maris.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Magister Lapidum, Cæmentarius,
Maître Maçon. Statuta Arelat. MSS. art. 132 :
Eligantur tres viri, quorum unus sit Magister Lapidum, quorum arbitrio et
cognitione diffiniantur lites parietum et stillicidiorum.
Statuta Massil. lib.
1. cap. 34 :
Statuimus... quod Consules, seu rector teneantur eligi facere, cum
eligentur cæteri officiales, tres Magistros Lapidis bonos et legales, quorum arbitrio
terminentur et sopiantur quæstiones omnes quæ in civitate Massiliæ, vel ejus
suburbiis orientur inter cives Massiliæ occasione parietum communium
factorum.
P. Carpentier, 1766.
Magister Legis apud Judæos, qui alios Legem docebat. Privil. Judæor. ann. 1360. tom. 5. Ordinat.
reg. Franc. pag. 492. art. 3 :
Nous à la relacion de deux des Maistres de la Loy
desdis Juys et de quatre autres Juys, que il auront esleuz ad ce, le bannirons du
royaume, etc.
Magistri Legum, aliis
Legum Doctores dicti, qui in judiciis publicis advocati considebant.
Vide Adrevaldum de Miracul. S. Benedicti cap. 20.
Magister Libellorum,
Cognitiones et preces tractat
, in Notitia Imp. hinc dictus
Magister
Libellorum et Cognitionum sacrarum
, in veteri Inscript.
Magistri Lineæ Vestis,
Magistri privatæ
, sub dispositione Comitis sacrarum largitionum in Notitia
Imperii. Priores linteariis et linifionibus, lintea, mappas, mantilia, et ejusmodi
facientibus præerant.
Magistri linteæ vestis, in leg.
Privatæ, Cod. de
Murilegulis, (11, 8.) ubi et
privatæ vestis Magistrorum perinde mentio est.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Magister Machinarum, Magistris ingeniorum præfectus, qui machinas bellicas curabat, nostris
Grand-Maître de l'Artillerie. Charta ann. 1343. tom. 1. Hist. Dalphin. pag. 50 :
Præterea concessit D. Dalphinus prædicto domino Joanni et hæredibus et
successoribus suis, quod ipsi sunt perpetuo Magistri Machinarum, et Machinatorum
exercituum Dalphinalium quorumcumque.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Magister Major, Præcipuus inter Magistros, qui in monasteriis infantibus ac pueris educandis
atque erudiendis præerant. Bernardi Mon. Ordo Cluniac. part. 1. cap. 27 :
Cum
sedent (pueri)
in scholis, nullus Magistrorum debet inde exire sine
licentia Majoris Magistri, nisi pro sola necessitate corporis, nisi ad aliquod ecclesiæ,
sive refectorii servitium sit scriptus in tabula. Nullus unquam faciet eis signum, nec
etiam Magister Major nisi raro, et valde necessarium.
P. Carpentier, 1766.
Magister Major, Vir nobilis et illustris. Lit. remiss. ann. 1391. in Reg. 140. Chartoph. reg. ch.
309 :
A laquelle feste survint un varlet,... lequel faisoit porter une espée apres
lui, comme un grant Maistre.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Magister Maranchiarum. Cui cura erat absentium nomina in albo pungere : officium ecclesiasticum. Formula
juramenti quod præstabat qui ad hoc officium eligebatur, in veteri Chartul. Eccl.
Ambian. :
Ego N. electus in officium distributoris et Magistri Maranchiarum hujus
universitatis (Capellanorum)
promitto... insuper defectus et Marancias si
quas noverim commissas scripto denuntiare.
Vide
Marancia.
Magister Massariorum, Major villicus, qui regiis villis præest, cæterisque minoribus missariis, cujus
munus et officium describitur apud Petrum de Vineis lib. 3. Epist. 66.
Magister Massarius
, in Chron. Domin. de Gravina
apud Murator. tom. 12. col. 585. Vide
Massaritia.
Magister Memoriæ, Magistratus, qui
annotationes omnes, id est, breves Principis manu
subscriptos dictat,
emittit, et precibus respondet, ut est in Notitia Imperii.
Magister scriniorum memoriæ, Epistolarum, libellorum Græcorum
, sub dispositione
Præfecti Prætorio, ibidem.
Benevolus, qui apud Gaudentium Episc. Brixiensem in
Præf.
Magister memoriæ
,
a Rufino lib. 2. Hist. Eccl. cap. 16.
Memoriæ scriniis præsidens
appellatur. In Epistola Justiniani ad Hormisdam PP.
post. Epist. 17.
Magister scrinii memoriæ habetur. Idem Benevolus apud Sozomenum
lib. 7, cap. 13.
ἐπὶ τοῖς γραμματεῦσι τῶν θεσμῶν τότε
τεταγμένος fuisse dicitur. Ita apud Petrum Patricium in Excerptis legationum,
ἀντιγραφεὺς τῆς μνήμης, idem qui
Magister
memoriæ. Scholiastes Juliani Antecess. in cap. 64 :
Quatuor sunt scrinia :
palatinum, quod dicitur libellorum : secundum memoriæ : tertium dispositionum : quartum
epistolarum ; unde et quatuor antigrafei sunt.
Occurrit non semel in vett.
Inscript. apud Ammian. lib. 15. 27. 29. ubi
Magisterium memoria dicitur ea dignitas
pag. 394. et alios. Vide Glossar.
med. Græcit. in
Μεμόριον col. 904.
L. Henschel, 1840–1850.
Magister Mensæ Regiæ, apud Monach. Sangall. de factis Carol. M. lib. 2. cap. 6.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Magister Militiæ Christi. Sic S. Bernardus Hugonem Templariorum Ordinis Magistrum et Institutorem compellat
in Exhort. ad Milites templi tom. 1. edit. Mabill. pag. 543 :
Hugoni militi Christi
et Magistro Militiæ Christi, Bernardus Claræ-vallis solo nomine Abbas, bonum certamen
certare.
Magister Militum, Qui copiis militaribus præerat.
Magister Romanæ militiæ, Victori Tunnensi,
Magister militum ordinarius, apud eumdem. Scribit Zozimus lib. 2. Constantinum M.
a Præfectis Prætorio imperium militare transtulisse ad Magistros militum, quorum alter
equitibus, alter peditibus præerat :
Στρατηλάτας τὸν μὲν ἵππου, τὸν
δὲ τῶν πεζῶν, εἰς τούτους τε τὴν ἐξουσίαν τῶν τάττειν στρατιώτας, ϰαὶ τιμωρεῖσθαι τας
ἁμαρτάνοντας μεταθεὶς, παρείλετο ϰαὶ ταύτης τοὺς ὑπάρχους τῆς αὐθεντίας.
Horum
postmodum numerum Theodosius auxit, ut idem testatur lib. 4.
στρατηλάται Græcis Scriptoribus passim. Glossæ vett.
Στρατηλάτης,
Magister militum. Hi posteriori ævo
στρατοπεδάρχαι dicti.
Magistrorum militum, ut copiis
militaribus præfectorum, mentio etiam apud recentiores : in Annalibus Francorum Metensib.
ann. 823. apud Ordericum Vital. lib. 11. pag. 809. etc. Quæ quidem dignitas,
Magisterium militare, dicitur S. Ambrosio lib. 2. Epist. 15. et Sidonio lib. 1.
Epist. 3.
Militaris magisteria, leg. 1. C. de Præpos. sacri cubic. (12, 5.)
Magisteria militum potestas, leg. ult. Cod. Theod. de Metatis. (7, 8.)
Magisteria in præsenti potestas, in Notitia Imperii.
Magisteria, nude in
Novella 4. Theodosii et Valentin.
Magister Utriusque Militiæ, Qui peditibus et equitibus præerat. Apud Flodoardum lib. 1. Hist. Rem. cap. 6 :
Felix militiæ sumpsit devota Jovinus
Cingula, virtutum culmen provectus in altum,
Bisque datus meritis equitum peditumque Magister
Extulit æternum sæclorum in sæcula nomen.
Vide Sirmondum ad Ennodium lib. 1. Epist. 24.
Magister Equitum, qui
Magister equestris militiæ interdum Ammiano lib. 25. qui Equitatui, ut
Magistri Militum, dicti potissimum urbis Neapolitanæ Præfecti sub Impp.
Byzantinis, quibus parebant, apud Joannem VIII. PP. Epist. 36. 40. 50. etc.
Petrum Damian. lib. 1. Epist. 9. Anastasium in Leone IV. pag. 185. Paulum Warnefrid. lib.
de gest. Langob. cap. 8. et 28. Victorem III. PP. lib. 1. Dial. pag. 29. Leonem Ost. lib.
2. Chron. Casin. cap. 59. 62. Alexandrum Abbat. Celesini Cœnobii lib. 1. 2. 3. et 4.
Herchembertum in Hist. Longob. cap. 26. 27. 39. et 44. et alios passim.
Μαιστρομίλιοι seu
μαιστρομίλτοι Annæ Comnenæ lib. 13. pag. 387. et Constantino Porphyrog. de Adm.
Imper. cap. 27. Vide Camillum Peregrinum in tractatu de Finibus Ducatus Beneventani pag.
31. Octavium Bertrannum in Descript. Neap. Julium Cæsarem Capaccium in Histor. Neap. lib.
1. et Ughellum tom. 6. 112. qui eorum seriem descripserunt. Adde præterea Notas nostras ad
Alexiadem Annæ Comnenæ. Sed et Veneti suos habuerunt
Magistros Militum. Andreas
Dandulus in Chron. MS. ann. 737 :
Dominicus Leo Magister militum præsidere cœpit
ann. 737. quia Veneti occiso eorum Duce in novi Ducis electione discordes annualem
rectorem sibi præesse statuerunt, quem Magistrum militiæ appellaverunt : Quæ quidem
dignitas secundum Græcorum usum Tribunatu major super eos et cunctum populum potestatem
obtinet.
Vide auctorem Squitinii pag. 76. 177. Edit. 1677. et Hieronym. Ghlinum
in Annalib. Alexandriæ pag. 50. 58. Glossar. med. Græcit. voce
Μαιστρομίλιος, col.
845. et voce
Στρατηλάται col. 1449. Savin. Histor.
Jur. Roman. med. temp. § 105. et 115.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Magister Monetarum, Cudendæ monetæ Præfectus, cujus sub imperio alii qui
Magistri Gardæ
vocabantur, ea quæ ad monetam spectabant, curabant vel per se vel per alios. Ordinat.
Humberti II. Dalphini ann. 1340. tom. 2. Histor. Dalphin. pag. 417 :
Quod dicti
Magistri Monetarum teneantur et debeant de jure eorum superius declarato, dare et
restituere pro qualibet marcha, quæ cudetur in dictis monetis, temporibus eorum, unum
denarium Gardis Dalphinalibus ipsarum monetarum, quibus Gardis etiam dictus D. Dalphinus
statuit et concessit de jure suo, pro qualibet marcha quæ cudetur, unum obolum, sic ut
ipsæ Gardæ tam Magistri quam subrogati ab eisdem Magistris Gardis ipsarum monetarum, tam
pro expensis, quam pro salario eorum, pro qualibet marcha tres obolos habeant... Quibus
Magistris Gardis omnimodam potestatem alias gardas idoneas, dum vacare non poterint
personaliter, ordinandi et ponendi loco eorum dictis monetis tribuit et
concessit.
P. Carpentier, 1766.
Magister Monialium, Earum institutor et rector. Charta Fulcon. comit. Andegav. ann. 1107. pro prior.
Fontis S. Mart. in Cenoman. :
Posuimus supradictum donum in manu Radulfi monachi,
Magistri monialium, et eum de dono investivimus cum annulo aureo.
Magister Navis,
Κυϐερνήτης, in leg. 37. Cod. Th. de Navicul.
(13, 5.) etc. Valer. Flaccus lib. 8 :
Puppe procul summa vigilis post terga Magistri.
Magister Officiorum, Dignitas magna in Palatio Imperatorum, qui præerat Palatinis et Principis
ministris, scholis in palatio militantibus, fabricis et limitaneis ducibus : hujus
dignitatis, de qua non semel Scriptores, formulam habet Senator lib. 6. Epist. 6. Rutilius
Numatianus :
Officiis regerem cum Regia tecta Magister,
Armigerasque pii Principis excubias.
Procopio lib. 1. de Bello Persico cap. 8 :
τῶν ἐν παλατίῳ
ταγμάτων ἀρχηγός.
Hinc Menandro Protectori in Excerpt. de Legat.
τῶν ἐν τῇ αὐλῆ ϰαταλόγων ἡγεμὼν dicitur. De Magistro Officiorum
passim Ammianus, et alii, quibus interdum nude
Magister, ut Philostorgio lib. 2.
cap. 1. lib. 11. cap. 2. Vide Notas ad Alexiadem pag. 245. et Glossar. med. Græcit. col. 843.
Magisteria Dignitas, seu Magistri Officiorum, apud eumdem Senatorem loco laudato, et lib. 9. Epist.
24.
Magisterium Palatinum, apud Sidonium lib. 1. Epist. 3.
μαγιστερία ἀρχὴ, apud Theophylactum Simocattam lib. 3. cap. 15.
Magister Operis, vel
operarum, vulgo
Maître de
l'œuvre, Cui operibus publicis vacare incumbit. Erat etiam officium monasticum, ut
ex Charta ann. 1347. tom. 2. Rer. Mogunt. pag. 769. discimus :
Convocatis et
congregatis... honestis et religiosis viris... Herbordo Magistro
operis.
Vide
Operarius.
P. Carpentier, 1766.
◊ Magistri operum
Dalphinales, in Stat. ann. 1378. tom. 6. Ordinat. reg. Franc. pag. 377.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Magister Ordinis. Charta S. Crucis de Talemundo ann. 1366 :
Item in una Festorum Sanctæ
Crucis debet dictus Aquarius ministrare dicto Abbati et gentibus suis generale et
pietantiam sicut aliis de Conventu, et quotiescumque Conventus non utetur Carnibus,
debet Magister Ordinis serviri et ministrari pro duobus tam in generali quam in
pietantia, et tam in prandio quam in cœna.
Abbas subindicari videtur.
P. Carpentier, 1766.
◊ Quis apud monachos ea
appellatione designetur, docet Ordinar. MS. S. Petri Aureæ-val. ubi de process. SS.
Corporis Christi :
Magister ordinis, videlicet prior claustralis, etc.
Sed
et monachi ætate aut professione antiquiores
Magistri ordinis nuncupantur ibid. :
Tunc prior claustralis et alii Magistri ordinis monasterii, sive antiqui et
provecti quatuor ex prædictis accipiant reverenter capsam, sub qua portatur Corpus Jhesu
Christi.
Vide supra
Domini ordinis in
Dominus 11.
P. Carpentier, 1766.
Magister in Organo, Qui organa musica pulsat, Gall.
Organiste. Charta ann. 1232. in Chartul.
Cluniac. :
Ego P. Leonis Burgensis, Magister in organo, de mandato et voluntate
domini Burgensis episcopi et utriusque supradictarum partium hanc Cartam
scripsi.
Vide
Organum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Magister Organorum, Musicæ præfectus. Computum ann. 1334. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 280 :
Pro equo Magistri Organorum flor. 11.
Magister Ostiariorum, Dignitas in aula Regum Francorum : is
Ostiariis Palatinis præerat. In
Annal. Eginhardi et Vita Ludovici Pii ann. 822. occurrit
Gerungus quidam hac
donatus, qui in Epistolis 2. et 4. Frotharii Episcopi Tullensis appellatur
summus sacri
Palatii Ostiarius : apud Wandelbertum denique lib. de Miracul. S. Goaris cap. 30.
Palatii Ædilis. Quæ quidem dignitas magna fuit, siquidem in Annalibus Francorum
Bertinianis ann. 872. dicitur Carolus Calvus hac cohonestasse Bosonem fratrem uxoris, qui
postmodum Provinciæ Rex fuit :
Bosonem fratrem uxoris Camerarium et Ostiariorum
Magistrum constituens, etc.
Idem certe videtur qui
Curopalata.
Magister, vel
Principalis Pædagogus, dictus olim in Academia Parisiensi, qui hodie
Principalis Collegii nude appellatur, in Statut. Cardinal. de Tutavilla, apud
Stephanum Paschasium lib. 9. Disquisit. Francic. cap. 17.
Magistri Pagorum, apud Siculum Flaccum de Condit. agror. ubi in Codice Palatino ad oram scribi
monet Rigaltius,
Magistri pagorum Magistrati dicuntur. Gloss. Lat. Græc. :
Magister Pagi, ἀμφοδάρχης.
Magisterium
Pagi
, in vet. Inscript. 1007. 7.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Magister Palatii, Idem qui
Major domus
, in Aula Regum Franc. Godfridus Viterbiensis part.
12. Chronic. :
Dum Magistri Palatii omnia reipublicæ munera obirent, etc. Pipinus
Magister Palatii, qui Regis nomine magna diuturnaque bella gesserat, etc.
Charta
ann. 1348. tom. 2. Hist. Eccl. Meldens. pag. 223 :
Jehans Sire de Chasteillon,
Souverain Maistre de l'Ostel Madame la Reyne de France.
Vide plura in voce
Major.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Magister Panaterius, Qui officio
Panateriæ præerat, nostris
Grand Panetier, cujus magna
in Palatio Regum Franc. dignitas. Ordinat. domus Dalphini ann. 1340. tom. 2. Hist.
Dalphin. pag. 393 :
Item, unum sufficientem Scutifferum qui sit Magister Panaterius
ordinamus... Item procuret et ordinet... fieri facere panem bene coctum et fermentatum
ad pretium factum.
Magistri Parlamenti, seu
Magistri Curiæ Domini Regis Parlamentum ejus tenentium Parisius
, in
veteribus Arestis, qui hodie
Consiliarii Parlamenti. Vide
Parlamentum et
supra
Magistri Curiæ.
P. Carpentier, 1766.
Magister Patroni Jaugiæ, Penes quem exemplar mensurarum servatur, seu qui de mensuris judicat. Lit. ann.
1383. in Reg. 122. Chartoph. reg. ch. 319 :
Comme eust esté ordené... que en nostre
ville d'Aucerre avoit quatre Maistres, qui seroient nommez et appellez Maistres du
patron de la jauge de laditte ville d'Aucerre, etc.
Vide supra
Jaugia.
P. Carpentier, 1766.
Magister Pavilionum, Tentoriorum præfectus. Ordinat. hospit. reg. ann. 1317. in Reg. Cam. Comput.
Paris. sign.
Croix fol. 71. r°. :
Mestre Yves Mestre des paveillons prendra
une provende d'avoine, fer et clou, et mengera à court.
Charta Phil. V. ann.
1321. in Reg. 60. Chartoph. reg. ch. 159 :
Ivo Briconii Magister Pavillionum
nostrorum, etc.
Vide
Papilio 1. et
Pavilio.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Magister Perrerius, Cæmentarius, Gall.
Maçon. Statutum Johannis Regis Fr. ann. 1356. tom. 3.
Ordinat. Reg. Franc. pag. 78 :
Item quod dicti Consules Avinioneti, qui nunc sunt
et erunt pro tempore, compellere seu compelli facere possint omnes Magistros Perrerios,
tegularios et fusterios eorum jurisdictionis, ad operandum in clausuris et aliis
edificiis predictis, mediante salario competenti secundum taxationem legitimam Consulum
predictorum.
Magister Pincernarum, dignitas in Regum nostrorum Palatio, in Annal. Francor. Loisellianis ann. 781.
Chartam Philippi Regis Franc. anni. 1065. subscribit
Adam Pincerna magister, in
Hist. S. Martini de Campis pag. 17. aliam ann. 1075. apud Chiffletium in Tornutio pag.
325.
Erveus Magister Pincernarum. Eadem dignitas in aula Hungarica, in Charta Belæ
Regis ann. 1251.
Magister Pincerna, in Charta Gallica ann. 1067. tom. 11.
Spicilegii Acheriani pag. 296.
Iso Magister in Gloss. ad Prudent. Hymn. 6. Cathemer. :
Quorum
reversus unus, Dat poculum tyranno : Magister Pincernarum.
Vide
Archipincerna, et
Butta 3.
L. Favre, 1883–1887.
Magister Pontenarius, Gallice
Maître Pontonnier :
Concedimus etiam Stephano de Artiges quod sit Magister
Pontenarius ibidem (Agenni) vita sua.
(Litt. Richardi,
regis Anglorum, p. 90, ann. 1189).
Magistri Portuum, Vide
Factum pro Officiariis Lugdunensib. ann. 1648. pag. 196. 237.
et Menester. Hist. Lugdun. pag. 81.
P. Carpentier, 1766.
Magistri Procuratorum, nunc
Clientes, appellantur ii, qui causas suas procuratoribus tuendas
committunt. Stat. ann. 1367. tom. 7. Ordinat. reg. Franc. pag. 706. art. 8 :
Que
les procureurs ne se chargeront de causes, se ils ne sont bien instruiz et par bonne
collation, et sentiront, s'ilz peuvent, quelles preuves leurs Maistres auront, pour les
avoir quant mestier sera ; et mettront en mémoire, comme dit est, tout le fait de leurs
Maistres,... et sauront où leurs Maistres demourront, ou là où ilz les pourront trouver
et faire savoir l'estat de leur cause.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Magister Puerorum, Idem qui
Infantum, passim apud Bern. Mon. in Ord. Cluniac. præsertim cap.
27. 1. partis.
Magister Rationalis, Magistratus in Regno Neapolitano, et in Provinciæ Comitatu, qui rationibus seu
Principis ærario præerat, litesque ad illud spectantes dijudicabat. Chron. Siciliæ ad ann. 1322. apud Marten. tom. 3. Anecdot. col. 89 :
Fredericus Dei gratia Rcx Siciliæ nobili Johanni de Claromonte Militi regni
Siciliæ seniscallo magnæ suæ curiæ, Magistro Rationali, etc.
Conventiones
Ludovici Regis Siciliæ et Hierosol. cum Arelatensibus ann. 1385. ex cod. MS. D.
Brunet fol. 11 :
Domino Raymundo Bernardo Flamigi Milite, legum doctore,
magnæ regiæ curie Magistro Rationali majore et secundarum appellationum Provinciæ
judice.
De hac dignitate pluribus disseruit Scipio Ammiratus
leg. 1. de Famil. Neapolit. pag. 44.
Cameræ rationum meminit Charta ann. 1421. apud
Vignerium in Alsatica Geneal. pag. 195. Dignitatis
inferioris fuisse videtur qui
Regii Hospitii Magister Rationalis inscribitur, in
Charta Roberti Regis Siciliæ ann. 1314. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 286.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Ejusdem
nominis et dignitatis Magistratus instituti in Dalphinatu ab Humberto II. quorum mentio
prima occurrit in Computo ann. 1334. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 286 :
Apud
Gratianopolim anno 1334. coram dom. Magistris Rationalibus magnæ curiæ Dalphinalis
computavit Aynardus de Bella-comba, castellanus Cabeoli.
Hinc plures exstitisse
qui
Magistri Rationales vocarentur constat ; idem etiam colligitur ex Ordinatione
ejusdem Humberti ann. 1340. quo denique mediante anno penes unum nomen illud remanere
atque ob rem aliis et gradu et officio illum præeminere statuit idem Dalphinus. Plura vide
tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 286. et seq.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Magister Rationum in regno Aragonensi, idem qui
Rationalis. Concil. Dertus. ann. 1429. inter
Hispan. tom. 3. pag. 660 :
Sexta litera patens regia, per quam D. Alphonsus
Aragonum Rex illustris declarat Clericos et Ecclesiasticos viros actu in
servitio regio non deservientes, nec in pitachio (f. pyctatio)
Magistri
Rationum domus suæ regiæ nominatim descriptos... non esse nec haberi debere pro
familiaribus.
Magistri Regales, an iidem qui
Magistri Hospitii Regis, an vero sic dicti quod a Rege ad rem
aliquam dijudicandam delegati ? Iidem
videntur atque
Magistri curiæ vel
parlamenti, qui hodie
Consiliarii
nuncupantur. Judicium Parlamenti ann. 1269. ex Chartul. AB. fol.
ult. Monast. S. German. Paris. :
Quæ inquesta ad ultimum venerabili viro Magistro
Galterio Cantori Silvanectensi ad providendum, abbreviandum et rubricandum tradita et
assignata, per ipsum Magistrum fuit Magistris Regalibus asportata, et deliberatione
habita super ea, pronuntiaverunt dicti Regales dicta die Veneris in pleno Parlamenti
consistorio, dictum Abbatem plene et bene probasse et fundasse intentionem suam, et
dominum Regem nichil probasse.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Magister Requestarum Hospitii, Libellorum supplicum Magister,
Maître des requêtes de l'hôtel. Litteræ
Caroli Reg. Franc. ann. 1408. apud Rymer. tom. 8. pag. 566 :
Magistri Requestarum
Hospitii.
Vita Jacobi
Gelu Archiep. Turon. ab ipso conscripta ad ann.
1402. apud Marten. tom. 3. Anecdot. col. 1947 :
Illustrissimus Princeps D. Lud. Dux
Aurelianensis me Magistrum Requestarum sui Hospitii retinuit.
P. Carpentier, 1766.
◊ Ordinat. Phil. VI. ann.
1345. 15. Febr. :
Ordonnons que les Maistres des requestes de nostre hostel, de
nostredite compagne et de nosdits enfans n'ayent aucune cognoissance, se ce n'est des
personnes de nostre hostel, ou cas que l'on feroit quelques demandes pures
personnelles... Nous ordonnons que nulle amende ue soit taxée par eux, se ce n'est en
nostre présence, quant nous orrons nos requestes.
Magister Rerum privatarum domus divinæ,
cui suberant Rationales rerum privatarum, Bastaga privata, Præpositi gregum et
stabulorum, Procuratores saltuum, etc
. In Notitia Imperii, ubi plura disserit
Pancirollus.
P. Carpentier, 1766.
Magister Rotæ, Militum catervæ, quæ
Rota dicebatur, præfectus. Charta ann. 1468. apud
Pez. tom. 6. Anecd. part. 3. pag. 222. col. 1 :
Mathias D. G. rex Hungariæ...
fidelibus nostris capitaneis, belliducibus, levatoribusque et sollicitatoribus præsentis
exercitus nostri, nec non Magistris rotarum, cunctisque aliis gentibus, equitibus,
peditibus, etc.
Vide
Rota 8. et in
Rumpere.
Magister Sacri Palatii summi Pontificis,
consuevit esse ex Ordine Prædicatorum, et ordinarie
quando fit Consistorium, legit in Palatio publice aliquid in Theologia. Ad hunc spectat
ordinare, qui debeat facere sermones in Capella Apostolica, et eorum sermones prævidere,
curareque, ut nihil dicatur puritati fidei et gravitati illius loci contrarium,
etc.
Ceremon. Rom. lib. 3. pag. 319.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Macister Sartor.
Maître Tailleur. Ordinat. domus Dalphin. ann. 1340. tom. 2. Hist. Dalphin.
pag. 395 :
Item, ordinamus haberi debere unum Magistrum Sartorem seu Talliatorem,
etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Magister Scholariorum. Qui
Scholaribus præerat. Anonymus de Gestis Manfredi et
Conradi Regum apud Murator. tom. 8. col. 609 :
Legem ponit (Carolus
Rex)
regnicolis, novosque Secretarios... Magistros Scholariorum, magistros
juratos,... statuit.
Vide
Scholares.
Magister Scholarum, dignitas in Ecclesiis Cathedralibus, apud Joannem Sarisber. in Epist. non semel,
et Joan. de Deo in Pœnitentiario lib. 5. cap. 14. qui alias
Scholasticus, et
Caput Scholæ. Vide V. Cl. Jacob. Petitum post Pœnitentiale Theodori, pag. 610.
Vide
Scholasticus.
Chart. Willegis. Archiep. Mogunt.
ann. 976. apud Guden. Cod. Diplom. 1. pag. 356 :
Nullus scolaris qui non est
canonicus, præter assensum Magistri scolas ingredi præsumat.
Confer
Magister Infantum et
Magister Major.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Magister Scholarum de cantu, Choristarum puerorum præpositus. Statuta Eccl. Barcinon. ann. 1332. apud Marten.
tom. 4. Anecd. col. 612 :
Volumus etiam quod Magister Scholarum de cantu, non
possit ipsam portionem, quæ debetur in dictis festivitatibus scholaribus suis,
aliquatenus retinere.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Magister Scutiferiæ qui fuerit in aula Dalphini ex sequentibus disce. Ordinat. domus Dalphin. ann.
1340. tom. 2. pag. 394 :
Item, ordinamus unum scutifferum qui sit Magister
Scutiferiæ.... cujus requirit officium, tempore quo nos equitare contingit, nostrum
palafredum habere paratum cum ense, stivalibus, calcaribus et capello, nostrumque
deferre mantellum et capellum, nostram sequendo comitivam debeat, etc.
Vide
Scutiferi.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Magister Secretarius, Idem qui supra
Magister custos. Bernardi Mon.
Ordo Cluniac. part. 1. cap. 27 :
Secretarius Magister dat pueris in manibus
tunicas, in festis quæ fiunt in cappis.
Magister Servorum, qui eorum curam gerit in domibus magnatum, in Capit. Caroli Magni lib. 4. cap.
32. Dominus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Magistri Siclarii, apud Baluzium tom. 6. Miscell. pag. 277. perperam editum pro
Magistri
Scholariorum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Magistri Somerii. Horum officium ita describitur in Ordinat. domus Dalphin. ann. 1340. tom. 2.
Hist. Dalphin. pag. 393 :
Item, ordinamus pro camera nostra tres Magistros Somerios
et honorabiles sicut decet, quorum unus arma nostra deferat, et reliqui duo raubas et
alia arnesia necessaria nobis.
P. Carpentier, 1766.
Magister qui Facit les Sots, Joculariæ societatis caput. Charta offic. Lemovic. ann. 1340. in Reg. 72.
Chartoph. reg. ch. 556 :
Item duos sextarios frumenti censualis cum accaptamento,
quos debet gener Magistri qui facit les Sots, ratione cujusdam vineæ.
P. Carpentier, 1766.
Magister Testamentorum, Qui lites ad testamenta spectantes dijudicabat. Lit. ann. 1483. in Reg. 209.
Chartoph. reg. ch. 286 :
Pour lequel (testament)
acomplir icellui
suppliant a esté convenu en la court de l'évesque de Poictiers pardevant son official
audit lieu, pardevant le Maistre des Testamens.
P. Carpentier, 1766.
Magistri Theologi Facultatis Parisiensis ad octogenarium numerum reducuntur Bulla Innoc. III. PP. ex
Chartul. episc. Paris. in Bibl. reg. Cod. 5526. fol. 45. v° :
Decens est ut ipsorum
(Magistrorum Theologorum) numerositas refrenetur ; ne forsitan propter onerosam
multitudinem, quæ nihil habet onesti, vel
vilescat eorum officium, vel minus composite impleatur, cum Deus omnia
fecerit in numero, pondere et mensura. Hac consideratione prudenter inducti, auctoritate
præsentium firmiter inhibemus, ut Parisius Magistrorum Theologiæ numerus octonarium non
transcendat, nisi forte multa utilitas et necessitas hoc exposcat.
Quod quidem
ita posthac visum est : admodum enim excrevit Ecclesiæ bono eorum numerus. Sed et hic
octogenarium, pro
octonarium, legendum censeo. Nihil mutandum. Eo enim tempore
magistri
dicebantur, vel
magistri regentes qui postea Professores. Vide Savin. Histor.
Jur. Roman. tom. 3. cap. 21. § 77. not. i. et passim.
P. Carpentier, 1766.
Magistri Valleti appellantur Præcipui inter monetarum operarios, in Lit. remiss. ann. 1361. ex Reg.
91. Chartoph. reg. ch. 163 :
Dicti tres Magistri valleti operati fuerant pluries in
dicta moneta ad partem.
P. Carpentier, 1766.
Magister Venator, Qui regiæ venationi præest, Gall.
Grand Veneur. Charta Caroli V. reg.
Franc. ann. 1366 :
Dominus genitor noster confisus ad plenum de probitate dilecti
et fidelis Joannis de Meudon militis, Magistri venatoris nostri, aquarumque et
forestarum nostrarum, etc.
Memor. G. Cam. Comput. Paris. fol. 140. v°. ad ann.
1410 :
Dominus Guillelmus de Gamachiis miles cambellanus domini regis, ordinatus et
stabilitus Magister venator et gubernator veneriæ regis, loco Roberti de
Franconvilla.
P. Carpentier, 1766.
Magister, nude pro Præfectus copiis militaribus, Gall.
Capitaine, in Stat. ann.
1373. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 659. art. 3.
P. Carpentier, 1766.
Magister, Gall.
Maître, Medicus nude appellatur, in Poem.
de Cléomades Ms. :
Lié sont de chou qu'il n'y a
Péril et que bien garira :
Car li Maistre ainsi dit leur ont.
P. Carpentier, 1766.
◊ Unde
Mestrie
dicitur Ars curandi, in Mirac. S. Ludov. edit. reg. pag. 438 :
Quant il (le
chirurgien)
aperçut que c'estoit maladie non mie curable par nature et par
Mestrie et par médecine, etc.
L. Henschel, 1840–1850.
Magister,
hoc est Villanus, in Chron. Vulturn. ad ann. 779. apud Murat. tom. 1.
part. 2. pag. 363. B. Vide
Major.
P. Carpentier, 1766.
Magistri, Artifices quidam, quorum ars inter minores artes recensetur, in Stat. ant.
Florent. lib. 5. cap. 19. ex Cod. reg. 4621.
P. Carpentier, 1766.
Magister, sine addito nuncupatur Carnifex, in Lit. remiss. ann. 1395. ex Reg. 148.
Chartoph. reg. ch. 93 :
Le Maistre qui estoit venu ès dittes prisons pour exécuter
icellui Wastelier, qui estoit condempné, etc.
Aliæ ann. 1463. in Reg. 199. ch.
315 :
Maistre Jehan de Tours en son vivant exécuteur de la haulte justice de
Thoulouse, etc.
P. Carpentier, 1766.
Magister vel
Magistra, Gall.
La Maistre, appellatur pars aratri, lignum
nempe, quo aratrum continetur, vulgo
la Haye. Lit. remiss. ann. 1377. in Reg. 111.
Chartoph. reg. ch. 35 :
Guillaume Vernis prist audit lieu, où estoit ledit
tumbereau, le fer et coultre de une charrue, le vennelier, la Maistre, le tirot et
l'esparre qui se tient au vennelier, à quoy on atelle trois chevaux. Maiestre,
Magister, pro
Maître, in Lit. Phil. VI. reg. Franc. ann. 1346. ex Bibl. reg.
Maistire, eadem acceptione, in Vita J. C. Ms. :
De Jhesu Crist vostre Maistire,
Qui resours est comme boins sire.