« »
 
CLAVIS, DENARIUS S PETRI, FESTUM, FILIUS, MISSUS 2, VEXILLUM, VICARIUS.
[]« Clavis » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 360c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CLAVIS
CLAVIS, in Computis Ecclesiasticis, est
numerus variabilis datus anno ad inveniendum principia quinque mobilium festivitatum, scilicet Septuagesimæ, Quadragesimæ, Paschatis, Rogationum, et Pentecostes : et ideo sunt quinque Claves, et quælibet prædictorum festorum habet 30. dies in quibus semper celebrantur... et dicitur Clavis per similitudinem : quia sicut per Claves ostia reserantur, ita per talem numerum principia dictarum festivitatum nobis denotantur, etc.
Durandus lib. 8. Rational. cap. 12. In Kalenlendario S. Victoris Parisiensis :
7. Idus Januar. locus Clavium. 5. Kal. Febr. Claves XL. 5. Idus Mart. Claves Paschæ. 17. Kal. Mart. Claves Rogationum. 3. Kal. Mart. Claves Pentecostes.
Vide Honorium Augustod. lib. 2. de Imag. mundi cap. 101. et supra vocem Annus pag. 511.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Clavis Annonæ, Horreorum præfectura vel custodia. Charta fundationis Abbatiæ Brolii Grollandi inter Instrum. tomi 2. novæ Gall. Christ. col. 421 :
Similiter illis concedo ea quæ possideo in molendinis de Jart, id est, dominium et medietatem, in quibus per Abbatem B. G. custos constituatur, et ipse clavem annonæ in custodia sua debet habere.
Clavis S. Huberti. Vide Joannem Robertum in Hist. S. Huberti pag. 251.
Clavis in concamerationibus, quæ eas concludit, quam fibulam vocat Philander ad lib. 1. Vegetii cap. 6. Gervasius Dorobernensis in Descriptione Ecclesiæ Cantuariensis :
Hic vero nullo interstitio cruces a choro divisæ in unam Clavem, quæ in medio fornicis magnæ constitit, quæ quatuor pilariis innititur, convenire videntur.
Vide Ciborium.
Claves Ecclesiæ, Potestas et jurisdictio Ecclesiæ : ex illo Christi ad Petrum, Matth. 16 :
Tibi dabo Claves regni cœlorum, etc.
Inscriptio in foribus Basilicæ antiquæ Vaticanæ :
Qui regni Claves et curam tradit ovilis,
Qui cœli terræque Petro commisit habenas,
Simplicio nunc ipse dedit sacra jura tenere.
Goffridus Vindocinensis lib. 2. Epist. 29 :
Claves sanctæ ecclesiæ agitare, et leges Catholicæ et Apostolicæ Sedis violare conatur.
Idem Opusc. 10 :
Execranda promissio, quæ Claves Ecclesiæ agitare, et unicum ac singulare ejus ostium violare conatur.
Cur vero triplex interdum clavis S. Petro et Summis Pontificibus adscribatur, pluribus dlsputat Nicolaus Alemannus in Dessertat. de Lateranensibus parietinis cap. 10.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Haud ignota fuit hac notione vox Clavis, Hebr. חהפמ, etiam in veteri Testamento. Legimus apud Isaiam cap. 22. rejecto Sobna Templi Præposito substitutum fuisse Eliacim, de quo sic Propheta V'V'. 20. et seqq. :
Vocabo servum meum Eliacim filium Helciæ ; et induam illum tunica tua, et cingulo tuo confortabo eum, et potestatem tuam dabo in manu ejus : et erit quasi pater habitantibus Jerusalem, et domui Juda. Et dabo Clavem domus David super humerum ejus ; et aperiet et non erit qui claudat ; et claudet, et non erit qui aperiat.
Quæ Christo tribuuntur Apocal. 3. 7 :
Hæc dicit sanctus et Verus, qui habet clavem David : qui aperit, et nemo claudit ; claudit et nemo aperit.
Claves S. Petri, Quibus scilicet illius Confessio, seu sepulcrum, claude. [] batur. Poeta Saxonicus lib. 3. de Gestis Caroli Magni ann. 796 :
Confestim Claves, quibus et Confessio sancti
  Conservata Petri vexillaque miserat urbis
  Romuleæ Carolo, pariterque decentia dona.
Adde Eginhardi Annales eod. ann. Vigilius PP. in Encyclica :
Sed et super Claves B. Petri Apostoli præstitissent corporale juramentum.
Solebant etiam Summi Pontifices de Limatura catenarum S. Petri, quæ religiose Romæ asservantur, ad Reges et Principes, aliosque viros primarios pro ingenti munere mittere, quam in aurea clavi instar illarum quibus confessio sancti Petri claudebatur efficta, ab altari S. Petri accepta, includebant. Eam autem ad quos illa transmittebatur, suspendebant ad collum, veluti sacrum contra mala imminentia amuletum. Ejusmodi clavium transmissarum meminere Gregorius M. lib. 2. Ind. 11. Epist. 47. lib. 5. Epist. 6. lib. 6. Epist. 23. lib. 7. Ind. 2. Epist. 128. lib. 10. Epist. 7. lib. 12. Epist. 17. Gregor. Turon. lib. 1. Miracul. cap. 28. Fredegagarius Scholast. in Chron. cap. 110. Gregorius VII. PP. lib. 7. Epist. 6. Vetus Chronic. tom. 1. Hist. Franc. pag. 720. Aimoin. lib. 4. de Gestis Francor. cap. 57. 86. Chronicon Fontanellense cap. 9. etc. Vide Theodorum Studitam de SS. Imag. præterea Nicolaum Alemannum in Dissertat. de Lateranensib. parietinis cap. 14.
P. Carpentier, 1766.
Clavis S. Petri, in signandis animalibus, ut a rabie servarentur, adhibita. Lit. remiss. ann. 1467. in Reg. 195. Chartoph. reg. ch. 24 :
Survint ung homme, qui volt faire signer des bestes qu'il menoit, des Clefz de saint Pierre (au Fayet en Auvergne).
P. Carpentier, 1766.
Clavi Candente, quam Ecclesiasticam vocabant, veneficæ secundo deprehensæ signabantur in pectore, fronte atque inter scapulas, ex Legibus Steph. reg. Hungar. tom. 1. Sept. pag. 550. col. 1 :
Si qua striga inventa fuerit, secundum judicialem legem ducatur ad ecclesiam, et commendetur sacerdoti ad jejunandum, fidemque discendum ; post jejunium vero domum redeat. Si secundum in eodem crimine invenietur, simili jejunio subjaceat : post jejunium vero, in modum crucis in pectore et in fronte, atque inter scapulas incensa Clavi ecclesiastica domum redeat. Si vero tertio, judicibus tradatur.
Vide Haltaus. Glossar. Germ. voce Schlüssel, col. 1636.
P. Carpentier, 1766.
Clavis Sepultura, Superstitionis species, cujus meminit Petrus Subesti de Cultu vineæ Dom. part. 3. cap. 4. de Superstit. :
Item errore superstitioso vulgus in multis locis opinatur remedium efficax ut cesset pestis inguinaria, si sepeliatur Clavis portæ ecclesiæ parrochialis, et curatus ecclesiæ sine morte, jaciatur in foveam pro aliquo defuncto paratam.
Claves Remittere, in signum divortii, et renunciantis curam familiæ. S. Ambrosius Epist. 47. ad Syagrium :
Quo mulier offensa, Claves remisit, domum revertit.
Apud nostros solent viduæ claves et cingulum supra mariti defuncti corpus projicere, in signum quod bonorum communioni nuntium dant, ne debitis exsolvendis teneantur, de quo more agunt Consuetudines municipales, Meldensis art. 52. 53. Lotharingica tit. 2. art. 3. Malinensis art. 8. Meledunensis art. 187. Calvimontensis art. 7. Victriacensis art. 91. Laudunensis art. 16. Catalaunensis art. 30. Ducatus Burgund. [] art. 41. etc. Vide Paschasium lib. 4. Disquisit. Francic. cap. 10. et Grimm. Antiq. Jur. Germ. pag. 176.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Claves, Numellæ quibus canes bini aut terni copulantur, non solvendi nisi in ipsa venatione. Leges Jacobi II. Regis Majoric. inter Acta SS. Junii tom. 3. pag. xxv :
Et quia evitare non valemus quin venando et alias cum prædicto venatore conversemur ; et Claves et alia quæ ad venationem pertinent (tractemus).
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Clavis, Locus clausus, ut Eccardus interpretatur. Lex Salic. tit. 9. art. 2 :
Si quis unam apem, hoc est, uno vascello furaverit de sub tecto et sub Clave, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Clavis, Manica temonis, in Vet. Glossario San-German. MS. n. 501.
P. Carpentier, 1766.
Clavis. Charta Laurent. episc. Wratislav. ann. 1223. inter Probat. tom. 1. Annal. Præmonstr. col. 482 :
Ad cujus rei argumentum hanc chartam Clave sigilli nostri roboratam eidem contuli.
Ubi aliæ Chartæ præferunt, munimine.
Clavis, pro Clavus : Vita S. Lupercii apud Bosquetum :
Jussit Præses maganam fieri, et acutis eam clavavit Clavibus, etc.
P. Carpentier, 1766.
Clavis vel Clavus, Vestis purpurata, blandella (bandella). Glossar. vet. ex Cod. reg. 7613.
[]« Denarius s petri » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 062b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DENARIUS-S-PETRI
DENARIUS S. PETRI, Pecunia, quæ ab Anglis quotanis Sedi Romanæ pensitabatur, in Legibus Saxonicis Kanuti cap. 9. et Henrici I. cap. 11. et in Canonibus Saxonicis Edgari Reg. cap. 54. rom [] feoh, i. e. nummus Romanus ; Romescot, in Legibus Edwardi Confess. cap. 10. et apud alios ; Le Denier S. Pere, in Legibus Guillelmi Nothi vernaculis cap. 18. Denarii, quos Romæ ad S. Petrum debemus, inquit Kanutus apud Radulfum de Diceto ann. 1031 :
Census B. Petri in Anglia,
apud Hugonem Flaviniac. ann. 1101.
P. Carpentier, 1766.
Inventar. MS. ann. 1366 :
Salvo per omnia Denario B. Petri, videlicet mille marchas sterlingorum annuatim percipiat (ecclesia Romana) in festo B. Michaelis vc. et in Pascha vc. marchas ; vijc. pro regno Angliæ et iijc. pro regno Hiberniæ.
Vide Murator. tom. 5. Antiq. Ital. med. ævi col. 827.
Hujus pensitationis auctorem Inam West-Saxonum faciunt Angli, Rob. de Monte Offam Merciæ Regem. ann. 1116 :
Hic est Offa Rex, qui dedit Vicario B. Petri Romanæ urbis Pontifici redditum statutum, quod vocatur Romescot, de singulis domibus regni sui in æternum.
Quod alii Inæ et Offæ, Will. Malmesburiensis lib. 2. Hist. cap. 2. et Bromptonus Ethelwolfo Regi tribuunt :
Postea Romam abiit, et contulit Deo et B. Petro singulis annis de qualibet domo totius Angliæ unum denarium, qui hodie Denarius S. Petri vulgariter appellatur, et ipsemet ob devotionem, quam erga Deum gesserat, purum denarium obtulit pura mente.
Rem conciliat Polyd. Virgil. qui a tribus istis Regibus Denarium S. Petri vicissim concessum, eamque pensitationem, sua etiamnum ætate, hoc est, sub Henr. VIII. obtinuisse scribit. Exigebatur igitur in singulas domos. At Legibus Edw. cap. 10. et Guill. Nothi cap. 18. ab iis tantum,
qui haberent 30. denariatas vivæ pecuniæ in domo sua
.
A Denarii B. Petri pensitatione nemo fere erat immunis. Vitæ Offæ II. Regis, de Ecclesia S. Albani :
Quæ tanta libertate privilegiata refulget, ut ab Apostolica consuetudine et reditu, qui Romescot dicitur Anglice, Denarius S. Petri Latine, cum neque Rex, neque Archiepiscopus, vel Episcopus, vel Prior, aut quilibet de Regno, ab illius solutione sit immunis : ipsa quidem Ecclesia, quæ Basilica S. Petri dicitur, sola quieta est.
Eadem habet Matthæus Westmonasteriensis ann. 704. Chartularium SS. Trinit. Cadomensis fol. 56 :
Unusquisque qui habet feminam debet dare unum Denarium S. Petri, et qui non habet unum obolum præter francalanos.
Denarius S. Petro
summonebatur in festo Apostolorum Petri et Pauli
, et colligebatur in festo Vinculorum S. Petri, ut est in Canonibus Edgari cap. 54. in Legibus Kanuti cap. 9. Edwardi Regis cap. 10. et Henrici I. cap. 11. in Concilio Ænhamensi ann. 1009. cap. 11. etc. Colligebatur vero a Prælatis ipsis, ut liquet ex Innocent. III. lib. 16. Ep. 173.
Non tamen in tributum, licet ita appelletur a Malmesbur. lib. 2. cap. 2. sed in eleemosynam pensitabatur : unde
Regis Eleemosyna
nuncupatur in Legibus Edwardi cap. 10.
Eleemosyna S. Petri
, in Charta Paschalis PP. apud Eadm. lib. 5. Hist. Novor. pag. 113. Ita Joannes Rex Angliæ apud Innocentium III. lib. 16. Epist. 131. Matth. Paris ann. 1213. et Acher. Spicil. tom. 8. pag. 554. in Charta, qua Regnum Angliæ Sedi Apostolicæ subdit, Denarium S. Petri a tributo distinguit :
Ad indicium autem hujus nostræ perpetuæ obligationis et concessionis, volumus et stabilimus, ut de propriis et specialibus redditibus nostris [] prædictorum regnorum pro omni servitio et consuetudine, quæ pro ipsis facere debemus, salvis per omnia Denariis B. Petri, Ecclesia Romana mille marcas esterlingorum percipiat annuatim, etc.
At quod gratuito primitus dabatur, postmodum Ecclesiastici patrimonii vicem obtinuit, Censusque Ecclesiæ dictum est, ad cujus solutionem etiam adhibitæ censuræ Ecclesiasticæ, ut est apud Innocentium III. lib. 16. Epist. 173. et in Chronico Aulæ regiæ cap. 9. sed tantum ap certam summam, scilicet 200. lib. 26. sol. ab Episcopis colligendam hic census redactus est. Vide Prynneum in Libertatibus Eccl. Anglic. tom. 3. pag. 1171. Adde eumdem pag. 50.
Illius porro pensitationis annuæ pars una in usus Romani Pontificis, altera in usus fratrum Ecclesiæ Sanctæ Mariæ, quæ vocatur Schola Anglorum, deferebatur, ut habet Epistola Alexandri II. PP. ad Willelm. Nothum apud Baron. ann. 1068. n. 2. Vide Lanfrancum Epist. 7. Ordericum Vital. lib. 3. pag. 465. Will. Malmesbur. pag. 75. Spelmannum in Romescot, Jo. Foxum lib. 4. pag. 371. Edit. 2. et infra in Romescot.
Denarius S. Petri non modo exactus in Anglia, sed et in cæteris ferme regnis ;
In Gallia enim pensitatum, auctor est Gregorius VII. PP. lib. 8. Epist. ult. :
Dicendum est autem omnibus Gallis, et per veram obedientiam præcipiendum, ut unaquæque domus saltem unum Denarium annuatim solvant B. Petro, si eum recognoscunt Patrem et Pastorem suum more antiquo.
Vide supra in voce Census.
In Polonia. Chronicon Aulæ Regiæ cap. 9 :
Hoc anno (1320.) Lokotto Dux Sandomeriæ a Sede Apostolica obtinuit Coronam regalem Poloniæ,... incœpitque statim Denarium S. Petri de unoquoque capite humano Sedi Apostolicæ decimaliter solvere, qui antea longo tempore denegatus fuerat, ut dicitur, de facto, non de jure. Verumtamen quia Duces Silesiæ hunc dare decimalem Denarium denegant Apostolico, ipsorum dominia usque hodie stant sub Ecclesiastico interdicto.
Adde cap. 33. Epistola MS. Ducis Silesiæ hæredis regni Poloniæ ad Joannem PP. ann. 1323. ex Bibl. Regia :
Denarium vero sancti Petri, licet modo insolito exigatur, ipsum tamen ego et fratres mei in signum obedientiæ, qua sanctissimæ paternitati vestræ et Apostolicæ Sedi immediate nos recognoscimus esse subjectos, in omnibus terris et districtibus nostris solvi dudum mandavimus, etc.
Charta alia ibidem :
Super solutione census, qui Denarius Beati Petri nuncupatur in partibus Poloniæ, etc.
Vide Ditmarum lib. 6. et Gregor. VII. lib. 2. Epist. 7.
Inventar. MS. ann. 1366 :
Duæ litteræ... diversis sigillis sigillatæ, continentes financiam per cives et incolas Culmenses ac Pomeraniæ Wratislaviensis diocesis de Denario B. Petri pro arreragiis ecclesiæ Romanæ debitam... et constituerunt procuratores suos dicti incolæ et cives, qui jurarent in animas eorum perpetuis temporibus solvere præfatum Denarium B. Petri Cameræ Apostolicæ in Quadragesima... Item transcriptum unius Instrumenti vij. sigillis sigillatum super solutione census, qui Denarius P. Petri nuncupatur, in partibus Poloniæ, videlicet in civitate et diocesi Culmensis et terra Pomeraniæ illius diocesis, quæ cessaverat solvere dictum censum per aliquos annos. Anno 1335.
In Bohemia. Carolus IV. Imper. in Vita sua :
Processi cum ipso versus Avenionem[] ad PP. Benedictum XII. ad concordandum cum eo de Denario S. Petri, qui datur in diœcesi Wratislaviensi.
P. Carpentier, 1766.
In Lusitania etiam pensitatum, docet Bulla Alex. PP. III. ann. 1179. tom. 1. Probat. Hist. geneal. domus reg. Portugal. pag. 8 :
Ad indicium autem quod præscriptum regnum (Portugaliæ) beati Petri juris existat, pro amplioris reverentiæ argumento, statuisti duas marchas auri annis singulis nobis nostrisque successoribus persolvendas.
Qua vero de causa istud regnum B. Petri juris existere ibi dicatur, declarat Cencius in lib. cens. eccl. Rom. ex Cod. reg. 4188 :
Adefonsus dux Portugalensis de tota terra sua, quam nunc habet et in futurum, Deo propitio, poterit adipisci, iiij. uncias : procedente vero tempore, ab Alexandro III. regio vocabulo insignitus idem Adefonsus, præscriptas iiij. uncias in duas marchas auri purissimi post Lateranense Concilium augmentavit.
P. Carpentier, 1766.
Denarius S. Petri etiam vocabatur census annuus, qui ecclesiæ S. Petri Corbeiensis solvebatur ab ejusdem hominibus. Charta ann. 1344. ex Chartul. 21. Corb. :
Comme descors fust meu..... pour cause de unze livres Parisis ou environ de chens, cascun an deubs auxdits religieux à le cause de leurdite ville de Wailly vers Arras..... à deux termes : est assavoir le moittié au Dimenche prochain apres la Trinité, et l'autre moittié le Dimenche après la Toussains, et lesquels deniers sont appellés les Deniers saint Pierre, etc.
[]« Festum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 454c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FESTUM01
FESTUM, Dies solemnis memoriæ alicujus mysterii vel Sanctorum sacratus. Non eadem vero omnium festorum solemnitas, alia enim alia celebrior, ratione officii vel cæremoniarum quarum pompa in quibusdam major, in aliis minor. In solemnioribus a consuetis operibus abstinere fuit solitum a vespera ad vesperam. Statuta Augerii Episc. Conseran. Sæc. 13 :
Dies Dominicos et festivos absque aliquo servili opere a vespere in vesperam devote ac reverenter in vestris Ecclesiis coli facite.
Hujus vero moris vel præcepti qui transgressores inveniebantur, ut scribit Episcopus Carcassonensis ann. 1275. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 1151 :
Per tres dies Dominicos vel Festivos in camisia et braccis stare debebant ante altare, dum missarum solemnia celebrabantur.
In statutis vero Synod. Ecclesiæ Trecorensis apud eumdem tom. 4. col. 1109 :
Si divites sint, solvant quinque solidos ad luminare suæ Ecclesiæ ; si pauper, quinque dies Dominicos sequatur processionem in camisia et femoralibus, habens super collum instrumentum cum quo operabatur.
Stat. eccl. Carcasson. ann. 1270. cap. 14. ex Cod. reg. 1613 :
Qui... in Festis eisdem seu diebus Dominicis inventus fuerit opus servile vel illicitum operari, ad nos infra octo dierum spatium transmittatur infrascriptam pœnitentiam recepturus, ut videlicet per tres dies Dominicos vel festivos, dum missarum celebrantur sollempnia, stet in sua ecclesia in loco eminentiori præ cæteris in camisia tantum et in braccis, cum virgarum manipulo, cum quo a sacerdote ecclesiæ præsidente unam recipiat disciplinam.
Festa autem proximæ hebdomadis inter Missarum solemnia post communionem annuntiabantur a Diacono, ut discimus ex ordine Romano ad usum Monasteriorum apud Marten. tom. 5. Anecd. col. 105 :
Postea quidem (communione scilicet peracta) accipiens Diaconus calicem in [] dextera parte altaris, elevans eum in manibus suis, pronuncians Natalitia Sanctorum in ipsa hebdomada venientia, ita dicendo : Illa feria veniente, Natale est S. Mariæ, aut Confessoris, vel alius Sancti cujus evenerit, secundum martyrologium. Et respondent omnes, Deo gratias.
Festa Dominica, Martyrum, Confessorum, apud Christianos, instituta vel ab ipsis Apostolis, vel Conciliis. S. Augustinus Epist. 118. cap. 1 :
Illa autem, quæ non scripta, sed tradita custodimus, quæ quidem toto terrarum orbe observantur, dantur intelligi vel ab ipsis Apostolis, vel plenariis Conciliis, quarum est in Ecclesia saluberrima auctoritas, commendata atque statuta retineri, sicut quod Domini Passio, et Resurrectio, et Ascensio in cœlum, et Adventus de cœlo Spiritus sancti, anniversaria solennitate celebrantur.
Isidorus lib. 1. de Eccl. Offic. cap. 34 :
Festivitates Apostolorum seu in honore Martyrum solennitates antiqui Patres in venerationis mysterio celebrari sanxerunt, vel ad excitandum imitationem, vel ut meritis eorum consociemur, atque orationibus adjuvemur : ita tamen, ut nulli Martyrum, sed ipsi Deo Martyrum offeramus, quamvis in memoriis Martyrum constituamus altaria.
Eadem habet Rabanus lib. 2. de Instit. Cleric. cap. 43. Alcuinus lib. de Offic. div. :
Sanctorum dies, quibus de hoc sæculo migraverunt, solenniter et cum magna exultatione celebramus adeo, ut in ipsis, abstinentiæ aliquantulum rigore laxato, paululum remissius vivamus.
Infra :
Cum antiquos natalitia sua, vel suorum affinium, quibus in hanc miseram effusi sunt vitam, tanta alacritate invenimus celebrasse, ut etiam omni corporeæ voluptati licenter operam darent : quanto nos spirituali hilaritate sanctorum Patrum natalitia convenit celebrare, quibus non ad miserias nascuntur, sed de miseriis ad gaudia transierunt sine fine possidenda, non nos corporalibus illecebris resolventes, ut faciebant pagani, verum canticis spiritualibus, Hymnisque cœlestibus in Christo tripudiantes, ut Christiani. Quamvis non denegemus etiam corporaliter aliquantulum remissius, quam cæteris esse vivendum, propter quosdam, ut reor, hebetiores, qui nihil putant esse festivum, nisi quod viderint corporali delectatione mellitum.
Vide Durandum lib. 7. cap. 1. Baronium de Martyrolog. Rom. cap. 4. in Annal. ann. 58. n. 81. ann. 263. n. 14. Covarruviam lib. 4. Var. resolut. cap. 19. et Filesacum lib. 1. Select. cap. 6. ubi plura de festis Christianorum. Græcis Δεσποτιϰαὶ ἑορταί ea festa dicuntur quæ Christi Domini sunt, scilicet Nativitas, Epiphania, Passio, Resurrectio, Assumptio, Pentecoste et Resurrectio Mortuorum. Vide Glossar. med. Græcit. col. 414.
Festa Annalia, Annualia, Præcipua totius anni festa, unde nomen. Odo Cluniac. 1. de Vita S. Geraldi cap. 15 :
Si tamen in eisdem feriis Festivitas Annualis evenisset, abstinentiam ita solvebat, ut, etc.
Charta Hugonis Ducis Burgundiæ pro fundatione S. Capellæ Divion. ann. 1172. apud Perardum :
In Festis Annalibus, id est, in Nativitate Domini, in Pascha, in Pentecoste, et in omnium Sanctorum.
Ita in Charta Alphonsi Imp. apud Hieron. Vignerium in Hist. Alsatica pag. 143. Regestum Parlam. B. fol. 51. verso sub ann. 1279 :
In 4. Festis Annualibus, videlicet Nativitatis Domini, Resurrectionis Dominicæ, Pentecost. et omnium SS. 1.
Reg. f. 123 : []
Qui faciunt burgesiam apud Castrum Nantonis in tribus Festis Annualibus, etc. Festa Annualia,
in Statuto Philippi Pulcri ann. 1302. cap. 57. 59. in Charta Odonis Episcopi Paris. ann. 1199. apud Sammarth. in Gall. Christ. Dies Annales, in Ordinat. Hospitii S. Ludovici Regis ann. 1261.
Feste Annuaul
, in Charta vernacula Hugonis Ducis ann. 1268. apud Duchesnium.
Festes annuelles
, apud Joinvillam in Hist. S. Lud. pag. 124. Adde veteres Consuetudines Bituricenses apud Thomasserium pag. 250. 275.
Festivitates præcipuæ, Domini Natale, Pascha, Pentecoste, et si quæ principales reliquæ solennitates
, quas Presbyteri et Diaconi, qui in villulis deserviunt, cum Episcopis suis in civitatibus celebrare tenentur, in Concil. Arvern. cap. 15. Missas quippe, ut in hisce festis majoribus, in oratoriis facere aut tenere prohibentur Presbyteri in Concilio Agath. can. 21. ita Laïci præcipui seu
natu majores, Pascha et Principales Festivitates sub præsentia Episcopi tenere
jubentur, in eod. Concilio Arvern. can. 15. et Aurelian. IV. can. 3. In Agathensi vero can. 18. statuitur, ut
sæculares, qui Natale Domini, Pascha, et Pentecosten non communicaverint, Catholici non credantur, nec inter Catholicos habeantur
. Quæ quidem festa Festivitates Festivitatum appellantur a Brunone Signiensi Episcopo apud Petrum Diaconum lib. de Viris illustr. Casin. cap. 34. Bernardus Mon. in Consuet. Cluniac. MSS. cap. 52 :
Restant illæ nominatissimæ solennitates totius universalis Ecclesiæ speciali gaudio suscipiendæ, prædicandæ pariter et celebrandæ, Natalis Dom. nostri J. C. sanctum Pascha, Pentecosten, summorum Apostolorum Petri et Pauli, atque Assumptio S. Mariæ. Istæ igitur Festivitates cæteras, quasi quodam superlativo gradu, transcendunt, in quibus omnia superiori narratione latius explicata, ex asse complentur.
Vide Chartam ann. 1247. in Hist. Monasterii S. Mariæ Suession. pag. 454. et aliam ann. 1294. apud Gallandum de Franco alodio pag. 252.
P. Carpentier, 1766.
Festum Arduum, Eminens, præcipuum. Stat. Mss. eccl. Brioc. cap. 12 :
Pulsetur pro capitulo congregando campana, quæ pulsatur arduis Festis.
Vide supra Arduitas. Germ. Hohes Fest.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Festa Brachiorum, quæ et Manualia dicuntur, inferioris ordinis et minoris solemnitatis Festa, in quibus ea tantum opera prohibebantur quæ sine equis et carrucis fieri non possunt. Statuta Eccl. Meldens. ann. 1493. tom. 2. Hist. Meldens. inter Instr. pag. 542 :
Quo nimia multitudo Festorum indigentibus non sit oneri, neque tædium generare indevotis... videatur, prohibitionem negociationis in non solemnioribus Festis, quæ Manualia seu Brachiorum vulgo appellantur, in quibus videlicet ipsa prohibitio per totam diem ad ea duntaxat opera et negotia quæ sine equis et carrucis fieri possunt se extendebat.
Et infra :
Præcipuorum autem et aliorum non præcipuorum, vulgo quondam Brachiorum et Manualium, nunc vero devotionis seu ad devotionem nuncupatorum Festorum observationis ordo subsequitur, etc.
Adde Statuta Eccl. Senonensis sec. xvi.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Festum Cantoris dicitur in multis Galliæ Ecclesiis Festum primæ classis, teste Macro in Hierolex. quia tunc ad Cantorem spectat officium ordinare ; eadem ratione Festum Succentoris, vocatur Festum secundæ classis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Festum Colibile, Quod colitur, in [] Statut. Avenion. ann. 1570. edit. 1612. lib. 2. Rubr. 32. art. 1 :
Diebus Festis colibilibus, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Festum dividitur in Festum Duplex,
et in Festum Simplex. Festum Duplex dividitur in Principale Duplex, in Majus Duplex, in Minus Duplex, in Inferius Duplex... Festum Simplex dividitur in Invitatorium Triplex, Invitatorium Duplex, Invitatorium Simplex
. Ita Breviarium vetus asservatum in Monasterio Benedictinarum Anglic. Pontisar.
Festum Duplex, cum duo Festa concurrunt eodem die, quo casu dignioris Festum agitur, alterius sequenti. Quædam autem Festa dicuntur in totum duplicia, quædam simpliciter duplicia, quædam denique semiduplicia. Dicuntur quædam duplicia in quibusdam Ecclesiis, pro eo, quod responsoria, tam majora, quam brevia, et versus a duobus cantantur, et quia omnia incipienda a duobus incipiuntur, et quia antiphonæ in Matutinis et Vesperis duplicantur : dicuntur enim Completæ, et ante Psalmum et post, sicut est Festum Natalis Domini, S. Stephani, S. Joannis Evang. Circumcisio Domini, Epiphaniæ, Purificationis, Annuntiationis, Resurrectionis, Ascensionis, Pentecostes, S. Joannis, B. Apostolorum Petri et Pauli, S. Laurentii, Assumptionis B. Mariæ, Nativitatis ejusdem, et Dedicatio Basilicæ. Atque hæc sunt majora duplicia. Vide Ordinat. Præmonstrat. cap. 15. pag. 914. Minora autem duplicia Festa sunt 2. et 3. feria infra octavas Pentecostes, Commemoratio S. Pauli Apostoli, Octava Apostolorum Petri et Pauli, et Assumptionis, et quodlibet Festum, quod unaquæque Ecclesia duplex ordinaverit celebrari. Semiduplicia Festa sunt, in quibus præmissa omnino non observantur ; sed tantum tertium, sextum et ultimum responsoria cantantur a duobus, nec incipiuntur a duobus, nec duplantur antiphonæ, licet versus et brevia responsoria a duobus dicantur. Et sunt hæc semiduplicia Festa SS. Andreæ, Nicolai, Luciæ, etc. Ita Beletus cap. 57. et Durandus lib. 7. Ration. cap. 1. n. 31.
P. Carpentier, 1766.
Ordinar. Ms. S. Petri Aureæ-val. :
Quocienscunque facimus in ecclesia solemnitatem novem lectionum, sive duplex simplex, sive duplex magnum, etc.
Hujus appellationis rationem innuere videtur Liber pension. S. Vict. Massil. :
Invenimus... propter solemnitates diversorum sanctorum, quorum corpora in eodem monasterio requiescunt, anno quolibet sexaginta et septem Festa duplicia, in quibus datur duplex refectio, sive portio seu pitantia omnibus supradictis.
Atque ut monachis refectio duplex, ita in ecclesiis cathedralibus nonnullis duplex retributio canonicis iis diebus præstabatur ; quod de Massiliensi ecclesia potissime mihi affirmatum est.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Festa per totum Duplicia, De quibus fit in utrisque Vesperis. Statuta Synod. Ecclesiæ Argentin. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 532 :
Festa a Clero nostræ civitatis et diœcesis cum officio de Festis per totum duplicibus instituto, etc.
Festa Quadruplicia, in Statut. Ord. Præmonstrat. dist. 2. cap. 1 :
In Festis, quæ apud alios vocantur triplicia, apud alios Quadruplicia, majora, aut præcipua, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Festum de Quarto Duplici, Major solemnitas. Charta Petri Abbatis S. Crucis de Talemondo Lucionensis Diœc. ann. 1366 :
Item quotiens Conventus faciet [] servitium pro benefactoribus dicti Monasterii... Et quotiens ibit in processione revestitus vel aliter extra Monasterium... vel quando Conventus revestitus erit pro recipiendo aliquem Prælatum... tenebitur dictus aquarius et dare et administrare dicto Conventui, sicut supra dictum est de solemnitatibus et Quartis Duplicibus.
Festum, seu Festivitas Triplex, de cujus officio multa in secunda parte Ordinarii MS. Ecclesiæ Rotomagensis, qua voce intelliguntur majora festa, ut Natalis, Paschatis, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ideo autem ejusmodi Festivitas triplex nuncupatur, quod ter Antiphona ad Magnificat recantatur, scilicet ante illud canticum, in fine ejusdem ante Gloria Patri, etc. et rursus post hunc versum. Quod etiamnum fit in Diœcesi Parisiensi in solemnioribus illis antiphonis quæ Natalem Christi præcedunt.
P. Carpentier, 1766.
A triplici chorista, vel triplici campana sic dictum malim, quam ab antiphona ter ad Magnificat recantata.
Festum trium Lectionum, ibidem et in Statutis antiq. Cartusiensib. 1. part. cap. 30.
P. Carpentier, 1766.
Festum Tersale, Eadem notione. Consuet. Mss. monast. S. Crucis Burdegal. ante ann. 1305 :
In Festis tersalibus ponuntur septem cerei, in solemnibus viginti ; ... et nota quod nisi sit Festum tersale vel solemne, cerei non accenduntur in Vesperis, neque in Matutinis.
P. Carpentier, 1766.
Festum Quinque Cereorum, in Pontif. Ms. Senon. ad usum eccl. Paris. :
Ipso die (in Cœna Domini) pulsentur campanæ ad missam et ad versum, sicut mos est in Festis quinque cereorum.
Festum novem Lectionum, in quo novem Lectiones dicuntur in Matutinis, cujusmodi sunt majora Festa. Statuta Ecclesiæ Biterrensis ann. 1368. inter Anecd. Marten. tom. 4. col. 638 :
Item, statuimus quod Festa illorum Sanctorum quorum nomina in Missæ canonibus specialiter recitantur, sub novem Lectionum officio celebrentur.
Liber Ordinis sancti Victoris Parisiensis cap. 3 :
In omnibus Festis novem Lectionum debent Fratres cotidie tenere silentium.
Vide Ordinar. Præmonstrat. cap. 15. pag. 915.
Festum 12. Lectionum, in quo 12. Lectiones. Vide Statuta antiqua Cartusiensia 1. part. cap. 29.
Festum Dominicale, seu quod Dominicali more celebratur, in Ordinario MS. Ecclesiæ Rotomag.
P. Carpentier, 1766.
Obituar. Ms. Rotomag. ad diem 2. Jan. :
Octabæ S. Stephani, Festum dominicale.
Festa in Cappis, Majores solennitates, in quibus inter Missæ solennia et Vesperas deferuntur Cappæ a ministris Chori Ecclesiæ. Tabularium Fossatense fol. 122 :
Dederunt eidem Ecclesiæ albas paratas,... de quibus induuntur in Festis, quæ fiunt in dicta Ecclesia in albis, vel in Cappis, etc.
Consuetudines Eoveshamensis Monasterii in Anglia :
Et ad omnes collationes Festivitatum tam in Cappis, quam in albis, etc.
Mox :
Debent etiam habere caritatem de cellario ad prandium singulis diebus octabarum principalium Festivitatum, quæ octabas habent, exceptis diebus, quibus sunt in Cappis.
Vitæ Abbatum S. Albani :
In Festis, quæ in Cappis fiunt et maxime præcipuis,
pag. 80. 83. Vide Statuta Ecclesiæ Pictav. inter Anecd. Marten. tom. 4. col. 1074. Observat Watsius in Missa Mozarabum aliquando occurrere Festum trium, vel sex, vel novem Capparum. Festum Caparum sæpius occurrit [] in Statutis Card. Trivultii Abb. S. Victoris Massil. ann. 1531. Sed hæc Monachos potissimum spectasse colligitur ex Gocelino in Hist. Translat. S. August. sæc. 6. Bened. part. 2. pag. 759 :
Ut annuatim ejus Festivitas in Cappis celebraretur, uti Monasteriali usu dicitur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Festum unius Ordinis, Idem videtur quod hodie Festum duplex minus. Liber de doctrina Novitiorum Ord. Grandim. cap. 1. apud Marten. tom. 5. Anecd. col. 1827 :
Officium vero B. Mariæ etiam in Festis unius Ordinis non dimittas, sed secrete dicas taliter, quod tumultum non facias.
P. Carpentier, 1766.
Festa Repentina, Quæ arbitrio cujuspiam constituuntur. Stat. universit. Aurel. ann. 1307. ex Cod. reg. 4223. A fol. 17. v°. :
Nulla quoque festa dabunt vacationes a lecturis, nisi quæ celebrantur a clero et populo ; ex quo relinquitur quod Festa repentina, pro crastinationibus aut aliis inventionibus quibuscumque, sibi noverint interdicta.
Vide Feriæ messivæ in Feriæ 3. et Repentinæ Feriæ. Licet de Festis Dominicis et Sanctorum ex professo commentatus sit Baronius in Notis ad Martyrologium, quædam tamen de iis, quæ observationem aliquam postulant, hic leviter attingemus, ordine literarum servato.
Festum S. Agnetis celebrari cœptum est propter quoddam miraculum, quod octavo die suis contigit parentibus ad ejus tumulum lamentantibus. Ita Beletus cap. 75.
Festa Animarum, seu Commemoratio Defunctorum 2. Novembr. Gall. la Feste des Ames, nempe des Trépassez. Charta ann. 1044. apud Mabill. tom. 4. Annal. pag. 459 : (Bruno Episcopus Leucorum)
Capellano assignat.. privatas Missas, primam Missam ad corpus defuncti, peras scilicet peregrinorum benedicendorum, nuptias... sepulturam albatorum, confessiones, Festum sanctarum Animarum absque candela
. Statuta Eccl. Cadurcens. etc. inter Anecd. Marten. tom. 4. col. 766 :
Festa communia Animarum defunctorum generaliter celebrantur in crastinum omnium Sanctorum, et in crastinum B. Hilarii, et in quibusdam etiam locis de consuetudine speciali in crastinum octavarum Paschæ et Pentecostes, et si in his sit Festum duplex, transfertur ad diem sequentem commemoratio defunctorum, et celebrantur hæc Festa defunctorum usque post Missas, nec propter officium defunctorum debet omitti dictis diebus officium regulare.
Memorantur præterea quatuor Festa Animarum in Charta ann. 1288. ex Tabular. S. Victoris Massil. Matth. Westmon. ann. 1244 :
In crastino Animarum convenientes omnes Angliæ Magnates, etc.
Adde eumdem ad ann. 1246. et Annales Colmarienses ann. 1286. Id Festum, vel potius Commemorationem instituisse primum in suis Monasteriis sanctum Odilonem Abbatem Cluniacensem, ex quo ad cæteras Ecclesias transiit, scribunt Petrus Damiani in Vita S. Odilon. Radulfus de Diceto ann. 966. Sigebertus ann. 998. Udalricus in Consuet. Cluniac. lib. 1. cap. 42. Durandus lib. 7. cap. 35. etc. Vide Ditmarum lib. 6. pag. 70.
P. Carpentier, 1766.
Post Natale Domini apud S. Florum celebratum olim fuisse, docent Lit. remiss. ann. 1478. ex Reg. 206. Chartoph. reg. ch. 97 :
Le Jeudy d'après Noël que l'en faisoit au païs (diocèse de S. Flour) Feste et solempnité des Trespassez,... le suppliant apperceut Jehan del Roux,... lequel avec ung pic remplissoit ung fossé ou raze,... auquel il dist : Il [] fust mieux que vous fussiez à l'église, car il est aujourd'huy la Feste des bonnes ames. La Feste aus mors,
in Charta Phil. Pulc. ann. 1298. ex Lib. rub. Cam. Comput. Paris. fol. 41.
Festum Annuntiationis Deiparæ, de quo copiose Baronius ad Martyrologium. Die 25. Mart. Tantum moneo, Festum istud Marzache olim a nostris appellatum, quod in mensem Martium incidat. Regestum Censuum et Feodorum Carnotensis urbis f. 67 :
Sachent tous, qu'en l'an de grace 1286. le Jeudi d'emprés la Marzache, que Henry, etc.
De hoc Festo sic Nomocanon nuper editus a V. C. Jo. Bapt. Cotelerio can. 2 :
Τοῦ εὐαγγελισμοῦ τὴν ἑορτὴν το σέϐας ἀπονέμειν, ὂτι σεϐασμία πασῶν τῶν ἑορτῶν.
Vide Glossar. med. Græcit. voc. Εὐαγγελισμός, col. 443. et Χαιρετισμός, col. 1724.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Festum Apostolorum, de quo Micrologus cap. 55 :
Festivitas SS. Jacobi et Philippi et omnium Apostolorum.
Hæc olim apud Latinos Kalendis Maii, qui dies hodie Apostolis Jacobo et Philippo tantum dicatus, apud Græcos vero 30. Junii, celebrari solita. Latinis ante seculum octavum Festum Apostolorum die 29. Junii celebratum fuit, deinde Petri et Pauli tantum.
P. Carpentier, 1766.
Festum Apparitionis, Idem quod Epiphania, cum scilicet Christus Magis seu Gentibus apparuit, id est, se se manifestavit, nostris etiam Apparition. Obituar. eccl. Lingon. ex Cod. reg. 5191. fol. 40. r°. :
viij. Idus Januarii fit Festum annale de Apparitione Domini ; quod institutum est anno Domini 1300. in generali capitulo Maii.
Lit. remiss. ann. 1386. in Reg. 130. Chartoph. reg. ch. 177 :
Comme les genz de la ville de Ronsay en Brie aient acoustumé à eulx jouer environ la Feste de l'apparition et batre leurs bacins après soleil couchié et le jour de ladite Feste, etc.
Aliæ ann. 1415. in Reg. 169. ch. 61 :
Le Dimenche xije. jour de Janvier, qui fu le jour de l'Apparition au pois, etc.
Ubi designatur vigilia octavæ Epiphaniæ, quam Les Rois brousés vulgus appellat. Vide supra Epiphania.
P. Carpentier, 1766.
Festum Apparitionis S. Michaelis, quæ et Inventio specus S. Michaelis dicitur, in Cæremon. MS. S. Mariæ Crassensis, celebratur die octava Maii. Vide Festum S. Michaelis.
Festum Architriclini. Vetus Inquesta apud Puricellum in Monumentis Ambrosianæ Basilicæ pag. 1073 :
Vidit enim, quod viventibus Imperatore Federico et filio ejus, in Festo Architriclini custos Canonicorum, Jacobus nomine, ad petitionem Domni Ambrosii, tunc Abbatis, portavit crucem.
Paulo supra dies Architriclini appellatur, quo vocabulo Dominicam secundam post Epiphaniam, in qua Evangelium Joannis cap. 2. de Nuptiis in Cana recitatur in Ecclesia Mediolanensi, recte conjicit idem Puri cellus. Factum porro ipsum miraculum in Cana 6. Januarii, ac proinde ipso Epiphaniæ die consentiunt Scriptores omnes.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Festum Armorum Christi, Idem quod infra Festum Coronæ Christi.
P. Carpentier, 1766.
Festum Ascensionis in ecclesia collegiata S. Petri Insulensis, ut et in aliis ecclesiis, actione exprimebatur ; qui enim ex Ordinario ejusd. eccl. officio hac die præerat, cum modicum panis et vini degustasset, cantato responsorio, Non vos relinquam, ambonem ascendebat, ubi ex monte efficto cœlum petere videbatur ; tunc pueri symphoniaci [] veste angelica induti decantabant, Viri Galilæi, etc. Vide Busch. de Reform. Monaster. apud Leibnit. Scriptor. Brunsvic. tom. 2. pag. 500. et Glossar. med. Græcit. voce Ἀνάληψις, col. 69.
Festum Assumptionis Deiparæ, de quo Baron. ad Martyrol. et Steph. Baluzius ad Capitular. Reg. pag. 1171. Beletus cap. 146. et alii, a Baronio laudati. Quando vero et qua occasione in diœcesi Morinensi feriatum esse incœperit, produnt Annales Francor. Bertiniani ann. 862. Vide Vitam S. Theodardi Episcopi Narbonensis apud Catellum pag. 760. et Glossar. med. Græcit. voce Μετὰστασις, col. 918. Crebrius apud Graecos Scriptores Κοίμησις seu Dormitio indagitari solet.
P. Carpentier, 1766.
Mense Aprili celebratum fuisse reperio in Chartul. Godefr. dom. Asperim. ex Bibl. reg. fol. 43. r°. :
Donné l'an mil ccc. xlix. le mardy après l'Assumption nostre Dame le xviij. jor dou mois d'Avril.
Sed mendum est pro Aoust, in quo mense dies 18. ad diem Martis reapse pertinet eo anno.
Festum Azymorum, Pascha, apud Ordericum Vitalem lib. 11. pag. 816.
Festum S. Blasii. Cur hac die populus lumina pro domibus, vel animalibus accendere soleret, atque adeo eleemosynas largiri, docet Honorius Augustod. lib. 3. cap. 25.
L. Henschel, 1840–1850.
Festum Brandonum. Vide Brandones.
P. Carpentier, 1766.
Festum Broncheriæ. Vide supra Broncheria.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Festum Calendarum, in Charta Massiliensi ann. 1522 :
Singulis annis solvere teneantur census ad Festum S. Johannis Bapt. et ad Festum Calendarum.
Quod utrum Kalendas Januarias spectet, an Nativitatem Christi in dubium venire potest. Et quidem Massiliæ etiamnum Calenes vocant Festum Nativitatis Christi : quo nomine etiam donatur cœnula quæ apud ipsos in vigilia hujusce solemnitatis more Romanorum fit non sine apparatu ; ducta forsan vocis origine, quod Massiliensibus haud infrequens, a Græco ϰαλέω, voco, quod ad hanc cœnulam propinquos et agnatos vocare soleant : nisi mavis deducere a ϰαλεῖν, convivari, ϰάλεσμα, convivium, epulum, compotatio. Vide Gloss. med. Græcit. et Kalendæ.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Festum Campanarum nuncupatur in quibusdam provinciis Festum Annunciationis Deiparæ : forte quod hac die ad Salutationem Angelicam solemnius pulsantur Campanæ.
P. Carpentier, 1766.
Festum Candelæ, Festum dedicationis alicujus ecclesiæ, seu potius dies festus patroni cujusdam loci. Lit. remiss. ann. 1380. in Reg. 118. Chartoph. reg. ch. 52 :
Comme le premier jour de May l'an 1373. ou environ, Jehan de la Mote, lors demourans en la ville de Froyenne ou baillage de Tournesis, feust armez pour aidier à garder la Feste de la chandelle ou deducasse, estant en laditte ville avec le bailli d'icelle ville.
Aliæ ann. 1403. in Reg. 158. ch. 19 :
Comme le suppliant feust alez en la ville de Lilers, à un jour que l'en faisoit la Feste de la chandeile en laditte ville, pour soy esbatre, etc.
Vide supra Candela 2. et Dedicatio.
Festum Cathedræ S. Petri Antiochiæ, 22. Febr. quod Natale Petri de Cathedra dicitur in veteri Martyrologio apud Bucherium 8. Kl. Martii. Vita S. Lauriani Episcopi MS. :
Erat enim solennitas Cathedræ, quam celeberrimam ex more plebs habebat Romana, eo quod [] sessio Pontificalis Apostoli eo die primum fuisset dedicata, id est, quinto decimo Kl. Febr.
De hoc festo agunt S. Augustinus in Append. de Divers. Serm. 74. Concil. Turon. II. can. 22. Petrus Damiani lib. 1. Epist. 20. Beletus cap. 83. Durandus lib. 7. cap. 8. Baronius ad Martyrolog. Bollandus 18. Januar. et 22. Febr. Baluzius ad Capitular. Reg. pag. 1172. Vide infra Festum B. Petri Epularum.
P. Carpentier, 1766.
Festum beati Petri sublimati ad cathedram
nuncupatur in Ch. ann. 1243. ex Chartul. Campan. fol. 403. col. 2. Alia Garn. de Willi cancell. eccl. S. Fursæi de Peron. in Reg. 52. Chartoph. reg. ch. 167 :
Ce fu fait l'an de grace mil trois cent et treze, el mois de Fevrier, le Lundi devant la Feste S. Pierre yver souz pierre.
P. Carpentier, 1766.
Festum de Clavibus et Lancea Christi solemne ordinavit (Innocentius VI. PP.)
in Alemania et Boemia observandum et recolendum temporibus successivis
. Annal. Victor. MSS. ad ann. 1355. Vide Festum Coronæ Christi.
Festum Compassionis B. Mariæ. Vide Synodum Coloniensem ann. 1423. cap. 11.
P. Carpentier, 1766.
Vulgo Notre Dame de Pitié, quod celebratur die Veneris ante Dominicam Palmarum :
Festum Compassionis seu Septem dolorum,
in Breviar. Rom. Vide Haltaus. in Calendar. med. ævi pag. 71. ubi refert quod in collegiis quibusdam Jesuitarum sit societas religiosa, quæ appellatur Fraternitas Compassionis.
Festum Conceptionis B. Mariæ aiunt institutum ab Ildefonso Archiepisc. Toletano, ut est in ejus Vita. Alii ex quadam revelatione ab Herberto Abbate Ramesiensi, ut Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 240. et Gaufredus Vosiensis cap. 12. Ab Anselmo denique Cantuariensi Archiepiscopo, Concilium Londoniense ann. 1328. can. 2. Cœptum in Gallia celebrari circa annum 1145. ex S. Bernardi Epist. 174. colligit Baronius ad 8. Decembr. quem vide, ut et Lucam Tudensem lib. 3. contra Valdenses cap. 20. Quando vero apud Græcos cœperit, vide Combefisium tom. 1. Auctar. Bibl. Patr. pag. 1223.
P. Carpentier, 1766.
Tabul. S. Petri de Regula :
Anno Incarnationis Domini 1154. ego Atto prior, præsente domino Vasatensi episcopo Guillelmo Arnaldi collaudante, cum totius capituli nostri benigna unanimitate, statuimus ut Festum de beatæ Dei Genitricis Mariæ Conceptione, quod jam fere per totam Galliam devotissime ab omni Christiano percelebratur populo, hoc et a fratribus nostris et a tota plebe venerabiliter deinceps solemnizetur.
In ecclesia vero Parisiensi celebrari cœpit ann. 1288. ut ex Necrol. MS. ejusd. eccl. colligitur :
Anno Domini 1288..... obiit Ranulphus quondam Paris. episcopus, qui..... dedit nobis trescentas libras Paris. ad emendum redditus, pro Festo Conceptionis B. M. V. celebrando quolibet anno in ecclesia nostra.
P. Carpentier, 1766.
Festum Conceptionis S. Johannis Baptistæ ad xxij. Sept. notatur in Calendar. S. Martial. Lemovic. ex Cod. reg. 1138.
P. Carpentier, 1766.
Festum Consecrationis Corporis Christi, Idem quod Corporis Christi, in Proces. super vita et mirac. Caroli ducis Brit. qui obiit ann. 1371. apud Cl. V. Garamp. in Dissert. 5. ad Hist. B. Chiaræ pag. 179.
Festum Conversionis S. Pauli, cur celebretur, pluribus docent Innocentius III. lib. 1. Epist. pag. 29. Edit. Venetæ, et Durandus lib. 7. cap. 4.
Festum Coronæ Christi. Henricus [] Rebdorff. ann. 1357 :
Hic etiam PP. (Innocentius VI.) ad supplicationem Regis Caroli speciale Festum in honore instrumentorum Dominicæ Passionis, videlicet hastæ, clavorum, et aliorum, in partibus Alemanniæ et Bohemiæ solenniter celebrandum indixit, feria 6. post Octavam Resurrectionis Dominicæ, et super hoc indulgentias dedit, et hoc fecit propter reverentiam Imperialium insignium, quod aliqua de prædictis instrumentis Rex Romanorum, seu Imperator in sua tenet custodia. Cujus quidem Coronæ festum in Regno Franciæ celebravit.
Magnum Chron. Belgic. pag. 304 :
Carolus IV. Imp. a Rege Franciæ obtinuit spinam unam de Corona Domini. Unde promeruit a PP. Innocentio VI. Festum fieri de Corona et Clavis Domini, quod celebratum feria 6. post octavam Paschæ, cum proprio cantu, et officio divino.
Auctor vero Vitæ Innocentii VI. pag. 117. Festum de Lancea et Clavis Domini vocat Consule, si placet, Haltausium in Calendar. Germ. pag. 91. Ludewig. Dissert. de Noriberga insignium Imperii titulari in Append. et Seelen. Dissert. de Festo Lanceæ et Clavorum Christi. Vide Lancea Constantini M. et Regalia 2.
Festum Coronæ Domini, seu Susceptionis Coronæ Dominicæ a S. Ludovico, in Usibus antiquis Cisterciensib. cap. 65. Vide Hist. nostram Gallo-Byzantinam lib. 4. n. 11. 12. 13.
P. Carpentier, 1766.
Obituar. eccl. Lingon. ex Cod. reg. 5191. fol. 166. r°. :
ij. Idus Augusti Festum duplex de Corona Domini.
P. Carpentier, 1766.
Festum Coronæ, Alia notione. Vide supra in Corona.
Festum Corporis Christi, seu, ut vocant, Sacrosancti Sacramenti, celebrari primus instituit Urbanus IV. PP. 5. feria post Octavam Pentecostes, ann. 1264. Thierricus Vallischolar. in Urbano pag. 241 :
Sic digne statuit, ut in anno Corporis hujus
  Tam Festum celebre fiat in orbe semel,
Post Pentecostes octavas luce Jovis, nam
  Consumi Christus fecerat ista die.
Hocque sui terno fecit Papatus in anno,
  Officiumque novum continet ista dies.
Adde Hocsemium in Episcop. Leod. cap. 6. Thomam Walsinghamum pag. 111. Quid vero Festo isti indicendo occasionem præbuerit, pluribus edisserit Chapeavillus in Tractatu Historico de Vera Origine Festi Corporis Domini, post 2. tom. Rerum Leod.
P. Carpentier, 1766.
Festum S. Crispini Parvi. Lit. Caroli V. ann. 1379. in Reg. 118. Chartoph. reg. ch. 456 :
Les varlez cordoanniers de nostre bonne ville de Paris requérans que comme passez sont cinq ans ou environ, ils aient ordonné à faire célébrer en l'honneur de mons. S. Crespin le Petit..... une messe chascune sepmaine au jour du Lundi en l'église nostre Dame de Paris,... et aient en dévotion de y faire une confrarie ;.... ottroions par la teneur de ces Lettres que ilz puissent fonder, faire et tenir ladite confrarie en nostre dite ville de Paris chascun an,... et ycelle faire crier par ladite ville à la clochette.
Festum S. Joannis Baptistæ Natalis. S. Augustin. Homil. 44. cap. 2 :
Quia in magno sacramento natus est Joannes, ipsius solius juste Ecclesia Natalem diem celebrat et Natalis Domini celebratur ; sed tanquam Domini... Passionum diem servis plurimis celebramus, Nativitatis diem nemini nisi Joanni.
Vide eumdem Serm. 21. de Diversis, et Serm. 23.
Festum Decollationis S. Joannis Baptistæ. Vide Beletum cap. 147. []
P. Carpentier, 1766.
Saint Jehan Décolace, in Lit. remiss. ann. 1376. ex Reg. 109. Chartoph. reg. ch. 278. Celebratur 29. Augusti.
Festum Discipulorum Christi, Idem quod sequens.
Festum Divisionis Apostolorum notatur in Martyrologiis Bedæ, Usuardi, et aliorum 15. Julii, quo scilicet Apostoli in diversas orbis provincias profecti sunt, ac dispersi sunt : unde Festum de Dispersione Apostolorum, apud Albertum Stadensem ann. 1098. appellatur. Kalendar. S. Victoris Parisiensis :
2. Id. Julii Divisio Apostolorum ad prædicandum.
Chronic. Elwangense, et Compilatio Chronologica ann. 1291 :
Rex Romanorum Rudolphus obiit in Divisione Apostolorum.
Chronicon Montis S. Agnetis can. 10. ann. 1041 :
In crastino Divisionis Apostolorum.
Huc respexit Paulinus Natali 9 :
... Lux populis festiva recurrit,
Qua sanctus quondam cœlo demissus ab alto
Spiritus ignito divisit fulmine linguas.
Vide Baron. ann. 44. n. 13. 14. In Missali Hierosolymitan. Equitum Argentorati ann. 1505. impresso, ut scribit Hofmannus in Lexico v. Apostolorum Festum, reperitur sub die 16. Julii commemoratoria Missa, quando Apostoli ad prædicandum per orbem divisi sunt, sub titulo :
Divisio Apostolorum.
L. Henschel, 1840–1850.
Festum Evangelismi. Vide in Dominica.
P. Carpentier, 1766.
Festum Eucharistiæ, Idem quod Corporis Christi, in Lit. ann. 1356. ex Reg. 84. Chartoph. reg. ch. 777. et in Necrol. MS. Fratrum Min. Silvanect.
Festum Exaltationis S. Crucis. Vide Beletum cap. 151. Durand. lib. 7. cap. 29. Auctorem Vitæ Gregorii IX. PP. a Bosqueto editum pag. 221. Baron. ann. 628. num. 2. Puricellum in Monumentis Ambrosianæ Basilicæ pag. 426. etc.
L. Henschel, 1840–1850.
Festum Exspectationis Mariæ, Die 18. Decembr. aliis 16.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Festum S. Filiastri. Vide in Filiaster.
P. Carpentier, 1766.
Festum Florum. Chron. Patavin. apud Murator. tom. 4. Antiq. Ital. med. ævi col. 1119 :
Nono Kalendas Junii,
f. leg. Julii.
dum fieret solemnitas Festi florum, sumta occasione festi, populus consulte armatur
. Et col. 1120 :
Ludos annuos instituunt ipsa die victoriæ, scilicet in vigiliis S. Johannis de Junio, cum floribus et pulegiis ad flumina cantantes incedunt.
P. Carpentier, 1766.
Festum Herbarum, Idem quod Assumptionis Deiparæ ; appellationis rationem profert Witeckindus in Pulo ecclesiast. :
Ferre solent mulieres in templa fasciculos herbarum,... ob quam causam Festum hoc vulgo Herbarum vocatur.
Sigillum Mariæ gloriosæ Virginis apud Haltaus. in Calend. med. ævi ad hunc diem :
Cur autem mos inolevit, quod flores et herbæ in ejus festivitate consecrantur, ob duas causas fieri comprobantur, quia ea die cantant : Circumdabant eam flores rosarum et lilia convallium... Alia causa est, quia de jure omnes fructus novi ante gustum deberent benedici... statuit ecclesia, ut in ejus festivitate primitiæ frugum benedicerentur a sacerdotibus.
Festum Hypapantes, seu Occursus Domini, 2. Febr. celebrari cœptum CPoli anno 15. Justiniani M. ut auctor est Theophanes. Vide Durandum lib. 2. cap. 6. num. 5. Baronium, etc. et infra in verbo Hypapante.
Festum S. Jacobi die 25. Julii celebratur,[] non quod hoc die decollatus fuerit, sed in Paschate, ut auctor est Honorius Augustod. lib. 3. cap. 163.
P. Carpentier, 1766.
Festum, seu
Festivitas Jherusalem quando capta fuit a Christianis
notatur ad xiv. Julii in Calendar. S. Martial. Lemov. ex Cod. reg. 1138.
P. Carpentier, 1766.
Festum Incarnationis Dominicæ, Idem quod Annuntiationis Deiparæ. Lit. remiss. ann. 1408. in Reg. 162. Chartoph. reg. ch. 395 :
Die xxva. Martii ultimo præteriti, qua die celebratum fuit Festum Incarnationis Dominicæ, etc.
P. Carpentier, 1766.
Festum Innocentum. Vide infra Festum B. M. Magdalenæ et Kalendæ.
Festum Inventionis S. Crucis, ut 5. Non. Maii solenniter celebraretur, instituit Eusebius PP. Microlog. cap. 55. Hoc festo carent Græci, ut ex eorum Menologiis constat.
Festum S. Joannis Ante Portam Latinam,
est illa dies, inquit Honorius Augustod. lib. 3. cap. 160. qua Johannes Apostolus a Domitiano Cæsare ante eandem portam in dolium ferventis olei est missus, sed divinitus liberatus
. Vide Beletum cap. 126.
Festum S. Joannis Evangelistæ, seu Dormitio, incidit in diem Nativitatis S. Joannis Bapt.
Sed quia ob celebre officium illic agi non potuit, Ecclesia 27. Decembris die ejus festivitatem instituit, quando ab exilio rediit, vel ipsius Ecclesia dedicata extitit
. Ita Honorius August.
P. Carpentier, 1766.
Festum S. Joannis dicti Confessoris, fundatoris scilicet monasterii Reomaensis an. circ. 440. memoratur in Charta ann. 1360. ex Reg. 109. Chartoph. reg. ch. 121. Hujus memoria celebris est in antiquis martyrologiis ad. v. Cal. Febr.
P. Carpentier, 1766.
Festum de Lancea Christi. Vide supra Festum de Clavibus.
Festum S. Laurentii inter ea, quæ celebrari debent, recensetur, in Capitulari Aquisgranensi ann. 817. cap. 46. in Concilio Lugdunensi, et in Provinciali Cantuariensis Eccl. lib. 2. tit. 3. Vide Durandum lib. 7. cap. 23. et Beletum cap. 75. 145. præterea Guillelmum Neubrig. lib. 2. cap. 35.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Festum Lazari præcipitur in antiquis Statutis Synod. Ecclesiæ Æduensis apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 475 :
Festa vero Nazarii et Celsi martyrum et Beati Lazari injungentur solemniter observari.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Festum Luminum, Idem quod supra Festum Hypapantes, sic dictum quod solemnis in eo fit cereorum benedictio. Chron. S. Ægidii apud Leibnit. tom. 3. Brunsvic. Script. pag. 573 :
ϓπαντὴ Domini, id est, Festum Purificationis, hoc est, Festum Luminum dico.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Festum Luminum, vocabatur præterea a primis Christianis anniversaria baptismi dies, Græcis præsertim olim celebrata. Gregorius Naz. Orat. 39. initio :
Ἡ γὰρ ἁγία τῶν φώτων ἡμέρα, εἰς ἢν ἀφίγμεθα, ϰαὶ ἢν ἑορτάζειν ἠξιώμεθα σήμερον, ἀρχὴν μὲν τὸ τοῦ ἐμοῦ χριστοῦ βάπτισμα λαμϐάνει, τοῦ ἀληθινοῦ φωτὸς, τοῦ φωτίζοντος πάντα ἄνθρωπον ἐρχόμενον εἰς τὸν ϰόσμον.
Festum Macchabæorum, in quod exstant complures Sanctorum Patrum Homiliæ. Vide Beletum cap. 142.
L. Henschel, 1840–1850.
Festum Magnæ Dominæ, apud Hungaros Assumptio.
P. Carpentier, 1766.
Festum B. M. Magdalenæ ludibriis atque ineptiis apud moniales celebre, ut Kalendæ apud clericos. Reg. visitat. Odonis archiep. Rotomag. ex Cod. reg. 1245. fol. 18. r°. :
Item inhibemus ne de cetero in Festis Innocentum et B. M. Magdalenæ ludibria exerceatis consueta, [] inducendo vos scilicet vestibus secularium, aut inter vos seu cum secularibus choreas ducendo.
P. Carpentier, 1766.
Festum B. M. de Adventu, Idem quod Conceptionis. La Nostre Dame des Avans, in Charta ann. 1356. ex Reg. 84. Chartoph. reg. ch. 629. in alia ann. 1397. ex Reg. 152. ch. 83. in Lit. remiss. ann. 1398. ex Reg. 153. ch. 242. etc.
P. Carpentier, 1766.
Festum B. M. Candelabricæ, Idem quod Candelaria 1. festum Purificationis B. M. in Stat. magn. Lamb. prior. Squillac. in Append. ad tom. 6. Annal. Bened. pag. 638. col. 2.
Natalis S. Mariæ ad Martyres, 3. Id. Maii in Libro Sacram. Gregor. M. festum, quod etiam Dedicatio Ecclesiæ B. Mariæ ad Martyres nuncupatur. Illud instituit Bonifacius IV. PP. converso Romano Pantheo in Ecclesiam S. Mariæ et omnium Martyrum. Vide Paulum Diac. lib. 4. Hist. Langob. cap. 37. lib. 5. cap. 11. Honorium Augustod. lib. 3. cap. 161. et Beletum cap. 127.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Festum B. Mariæ de Nive a Nicolao PP. V. in Provincia Rotomagensi institutum ann. 1454. rogante Guillelmo de Estoutevilla Cardinali et Archiep. Rotomag. ut discimus ex Bulla ejusdem Nicolai inter Anecd. Marten. tom. 1. col. 1829.
P. Carpentier, 1766.
Nostre Dame de la nef sixieme d'Aoust, in Ch. ann. 1417. ex Tabul. capit. Carnot.
P. Carpentier, 1766.
Festum B. M. Cleophæ et Salome. Charta Fulcon. episc. Paris. ann. 1347. ad calcem Hist. trium Mariar. Joan. de Venette ex Cod. reg. 7581 :
In Festo B. M. Cleophæ, quod est vicesima quinta die Maii ; et in Festo B. M. Salome, quod est vicesima secunda die Octobris.
Festum S. Martini recensetur inter festa, quæ celebrari debent, in lib. 6. Capitul. cap. 189. in Capitulari Aquisgran. ann. 817. cap. 46. in Capitulis Walterii Aurelian. cap. 18. in Concil. Lugdun. sub Innoc. III. etc. Vide Capitulare Ahytonis Episcopi Basileensis cap. 8. et Beletum cap. 163.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Festum S. Martini Bullientis, vulgo etiamnum S. Martin Bouillant, quod æstate 4. scilicet Julii celebretur. Computus ann. 1202. tom. 2. de Usu feud. pag. clix :
A die Martis ante Pentecostem usque ad diem Martis ante Festum S. Martini Bullientis... Petrus de Argeriis de xxiiii. diebus usque ad diem Martis ante S. Martinum Bulientem vi. lib.
P. Carpentier, 1766.
Festum S. Martini Hiemalis, quod die undecima Novembris celebratur, in Ch. ann. 1260. ex Tabul. Fiscan. et alibi passim.
Donné tesmoing mon seau le Samedi avant la saint Martin de verton l'an 1351.
in Ch. de Baude Doré amiraldi ducis Britan. Italis, Vernino, hiemalis, hibernus.
Festum S. Michaelis,
est illa dies, inquit Honorius Augustod. lib. 3. cap. 167. qua populus Christianus cum paganis pugnavit, et victoriam per S. Michaelem Archangelum obtinuit
. Vide Cathwlphi Ep. ad Carolum M. tom. 2. Hist. Franc. pag. 667. Beletum cap. 129. 153. et Durandum lib. 7. cap. 12.
P. Carpentier, 1766.
Festum Ministeriorum,
La Feste des mestiers
, in Lit. remiss. ann. 1394. ex Reg. 146. Chartoph. reg. ch. 432 :
Environ la S. Martin d'iver le suppliant alla tendre fillé pour cuidier prendre un ou deux lievres ou connilz, pour donner à ses amis, ausquelz il entendoit faire honneur [] à la Feste des mestiers, qui est accoustumé d'estre faite chacun an à Pontoise en l'onneur et révérence de la Vierge Marie, et au profit de son église.
Festum Nativitatis Christi, festorum omnium Metropolis appellatum a Joanne Chrysost. Orat. de B. Philogonio, et ab Isaacio invectiva i. in Armenios cap. 12 :
Πρῶτη ἑορτὴ ϰαὶ ῾ρίζα, ϰαὶ ἀρχὴ ϰαὶ ἑορτῶν ἑορτὴ, ϰαὶ μητρόπολις πασῶν έορτῶν.
Vide Glossar. med. Græcit. col. 414. S. Augustinus Epist. 119 : Noveris diem Natalis Domini non in Sacramento celebrari, sed tantum in memoriam revocari, quod natus sit, etc. Vide Joan. Nicænum Archiepisc. in Orat. de Nativit. Dom edita a Combefisio pag. 300. 301. In Capitularibus lib. 2. cap. 35. et Concilio Mogunt. cap. 36. in Natali Domini dies quatuor celebrarijubentur. Hoc vero festo, si in feria sexta aut septima contigerit, carnibus vesci licet propter excellentiam, ut est apud Gregorium lib. 3. Decret. tit. 46. cap. 3.
Festum Nativitatis S. Mariæ. Quomodo institutum fuerit, docet Honorius Augustod. lib. 3. cap. 16. his verbis :
Quidam solitarius vitam ducens sanctissimam, audivit annis singulis die Nativitatis S. Mariæ Genitricis Dei harmoniam concentus Angelorum in cœlo : qui cum miraretur, quid hoc esset, et orasset intente, dictum est illi per Angelum, quod ea die nata sit S. Maria. Cujus Nativitatis cum ignoretur ab hominibus in terra, venerabiliter eam excolunt in cœlis Angeli. Quod ille referens Ecclesiæ statuta est ejus Nativitas solenniter celebrari.
Adde Beletum cap. 149. et Durand. lib. 7. cap. 28. præterea Vitam Gregorii IX. PP. apud Bosquetum pag. 222. Vide supra Festum Concept. La Septembrate vocant hoc festum Statuta MSS.
pour les Seliers et les Peintres de Paris : Nul ne peut ouvrer au Dimanche, ne aux quatre Festes nostre Dame, c'est assavoir à la Myaoust, à la Septembrate, à la Chandeleur, et en Mars, etc.
Appellatur Septembraiche, in Ch. ann. 1270. ex Tabul. Carnot. Septembresce, in Stat. ann. 1311. tom. 5 Ordinat. reg. Franc. pag. 272. Septembreche, in Lit. remiss. ann. 1383. ex Reg. 123. ch. 175. L'Angevine appellatur apud Andegavenses seu Andegavina, quod censuum ac redituum prædiorum in ea Provincia solutiones fere omnes in hoc festum incidant, non vero, quod illud institutum fuerit a S. Maurilio Andegavensi Episcopo, uti censuit Bordinius in Hist. Andegav. pag. 16. cum ejus celebritatis memoriam tum primum auditam in Galliis plerique velint sub Carolo Calvo, quod in Capitulis Walterii Episcopi Aurelianensis, editis a Cellotio cap. 18. illius meminerit, de ea vero sileant Herardus Turonensis, Hincmarus Remensis, Isaac Lingonensis, et Theodulfus, et ipsi Aurelianenses Episcopi. Istius porro nomenclaturæ crebra est mentio in Regesto Ludovici Regis Siciliæ in Camera Comput. Paris. fol. 74 :
Jean Hardoul doit foi simple à 6. den. de devoir au jour de l'Angevine par chascun an.
Fol. 54 :
Rentes, que plusieurs personnes doivent à l'Angevine.
Fol. 63 :
Des rentes et froment deus chascun an au jour de l'Angevine.
Fol. 72 :
Messire Brient de Coismes Chevalier, homme lige à cause de la terre de Gabis, a 12. den. de service par an au jour de l'Angevine.
Adde quæ observavit vir doctissimus, ipseque Andegavensis, Ægidius Menagius in Orig. linguæ Francicæ pag. 676.
P. Carpentier, 1766.
Lit. remiss. ann. 1355. in Reg. 84. Chartoph. reg. ch. 284 :
Icellui Huet, qui [] de Derval en Bretaigne, estoit venuz à Angiers à la foire, appellée l'Angevine, le jour de Feste Nostre Dame en Septembre. La seurveille de la Feste Nostre Dame l'Angevine en Septembre,
in aliis Lit. ann. 1451. ex Reg. 185. ch. 115.
Festum Omnium Sanctorum.
Scriptum est in Gestis Pontificalibus, inquit Alcuinus lib. de Divin. Offic. quod S. Bonifacius PP. (IV.) quandam domum Romæ, Pantheon nomine, quæ erat consecrata in honore omnium dæmoniorum, eliminatis omnibus spurcitiis, sacraverit Ecclesiam in honore sanctæ Dei Genitricis, omniumque Sanctorum. Unde constitutum est, ut plebs universa per totum orbem in Kl. Novembribus, sicut in die Natalis Domini, ad Ecclesiam in honore omnium Sanctorum ad Missarum solennia convenire studeat, illud attendentes, ut quidquid fragilitas humana per ignorantiam aut negligentiam in solennitatibus Sanctorum minus plene peregisset, in hac sancta observatione solveretur
. Honorius Augustod. lib. 3. cap. 168 :
Festivitatem Omnium Sanctorum Gregorius PP. Junior instituit, quam prius Bonifacius PP. in honore S. Mariæ et omnium Martyrum servandam censuit.
Chronicon Reichersperg. ann. 831. Gregorium IV. PP. ait, Ludovici Pii consensu, statuisse, ut secundum Romanam consuetudinem per totam Galliam ea festivitas Kal. Novembr. deinceps ageretur : quam sanctam constitutionem ab eo tempore servat omnis in toto terrarum orbe Catholica Ecclesia. Adde Sigebertum ann. 835. Durandum lib. 7. cap. 34. et Baronium ad 1. Novemb. in Martyrolog. Memoria Omnium Sanctorum, apud Ditmarum lib. 6. pag. 71. apud Græcos Festum omnium SS. celebratur die Dominica proxima post Dominicam Pentecostes. Vide Evangelistarium Gr. et Theoph. Cerameum Homil. 41.
P. Carpentier, 1766.
Festum Ozannæ, Dominica palmarum, in cujus solemni processione Osanna cantatur. Lit. remiss. ann. 1392. in Reg. 142. Chartoph. reg. ch. 284 :
Environ la Feste de l'Ozanne, etc.
Vide supra Dominica Osanna.
Festum Palmarum, apud Conradum Usperg. ann. 1106. Dominica, quæ præcedit Pascha : βαιοφόρος Græcis. Luithprandus lib. 3. cap. 5 :
In ea, quæ est ante βαιοφόρον, quod nos Palmarum ramos dicimus, hebdomada, etc.
Vide Dominica Palmarum et Glossar. med. Græcit. voce Βαΐς, col. 166.
P. Carpentier, 1766.
Charta ann. 1079. ex Chartul. Vindoc. ch. 374 :
Venditoribus inter censum et suæ consuetudinis epulum xviij. denarii reddendi sunt omni anno ad diem festum Palmarum.
Feltum Passionis S. Petri. Vide Catwlphum in Epist. ad Carolum M. tom. 2. Hist. Fr. pag. 667.
Festum S. Petri ad Vincula, Kal. Augusti, institutum ferunt, jussu Eudoxiæ Augustæ Imp. Theodosii uxoris, ut populus revocaretur a gentilis superstitionis pompa, quam quotannis celebrabat ea die, pro victoria Octaviani Aug. de Antonio et Cleopatra Kal. Augusti relata. Ita Honorius Augustod. lib. 3. cap. 164. Beletus cap. 141. Durandus lib. 7. cap. 19. Andreas Silvius ann. 439. et Chronicon M. Belgicum pag. 14. etc. At scaliger lib. 5. de Emend. temp. Actiacam victoriam 3. die Sept. non autem Kal. Augusti contigisse probat : unde elicit, aliud solenne veteris superstitionis fuisse.
Festum S. Petri Epularum, ita appellatum Festum Cathedræ S. Petri [] Antiochiæ, quod ethnici hac die ad parentum sepulcra convivia agerent : quæ quidem festivitas Cara cognatio nuncupabatur. Vetus Glossarium cap. de Diebus festis : Cara cognatio, τιμησινγενία : ubi reponunt viri docti φιλία, vel τιμία συγγένεια. Kalendarium rusticum apud Gruterum pag. 138. in mense Febr. Lupercalia, Cara cognatio, Terminalia. Aliud Kalendarium a Bucherio editum habet hac die Caristia, ut 9. Kl. Mart. Feralia, 7. Kl. Terminalia ; Lupercalia denique 15. Kal : Mart. Kalend. Herwarti, 8. Kl. Mart. Caristia. Ita Caristia idem valet ac Cara cognatio. Appellationis posterioris rationem indicat Ptolomæus Silvius in Laterculo :
8. Kal. Mart. Depositio S. Petri et Pauli. Cara cognatio, ita dicta, quia tunc, etsi fuerint vivorum parentum odia, tempore obitus deponuntur.
Papias ex Glossis antiquis MSS. : Caristia, dies festus inter cognatos. Agebantur porro in hoc ethnicorum festo solennes epulæ ad parentum sepulcra, Φιλιϰὰ συμπόσια, in Chronic. Alexandrin. pag. 268. quæ quidem, ut abolerentur superstitiones, Ecclesia festum cathedræ S. Petri Antiochiæ hac die celebrari præcepit. Beletus cap. 83. ex quo Durandus lib. 7. cap. 8.
Dicitur, inquit, Festum B. Petri Epularum. Fuit enim consuetudo veterum ethnicorum, ut singulis annis mense Februarii certo quopiam die epulas ad parentum suorum tumulos apponerent, quas nocte dæmones consumebant, cum inde non minus falso quam ridicule animæ refici credebantur. Putabant enim hujusmodi epulas ab animabus circa tumulos errantibus absumi. Hæc autem consuetudo atque hujusmodi falsæ opinionis error a Christianis vix extirpari potuit. Quod quidem, cum viri sancti animadvertissent, ac penitus illam oonsuetudinem extinguere voluissent, instituerunt Festum de Cathedra S. Petri, tam de illa, quæ fuit Romæ, quam quæ Antiochiæ, idque eodem die, quo abominanda illa ab ethnicis fiebant, ut solenni hoc festo pravæ illius consuetudinis festum omnino extingueretur. Unde etiam ab illis epulis festum hoc appeltatum est B. Petri Epularum
. Vide Concil. Turonense II. can. 22. et Capitul. Caroli M. lib. 6. cap. 194. 197.
P. Carpentier, 1766.
Vitæ SS. MSS. ex Cod. 28. S. Vict. Paris. fol. 62. r°. col. 2 :
Ceste feste de la cathédration de S. Pierre soloit estre apelée Feste de les viandes de S. Pierre. Coustume fu anciennement des paiens, ensi comme maistres Jehanz Belethz dist, que il offroient chascun an ou mois de Février à certain jour viandes sus les tombes de lor parenz, et iqui de nuit li Diable les gastoient, et il cuidoient que les ames, qui aloient de lez les tombes, lesqueles il apeloient umbres, les gastaissent... Ceste coustume de celes viandes à paines que l'on la pot oster as Crestiens.
P. Carpentier, 1766.
Festum S. Petri ad Equites. Lit. remiss. ann. 1389. mense Sept. in Reg. 136. Chartoph. reg. ch. 163 :
Le jour de la saint Pierre aux chevaliers derrainement passé, etc.
Festum Præsentationis, cujus auctor dicitur Anselmus de Chantemerle Episcopus Redonensis, qui obiit anno 1389. Vide Gall. Christianam.
P. Carpentier, 1766.
Quod a Gregorio PP. XI. approbatum ann. 1374. Philippo de Maceriis suggerente Carolus V. in Capella regis ac deinde, anno scilicet 1374. in aliis ecclesiis celebrari jussit ; cujus institutionem a Clemente VII. PP. confirmari obtinuit idem Philippus ann. 1385. Hæc pluribus docet D. Le Beuf in Dissert. quæ extat [] tom. 17. Comment. Acad. Inscript. pag. 504. 505. et 509. Hildebrando de Diebus festis pag. 41. idem est atque Festum Purificationis. Vide Glossar. med. Græcit. voce Ἀπόδοσις τῆς θεοτόϰου, col. 101. et Είσόδια col. 357.
L. Henschel, 1840–1850.
Festum Primitiarum, apud Anglosaxones S. Petri ad Vincula.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Festum Purificationis S. Mariæ observandum præcipitur lib. 2. Capitul. cap. 35. et alibi.
Festum Reliquiarum, seu Commemoratio Sanctorum, quorum reliquiæ sunt in ea Ecclesia, in qua celebratur. Statuta antiqua Ordin. Cartusiensis 1. part. cap. 28. § 7 :
Festum Reliquiarum solenniter celebramus ; Conversi tamen et mercenarii debent laborare, sed non circa domum superiorem. In hoc festo dicuntur Capitula plurimorum Martyrum ; Responsoria vero et Antiphonæ, sicut in Festo omnium Sanctorum.
Et § 12 :
In Octavis Festi Reliquiarum Ecclesiæ superioris, fiat festum Reliquiarum Ecclesiæ inferioris ; non tamen cessatur ab operibus.
Adde cap. 32. § 1. part. 2. cap. 12. § 6.
P. Carpentier, 1766.
Festum Relevationis B. Stephani, id est, Relevationis seu Inventionis, quod 3. Aug. celebratur, in Lit. remiss. ann. 1376. ex Reg. 108. Chartoph. reg. ch. 336.
P. Carpentier, 1766.
Festum Rosæ, Lit. remiss. ann. 1366. in Reg. 97. Chartoph. reg. ch. 613 :
Comme le jour de l'Ascension, icellui Goeron, demourant au bourc la royne, venoit de la Feste de la Rose, qui avoit esté cellui jour en la ville de Baigneux.
L. Henschel, 1840–1850.
Festum Sacramenti, in Northof. Chron. Marcan. ap. Meibom. Script. tom. 1. pag. 403. Festum Corporis Christi.
Festum Sanctificationis Deiparæ. Statuta ann. 1368. Ord. Cartusiensis 1. part. cap. 2. § 8 :
In Festo Sanctificationis Beatæ Mariæ fiat officium, sicut in Nativitate ejusdem, nomine Nativitatis in nomen Sanctificationis transmutato.
P. Carpentier, 1766.
Festum Sanctissimi Sacri, Idem quod Corporis Christi. Epist. abbat. Bened. Paris. congregat. ann. 1352. in Lib. nig. priorat. S. Petri Abbavil. fol. 509. r°. :
Festum Sanctissimi Sacri seu Eucharistiæ Domini. Festum sacræ venerationis Eucaristiæ,
in Charta Phil. V. ann. 1319. ex Reg. 59. Chartoph. reg. ch. 64. Lit. remiss. ann. 1353. in Reg. 81. ch. 857 :
In die festivitatis sanctissimi Sacramenti, Charlotus Berengarii et Johanninus le Page in villa Paris. quia festivitas baculi parrochiæ SS. Sacramenti celebratur, tripudiare iverunt. La Feste du Sacre Nostre Seigneur,
in aliis Lit. ann. 1448. ex Reg. 179. ch. 164. Poema cui titulus Les Adventures advenues en France ab ann. 1214. ad ann. 1412 :
Mil et trois cent dix-huit, quand le chier temps passa,
Dompt Gill l'Augustin, qui en ce temps régna,
Par consail aux saiges la Feste Dieu trouva.
Dieu gart, qui en estat tousjours la maintendra.
P. Carpentier, 1766.
Festum Septem Dolorum. Vide supra Festum Compassionis B. M.
P. Carpentier, 1766.
Festum Septem Fratrum. Annal. Dominican. Colmar. ad ann. 1268 :
Circa Columbariam non pluit duodecim septimanis, videlicet a festo Matthiæ usque ad Festum septem Fratrum. Les sept Freres,
in Calend. antiquo Metensi ad diem septimam Julii.
P. Carpentier, 1766.
Festum Septem Gaudiorum B. M. ad 11. Calend. Sept. notatur, sed manu recentiori, in Martyrol. eccl. SS. Steph. et Sebast. Narbon. ex Cod. reg. 5255.
P. Carpentier, 1766.
Festum Sancti Sepulcri memoratur[] in Charta ann. 1179. ex Chartul. Miciac.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Festum S. Theclæ. Concil. Terracon. ann. 1329. cap. 35. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 294 :
Mandamus, quatenus observent constitutiones editas in sacro Concilio Terracone super observatione Festivitatis B. Theclæ virginis et martyris, quæ nono Calendas Octobris festivari intitulatur, per suas civitates et diœceses in abstinentia cibali et servilis operis faciant celebrari.
P. Carpentier, 1766.
Festum S. Thomæ cum choreis et hastiludio celebratum apud Corbeienses. Chartul. Corb. sign. Cæsar fol. 95. v°. :
A esté donné congié... de faire et commencher la Feste de monseigneur S. Thomas, d'y bien y faire hourt et y dansser, comme il est de raison.
Festum Transfigurationis Domini. Hanc festivitatem, inquit Beletus cap. 144. factam constat sub finem hiemis, et circa principium veris, cum videlicet de illa legitur Evangelium. Notat vero idem Scriptor, Christi sanguinem eadem hac die ex novo vino, si inveniri possit, aut aliquantulum ex matura uva in calicem expressa, et racemos benedici, indeque homines communicare, etc. Vide Glossar. med. Græcit. voce Θαϐώρ, col. 482.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Festum Translationis Jesu, idem quod Transfigurationis, in Testamento Rotherhami Episcopi Eborac. ann. 1498. in Lib. nig. Scaccarii pag. 667 :
Ego Thomas Rotherham Archiepiscopus Eboracensis sanus mente, laus Deo, sexto die mensis Augusti in festo Translacionis Jhesu, et festo ejusd. nominis, etc.
Festum SS. Trinitatis. Statuta Synod. Ecclesiæ Leodiensis ann. 1287. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 851 :
Item, statuimus, quod Festum Trinitatis dominicæ post octavam Pentecostes, quæ vocatur octava Trinitatis, cum ix. lectionibus et debita solemnitate fiat.
Vide Rupertum lib. 11. de Divin. Offic. cap. 2. Microlog. cap. 60. Drogonem lib. Miraculor. S. Winnoci cap. 4. lib. 2. Decretal. tit. 9. cap. 2. et Baron. præterea Concilium Arelat. ann. 1260. can. 6.
P. Carpentier, 1766.
Unum in hieme, alterum in æstate celebrari solitum sequentia innuere videntur. Chartul. S. Nicasii Mellet. :
Actum anno Domini 1253. die Mercurii post Trinitatem æstivalem. Le Dimanche jour de la Trinité d'esté, quatrieme jour de Juing l'an 1357.
in Tabul. episc. Carnot.
P. Carpentier, 1766.
Festum Valletorum, id est Juvenum et innuptorum. Lit. remiss. ann. 1374. in Reg. 105. Chartoph. reg. ch. 301 :
Comme d'ancienneté il ait en la ville Donnemarie en Montois en Brie une confrarie, appellée la Feste aux varlés, laquelle est par chascun an le Dimenche plus prochain après la saint Denis.
Aliæ ann. 1383. in Reg. 122. ch. 379 :
Le Dimenche jour de la Feste aux varlez de la ville de Doucilli, que l'en appelle la feste du baston S. Pierre, etc.
Festum Visitationis, ab Urbano VI. institutum, et a Bonifacio IX. confirmatum, vel potius publicatum, occasione schismatis in Ecclesia componendi, ut habent Gobelinus Persona in Cosmodromio ætate 6. pag. 268. et Mag. Chronicon Belgicum pag. 322. Adde Baron. Metropolim Salisburg. tom. 1. pag. 170. etc.
Festum Aman, apud Judæos institutum in memoriam supplicii Amanis, qui in eo patibulo, quod Mardochæo paraverat, suspensus est, ut habetur in lib. [] Esther, et apud Josephum lib. 11. cap. 6. Celebrabatur autem hoc festum 14. et 15. mensis 12. Adar, qui Februario et Martio respondet. Hujus meminit lex 18. Cod. Theod. de Judæis, cælicol. etc. (16, 8.) ad quam consulendus Jacob. Gothofredus, et Altercatio inter Theophilum Christ. et Simonem Jud. apud Marten. tom. 5. Anecd. col. 11 :
Scimus Aman maledictum a patribus nostris pro merito suo esse suspensum, qui genus nostrum perierat in perditionem, in cujus morte peracta revoluto anno gratulamur, sollemnia votorum festa celebramus, quod a patribus nostris accepimus.
P. Carpentier, 1766.
Festum Cabanarum, an Tabernaculorum, de quo Levit. cap. 23. v. 34. Testam. Isaac medici Carcasson. Judæi ex Chartoph. reg. Montispes. :
Item volo et mando quod dictum modium vini detur et dividatur quolibet anno per quatuor partes et per quatuor festivitates, videlicet in Festo cabanarum unam sarcinatam.
Festum Asinorum, cujus Officium, quod die Christi Natalitio celebrabatur, ut et nomenclaturæ rationem, accipe ex Ordinario Ecclesiæ Rotomagensis MS. :
Nota, Cantor, si Festum Asinorum fiat, processio ordinetur post Tertiam. Si non fiat Festum, tunc fiat processio, ut tunc prænotatur. Ordo processionis Asinorum secundum Rothomagensem usum. Tertia cantata, paratis Prophetis juxta suum ordinem, fornace in medio navis Ecclesiæ linteo et stuppis constituta, processio moveat de claustro, et duo Clerici de secunda sede in cappis processionem regant, hos versus canentes,
Gloriosi et famosi. Chorus, Gloriosi. Vers. Cujus ortum. Chorus, Gloriosi. Vers. Quem futurum. Chorus, Gloriosi. Vers. Impiorum Judæorum. Chorus, Gloriosi. Vers. Sed Judæi. Chorus, Gloriosi. Vers. Israel infideli. Chorus, Gloriosi. Vers. Gentes unde.
Tunc processio in medio Ecclesiæ stet, et sex Judæi sint ibi parati, et ex altera parte Gentiles, et omnes Gentes vocent ita Vocatores
, Omnes Gentes, Dominus homo fit. Hic vertant se Vocatores ad Judæos, O Judæi, verbum Dei. Vers. Vestræ legis testes. Judæi respondeant, Nos mandatum vobis. Vocatores ad Gentiles dicant, Et vos Gentes non credentes. Gentiles respondeant, Deum verum Regem rerum (f. Regum.) Vocatores, prius Moysem, ita dicentes, Tu Moyses Legislator.
Tunc Moyses, tenens tabulas legis apertas, indutus alba et cappa, et cornuta facie, barbatus tenens virgam in manu, dicat
, Vir post me veniet exortus. Hoc dicto, Vocatores eum ducant ultra fornacem, dicentes, Iste cœtus, psallat lætus. Chorus, Quod Judæa. Vocatores dicant ad Amos, Amos mentis. Tunc Amos senex barbatus spicam tenens, dicat, Ecce dies venient. Vocatores, Chorus, Quod Judæa. Vocatores dicant Ysaiæ, Ysaias verbum qui scit. Ysaias barbatus, alba indutus, per mediam frontem rubea stola distrinctus, dicat, Est necesse virga Yesse. Vocatores, etc. Vocatores ad Aaron, Aaron, doce populum. Aaron ornatus Pontificalibus indumentis, et mitra, barbatus, tenens florem, dicat, Virga Jesse florida. Vocatores, etc. Vocatio Jeremiæ, Qui vocaris Iheremias.
Iheremias sacerdotali habitu ornatus, et barbatus, tenens rotulum, dicat
, Sic est, hic est Deus noster. Vocatores, etc. Vocatio Danielis, Daniel judica voce Prophetica.
Daniel indutus viridi tunica, juvenilem vultum habens, tenens spicam, dicat
, Sanctus Sanctorum veniet. Vocatores, etc. Vocatio Abacuc, Abacuc Regis cœlestis.
Abacuc, senex [] claudus, Dalmatica indutus, habens in pera radices et longas palmas, habens unde gentes percutiat, comedens, dicat
, Opus tuum inter * bini,
Vocatores, etc. Duo missi a Rege Balec, dicant
, Balaam, veni et fac.
Tunc Balaam ornatus, sedens super asinam, (hinc festo nomen,) habens calcaria, retineat lora, et calcaribus percutiat asinam, et quidam juvenis, tenens gladium, obstet asinæ. Quidam sub asina dicat
, Cur me calcaribus miseram sic læditis ? Hoc dicto Angelus ei dicat, Desine Regis Balac præceptum perficere. Vocatores Balaun, Balaun, esto vaticinans. Tunc Balaun respondeat, Exibit ex Jacob rutilans. Vocatores, etc. Vocatio Samuelis, Accede, Samuel. Samuel religiose indutus, dicat, in Israel faciet Rex Verbum. Vocatores, etc. Vocatio David, Dic tu, David, de nepote causas.
David ornatus regalibus ornamentis, dicat
, Universus grex conversus adorabit Dominum. Vocatores, etc. Vocatio Osee, Aufer Osee, plebi Hebrææ cæcitatem. Osee barbatus dicat, Deus nuntiavit de filio David in præsenti. Vocatores, etc. Vocatio Johelis, Johel, leva vocem cum cæteris.
Johel diversum habens cultum, et barbatus dicat
, Effundam de Spiritu meo, dicit Dominus. Vocatores, etc. Vocatio Abdiæ, Fac, Abdia, præconia venturi Salvatoris.
Abdias diversum habens cultum, barbatus, dicat
, Et in monte Syon salvatio erit. Vocatores, etc. Vocatio Jonæ, De persona Christi, Jona, quæ sunt in te mystica ? Jonas calvus, alba indutus, dicat, O Judæi, hujus rei signum gemis fatuum. Vocatores, etc. Vocatio Micheæ, Effice, Michea, quod credat plebs.
Micheas diversum cultum habens, barbatus, dicat
, Descendet Dominus, cui non est terminus. Vocatores, etc. Vocatio Naun, Naun, plebi Judaicæ dic. Naun senex respondet, Super montes Evangelizantis. Vocatores, etc. Vocatio Sophoniæ, Esto nobis, Sophonia. Sophonias barbatus dicat, In medio tui, Syon, Rex regnabit. Vocatores, etc. Vocatio Aggei, Audiamus os Aggei, ut exponat. Aggeus, senilem vultum gerens, dicat, Veniet cunctis Gentibus Rex desideratissimus. Vocatores, etc. Vocatio Zachariæ, Veni, Zacharia, Fili Barachiæ. Zacharias barbatus dicat, En Rex tuus venit justus, Filia Syon. Vocatores, etc. Vocatio Ezechielis, Profer nobis, Ezechiel, adventum. Responsio ejusdem, Per clausam januam Rex intrabit solus. Vocatores, etc. Vocatio Malachiæ, Palam nobis refer, Malachia. Responsio ejusdem, Scimus, hoc dicentem Deum.
Vocatores, etc. Vocatio Zachariæ, Patris S. Johannis
, Zacharia, os aperi. Ipse ornatus quasi Judæus, dicat, Per viscera dulcifluæ Dei misericordiæ. Vocatores, etc. Vocatio Elizabeth, Illud, Elizabeth, in medium. In persona alba quasi prægnans, dicat, Quid est rei, quod me mei.
Vocatores, etc. Vocatio S. Johannis Baptistæ
, Da, Baptista, ventris cista clausus. Ipse nudus pedes tenens textum, dicat, Venit talis, sotularis, cujus non sum. Vocatores, etc. Vocatio Simeonis, Quid dixisti, Symeon, cum in tua ? Symeon senex respondeat, Dei nostri Salvatoris conspexerunt cæli. Vocatores, etc. Vocatio Virgilii, Maro, Maro, vates Gentilium, da Christo. Virgilius in juvenili habitu, bene ornatus, respondeat, Ecce polo demissa solo. Vocatores, etc. Interim Nabuchodonosor quasi Rex paratus ostendens imaginem duobus armatis, dicat, Huc venite, vos armati. Tunc armati, ostendant imaginem Pueris, dicentes, Regi gratum famulatum. Interim [] ostendant imaginem tribus pueris, dicentes, Huic sacro simulacro. Tunc Pueri imaginem respuentes, dicant, Deo soli digno coli. Hoc audito Armati Pueros ducant Regi dicentes, Quia tuum stabilitum non timet is. Tunc ostendant Pueros Regi, dicentes, Rex, tua salventur. Tunc Rex iratus dicat, Ergo tales assumantur. Tunc Armati ducentes Pueros ad fornacem, dicentes, Reos digne jam in igne. Tunc mittantur Pueri in fornace, et accendatur. At illi facti liberi, dicant, Benedictus es, Domine Deus, etc. Rex hoc audiens admirans, hoc dicat, En, quid cantant illi tres ? Armati dicant, Deum laudant. Tunc vocatores dicant Regi, Puerum cum Pueris Nabuchodonosor. Rex fornacem ostendens, dicat, Tres in igne positi Pueri. Vocatores, etc. Vocatio Sibyllæ, Tu, Tu, Sibylla, vates illa. Sibylla coronata, et muliebri habitu ornata, dicat, Judicii signum tellus sudore. Vocatores, etc. Quo finito, omnes Prophetæ et Ministri in pulpito cantent hos versus, Ortum prædestinatio parvo sabbati spatio. Hoc finito, Cantor incipiat ad introitum Chori Responsorium, Confirmatum est cor Virginis. Prophetæ et Ministri regentes Chorum secundum suum ordinem incipiant ad Missam Officium, Puer natus, Kyrie, et Gloria, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Longe ridiculosior erat festivitas quæ Bellovaci olim die 14. Januarii celebrabatur. Ut enim Virginem Mariam in Ægyptum cum puero Jesu fugientem repræsentarent, pictoribus nimium creduli pulcherrimam eligebant puellam, quæ infantem in signum gestans, et super asinum, ad id eleganter ornatum, sedens, ab Ecclesia Cathedrali ad parochiam S. Stephani magno cum apparatu ducebatur, comitante Clero et populo. Ad parochiam cum pervenisset pompaticus ille cœtus, sanctuarium ipsum ingrediebatur puella, quæ cum asino a parte Evangelii prope altare collocabatur ; moxque incipiebat Missa solemnis cujus Introitus, Kyrie, Gloria, Credo, etc. hac modulatione Hinham concludebantur ; sed quod magis stupendum, Rubricæ MSS. hujusce festi habent :
In fine Missæ Sacerdos versus ad populum vice, Ite Missa est, ter Hinhannabit : populus vero vice, Deo gratias, ter respondebit, Hinham, Hinham, Hinham.
Hæc ægre retulimus, utpote quæ theatro magis conveniant quam Ecclesiasticæ cæremoniæ ; attamen cum ab instituto nostro non omnino abhorreant, Prosam quoque subjiciemus quam coronidis instar inter Missarum solemnia decantabant ; hanc nobis suppeditavit præter Edita MS. codex 500. annorum : unde de antiquitate illius festi judicare licet.
  Orientis partibus,
Adventavit Asinus,
Pulcher et fortissimus,
Sarcinis aptissimus.
Hez, Sire Asnes, car chantez,
Belle bouche rechignez,
Vous aurez du foin assez
Et de l'avoine à plantez.
  Lentus erat pedibus,
Nisi foret baculus,
Et eum in clunibus
Pungeret aculeus.
Hez, Sire Asnes, etc.
  Hic in collibus Sichem,
Jam nutritus sub Ruben,
Transiit per Jordanem ;
Saliit in Bethlehem.
Hez, Sire Asnes, etc.
[]
  Ecce magnis auribus
Subjugalis filius
Asinus egregius
Asinorum dominus.
Hez, Sire Asnes, etc.
  Saltu vincit hinnulos,
Damas et capreolos,
Super dromedarios
Velox Madianeos.
Hez, Sire Asnes, etc.
  Aurum de Arabia,
Thus et myrrham de Saba
Tulit in Ecclesia
Virtus Asinaria.
Hez, Sire Asnes, etc.
  Dum trahit vehicula
Multa cum sarcinula,
Illius mandibula
Dura terit pabula.
Hez, Sire Asnes, etc.
  Cum aristis hordeum
Comedit et carduum ;
Triticum a palea
Segregat in area.
Hez, Sire Asnes, etc.
  Amen, dicas, Asine, (hic genuflectebatur)
Jam satur de gramine :
Amen, amen itera
Aspernare vetera.
Hez va ! hez va ! hez va, hez !
Bialx Sire Asnes car allez ;
Belle bouche car chantez.
Nec minori pompa decentiorive cultu eadem hæc festivitas Æduis celebrabatur. Asinum vestiebant aureo panno, cujus angulos ferre nonnisi quatuor e præcipuis Canonicis concedebatur ; alii vero adesse tenebantur in vestitu decenti sicut in die Nativitatis ; sicque tandem asinum frequenti stipatum turba solemni ritu ducebant : adeo ut quo magis hæc ridenda videantur, eo religiosiori cultu observata fuerint. Hæc abolere censuris ecclesiasticis non semel tentarunt Episcopi, sed frustra, altissimis quippe defixa erat radicibus, donec supremi Senatus accessit auctoritas, qua tandem hoc festum supressum est.
P. Carpentier, 1766.
Variis temporibus atque cæremoniis, pro diversarum ecclesiarum more, peragebatur hoc festum, ut ex prolatis supra colligitur. Ubi non aderat ipsamet asina, ipsius effigies retro altare collocabatur. Ordinar. MS. eccl. Camerac. fol. 36. r°. ad Dominicam Palmarum :
Asina picta remanet retro altare usque post Completorium iv. feriæ.
Vide Haltaus. Chronol. in Dominica Palmarum, pag. 225. edit. German.
Festa, seu Solemnitates Candelarum, dicuntur apud Cartusienses solenniora festa, in quibus in sacris officiis accenduntur candelæ, in Statutis antiq. ejusd. Ord. 1. part. cap. 31. § 2. 5. cap. 32. ubi eæ recensentur, scilicet :
Natalis Dom. S. Joannis, S. Stephani, Innocentium, Circumcisionis, Apparitionis, Purificationis, etc.
Mox subjungitur :
In Vesperis et Matutinis, et Missa, itemque Vesperis duas candelas accendimus : et si quis voluerit plures accendere in prædictis præcipuis festis, ultra quatuor non accendat.
Adde cap. 41. § 27. Statuta ejusd. Ord. ann. 1368. 1. part. cap. 2. § 36. 37 :
Moniales possunt festum xi. millium Virginum solemniter ac cum Candelis, et Monachi cum Capitulo celebrare.... In festo S. Hugonis Lincolniensis, quod cum Candelis celebramus, etc.
Adde cap. 3. Forte, quia in aliis diebus unica accenderetur. Ejusmodi festi meminit Liber de doctrina Novitiorum Ord. Grandim. cap. 1. apud Marten. tom. 5. Anecd. col. 1826 :
Quia diebus ferialibus et Festis unius Candelæ, etc.
Vide Ordinarium Præmonst. cap. 1. In [] lib. de doctrina, etc. mox laudato cap. 1 :
Sed in Festis duarum Candelarum vel trium, et infra octavas quæ cum duabus Candelis accendendis in Vesperis et Matutinis celebrantur.
In antiquis Constit. Ord. Vallis caulium apud eumdem. tom. 4. col. 1057. festa quibus duæ candelæ accenduntur majores sunt solemnitates, ut Natale Domini, Pascha, etc.
Festa Capituli, in Ordine Cartusiensi, dicuntur
Solemnitates, in quibus de consuetudine fit collatio in Capitulo Monachorum
. Hæ porro sunt :
Nativitas Domini, Epiphania, Purificatio Virginis gloriosæ, Annuntiatio, Resurrectio, Ascensio, Pentecoste, Nativitas S. Joan. Bapt. Festum B. Mariæ Magdalenæ, Festa Assumptionis et Nativitatis Dei Genitricis, S. Michaelis, et omnium Sanctorum, et S. Hugonis Lincolniensis.
Ita Statuta nova sub Guillelmo Rainaldo Priore 1. part. cap. 3. n. 2. Festa, quæ Capitulum habent, in Statutis antiq. ejusd. Ord. part. 2. cap. 8. § 10 :
Festum 12. lectionum non habens Capitulum,
cap. 14. §. 22.
Festum Imperatoris. In veteri Inquesta Mediolanensi, apud Puricellum in Basilica Ambrosiana pag. 1068. mentio fit
Festi, quod celebratur annuatim pro Imperatore Federico, et filio ejus Anrico,...... in die Architriclini
 ; ut et pag. 1071. 1072.
Processionis, quæ fiebat ad honorem Domini Imperatoris Federici et filii
. Vide ibi eumdem Puricellum.
Festum Mandibile, apud Will. Thorn. in Chron. ann. 1393. Gall. Festin. Est enim in Glossar. Lat. Gall. Mandibilis : Manjables. Ita porro ille :
Missa vero a præfato Priore more suo inter eos celebrata, cum Abbate ab eisdem diligenter prius requisito, Festa mandibilia in papilionibus, caricis et palliis deauratis Ecclesiæ prædictæ coopertis... iidem prælati pariter tenuerunt.
Festum Mirabilium, la Feste des Merveilles. Charta Petri de Sabaudia Archiepisc. Lugdun. ann. 1312 :
Nobis etiam ac successoribus nostris retinemus Festum, appellatum Mirabilium, cohercionem et punitionem inobedientium, et delinquentium in non faciendo debitum suum circa dictum festum, prout est apud Lugdunum alias consuetum.
In alia Charta apud Paradinum lib. 2. Hist. Lugd. cap. 73. Festivitas Miraculorum dicitur :
Nos vero Canonici hanc censuram istius mansi ad mensam fratrum in omni tempore damus, et constituimus in festivitate Miraculorum.
Acta Capitularia Ecclesiæ Lugdun. ann. 1345. MSS. ex Camera Comput. Paris. fol. 151. v°. :
Qua die instante Bartholomæo de Balma Cancellario Curiæ sæcularis Lugdun. ordinaverunt (Canonici) et sibi præceperunt, quod Mirabilia faciat cridare ad diem Lunæ ante festum proximum Natalis S. Johannis Bapt.
At quod fuerit festum illud, adhuc quærunt Lugdunenses. Tametsi non desunt, qui illud esse putant institutum ob miraculum, quod accidit in Christianorum Martyrum corporibus in Ararim projectis sub Severo Imp. de quo quidem Paradinus lib. 1. cap. 32.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ut ut sit de origine hujus festi, certum est, id quod pio religiosoque animo cœptum erat, successu temporum ex populari abusu in deterius collapsum esse. Quam ob rem ann. circiter [] 1401. hoc festum abolevisse dicitur Philippus II. Lugdun. Archiep. Vide tom. 4. Gall. Christ. col. 173.
Festum Olivarum, Dominica, ni fallor, quæ Pascha præcedit. Conradus Uspergens. in Frider. I. :
Imperator vero nobili potitus triumpho, in Olivarum Festo in Beati Ambrosii Basilica, una cum oliva triumphalem gestavit victoriæ palmam.
Vide Dominica Palmarum in Dominica.
Ad Festum Redigere. Burchardus Wormaciensis Episcopus in Lege familiæ :
Sin autem occisor aufugerit, et capi non potest, quicquid habet, ad Festum redigatur, et proximi ejus, si inculpabiles sunt, firmam pacem habeant.
Videtur legendum, ad fiscum.
P. Carpentier, 1766.
Festum Regardi, Feste du regart, an idem quod vulgo Entrevue appellamus, Congressus, colloquium ; ut a matrimonium contracturis fieri solet. Lit. remiss. ann. 1374. in Reg. 106. Chartoph. reg. ch. 207 :
Comme le jour de Nostre Dame mi-aoust derrenierement passée sur l'anuitier, le suppliant feust alez veoir la Feste du Regart, qui se faisoit en l'hostel du prévost des marchands (de Paris) d'une sienne fille, etc.
Eo etiam spectare videntur aliæ Lit. ann. 1423. in Reg. 172. ch. 418 :
Laquelle Jehannette requist à icelle femme que elle feust le Dimenche ensuiant à la grant Feste d'icelle Jehannette, ainsi que l'en a acoustumé de faire en la ville de S. Quentin les Dimenches avant que on espouse.
Vide supra Changare.
[]« Filius » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 498a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FILIUS
FILIUS, vox usurpata etiam in brutis : nam et Isidorus filios de ovibus dixit : de hirundinibus, vetus Interpres Juvenalis Sat. 10. v. 230. παιδία de ranis, Hesychius in Γύρινον, ut et Synesius de aliis animantibus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Filius, Ætate minor, sic a majoribus compellatus ad animi paterni testimonium. Vide Pater.
Filiis, pro Filiabus, usurpant lex 2. Cod. Th. de Secund. nupt. (3, 8.) et lex 2. de Lenonib. (15, 8.)
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Filii, pro Liberis, filiis nempe et filiabus, in Lege Salica tit. 62 :
Si quis mortuus fuerit, et Filios non dimiserit, etc.
Ubi Lex Ripuar.
Si quis absque liberis defunctus fuerit, etc
.
P. Carpentier, 1766.
Filius, Juvenis masculus. Lit. remiss. ann. 1411. in Reg. 165. Chartoph. reg. ch. 229 :
Lequel sergent avoit pris et arresté un jeune Filz de l'aage de dixhuit ans.
P. Carpentier, 1766.
Filius, Gener, ut supra observatum est in Filiolagium. Hinc Saul Davidem generum suum, Filii nomine compellat 1. Reg. cap. 24. v. 17.
P. Carpentier, 1766.
Filius, Famulus. Reg. Corb. sign. [] Habacuc ad ann. 1510. fol. 59. v° :
A esté ordonné que Colau Bertould, palfrenier de l'église, prendera ung josne Filz honeste et propice, pour le aidier à abiller les chevaulx.
Filios, Cæsarum dignitate a se donatos compellabant Imperatores, ut ii vicissim Augustos, Patres appellabant. Vide Lactantium de Mortib. Persecutor. n. 20. 32.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Filios, passim Reges salutant summi Pontifices in epistolis suis, ut Gregorius M. Adilbertum Anglorum Regem lib. 5. Epist. 60. Vide etiam Epistolam 59. Quod etiam Episcopis sæculo vi. in usu erat, ut probant Aureliani Arelatensis Episcopi ad Teudebertum Regem, Desiderii Cadurcensis ad Sigebertum et Dagobertum Epistolæ apud Duchesnium Hist. Fr. tom. 1. pag. 857. et seqq. Huc spectat quod Innocentius III. scribit ad Atinatensem Episcopum, nempe
Apostolicæ sedis consuetudinem in suis literis hanc tenere, ut Patriarchas, Archiepiscopos, Episcopos Fratres ; ceteros autem Reges, Principes, vel cujuscumque ordinis Filios, in nostris literis appellemus
. Sed illud non insuper habendum, quod Matthæus Albanensis Episcopus et Apostolicæ Sedis Legatus, carissimum Filium nostrum Ludovicum Regem, cognomento Grossum, vocat in Chartario S. Martini de Campis. Hæc post Mabillonium lib. 2. Diplom. cap. 2. num. 7.
P. Carpentier, 1766.
Filius Abbas. Vide supra in Abbas.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Filius Baptismatis. Vide Filiolus.
Filius Ecclesiæ. S. Ambrosius Epist. 32. ad Valentinianum Imper. :
Quid enim honorificentius, quam ut Imperator Ecclesiæ Filius esse dicatur ? quod enim dicitur, sine peccato dicitur.
Joannes Papa :
Si Imperator Catholicus est, (quod salva pace ipsius dicimus) Filius est, non Præsul Ecclesiæ.
Ceremoniale Cencii Camerarii, de Inauguratione Cæsaris :
Tunc surgens Dominus Papa ter quærit ab eo, si vult esse Filius Ecclesiæ : quo ter respondente, Volo, Dominus Papa dicit : Et ego te recipio ut Filium Ecclesiæ : et mittit eum sub manto, et ille osculatur pectus Domini Papæ :
Ubi observanda formula adoptionis, et mittit eum sub manto, de quo more copiose egimus in dissert. 22. ad Joinvillam. Gregorius VII. PP. lib. 3. Epist. 11 :
Noverit fraternitas tua, quoniam Rogerius Comes frater Roberti Ducis Apostolicæ Sedis Benedictionem et absolutionem requirit, ejusque Filius vocari et esse desiderat.
Willelm. Brito lib. 8. Philipp. de Philippo Aug. :
Hæc Rex ut juri contraria, juris amator,
Filius Ecclesiæ, ob matris revocavit amorem.
Vide Bertoldum ann. 1095.
Filii Ecclesiæ, Clerici et Sacerdotes uni Ecclesiæ addicti, apud Anastasium in Bonifacio III. et in Lege Longob. lib. 3. tit. 1. § 41. Lothar. I. 20. Parrochiani. Charta ann. 1201. ex Tabul. S. Gauger. Camerac. :
Cum autem advocatus custodiæ nemorum servientem apponit, ipse serviens coram Filiis ecclesiæ jurare debet, quod nullum hominem aut animal arrestabit, nisi ad forefactum accipiat.
Alia ann. 1231. in Chartul. Clarifont. ch. 135 :
In plena ecclesia de Stabulis coram Filiis ecclesiæ, tam ipse pater meus quam ego ipsi ecclesiæ Clarifontis in perpetuum quitavimus.
Quæ et de parochianis intelligi possunt. Inscript. apud Schannat. Episcop. Wormat. tom. 1. pag. 173 :
Anno dom. 1452. [] 16. Kal. Jan. ob. rever. Dom. pater frater Petrus de Gengenbach, hujus monasterii reformator, Filius conventus Argentinensis Ord. Prædicat.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Filii Familias, Fils familier, franc, legitime, in Gloss. Lat. Gall. Sangerm.
P. Carpentier, 1766.
Filius Familiaris, qui adhuc sub tutela paterna est. Lit. remiss. ann. 1443. in Reg. 176. Chartoph. reg. ch. 297 :
Girauld Courtes, Filz familier de Guillaume Courtes de la ville de Riom, etc.
Filius Georgii. Gesta Francor. expugnant. Hierusalem sub finem :
Rodbertus Flandrensis, probus Miles, inclitus,
A Turcis appellatur Georgii Filius.
Gualterus Terwan. in Vita sancti Caroli Comitis Flandr. de eodem Roberto cap. 5 :
Ob invincibilem animi constantiam, ab ipsis quoque Arabibus ac Turcis Filius Georgii scribitur appellatus.
Porro Arabes Robertum Flandrensem appellarunt Filium Georgii, non quod a S. Georgio genus traxisse existimarent, sed quod ipsum esse S. Georgium Militem inclytum, et apud Græcos eo nomine celeberrimum, existimarent. Nam Arabes, ut et Syri, Filium hominis, pro homine, Filium iniquitatis, pro iniquo dicebant, ut observat Abrahamus Ecchellensis in Hist. Arab. cap. 1. pag. 150. Vide, quæ de S. Georgio observat Seldenus in Titulis honorariis. Nos etiam quædam ad Joinvill.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Filius Giezi, Leprosus, sic dictus, quod Giezi a Deo lepra percussus fuit, uti narratur 4. Reg. 5. Georgius Christian. tom. 1. Rerum Mogunt. pag. 14. ex decima de S. Aureo lectione :
Prima istius urbis mœnia in campestri loco spatioso, ubi nunc est domus Filiorum Giezi, i. Leprosorum.
Filii Hernaudi, per contumeliam appellati a Pullanis, milites Christiani, qui ad Terræ sanctæ tuitionem, relicta ultro patria, et pro christo exulantes, properabant, tanquam fatui et idiotæ, uti narrant Jacobus de Vitriaco lib. 1. Hist. Hierosol. cap. 72. et Sanutus lib. 3. part. 8. cap. 2. et 5. Statuta Ordinis Hieros. tit. 19. de Verbor. signific. § 33 :
Per Filios Arnaldos intelliguntur hi, qui novissime post alios, Ordinem nostrum sunt professi, quasi tirones. Quod quidem vocabulum, quod et ipsum Gallicum est, in Terra sancta frequens et commune fuit. Nam qui illic ex patribus Christianis nati erant, Polani dicebantur, qui vero in partibus citramarinis nati eo veniebant, ab eis Filii Arnaldi vocabantur.
Otto Morena in Hist. Rerum Laudensium pag. 46 :
Erat autem ibi ad illam obsidionem (Cremæ) quædam magna societas solummodo pauperum et egenorum insimul congregata, qui derisione Filii Arnaldi appellabantur, etc.
De Pullanis agimus in hac voce. Vide supra Arnaldus.
P. Carpentier, 1766.
Filius Hominis, Rusticus, qui agrum colit. Charta Guill. Cenoman. episc. ex Tabul. Major. monast. :
Ita quod nec ipsi, nec hæredes eorum, aliquis miles vel burgensis, templarius vel hospitalarius, nec aliquis Filius hominis in villa vel in vineis potest facere pressorium.
In alia Charta de eadem re pro Filius hominis, legitur Agrestis. Alibi, Filius hominis passim pro homine, usurpatur.
P. Carpentier, 1766.
Filius Legalis, Legitimus, secundum leges natus. Chartul. Celsinian. ch. 286 :
Cedo ad supradictum locum in tali tenore, ut si Filium legalem habuero teneat et possideat, et post obitum suum remaneat ad locum jam supradictum ; et [] si Filium Legalem non habuero, remaneat S. Petro, sine ullo contradicente.
P. Carpentier, 1766.
Filius Major, Titulus honorarius apud Catharos seu Manichæos ministrorum, qui veluti episcoporum vicarii erant. Examen testium ann. 1288. apud Murator. tom. 5. Antiq. Ital. med. ævi col. 121 :
Recepit manuum impositionem in Verona in domo Catharorum...... a domino Alberto episcopo sectæ de Bagnolo, et a domino Michaele, qui est Filius major in ipsa secta, et ab ipso eodem Albertino, qui et ipse erat Filius major et visitator eorum in dicta secta in Lombardia.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Filius Maritalis, Mariti Filius, naturalis et legitimus, ex legitimo thoro procreatus. Testamentum Armandi d'Alegre ann. 1263. in Chartario Casæ-Dei :
In primis Hugonetum Filium meum legitimum et Maritalem instituo in hæredem.
Timeo ne legendum sit naturalem ; tritissima quippe hæc locutio, Filius naturalis et legitimus. Vide Rymerum tom. 8. pag. 177.
P. Carpentier, 1766.
Filius Materialis, Ex illegitimo thoro a patre procreatus, spurius. Stat. ant. Florent. lib. 1. cap. 3. ex Cod. reg. 4621. fol. 13. r° :
Nec ducet aliquis officialis forensis, aut aliquo modo retinebit in palatio aut domo suæ habitationis.... aliquem Filium suum legiptimum, materialem vel naturalem.... in numero.... suorum officialium vel familiæ.
Ibid. lib. 5. cap. 33 :
Ordinatum est quod omnes et singuli legitimi et Materiales, sive Materiales tantum sive qui vulgo bastardi appellantur, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Filius Matris Suæ, Spurius. Mabill. tom. 5. Annal. Benedict. pag. 491. laudat Instrumentum anni 1111. quod subscribunt
Herluinus pædagogus Ludovici Regis filii, Galterius Filius Matris suæ
.
P. Carpentier, 1766.
Exstat Charta hic laudata in Chartul. Maurign. num. 90. ubi inscribitur ann. 1192.
Filz de lisce
nuncupatur, in Lit. remiss. ann. 1354. ex Reg. 84. Chartoph. reg. ch. 181.
Mauvais filz
, in aliis ann. 1442. ex Reg. 176. ch. 265 :
Guillaume Glacon dist au suppliant : Tu es un très mauvais Filz, qui vault autant selon la coustume du pais, tu es un très mauvais fils de putain.
Filius S. Petri dicuntur potissimum Imperatores ac Principes, qui Sedi Apostolicæ venerationem quamdam peculiarem impendunt, qualem filii patribus : quod pluribus observavit Nicolaus Alemannus in Dissertat. de Lateranensib. parietinis cap. 11. Domnizo lib. 2. de Vita Mathild. cap. 18 :
Filius esse Petri si vult Rex, atque fidelis.
Filia Petri, Dicta Mathildis Comitissa, Bonifacii Ducis relicta vidua, Gregorio VII. PP. lib. 1. Epist. 11. lib. 2. Epist. 9. et Domnizoni lib. 2. non semel. Idem cap. 3 :
.... Pacem putat esse futuram
Filiolæ Petri, Christi famulæque fideli.
Rangerius Episcopus Lucensis de eadem :
Filiolæ Petri violæ post lilia dentur.
Post Chartam ejusdem Mathildis, quæ describitur a Dominico in Assertore Gallico cap. 9. habentur in originali hæc verba :
P. Episcopus servus servorum Dei Verdunensis Ecclesiæ dilectis fratribus sal. et Apostolicam benedictionem. Quod Comitissa Mathildis dilecta Filia B. Petri Virdunensi Ecclesiæ sponte dedit, nos in illud hoc nostro scripto assensum [] præbuimus, ac proprio sigillo designari jussimus.
Ex Schedis Peirescianis. Vide Filius Ecclesiæ.
Filius Pœnitentialis, dicitur Sacerdotis, a quo pœnitentiam quis accepit, seu cui confessus est peccata sua, qui Pater spiritualis, seu πνευματιϰός vulgo appellatur. Concilium Sarisberiense ann. 1217. cap. 9 :
Et cum peccans Sacerdos peccare faciat populum Dei, maxime a Filia sua spirituali et Pœnitentiali se abstineat, et ab omnibus, quibus dispensaverit Ecclesiastica sacramenta : sciens, quod in detestationem tanti peccati secundum Canones et SS. Patrum statuta, 15. anni debentur, et postea detrusio in Monasterio.
Constitutiones Synodales Episcopi anonymi ann. 1237. tom. 2. Concil Angl. :
Maxime autem a Filia sua Pœnitentiali se contineat, etc.
Filius Spiritualis, Eadem notione. Concil. Dalmaticum ann. 1199. cap. 4 :
Districtius inhibemus, ne aliquis Sacerdos filii sui vel Filiæ Spiritalis privatam confessionem alicui revelare præsumat.
Alias
Filius Spiritualis ejus dicitur, a quo in baptismo exceptus est. Inscriptio Christiana apud Seldenum ad Marmora Arundel. :
ΙΩΑΝΝΗϹ ΡΟϒΦΙΝΟϒ ϹΜϒΡ-ΝΑΙΟϹ ϹϒΜΒΟΛΑΙΟΓΡ.... ΔΩΡΗΣΑΜΗ ΤΟΚΗΠΙΟΝ ΤΟϒΤΟ ΘΕΟΔΩΡΩ ΤΩ ΕΜΩ ΓΝΕΕΚΓΟΝΩ ┼ ΚΑΙ ΠΝΕϒΜΑΤΙΚΩ ┼ ϒΙΩ
Vide Filiolus.
Filius Spiritualis, Adoptatus. Vetus Scheda apud Baluzium in Append. ad Capitul. num. 88 :
Avunculo, qui eum in Spiritalis Filii vicem susceperat.
Vide Adoptio, et Oct. Ferrarium in Figliol d'anima.
Filius Tonitrui, dictus S. Joannes Evangelista. Rupertus lib. 4. de Divin. Offic. cap. 22. de S. Joann. Evang. :
Hic Tonitrus Firmamenti, opera manuum ejus annuntians, qui verba cœlorum eloquentium in fines terræ fecit audiri, scilicet quod Verbum Deus, Deus absconditus, in sole posuit tabernaculum suum, etc.
Theophanes Cerameus Homil. 48 :
Ὁ μεγαλόφωνος ὑιὸς τῆν βροντῆς.
Vide Notas nostras ad Alexiad.
[]« 2 missus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 421b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MISSUS2
2. MISSUS, Legatus, nuntius, qui ab alio mittitur. Gloss. Græc. Lat. : Missus, ἀπόστολος. Glossæ MSS. ad Concil. African. : Legati, Missi. Vita Ludovici Pii Imp. ann. 814 :
Beneventanorum itidem Principem Grimoaldum non quidem venientem, sed Missos suos mittentem, pacto et sacramentis constrinxit, etc.
Conventus apud Marsnam cap. 3 :
Sciatis quia communiter Missos nostros ad Nordmannos pro pace acipienda mittimus.
Domnizo lib. 1. de Vita Mathild. cap. 19 :
Inde suus Missus, donec redeat, jubet ipsum Regem nullo modo super ipsos pergere.
[] Ita idem lib. 2. cap. 17. Lex Alemann. tit. 21. 30. 36. Vita Ludov. Pii ann. 817. Chronicon Moissiacense ann. 802. Annales Francorum Bertiniani ann. 781. 864. etc. Flodoard. lib. 4. cap. 6. Chron. S. Vincentii de Vulturno pag. 679. et Scriptores alii passim.
Ex Latio hauserunt Scriptores nostri vernaculi medii ævi suum Més ; unde vox Messager, pro nuntio etiamnum apud nos mansit. Le Roman de Garin MS. :
Li Dus Garin est el palés monté,
O lui le Més que il a reçoivez.
Alibi :
Un Més retourne qui en vint à Belin.
Chron. Bertrandi Guesclini MS. :
Devant eus se getta li Més à genouillon.
MS. :
Li Més qui du Roy vint, dist au Duc en l'oreille, etc.
MS. :
Atendirent sur le rivaige
Le repairier de leur Messaige....
A tant est le Més retourné,
Qui là dedans c'est divisé.
Le Roman de la guerre de Troyes MS. :
A tant les messes leens entrerent,
Contr'els les plussors se leverent,
Devant le Roy sont aresté
Ulixes ot premiers parlé.
Stabilimenta S. Ludovici lib. 1. cap. 126 :
Se aucuns devoit au més le Roy deniers, et le Més s'en fu alé clamer à la Justice le Roy, et le Ber de qui castelerie ce seroit, en demandast la court à avoir, il n'en auroit point, car les meubles au Més le Roy sont au Roy.
Ubi pro Més in quibusdam MSS. legi Niés vel Niex, id est, Neveu, monet D. de Lauriere in hunc locum.
Missi, apud Scriptores nostros, proprie dicebantur qui e Palatio in civitates et provincias extra ordinem mittebantur a Principe cum amplissima potestate,
ut de omnibus causis quæ ad correctionem pertinere viderentur, quanto possent studio, per semetipsos regia auctoritate corrigerent : et si aliqua difficultas in qualibet re eis obsisteret, ad Regis seu Imperatoris notitiam deferre curarent :
deinde ut inquirerent
quomodo hi qui populum regere deberent, unusquisque in suo ministerio se custoditum haberet
, quique gratiarum actione, et qui correctione et increpatione digni haberentur : ut est in Capitulari 3. Ludovici Pii cap. 3. 4. 5. unico verbo mittebantur,
ad justitias faciendas, exequendas, ad recta judicia determinanda, ad oppressiones populorum relevandas, etc.
Quo spectat quod in veteri Inscriptione legitur :
P. Aquius Scævæ et Flaviæ filius..... extra sortem auctoritate C. Cæsar. et S. C. Missus ad componendum statum in reliquum provinciæ Cypri, etc.
Ermoldi Nigelli Carmen elegiacum pro Ludovico Imper. lib. 2. apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 44.
Nam mihi mente sedet, dederim quod nuper in orbem
  Legatos, populos qui pietate regant.
Nunc, nunc, ô Missi, certis insistite rebus,
  Atque per imperium currite rite mecum.
Vide Francisci de Roye librum de Missis Dominicis editum Andeg. ann. 1672. Lips. ann. 1744. et in Venetian. Capitul. Baluz. editione. Eichhorn. de Missis agit in Histor. Jur. Germ. § 160. Præsertim enim Missi delegabantur ut in Comitum et Judicum pravitates inquirerent,
ut si aliqui homines injuste privati fuissent de hæreditate parentum [] per eorum cupiditatem, aut divitum, aut reddere facerent
, ut est in Chronico Moissiacensi ann. 815.
Ut nobiles et sapientes et Deum timentes Judices
constituerent, ex Lege Longob. lib. 2. tit. 52. § 24. Lothar. I. 94. de Comitum et Judicum negligentia ad Principem referrent, ex Capit. 3. Ludov. Pii. cap. 5. et ex Edicto Pistensi cap. 2. Unde in iis tantum Comitum ministeriis morari jubebantur, de quibus quærimoniæ ad Principem pervenerant ; non autem eorum qui bonas justitias factas habebant ; proinde placita tenere vetabantur absentibus Comitibus reipublicæ causa, ex d. titulo 52. Legis Longobard. § 19. 20. Ludov. Pii 50. 51. Atque ex hac Missorum in Comites auctoritate, iis præponi dicuntur Missi, in Epist. Episcop. Franciæ ad Ludov. II. Regem cap. 14. Quo spectant ista Theodulphi Aurelian. Episcopi in Parænesi ad Judices v. 99. ubi ait a Carolo Rege Missi onus sibi commissum :
Præfectura mihi fuerat peragenda tributa,
  Resque actu grandis, officiumque potens.
Nulli vi, studiisque piis, armisque secundus
  Rex dedit hanc Carolus, prinius ad omne bonum.
Malis Scabinis, præterea ejectis, bonos in eorum locum eligebant, qui juste judicarent,
ut et meliores et veraciores homines ad inquisitiones faciendas, et rei veritatem dicendum
, quique
adjutores Comitum essent ad justitias faciendas
, ex Addit. 4. Ludovici Imper. cap. 73. 74. Liber. 3. Capitul. cap. 33 :
Ut missi nostri Scabineos, Advocatos, Notarios per singula loca eligant.
In ipsos etiam Episcopos et Abbates inquirebant, si forte res aut libertates injuste abstulissent, vel
si justitiam facere noluissent aut prohibuissent
, ex L. Long. lib. 2. tit. 52. § 17. 21. Lud. P. 38. 52.
Inquirebant qualiter Episcopi, Abbates, Comites, et Abbatissæ per singulos pagos agerent, qualem concordiam et amicitiam ad invicem tenerent, et ut bonos et idoneos Vicedomnos et Advocatos haberent, et undecunque necesse fuisset, tam regias, quam Ecclesiarum Dei justitias, viduarum quoque et orphanorum, sed et cæterorum hominum inquirerent et perficerent, et quodcumque emendandum esset, emendare studerent, in quantum melius possent, et quod emendare per se nequivissent, in præsentiam Imperatoris adduci facerent, et de his omnibus eidem Principi fideliter renuntiare studerent,
ex Flodoardo lib. 2. Hist. Remensis cap. 18.
De Monasteriis etiam ac Ecclesiis inquirebant, ac potissimum de conversatione virorum et puellarum, de sartis tectis Ecclesiarum,
si emendatæ vel restauratæ
essent, ex Capitul. Caroli M. lib. 1. cap. 122. 116. Synodo Suession. ann. 854. cap. 2. et seqq. et ex Capitulari Compendiensi ann. 868. ubi multa de Missorum officio circa Ecclesias et Monasteria habentur.
Curabant ut provinciæ latronibus ac prædatoribus purgarentur, ex Capitul. Caroli C. tit. 11. cap. 1. tit. 12. cap. 4. tit 13. cap. 1. tit. 20. cap. 7. 8. 9. denique ad hoc potissimum mittebantur,
ut querelas pauperum et oppressiones, sive quorumcunque causas examinarent, et secundum legis æquitatem definirent
, ex iisdem Capitul. tit. 17. cap. 7. et Annalibus Francor. Bertinianis ann. 814. Præterea
de orphanorum et viduarum causis, et de regalibus justitiis
, et maxime,
de raptoribus puellarum, et viduarum, et Sanctimonialium
, et de his qui durius in Presbyteros[] sævirent, cognoscebant, ex Edicto Pistensi cap. 2.
De hisce porro rebus omnibus ita auctoritate regia decernebant, ut siquidem civiles essent causæ, vel Laicos spectarent, eas in pleno mallo seu placito cum loci judicibus judicarent, ex Chronico Farfensi pag. 653. etc. si vero Clericos et Ecclesias, in Synodo cum Episcopis et Sacerdotibus dirimerent, quod testatur Theodulphus in Parænesi ad Judices vers. 107. ubi ait Missum se a Rege delegatum in aliquot provinciis, quas sic describit :
Quo Synodus Clerum, populum lex stringeret alma,
  Urbibus et validis mosque decorque plus.
Quas Arar et Wardo, Rhodanus quas alluit acer,
  Elauris, sine his connumerandus Atax,
Quasque Alpes Latio, Lybiæ discriminat æquor,
  Quasque Pyrenæus orbe ab, Ibere, tuo,
Seu quas Lugdunum Arcturo aut Aquilone revellet,
  Resque Aquitana tuis pulcra Tolosa locis.
Et vers. 143 :
Undique conveniunt populi, Clerique catervæ,
  Et Synodus Clerum, lex regit alma forum.
Quis bene compositis, nos tandem opulenta recepit
  Orbs Arelas, cives quam statuere sui.
Mox :
Quo Synodo Cleri, legum moderamine plebis
  Pectora contudimus juris et artis ope.
Quater in anno legationes suas obibant,
propter justitias quæ usquemodo de parte Comitum remanserant
, in hieme Januario mense, in verno Aprili, in æstate Julio, in autumno Octobri. Cæteris vero mensibus unusquisque Comitum placitum suum habebat, et justitias faciebat. Ita Capitul. 3. ann. 812. cap. 8. et lib. 3. cap. 83.
Missi porro seligebantur ex ditioribus et honoratioribus Palatii, ne si pauperiores essent, muneribus corrumperentur. Chronicon Moissiacense ann. 802 :
Recordatus piissimus Karolus Imperator in die sua de pauperibus, qui in universo Imperio ejus erant, et justitias pleniter habere non poterant, noluit de intra Palatio suo pauperiores vassos suos transmittere, ad justitias faciendas propter munera : sed elegit in regno suo Archiepiscopos, et reliquos Episcopos et Abbates cum Ducibus et Comitibus qui jam opus non habebant super innocentes munera accipere, et ipsos misit per universum regnum, ut Ecclesiis, viduis, et orphanis, et pauperibus, et cuncto populo justitiam facerent.
Crebro quippe muneribus tentari solitos Missos innuit Theodulphus in Parænesi ad Judices v. 169 :
Hoc animi murum tormento frangere certant,
  Ariete quo tali mens male pulsa ruat.
Hic et crystallum, et gemmas promittit Eoas,
  Si faciam alterius ut potiatur agris, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ii vero Missi Majores dicuntur, in Capitul. Caroli Calvi ann. 860. tit. 32. § 8. ad quos proinde Missi alii, qui iidem atque Missi discurrentes, de quibus infra, D. Cangio videntur, res majoris momenti, quasque per se definire non poterant referre jubentur :
Et quidquid exinde quod commendamus per se adimplere non potuerint, ad Missos majores per ipsum missaticum constitutos referant, ut cum illorum consilio et auxilio omnia impleant.
Ad obeundas functiones suas sumtibus publicis tum in itinere, tum in ipsis provinciis alebantur, Tractoria in eum finem a Principe iis data, qua jubebantur Provinciales mansionaticum et metatum iis, resque necessarias ad victum præbere : idque conjectum vulgo appellabant, qui vel in ipsis tractoriis, [] vel in Constitutionibus definiebantur. Capitula Ludovici Pii :
Volumus ut talem conjectum Missi nostri accipiant, quando per Missaticum suum perrexerint ; hoc est, ut unusquisque accipiat panes 40. friskingas 2. porcellum aut agnum unum, pullos 4. ova 20. de vino sextarios 9. de cervisa modios 2. de annona modios 2. Et quando prope sunt de illorum domibus, nullum accipiant conjectum.
Hinc Theodulphus in Parænesi ad Judices v. 283 :
Hæc ego detractans sumebam parva libenter,
  Quæ non sæva manus, cara sed illa dabat.
Scilicet arboreos fructus, hortique virentis,
  Ova, merum, panes, cornipedumque cibos.
Sumpsimus et teneros pullos, modicasque volucres,
  Corpora sunt quarum parva, sed apta cibis.
Ad Missorum conjectum spectant etiam quæ habet Lex Longob. lib. 3. tit. 1. § 38. Ludov. Pii 54. :
Et Missi nostri qui vel Episcopi, aut Abbates sunt, aut Comites, usquequo infra suam judiciariam vel terminum fuerint, nihil de aliorum conjectu accipiant. Postquam vero inde longe recesserint, tunc accipiant quod in sua tractoria continetur. Vassi vero nostri et Ministeriales qui missi sunt, ubicunque venerint, inde conjectum accipiant.
Vide Henric. Valesium ad Excerpta Diodori Siculi pag. 60.
Sed de Officio Missorum legenda omnino Capitularia 5. et 6. Ludovici Pii ann. 819. 828. 829. etc. in varia Capitula dispertita, quæ fere omnia in libros Capitulorum Caroli M. relata sunt.
Seligebantur Missi ex utroque ordine, id est, ex Clericali et Laico, ut est in Capitul. Caroli Cal. tit. 6. cap. 20. Episcopi scilicet, Abbates, Comites, et vassi dominici, in iisdem Capit. tit. 12. post cap. 13. Ermoldi Nigelli Carmen elegiacum pro Ludovico Imper. lib. 2. apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 44 :
Legatos etiam monachorum ex ordine lectos
  Cæsar adesse jubet, qui sua jussa colant,
Quos iterum mittat per sacra monastica castra.
Ex quocumque vero ordine selecti, a Romano Pontifice simul et Imperatore interdum constituebantur. Capitular. Lotharii Imper. ann. 824. tit. 1. cap. 4 :
Volumus etiam ut Missi constituantur a Domno Apostolico et a nobis, qui annuatim nobis renuntient qualiter singuli Duces et judices justitiam populo faciant.
Quæ de partibus transalpinis Lothario subjectis intelligenda sunt. Quod vero a Rege mitterentur, dicti ut plurimum
Missi Dominici, id est, proprii, ex domo Regia selecti, in Lege Longob. lib. 1. tit. 13. § 3. lib. 2. tit. 16. Carol. M. 29. 94. in Capitul. Carlomanni tit. 2. cap. 8. apud Flodoardum lib. 2. Hist. Rem. cap. 18. Adrevaldum de Miracul. S. Bened. cap. 25. Perardum in Chartis Burgundicis pag. 148. etc.
Missi Regales, in Capitulis Caroli M. ann. 797. editis ab Holstenio cap. 4. et in Notitia ann. 1014. apud Murator. delle Antic. Estensi pag. 191.
Missi Regii, in Synodo Pistensi ann. 862. cap. 4. in Edicto Pistensi Caroli Calvi cap. 25.
Missi Palatii, in Lege Longob. lib. 2. tit. 52. § 17. lib. 3. tit. 13. § 3. Ludov. P. 38. Guid. 4.
Missi a Latere, ex latere, in Synodo Romana sub Bonifacio II. edita ab Holstenio pag. 77. 78. Vita S. Præjecti cap. 3 :
Incusat Pontificem, quod prædia prædictæ feminæ Claudiæ sibi vendicaret, causasque Regi depromit : obtinuitque cum Principe, ut Missos ex latere dirigeret, [] qui eum per fidejussores nuntiarent, et in aula Regis facerent præsentari.
Vita Ludovici Pii ann. 824 :
Statutum est etiam juxta antiquum morem, ut ex latere Imperatoris mitterentur, qui judiciariam exercentes potestatem, justitiam omni populo facerent, et tempore quo visum foret Imperatori, æqua lance penderent.
Anonymus de Miraculis S. Vedasti part. 2. num. 10 :
Isdem Comes dicitur adiisse Principem, rogans mitti viros a latere suæ auctoritatis,... jussusque est Remensis provinciæ Comes his interesse altercationibus.
Legati, Legati a latere regii. Concilium in Verno cap. 2 :
Quæsumus ut scelerum patratores... missis a latere vestro probatæ fidei Legatis, absque respectu personarum, et excœcatione munerum coerceantur.
Annales Fr. Bertiniani et Metenses ann. 798 :
Seditione commota Legatos regios, qui tunc ad justitias faciendas apud Regem conversabantur, comprehendunt.
Et ann. 814 :
Habito quoque Aquisgrani populi sui conventu, ad justitias faciendas, et oppressiones populorum relevandas, Legatos in omnes regni sui partes dimisit.
Ratbertus de Casib. S. Galli cap. 5 :
Contigit autem tempore quodam Wolfharium Remensem Episcopum legatione a Domno Karolo sibi injuncta ad justitias in Rhetia Curiensi faciendas ad ipsum pagum venisse. Judices a latere dati,
in Chronico S. Vincentii de Vulturno pag. 690.
Missi Discurrentes, seu decurrentes, ut est in Capitul. 3. ann. 811. cap. 8. videntur appellati, non quidem Missi de quibus agimus, sed qui ad certas quasdam functiones a Principe extra ordinem mittebantur. Fredegarius in Chron. cap. 87 :
In crastino videntes quod Radulfo nihil prævaluissent, Missis discurrentibus, ut pacifice Renum iterum transmearent, cum Radulfi convenientia Sigibertus et ejusdem exercitus ad propria remeant.
Capitula Caroli Calvi tit. 30 :
Et volumus ut sicut nobis convenit, inter nos fideles Missi discurrant, et quæ in uniuscujusque nostrum regno emendanda sunt, et alter alteri innotuerit, emendentur.
Ibidem :
De fidelibus autem Missis inter nos discurrendis, et de his quæ in regnis nostris emendanda sunt, emendandis, etc.
Et tit. 27 :
Hæc Missi nostri discurrentes faciant, omnibus in suo Missatico firmitatem quæ inter nos carissimum fratrem nostrum atque dilectos nepotes nostros facta est, notam faciant.
Ex quibus, et aliis locis, ita jurisdictionem exercuisse Missos discurrentes colligitur, ut si res essent majoris momenti, vel quæ mandatum eis injunctum excederent, ad Majores Missos per ipsum Missaticum constitutos referre, vel cum iis res ipsas peragere tenerentur, ut est d. tit. 27. pag. 245. 253. Ubi Missi Majores iidem sunt qui Dominici, qui in certas provincias mittebantur a Principe ad justitias faciendas. Missorum vero discurrentium crebra est mentio in veteribus Tabulis. Charta Carlomanni Regis ann. 882. in Tabul. Abb. Belliloci n. 7 :
Ut nemo sanctæ Dei Ecclesiæ fidelium nostris aut futuris temporibus, non Comes, vel Vicecomes, aut Missus discurrens, seu quilibet Reipublicæ minister ab ejusdem loci Abbatibus sive Monachis.... expensas requirere præsumat.
Quæ quidem formula passim fere habetur in Chartis aliis, in Chronico Laurishamensi pag. 59. in Chronico Farfensi pag. 652. 658. 666. apud Willelmum Hedam pag. 227. 1. Edit. Sanjulianum in Tornutio pag. 510. Doubletum pag. [] 713. Beslium in Regib. Aquitanis pag. 40. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Missi Discussores iidem vocantur, in Edicto Chlotarii II. Regis ann. 615. tom. 1. Capitul. col. 24 :
Episcopi vero vel potentes, qui in aliis possident regionibus, judices vel Missos discussores de aliis provinciis non instituant nisi de loco, qui justitiam percipiant et aliis reddant.
Missi Fiscales, in Lege Ripuar. tit. 89. et Missi fiscalini, in Lege Longob. lib. 2. tit. 52. § 13. Carol. M. 127. ubi codex unus judices fiscalini. videntur fuisse ii qui in fiscos regios mittebantur a Principe, ut villicis invigilarent, resque dominicas recte disponerent.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Missus Ducis, in Lege Alaman. cap. 30 :
Si quis Missum Ducis infra provinciam occiderit, tripliciter eum solvat sicut lex habet.
Missi Comitum, qui vices Comitum absentium agebant in placitis et mallis publicis, et eorum mandata exequebantur, in Lege Aleman. tit. 36. § 1. 3. 4. 6. in Capitul. Caroli M. lib. 2. cap. 24. in Edicto Pistensi cap. 6. 32. etc. qui ministri Comitum dicuntur in Lege Longob. lib. 2. tit. 52. § 12. Carol. M. 120.
Missi Reipublicæ, id est, Ministri Comitis, in Epistola Episcoporum Franciæ ad Ludovicum II. Regem cap. 7. qui nude Missi reipublicæ dicuntur in Edicto in Carisiaco ann. 861. in Edicto Pistensi cap. 31. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Missus Judicis, in Capitul. excerptis ex Lege Longobard. cap. 39. idem qui apparitor.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Missus Presbyteri, Idem qui Procurator, in Lege Alaman. cap. 21. Missus Abbatissæ, eadem notione, in Synodo Vernensi ann. 755. cap. 6.
Missi Episcoporum, in Edicto Pistensi cap. 31. Vide Ministri Episcoporum. Convent. Erford. Henr. I. Imper. ann. 932. cap. 5. Otton. I. an. 952. cap. 10. ap. Pertz. etc.
Missi S. Petri, Legati Apostolici.
Archiepiscopus Bonifacius, qui est Missus sancti Petri
, in Capitulari 1. Carlomanni Principis ann. 742. cap. 1. Zacharias PP. Epist. 11. ad eumdem Bonifacium :
Tu vero Legatus es et Missus, ut fuisti Apostolicæ.
Adde Concil. Liptinense cap. 1. et Nicolaum PP. Epist. 26. Leonem Gabinensem Episc.
Sanctæ Romanæ Ecclesiæ Missum et Apocrisiarium
vocat Capitulare Caroli C. ann. 876.
Missaticum, Missaticus, Nuntium, Ugutioni ; Legatio, Gallis Message. Capitulare 3. ann. 813. cap. 7 :
Si quis Missum dominicum occiderit, quando in Missaticum directus fuerit, etc.
Diploma Caroli Crassi ann. 887. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 223 :
Sed quoniam ejusdem loci (Corbeiæ novæ) Abbates Missaticum regium peragere soliti erant, concedimus eis ut triginta homines ab aliis profectionibus secum immunes habeant.
Leo III. PP. Epist. 5 :
Nam Missaticum per patrias deportare non nobis videtur quod idoneus sit.
Concil. Engelenheimense ann. 948. in Præfat. :
Hujusmodi procul dubio affaminis tam salubri Missatico gloriosissimi Reges..... congratulantes, etc.
Vita Alcuini n. 12 :
Et precibus postulavit, ut ad se post expletionem Missatici in Franciam reverteretur.
Histor. Translat. S. Sebastiani n. 18 :
Dominus Papa æquanimiter nostra non fert Missatica.
Codex Epistolarum S. Bonifacii Arch. Moguntini Epist. 115 :
Contigit ut Dominus Imperator patruelem meum miserit in Missaticum super Elbam.
Guillelmus Bibliothecarius in Hadriano II :
Marino CPolitanum Missaticum[] devotissime, ut diximus, sortito, etc.
Id est, legationem, seu dignitatem Apocrisiarii. Will. Brito in Vocab. MS. :
Dæmones nostra Missatica deferentes.
Adde Capitula Caroli C. tit. 26. Vitam S. Aicadri Abbat. Gemet. cap. 13. Annales Francor. Bertinian. ann. 861. 866. Hariulfum lib. 3. cap. 14. Flodoard. lib. 3. Hist. Remens. cap. 18. Hugonem Flaviniac. in Chronic. pag. 204. Hincmarum tom. 2. pag. 285. 339. 593. 611. 806. Concil. Duziacense I. part. 1. cap. 4. part. 4. cap. 9. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Missiaticum, Eadem notione. Vita S. Aicadri Abb. Gemetic. cap. 13. sæc. 2. Bened. pag. 959 :
Cognoscens ea quæ in animo B. Aicadri Abbatis versabantur pro suo sancto Missiatico, quam celerrime peractis omnibus quæ in via erant necessaria, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Missaticum, Epistola. Acta S. Johannis presbyteri tom. 4. Junii pag. 483 :
Missaticum tulit ipsi summo Pontifici, pro communi utilitate sanctæ universalis Ecclesiæ Catholicæ.
Missaticum, Alia notione. Charta ann. 1195. apud Ughellum tom. 7. pag. 1321 :
Debet... 8. salmas vini, et 6. manuas lini, et Missatica, operas 5. tres ex his in persona, et duas in alia cum bobus.
Infra :
Et exenia, et Missatica, et operas.
Forte, idem quod decima. Vide Missalis annona.
Missaticum, Districtus et jurisdictio Missi, seu ministerium Missi, ut est in Concilio Suession. II. ann. 853. cap. 10. Concilium Duziacense I. part. 5. pag. 293. 1. Edit. de quodam Comite :
Et omnia quæ ibi habuit (idem Comes).... sine Misso, vel literis, vel verbo Regis, in sua parochia, et Missatico illi per violentiam abstulit.
Ita passim usurpatur in Capitulis ad Legem Bajwar. tit. 2. cap. 4. in Capitulis Caroli M. lib. 3. cap. 17. 64. 80. 84. 87. lib. 4. cap. 68. in Lege Longob. lib. 1. tit. 13. § 3. lib. 2. tit. 52. § 20. Carol. M. 29. Ludov. P. 51. in Capitulari tertio Ludovici Pii cap. 10. § 1. in Capitul. Caroli C. tit. 6. cap. 57. tit. 11. cap. 2. tit. 12. cap. 7. 12. 13. tit. 21. in Synodo Suessionensi II. cap. 12. in Synodo Carisiac. can. 2. in Synodo Pistensi cap. 2. etc. Ubi etiam non pro districtu duntaxat semper sumitur, sed interdum pro ipso Missorum officio, quod Legatio Missorum, in Lege Longob. lib. 2. tit. 52. § 17. Ludov. P. 38. Justitiaria, lib. 3. tit. 1. § 38. Idem 54. dicitur. Messagerie porro videtur appellari in Consuetudine Solensi tit. 4. art. 1. districtus Missi, seu Missaticum. Vide Messegaria.
Missaticus, Missus, nuntius. Ugutio :
Missaticus, qui frequenter mittitur, nuntius.
Synodus Pontigonensis ann. 876. cap. 13 :
Ipsi nihilominus Episcopi singuli in suo Episcopio Missatici nostri potestate et auctoritate fungantur.
Vita S. Deicolæ Abb. cap. 8 :
Præfatæ Lupæ Missatici notho agiliores supervenere.
Tabularium S. Martini Turonensis apud Sammarthanos in Archiepiscopis Turonensibus num. 64 :
Amatus Romanæ sedis Missaticus.
Jacobi Auriæ Annal. Genuens. ad ann. 1280. apud Murator. tom. 6. col. 574 :
Ordinatum quoque fuit quod in ipsis iret Missaticus pro Communi Januæ vir nobilis Manuel de Nigro ad Imperatorem Palæologum.
Messaticus, Eadem notione. Anonymus Barensis in Chron. ad ann. 1053 :
Argiro direxit ipso Episc. Troanense Constantinopoli Messatico.
Tabularium Lascurrense :
Et misit Messaticum Gassiarnaldum Vicecomitem Aquis, qui tenuisset [] placitos ante se, sicut Comes debebat facere.
Bartholomæi Scribæ Annal. Genuens. ad ann. 1237. apud Murator. tom. 6. col. 476 :
Ipso quidem anno Messaticus Regis Tuensis venit Januam in una galea armata de Saracenis.
[]« Vexillum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 299b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VEXILLUM
VEXILLUM, Signum Crucis : Crux enim est vexillum Christi, et signum triumphi sui, inquit Durandus lib. 1. [] Ration. cap. 6. n. 26. Innocentius III. in Epist. ad Archiepiscopum Trinovitanum, in Gestis ejusdem PP. pag. 61.
Crucem, Vexillum scilicet Dominicæ passionis
appellat. Hinc in Hymno :
Vexilla Regis prodeunt, etc.
Paulinus lib. 2. de Vita S. Martini :
Protinus antetulit sanctum et venerabile signum,
Et crucis objectu propere venientibus obstat,
Gressus et instabiles Vexilli pondere sistit.
Infra :
  ....... Tum rursus eodem
Vexillo, atque ipso libertas reddita signo.
Lib. 4 :
Magna Crucis sanctæ melius, signumque salutis.
Lib. 5 :
Vexillum complexa Crucis, signumque salutis.
Prudentius in Hymn. :
  Dic triumphalem Crucem,
Pange Vexillum, notatis quod refulget frontibus.
Victor Vitensis lib. 1 :
Inter alios ventum est tunc ad Armogastem nostrum, cujus cum diu ac sæpius tibias torquendo tumentibus confringerent cordis, et frontem, in qua Christus Vexillum suæ fixerat Crucis, rugatam magisque aratam descendentes atque mugientes ostenderent nervi, etc.
Lib. 2 :
Simulque Vexillo Crucis consignantes oculos ejus.
Gregor. Turon. lib. 10. Hist. cap. 29 :
Manus singulis cum Vexillo Crucis imponens, sanitati reddebat.
Adde eumdem de Vitis Patrum cap. 11. S. Eulogius in Apologet. :
Continuo Vexillo Crucis frontem præmuniens.
Paulus Diaconus Emeritensis in S. Masona Episcopo Emerit. cap. 9 :
Statimque in nomine Domini, edito Vexillo Crucis sanctissimæ, Sacerdos ascendit equum ferocem, etc.
Adde S. Hieron. Epist. 25. in Isaiam cap. 49. in Hierem. cap. 32. in Galat. cap. 4. in Vita S. Antonii, et alibi non semel, Paulum Diac. Casin. lib. de Mirac. S. Benedicti Casini patratis n. 33. Vitam S. Arnulfi Episc. Metensis cap. 10. 20. Vitam S. Eremberti Episc. Tolosani cap. 5. Fortunatum in Vita S. Paterni Episc. cap. 5. Vitam S. Aniani Episc. Aurel. Vitam S. Leutfredi cap. 19. Ethelwlfum in Abbatib. Lindisfarnens. cap. 20. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vexilla Christi, nuncupantur Instrumenta passionis ejusdem, in Charta Johannis Reg. Franc. ann. 1360. pro S. Capella Paris. ex Bibl. Reg. :
Nos autem præmissorum consideratione et attenta devotione quam nostri prædecessores ad ecclesiam seu capellam prædictam ac sacratissima Christi Vexilla quæ in ea sunt, efficaciter habuerunt.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vexillum, Lavarum, pro Labarum, ex vet. Gloss. apud Turneb. Advers. lib. 28. cap. 6.
Vexilli Bellici benedictio, habetur in Ordine Romano sub finem, quæ etiamnum usurpatur. Coactis enim cohortibus vel centuriis, ea ab Episcopo benedicuntur, quod etiam apud Byzantinos factitatum docet Leo Imp. in Tacticis cap. 19. § 22 :
Καὶ πρῶτον μὲν πρὸ τοῦ ἀποϰινῆσαι, ἁγιασθήτωσαν ἅπαντα τὰ φλάμουλα τῶν δρομόνων ἑϰάστου διὰ θείας τῶν ἱερέων ἱερουργίας, ϰαὶ εὐχῆς ἐϰτενοῦς πρὸς τὸν τῶν ὅλων θεὸν ὑπὲρ εὐοδώσεως τοῦ στρατοῦ ϰατὰ τῶν πολεμίων.
Quorum verborum sensum non cepit interpres. Ita rursum cap. 13. § 1. Adde Ceremoniale Romanum lib. 1. sect. 7.
Vexilli Lingulæ, apud Ordericum Vitalem lib. 9. pag. 754. Vide Flammula. []
Vexillum Regale, Regis Franciæ scilicet præcipuum, ex serico cæruleo, liliisque interstinctum, quod vulgo la Banniere de France appellamus. Will. Brito lib. 10. Philipp. de Prælio Bovinensi :
  ........ Nec Montinianum
Galonem taceam, qui mente immobilis ut mons,
Vexillum Regale die portavit in illo.
Alibi :
Ante tamen Regem signum Regale ferebat
Montiniacensis vir fortis corpore Galo.
Rigordus de eodem prælio :
Signum regale Vexillum scilicet floribus lilii distinctum ferebat Galo de Montiniaco.
Guillelmus Guiart de eodem Galone :
Gales de Montigni porta,
Ou la Chronique faus m'enseigne,
De fin azur luisant l'enseigne
A fleurs de lis d'or aournée,
Prés du Roi fut celle journée,
A l'endroit du riche estendart.
Atque hinc error eruitur Philippi de Mouskes. Auctoris Chronici Senoniensis cap. 15. Tillii, et aliorum, qui Galonem de Montiniaco Auriflammam in prælio Bovinensi detulisse scripsere. Ut efficitur ex Annal. Victor. MSS. ad ann. 1214 :
Tunc communiarum legiones de tota Picardia, Viromandia et Francia cum vexillo S. Dyonisii venerunt ad locum, ubi Vexillum Regis viderunt, quod ferebat illa die Galo de Montigniaco, et penetrantes cuneos se posuerunt ante regem.
Idem Guiartus, quo loco describit prælium initum inter Carolum Siciliæ Regem et Manfredum :
Mès quant les banieres avisent,
Ou les fleurs de lis d'or reluisent, etc.
Et infra :
Tuit vont vers l'enseigne Roial,
Ou les fleurs de lis d'or esgardent ;
Le Roi et li sien, qui le gardent,
Qui sont tres hardi fereur, etc.
Idem Scriptor ann. 1191. de Obsidione Acrensi :
Gens d'armes les portes approchent,
En espoir que leur flo s'i fiere,
Pres de l'une est ja la baniere
D'azur, fut sus cendal parfaite,
Et à fleurs de lys d'or pourtraite,
Hardis est celui qui la porte,
Car il va sans qu'il se resorte,
L'escu au col, la teste encline, etc.
Rursum ann. 1205 :
Puis porte en la mestre tour
A la fenestre derreniere,
Au roi de France la baniere,
A fleurs de lys d'or bien apertes.
Insignia regia ponendi in vexillis suis aliquando episcopis concessa facultas. Id privilegium episcopo Vivariensi tribuit Philippus Pulcher. Charta ann. 1307. ex Reg. 122. Chartoph. reg. ch. 294 :
Portare debebit episcopus arma nostra regia et eis uti in Vexillis et sigillis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vexillum Pandere, Signum subeundæ pugnæ. Vide supra in Russatus.
Vexilla Submittere, in signum deditionis. Pacatus in Panegyrico :
Aliquanto melius manus illa consuluit, quæ submissis precabunda Vexillis petiit veniam necessitatis.
Vexilli Erectio in altioribus urbium vel castrorum turribus, supremi dominii symbolum fuit. Tudebodus lib. 3. pag. 802 :
Comes S. Ægidii, qui in montanea ante castellum astabat, jussit ei portare Vexillum. Ille autem accepit illud cum gaudio, et misit illud in majorem [] turrim.
Adde pag. 808. 812. Ordericus Vitalis lib. 10. pag. 773.... :
Protinus illi, custodibus egressis, cunctas urbis munitiones nacti sunt, et in principali turre Vexillum Regis cum ingenti trophæo levaverunt.
Will. Tyrius lib. 13. cap. 13 :
In signum ergo victoriæ super eam turrim, quæ portæ civitatis imminet, positum est Domini Regis Vexillum : super autem eam, quæ dicitur Viridis, domini Ducis Venetiæ ; super eam autem, quæ dicitur turris Tanariæ, Domini Comitis Tripolitani, cum multa gloria sunt collocata Vexilla.
Idem Will. Tyrius lib. 14. cap. ult. :
Sic itaque fœdere completo, pace plenius restituta, Vexillo Imperiali super principalem præsidii arcem collocato, donis ingentibus cumulatus, cum suis Princeps (Antiochenus) in civitatem est regressus.
Albertus Argentin. ann. 1349 :
Carolus Rex hoc audito statim Banerium suum, quod dicitur Sturmfau, super turrim Ecclesiæ Spirensis constituit.
Charta Signis uxoris Centulli Comitis Astaracensis in Regesto Comitum Tolosæ Cameræ Comput. Paris. fol. 109 :
Et ibi super turrim Castri novi, et super turres et portalia aliorum suprascriptorum locorum, ratione et jure majoris dominii fecit ascendere Vexillum, seu banneriam dicti Domini Comitis Tolosani, et ex parte ipsius ter præconizari et clamare alta voce signum dicti domini
scilicet Tolosani. Tabularium Ecclesiæ Uzeciensis ann. 1223. fol. 20 :
Cognoverunt Episcopi quod Castrum de Montalen tenent ab eo et ab Ecclesia Uticensi, et est verum, et Episcopus debet illud recuperare, et Vexillum suum levare in mutatione Episcopi et domini de Salve.
Ibidem ann. 1209. fol. 56. 57 :
Petrus Bremundi mandato et voluntate D. Comitis reddidit causa recognitionis Petro de Yllanicis Vexillifero et Procuratori D. R. Episcopi, et per eum D. Episcopo et Ecclesiæ Uticensi Castrum,... ubi idem Petrus de Yllanicis levavit vexillum S. Theodorici, scilicet Leonem rubeum, et fecit clamare signum S. Theodorici pro Episcopo Uticensi.
Charta jurium Comit. Biterr. in civitate Albiensi ann. 1252 :
Item quando idem dominus Rex fecit transitum per terram Albiensem, tunc cives Albienses præstiterunt eidem sponte juramentum fidelitatis tanquam domino, Vexillum ipsius fuit appositum supra ecclesiam cathedralem et fuit præconisatum pro ipso in eadem civitate.
Tradit Auctor Chronici Alexandrini, cum Jovianus Nisibim Persis concessisset, Junium, Persarum Satrapam urbem ingressum, mandato Regis Persarum εἰς ἕνα τῶν πύργων σημεῖον περσιϰὸν erexisse. Constantinus Porphyrogenit. lib. de Administrando Imperio cap. 46. ait, Constantem Patricium, capto Adranutzio, vexillum Imperatorium in mœnibus erexisse, ἵνα γνῶσι πάντες τοῦ Βασιλέως εἶναι ἀπὸ τῆς σήμερον ἡμέρας τὸ τοιοῦτον ϰάστρον. Ejusmodi porro vexilli erectio et elevatio non modo supremi dominii ; sed et reddibilitatis Castri Symbolum fuit, quo scilicet vassallus profitebatur, se redditurum Castrum suum domino irato et pacato, et quotiescumque vellet. Chartam ann. 1433. descripsit Dionysius Salvaingus lib. de Usu Feudor. cap. 8. in qua hæc verba sæpius repetuntur :
Quandam Banneriam armis Delfini depictam in Donjono castri affixam, tenendam ibidem et remanendam nomine Delfinali spatio trium dierum naturalium, in signum reddibilitatis, dominiique directi, et superioritatis, etc.
Adde Gesta Dominor. Ambasiæ cap. 5. num. 1. et quæ a nobis sunt observata in Dissertatione [] 12. ad Joinvillam pag. 219. 220. Vide Pannus 5.
P. Carpentier, 1766.
Ut vexilli erectio in altioribus urbium vel castrorum turribus, supremi dominii symbolum fuit, ita illius ad portas murosque civitatum appensio, signum fuit rebellionis incolarum. Lit. Phil. V. ann. 1319. in Reg. 55. Chartoph. reg. fol. 72. r° :
Jamque (Flamingi) Vexilla sua ad portas et muros villarum in signum rebellionis apertæ suæque contumacionis nequitiæ posuerunt.
Vexillum Duello Affixum. Metropolis Salisburgens. tom. 3. pag. 501 :
Abrenuntiavit omni querelæ, quam fecerat super patrimonium Comitis Sigbotonis,.... et hoc factum est Stoyle sub Vexillo Ducis Austriæ duello affixo. Hujus rei testes sunt, etc. insuper omnes, qui aderant sub Vexillo Ducis.
Vexilla Ecclesiarum, Quæ in publicis stationibus seu processionibus cum Cruce et funalibus ac cereis efferuntur : iisque peractis in ipsis ædibus sacris appendi vel erigi solent. Honorius Augustod. lib. 1. cap. 72 :
Cum ante nos Crux et Vexilla geruntur, quasi duo exercitus sequuntur, dum hinc inde ordinatim cantantes gradiuntur.
Durandus lib. 6. Ration. cap. 102. n. 8 :
Portantur etiam Vexilla ad representandum victoriam Resurrectionis et Ascensionis Christi, qui cum magna præda cœlos ascendit.
Infra :
Quod vero Cruces et Vexilla portantur, a Constantino sumpsit initium : qui cum in somnis Crucis signum vidisset, eique dictum fuisset : Vinces in hoc signo, jussit Crucem in Vexillis bellicis insigniri, etc.
Gregorius Turon. lib. 5. Hist. cap. 4 :
Cum psallentes de Ecclesia egressi, ad sanctam Basilicam properarent ; hic post Crucem præcedentibus signis, equo superpositus ferebatur.
Nisi hoc loco signa, id est, campanulæ, intelligantur, quod puto.
P. Carpentier, 1766.
Ordinar. MS. eccl. Senon. :
Attendendum est etiam, quod a Pascha usque ad octavam Penthecostes, non est deferenda crux sine Vexillo ad processionem, nisi ad officium mortuorum.
Ea vero Ecclesiarum vexilla in præliis et bellis præferri solebant, cum Ecclesiæ ipsæ, vel earum rectores ac Prælati, vassallos suos in prælium educere vellent, aut ad hoc tenerentur. Anonymus in Vita S. Joannis Archiep. Eboracensis :
S. Joannis Beverdacensis Vexillum assumptum ab Athelstano, (Rege Angl.) quo tempore debellavit Scotos.
Ricardus Prior Hagustaldensis, de Bello Standardico :
Tunc Crucem suam, et S. Petri Vexillum, ac suos homines tradidit eis, (Turstinus Archiep.)
Sed et Parochiani, iis in casibus, præeuntibus Ecclesiarum suarum vexillis ad bella procedebant. Ethelredus Abbas Rievall. de eodem Bello Standardico, ann. 1138 :
Turstinus Archiepiscopus per totam diœcesim suam edictum Episcopale proposuit, ut de singulis parochiis, Presbyteris cum Cruce et Vexillis, reliquiisque Sanctorum præeuntibus, omnes, qui possint ad bella procedere, ad proceres properassent, Ecclesiam Christi contra barbaros defensuri.
Ordericus Vitalis lib. 8. pag. 705 :
Igitur Quadragesimali tempore Rex Franciæ et Dux Normanniæ Brehervallum obsederunt, ibique fere duobus mensibus laboraverunt. Illuc Presbyteri cum Parochianis suis Vexilla tulerunt et Abbates cum hominibus suis convenerunt.
Asservabantur porro ejusmodi Ecclesiastica vexilla in ipsa Ecclesia, ubi, et qui ea delaturi erant in præliis, benedictione consecrata, recitatis ad id ab [] Episcopo aut Sacerdote precatiunculis, accipiebant, finitoque prælio ad eumdem locum, unde sumta erant, reportabant. Ægidius Monach. Aureæ vallis cap. 101 :
Proxima ergo tertia feria....... dictus Raso in medio majoris Ecclesiæ, ut est moris, armatur, et Vexillum accipiens cum civitatis populo urbem egreditur.
Et infra :
Regrediens itaque primo mane vigiliæ Ascensionis Domini, Vexillum reportavit recollocans in S. Altari S. Trinitatis, unde illud sumpserat.
Radulfus de Rivo cap. 7 :
Lambertus de Upex miles strenuus sacrum B. Lamberti Vexillum, in medio Ecclesiæ Leodiensis cum benedictione, e manu Episcopi, more prisco, accepit.
Id ipsum de vexillo S. Dionysii factitatum pluribus a nobis observatum in Dissertat. 18. ad Joinvillam. Super altare posita observat præterea Durandus lib. 1. Ration. cap. 3. n. 32 :
Vexilla etiam super altare eriguntur, ut triumphus Christi jugiter in Ecclesia memoretur, per quem et nos de inimico triumphare speramus.
Ditmarus lib. 6. pag. 65. scribit Luizicos, seu Lusatios Slavos vexilla sua in fano Radagastensi asservasse, eaque nisi ad expeditionis necessaria, nullatenus mota. Vide alia a nobis observata in voce Advocati.
Vexillum S. Martini, Illud fuit, quod Monasterii S. Martini Turonensis proprium erat, et a Comitibus Andegavensibus, tanquam loci istius Advocatis, in bellis Monachorum et Canonicorum deferri solebat. Ex quo enim Ingelgerius Comes Defensor Ecclesiæ S. Martini a Monachis et Canonicis constitutus est, quod exerte traditur in Historia Andegavensium Consulum, et in Chronico S. Martini, Andegavenses Comites, ut Advocati, ejusdem Monasterii Signiferi fuere. Advocatorum enim peculiare id munus fuit, ut supra docuimus. Atque hi quidem non in Monasterii duntaxat, sed et in privatis bellis, illud efferebant. Rituale S. Martini Turon. :
De Comite Andegaviæ, ipse habet Vexillum S. Martini, quoties vadit in bello, præterquam contra Regem Franciæ, quod homines Castrinovi sequuntur, domino de Pruliaco illud ferente.
Charta Philippi Aug. ann. 1181. pro confirmat. privileg. a Ludov. VII. parente incolis Castri novi concessorum, in Tabul. Regio, scrinio Tours 2. Charta 2 :
Comes etiam non potest, nec debet homines de Castronovo ducere in expeditionem sive equitationem contra aliquem, nisi forte causa, aut nomine belli, ita ut tamen, quod Vexillum B. Martini præcedat, contra vero Regem Franciæ nullo modo potest eos ducere.
Glaber Rodulfus lib. 5. cap. 2. refert, eo in bello, quod inter Goffridum Martellum Andegavens. et Theobaldum Blesensem, Comites, pro Turonensis urbis Dominatu gestum est, Goffridum expetivisse auxilium B. Martini,
indeque accepto Vexillo, imposuisse illud proprie hastæ, cum exercitu equitum peditumque multorum obviam perrexisse adversum se dimicaturis
. Id ipsum enarrans auctor Chronici S. Martini :
Comes Andegavensis Vexillum B. Martini, in illo bello, sicut consuetudo est, habebat.
Occurrit præterea mentio vexilli S. Martini in Tabulis Gaufridi II. Com. Andeg. ann. 1066 :
Concessit Comes, ut si exercitum suum contra inimicos suos ire contingeret, homines in Prædicta villa (Burnomo sita, in pago Pictavo) existentes, Præpositus Lausdunensis non moneat, aut aliqua occasione eis vim inferat ; ut non [] alius quilibet nostrorum super homines illos potestatem exerceat ; sed ammonitione Monachorum illic existentium, cum serviente scilicet S. Mauri illius patriæ, et Vexillo S. Martini in exercitum pergant.
Errare porro constat Tillium, Gallandum, et aliquot alios, qui Capam S. Martini cum Vexillo S. Martini confundunt. Nam Capa S. Martini, non ut vexillum, in acie et præliis delata a Regibus ; sed ut Sancti miræ apud nostros autoritatis λείψανον.
Vexillum,
beatissimi Martyris Mauricii, et Thebææ Legionis Principis, quo Carolus Magnus Rex in bello Hispanico quamlibet infestos et confertos inimicorum cuneos disrumpere, et in fugam solitus erat cogere
, cum aliis compluribus exeniis ac donis ad Edelstanum Regem Angliæ misisse Hugonem Capetum narrant Ingulfus pag. 878. et Will. Malmesburiensis lib. 2. de Gest. Angl. cap. 6.
Vexillum S. Petri, χρυσῆ τοῦ ἁγίου Πέτρου σημαῖα, apud Annam Comnenam lib. 10. Alex. Cruce et clavibus insignitum, ut est in Epistola Innocentii III. PP. ag Joannitium Bulgarorum Regem in Gestis ejusdem Pontificis pag. 59.
Vexillum S. Crucis et Ecclesiæ
Romanæ, apud Philippum Mazerium in Vita S. Petri Thomasii cap. 4. Illud Pontifex Romanus ad Principes Christianos mittere solet, qui in Paganos expeditionem suscipiunt, vel contra Schismaticos aut Hæreticos, seu, ut ait idem Innocentius loco citato,
contra illos, qui honorant labiis Crucifixum, cor autem eorum longinquum ab ipso
, Græcos Schismaticos innuens. Ceremoniale Romanum lib. 1. sect. 7 :
Pontifex consuevit Vexilla Ecclesiæ et armorum suorum benedicere, et Capitaneo seu Vexillifero sanctæ Romanæ Ecclesiæ dare in fine Missæ, etc.
Ita Victor III. idem vexillum S. Petri Roberto Guiscardo in Græcos Schismaticos bellum moventi deferendum tradidit, apud Guillel. Apuliens. lib. 4. de Gest. Normann. Urbanus II. Hugoni M. Viromanduorum Comiti in prima expeditione sacra, ut habent passim Scriptores rerum Hierosolymitanarum, locis a nobis indicatis in Notis ad Alexiadem ; Alexander II. PP. Willelmo Notho Duci Normanniæ in bello contra Haraldum apud Ingulfum pag. 900. et Ordericum Vitalem lib. 3. ann. 1066. pag. 493. Innocentius III. Joanni Bulgarorum Regi in eosdem Græcos, et Leoni Armeniæ Regi in Saracenos bellum parantibus, ut est in Actis ejusdem Pontificis pag. 59. 122. Innocentius IV. PP. Regi Ungariæ expeditionem in Turcos apparanti sub ann. 1355. apud Philippum Mazerium in Vita Petri Thomasii cap. 4. Alia passim proferunt exempla Scriptores. Adde Gregorium VII. PP. lib. 5. Epist. 12. et Fridegodum in S. Wilfrido cap. 28. Vide præterea Nicolaum Alemann. in Dissert. de Lateranensibus parietinis cap. 14. et 15.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vexillum Cilicinum in solemni pœnitentium reconciliatione adhibitum,
<cit>ex Missali Eccles. Sarisber. apud Marten. de Antiqua Eccles. Discipl. in divinis Offic. pag. 238 :
Feria 5, in cœna Domini in primis fiat reconciliatio pœnitentium hoc modo ; Nona cantata, pergat excellentior sacerdos ad ostium ecclesiæ occidentale, indutus vestibus sacerdotalibus, in cappa serica rubra, cum duobus diaconis albis cum amictibus indutis, absque subdiacono, et sine cruce per medium chori, præcedente Vexillo cilicino.
</cit>
P. Carpentier, 1766.
Sua quoque habuere vexilla piæ artificum[] sodalitates. Lit. ann. 1343. in Reg. 74. Chartoph. reg. ch. 60 :
Chascun mestier (de la ville de Moustier-viller a) propre Banniere à leur dite confrarie, pour icelle porter aus corps des trepassez de ladite confrarie, touttefoiz que le cas s'euffre, en significence que le corps trepassé est de ladite confrarie.
Vexilla Mortua, Panni nigri, qui mortuorum ædibus appendi solent. Regiam Majestatem lib. 1. c. 19. § 7 :
Si vero dixerit (Sacerdos) quod pro mortuario rem illam accepit, hoc debet probare cum testimonio proborum hominum de parochia, qui viderunt Vexilla mortua ante corpus defuncti illius.
Vexilla Hastarum. Albertus Aquensis lib. 4. cap. 6 :
Vexilla in hastis eorum nodis aureis et fimbriis argenteis montes in circuitu nimio lucis decore coruscare faciunt.
Vide Flammula.
Vexillum, Clamor militaris. Ita porro appellatus, quod vexillifer primus in præliis aliisque occasionibus bellicis clamorem militarem efferret, quem cæteri milites subsequebantur. Nangius in Chronico ann. 1253 :
Castrum cum illis, nescio cujus Vexillum ante intonans, ingressus est.
Chronicon Bertrandi Guesclini :
Chacun crie s'ensegne sans estre recreans.
Vide Signum pro clamore militari, et Insigne 1.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vexillum, pro Vexillarius, vexillifer. Charta ann. 1326. tom. 1. Hist. Dalph. pag. 57. col. 1 :
Quod ipsi homines de cætero in cavalgatis ejusdem dom. Dalphini, quotiescumque per ipsum mandatæ fuerint, et ubique teneantur et debeant mittere quinquaginta bonos clientes bene munitos, inter quos sit Vexillum et tuba et unus gubernator eorum propriis sumptibus et expensis ; hoc excepto, quod dictus dom. Dalphinus teneatur gubernatorem, si eques fuerit, dictorum quinquaginta clientum, Vexillatorem, tubicinatorem in dictis cavalgatis librare.
P. Carpentier, 1766.
Charta ann. 1193. ex Tabul. Tutel. :
Præsentibus Vexillo S. Exuperii et Hugone de Chaufor.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vexillum Feudale. Vide in Feudum.
Vexillum, Nota, quomodo Enseigne vulgo dicimus. Vexillum, testimonium, signum, in Gl. Gasp. Barthii ex Baldrici Histor. Palæst. apud Ludewig. tom. 3. pag. 146. Andreas Aulæ Regiæ Capellanus in Amatoriis :
Amans quidem a coamante licenter hoc accipere potest, scilicet ornata capillorum ligamina, auri argentique coronam, pectoris fibulam, speculum et cingulum, marsupium, laterisque cordulam, lavamenta, vascula, repositoria, Vexilla causa memoriæ, etc.
id est, quæ amantis et dantis memoriam servandi dent occasionem.
[]« Vicarius » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 308c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VICARIUS
VICARIUS, generatim dicitur ille, qui alterius vices gerit, obit. Cledonius Romanus in Arte :
Sæpe quæsitum est, utrum Vicarius dici debeat is, cui Magnificentissimi Præfecti vices suas in speciali causa mandaverunt ; nam Vicarius dicitur is, qui ordine codicillorum vices agit Amplissimæ Præfecturæ. Ille vero, cui vices mandantur propter absentiam Præfectorum, non Vicarius, sed Vices agens ; non Præfecturæ, sed Præfectorum dicitur tantum.
Senator lib. 6. form. 15. de Vicario urbis Romæ :
Vices agentium mos est, sic judicum voluntatibus obedire, ut suas non habeant dignitates. Splendent mutuato lumine, nituntur viribus alienis, et quædam imago in illis videtur esse veritatis, qui proprii non habent jura fulgoris. Tu autem Vicarius diceris, et tua privilegia non relinquis ; quando propria est Jurisdictio, quæ datur a Principe.
Excerpta ex Lege Longobard. cap. 24 :
Ut omnes Episcopi, Abbates et Comites, excepta infirmitate, vel nostra jussione, nullam habeant excusationem quin ad placita Missorum nostrorum veniant, aut talem Vicarium mittant qui in omnibus causis pro illis rationem reddere possit.
Vicarius, Sequioribus sæculis, dictus est, qui vice Comitis, aut alterius judicis partes exequitur in pagis, vel minoribus oppidis : Gallis Viguier. Walafr. Strabo lib. de Reb. Eccl. cap. ult. :
Centenarii, qui et Centenariones, et Vicarii, qui per pagos constituti sunt.
Præceptio Gunthranni Regis in Concilio Matisconensi ann. 585. de Comitibus :
Non Vicarios aut quoscunque de latere suo per regionem sibi commissam instituere vel destinare præsumant, qui quod absit, malis operibus consentiendo venalitatem exerceant.
Concil. Cabillon. II. ann. 813. can. 21. de Comitibus :
Sed et ministros, quos Vicarios et Centenarios vocant, justos habere debent, etc.
Gregorius Turon. lib. 10. cap. 5 :
Interrogare præcepit, cujus [] auxilio Cuppa ereptus fuerat, ut ab iis non comprehenderetur, qui sequebantur ? Responderunt : Hoc Animodi Vicarii dolo, qui pagum illum judiciaria regebat potestate, factum fuisse.
Monachus Sangallensis lib. 1. de Carolo M. cap. 32 :
Fuit consuetudo in illis temporibus, ut ubicunque aliquod opus ex Imperiali præcepto faciendum esset,...... ea Comites per Vicarios et officiales suos exequerentur.
Hincmarus Remensis Opusc. 15. cap. 15 :
Comites et Vicarii, vel etiam Decani plurima placita constituant, etc.
Ejusmodi vero Vicariorum Comitum jurisdictio erat tantum in levioribus, non vero in majoris momenti, aut criminalibus causis, cum eæ ad Comitem spectarent. Unde ortam licet opinari non modo inferiorem, vel mediam, quam vocamus justitiam, vulgo vicariam appellatam ; sed et vocis Viaria nomenclaturam, uti supra monuimus. Capit. 1. ann. 810. cap. 2. et Append. 2. cap. 28 :
Ut ante Vicarium et Centenarium de proprietate aut libertate judicium non terminetur, aut adquiratur, nisi semper in præsentia Missorum Imperialium, aut in præsentia Comitum.
Lex Longob. lib. 2. tit. 52. § 7. Carol. M. 69. :
Ut ante Vicarios nulla criminalis actio definiatur, nisi tantum leviores causæ, quæ facile possunt judicari, et nullus in eorum judicio in servitio hominem conquirat ; sed per fidejussorem mittatur usque ad præsentiam Comitis.
Proinde ii videntur Comitum Missi, de quibus Walafrid. Strabo lib. de Reb. Eccl. cap. ult. :
Comites quidam Missos suos præponunt popularibus, qui minores causas determinent, ipsis majora reservent.
Adde Capit. 2. ann. 810. cap. 15. Atque ii, si Missi dominici in provincias mitterentur, cum Comitibus eorum publicis conventibus interesse necesse habebant, ut est in Lib. 2. Capitul. cap. 28. De iis inquisitionem faciebant Comites, ex Capitul. Lotharii tit. 3. § 3 :
Volumus ut Comites nostri licentiam habeant inquisitionem facere de Vicariis et Centenariis.
Horum etiam erat tributa colligere et exigere in suis districtibus ex Addit. 4. Ludovici Pii cap. 116. quod Villicorum, seu Majorum Villarum curæ etiam potissimum incubuit ; adeo ut hos ab istiusmodi Comitum Vicariis originem sumsisse par sit existimare. Vicariorum vero Comitum occurrit passim mentio in Lege Wisigoth. lib. 2. tit. 1. § 23. lib. 3. tit. 6. § 1. lib. 4. tit. 5. § 6. lib. 8. tit. 1. § 5. lib. 9. tit. 2. § 8. lib. 12. tit. 1. § 2. in Capitul. ad Legem Salicam tit. 1. cap. 21. tit. 2. cap. 5. in Lege Longob. lib. 1. tit. 25. § 80. lib. 2. tit. 47. § 1. Lud. P. 47. Carol. M. 22. in Capitul. Caroli M. lib. 2. cap. 28. 32. lib. 3. cap. 11. lib. 4. cap. 44. 63. 64. in Capitul. Caroli C. tit. 31. cap. 28. in Concil. Arelat. ann. 813. can. 23. apud Adrevaldum lib. 1. de Mirac. S. Bened. cap. 24. Marculfum, Beslium pag. 247. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ad Vicarios pertinebat non modo tributa colligere, ut paulo ante observatum est, sed etiam
banna et justitias levare, et recipere clamores qui pertinent ad Comitem
, ex Inquisit. pro juribus Dalph. tom. 1. Hist. Dalph. pag. 143. col. 1. Neque vero omnium Vicariorum eadem fuit conditio : de causis quippe cum civilibus, tum criminalibus, atque de iis quæ ad superiorem justitiam spectant, maxime Vicarii Regii, aliquando cognoverunt et judicaverunt. Epist. Geraldi Archiep. Burdigal. inter Instr. tom. 2. Gall. Christ. novæ edit. col. 292 :
Ipse tamen dominus Rex, sicut [] credimus, dedit postea Vicarias suas paucis quibusdam militibus suis, qui sanguinis justitiam vice ipsius exercent in toto vel in parte, et in aliquibus locis quæ sunt domini Regis.
Litteræ Philippi VI. Reg. Franc. ann. 1340. tom. 3. Ordinat. pag. 169 :
Cum ordinatum fuerit quod in dicta villa Biterris essent unus Vicarius et unus judex pro nobis et nostro nomine instituti, qui in dicta villa Biterris de omnibus casibus tam civilibus quam criminalibus, et aliis quibuscumque ad nos pertinentibus in dicta villa et Vicaria tunc constituta emergentibus, soli et in solidum primam cognitionem haberent, omnesque subditi dicte Vicarie, sive persone Ecclesiastice, sive Nobiles, seu alie cujuscumque status seu conditionis, casu primi ressorti ad nos pertinentis, coram dictis Vicario et judice ad senescallum nostrum Carcassone appellarent ; quo casu debebat dictus Senescallus in villa Biterris et non alibi, cognoscere de premisso.
Varia itaque exstitere Vicariorum officia pro diversis temporibus, locis, aut etiam pro dignitate eorum, quorum erant Vicarii. Vide in Vigerius.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vicarias sæculo undecimo ineunte jam sub clientelari professione concessas, ea etiam conditione, ut feminæ eas possiderent, probat D. Brussel tom. 2. de Usu feudor. pag. 718. ex Charta Roberti Reg. Franc. ann. 1027. qua Harsendæ Garini viduæ Vicaria de Antoniaco hæreditatis nomine asseritur :
Ad ultimum vero nos et uxor nostra Regina Constantia uxorem Garini, Harsendam nomine, ad cujus hæreditatis beneficium tantummodo camporum Vicariæ respiciebant, ante nostram præsentiam convocavimus.
Id vero apud Occitanos in primis obtinuit, ut ex Charta infeodationis Vicariæ Montispessulani ann. 1103. ibid. pag. 726. colligitur. Charta ann. 1162. inter Probat. tom. 2. novæ Hist. Occitan. col. 590 :
Ego Guillelmus de Petramala... confiteor tibi Ugoni priori Salvensi quod Vicariam de portis et quidquid habeo in tota villa, teneo a S. Petro de Salve, et a te Ugone priore..... ad feudum, et debeo illud servire vobis.
Exstant etiam apud Delphinates, sed recentiora, ejusmodi infeodationum exempla. Inquisitio pro juribus Dalphin. tom. 1. Hist. Dalph. pag. 143. col. 1 :
Archinjaux est homo ligius Comitis, et tenet de eo Vicariam.
Charta ann. 1267. ibid. pag. 144. col. 2 :
Nos Guigo Dalphinus Viennæ et Albonis Comes... retinemus ad feudum d. Jacobum de Boczosello de Vicaria Gratianopolis, et de omnibus quæ habet infra muros civitatis ejusdem et de aliis, si quæ de nobis tenet in feudum ; de qua Vicaria et aliis, si qua tenet a nobis, debet et tenetur nobis facere homagium ligium et fidelitatem.
Hæc rursum memorantur in Charta ann. 1311. ibid. col. 1.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vicarius Majoris, Qui sub Majore cæteris villæ incolis præest, in Capitul. Caroli M. de Villis cap. 10.
Subvicarius, Qui Vicarii, eo absente, vices agit. Qui placitat placita pro Vicario, in Convent. ann. 1251. inter Carolum I. Prov. Comit. et Arelat. Yppovicarius, in Charta ann. 25. Caroli Reg. apud Stephanot. tom. 3. Antiquit. Pictav. Bened. MSS. pag. 326. Ypovicarius, in vet. Charta apud Beslium pag. 222. Petrus I. Rex Aragon. in Constitut. edita apud Barcinonam ann. 1228 :
Dignum est, et firma observantia teneatur, quod Vicarius non audeat sibi Subvicarium ponere per villas, vel parochias suæ Vicariæ, nisi ubi ab antiquo habere forsitan consuevit Subvicarii,
in veterum Diplomatum[] subscriptionibus occurrunt non semel, apud Beslium in Comitibus Pictavensibus pag. 223. et in Episcopis Pictav. pag. 38. 48. Subvicarius Massiliæ, in Statutis ejusd. civit. lib. 1. cap. 2. Vide Savin. Histor. Jur. Roman. med. temp. tom. 2. § 49. not. f.
Vicarii porro alii fuere a Vicecomitibus. In Tabulario Persiensi exstat Notitia Judicati sub Theoderico Comite Augustodunensi, quod subscribitur a Bligario Vicecomite, et a Girbaudo Vicario.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Quod minus accurate dictum est, si ubique et semper id obtinuisse contendas ; præter quam enim quod in Codice Reg. ad cap. 27. Excerptor. ex Lege Longobard. ubi memorantur Vicarii, in margine legitur, id est, Vicecomites, vel Vicedomini ; certum est terram Toarcensem, quæ Rigordo in Gestis Philippi Aug. Vicecomitatus Toarcii dicitur, a Giraldo de Turtiniaco Vicariam Toarcensem appellari.
Vicaria, Districtus Vicarii, locus, in quo justitiam suam exercet. Charta Agii Episcopi Aurelian. ann. 854 :
In eodem pago, in Vicaria Orcellensi, etc.
Chart. Carol. C. ann. 855. apud Baluz. Capitul. tom. 2. col. 1464 :
Dedit..... in pago Parisiaco, in vicaria Buciaxinse, in villa Dubro, cortile unum, etc.
Rodericus Toletan. lib. 4. de Reb. Hispan. cap. ult. :
Post quod etiam cepit Anagarum, quod olim Ticium vocabatur, et Vicariam, quæ ex eo nomen dicitur habuisse, quod Gothorum tempore sedes judicii habebatur.
Albertinus Mussatus lib. 2. rubr. 4 :
Per coloniarum incolas, quas Vicarias appellant.
Vide Biblioth. Cluniacensem pag. 266.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vicaria eo significatu certis continebatur limitibus ; ut enim provinciæ in pagos, monente Valesio in Præfat. ad Notit. Gall. pag. xi. sic pagi in vicarias dividebantur, quæ ex multis villis seu vicis constabant. Hinc pago vicaria, et vicariæ villa subjicitur in Tabul. S. Eparchii Inculism. ubi passim occurrit :
In pago Egolismensi, in Vicaria N. in villa N.
Rursum :
In pago Petricorico, in centena Berciacinse, in villa N.
Ex quibus haud male colligit idem Valesius Vicariam et Centenam unam eamdemque rem esse. Vide Centena 2. Polypt. Irminon. Br. 12. sect. 24 :
Donationem quam fecit Winiudis in pago Oximense in centena Carbonense, in loco qui dicitur Curtis Dodleni, etc.
Sect. 25 :
Donationem quam fecit Hadoardus in eodem pago et in eadem Vicaria, in villa qui dicitur Curtis Saxone.
Charta ann. 764. sæc. 3. Bened. part. 2. pag. 195 :
Et est præscripta Ecclesia in eadem patria Arvernica, in Vicaria Rundanense.
Alia ann. 823. sæc. 4. part. 2. pag. 157 :
Tradimus villam seu curtem nostram... quæ est in pago Lemovicino, in Vicaria Asnacense.
Occurrit rursum pag. 158. et 161. Tabul. Montis S. Michaëlis :
Ego Guihenoccus dedi monasterio S. Michaëlis quatuor villas, quarum tres sitæ sunt in Vicaria nuncupata Miniac. quarta vero in Vicaria Mochon.
Ubi Vicaria generatim pro terræ tractu usurpatur, ut
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vicarium, in Tabul. Landevenec. :
Budic Comes tradidit S. Wingualoeo de sua propria hæreditate quatuor villas, silva Carrec, duas in Vicario Encter, Caer Bullanc, in Vicario Damett, Caer Wenheli.
Ibidem :
Tradidit.... de sua propria hæreditate, id est tria Vicaria, Voeduc, Luhan, Ruduc S. Wingualoeo.
Vicaria, Jurisdictio Vicarii, ejusdem officium, munus. Charta Innocentii II. [] PP. apud Doubletum pag. 486 :
Vicariam quoque ac omnimodam justitiam, ac plenariam libertatem juxta villam S. Dionysii, etc.
Alia Ludovici VI. Regis ann. 1120. ex Tabulario Sandionysiano :
In eadem Curia perennem indulgemus libertatem, Vicariam omnimodam in Curia ipsa, et Curiæ domibus conferimus, etc.
Adde Chartam infeodationis Vicariæ Montispessulani ann. 1103. apud D. Brussel de Usu feud. tom. 2. pag. 726. et Chartam ann. 1151. inter Probat. tom. 2. novæ Hist. Occitan. col. 537.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vicariatus, Eadem notione. Charta ann. 1219. inter Macerias Insulæ Barb. tom. 2. pag. 529 :
Recognoverant siquidem dicti Levratenses quod vicariam de Dalgoiri cum pertinentiis ad Vicariatum tenebant a dom. de Riviria, et hominium ligium inde debent. Pertinentia ad Vicariam sunt illa, etc.
Synodus Pergam. ann. 1311. apud Murator. tom. 9. col. 547 :
Sancimus quod aliquis clericus, sive ecclesiastica persona absque diœcesani sui licentia officium publicum vel officialitatem alicujus secularis rectoris seu communitatis seu universitatis burgi, castri, loci, aut parochiæ... exercere vel suscipere de cætero non præsumat, scilicet consulatus, tabellionatus, gastaldiæ, Vicariatus, vicedominatus, etc.
Vicaricia Potestas. Charta Gaufredi Comitis Andegavor. pro Monasterio S. Albini :
Concessimus quoque eis, ut nulla in eorum terra Vicaritia dominetur potestas, nisi de homicidio, aut furto, vel incendio, etc.
Idem quod
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vicaria, Justitia, seu jus cognoscendi et judicandi de criminibus. Charta fundationis Monast. B. Johannis de Mota, apud Mabill. tom. 3. Analect. pag. 302 * :
Quiquid ad eumdem locum pertinet, vel pertinere videbitur, videlicet decimam, Vicariam furti, raptus et sanguinis, omnesque insuper omnimodis totius loci reditus et consuetudines.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vicaria, Legitima Vicarii portio, quod ipsi ex officio competit. Charta ann. 1103. apud D. Brussel de Usu feud. tom. 2. pag. 726 :
Sed si de militibus Montispessulani, vel de uxoribus illorum, ego Willelmus dominus Montispessulani averum habuero propter placita Montispessulani, habeas inde Vicariam tuam. De qua (justitia) Vicarius habebit suam Vicariam,
in Charta ejusdem anni inter Probat. tom. 2. novæ Hist. Occit. col. 361.
Vicaria, Exactio, quam Vicarius faciebat intra Vicariæ suæ limites. Tabular. S. Eparchii Inculism. fol. 22. ex Testamento Humberti Guerillæ ann. 1107 :
Concedo... totam illam pravam consuetudinem seu injustitiam vel inquietudinem, quam in terra S. Eparchii, quæ vulgo Vicaria appellatur, violenter et injuste per occasionem Vigeriæ capiebam.
Tabularium Celsinianense :
Et ista omnia sine mala consuetudine, et sine ulla Vicaria.
Tabularium Vindocinense ch. 55 :
Habebat vineæ agripennum unum, allodialiter immunem, hoc est, ab omni census et Vicariæ redhibitione liberum.
Tabularium Abb. Belliloci in Lemovic. :
Si aliquis contra hunc titulum aliquam calumniam inferre tentaverit, aut ullus Vicarius Vicariam requisiverit, vel ullam dominationem.
Tabularium Abbat. Conchensis in Ruthenis ch. 49 :
Dono et cedo et perpetuum derelinquo Vicariam et malos usus et consuetudines, et cætera omnia, quæ juste vel injuste habeo, etc.
Charta Henrici Regis Franciæ ann. 1048. ex Tabulario Ecclesiæ Carnotensis num. 29 :
Et hoc mihi aliquantisper[] cogitanti ad memoriam rediit Canonicorum Carnotensis Ecclesiæ, quam sæpius inculcaverant, petitio, per quam a diversis exhibitionibus et exactione illa, quæ vulgari nomine Vicaria vocatur, illum fiscum, cui Unigradus vocabutum est, liberum et quietum deinceps concederem, etc.
Charta Philippi Regis Francor. apud Doubletum pag. 856 :
Ad ultimum vero regalis sublimitas, tantam incolis Capellæ libertatem concessit, ut nullus in ea bannum, vel theloneum, aut Vicariam aliquam nisi S. Dionysio persolvisset, etc.
Alia Anselli Episcopi Belvacensis ann. 1099 :
Dedit B. Petro in suburbio Belvacensi 12. hospites cum omni justitia, excepta Vicaria, foragio, et teloneo, etc.
Tabul. Majoris Monast. :
Quæ omnia libera ab omni consuetudine exactionis, vel Vicariæ, seu cæterorum vectigalium facio.
Charta alia ibid. :
De hospitibus quoque qui in terram monachorum hospitati fuerint, concessit et dedit eisdem monachis omnem Vicariam et omnes consuetudines.
Vicariorum cupiditas notatur in Capitul. Ludovici Pii ann. 829. cap. 5. Adde Spicilegium Acherianum tom. 13. pag. 292. Mabill. sæc. 6. Bened. part. 2. pag. 389. et Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. col. 190.
Vicarietas. Eadem notione. Tabularium Vindocinense fol. 48 :
Emit liberam a lege Vicarietatis.
Fol. 51 :
Liber ab omni redditione Vicarietatis, vel alterius lege, excepta decima.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vicariata, ut Vicaria, Jurisdictio, officium Vicarii. Notitia ann. circ. 1068. apud Marten. tom. 1. Ampl. Collect. col. 473 :
Post mortem autem ipsius domni Gervasii Archiepiscopi, confirmavit et corroboravit omnino Gervasius ipsius nepos donum hoc, id est Vicariatam prædictæ terræ de Sarciaco, et quicquid ad Vicariatam pertinet et venationem totius bosci S. Vincentii.
Vicariatio, Functio Vicarii, seu ejus, qui alterius vices agit. Epist. Agapeti. PP. ann. 951. in Append. ad Marcam Hisp. col. 867 :
Si quis autem, quod non credimus, in aliquibus frangere tentaverit, sciat se, nisi resipuerit, auctoritate Dei et S. Petri Apostoli atque nostra, qui ejus fungimur Vicariatione, anathematis vinculis indissolubiliter innodandum.
Eadem leguntur ibid. col. 868. et apud Marten. tom. 1. Ampl. Collect. col. 325. Flodoardus lib. 4. Hist. Remensis cap. 1 :
Qui si veniendi facultas defuerit, suos cum eo dirigant legatos, qui eorum Vicaricatione perfuncti, disceptandi et deliberandi libertatem possideant.
Legendum Vicariatione, uti habetur in Charta Gauffredi Comitis Andriensis ann. 1175. apud Ughellum tom. 7. pag. 1091. 1092 :
Si aliquis tentaverit facere furnum, vel etiam portare panem in suo territorio, incidat in dictam pœnam, et medietas dictæ. pœnæ sit Curiæ regalis, et alia medietas sit Ecclesiæ ; et si ego, qui sum dominus, vel hæredes et successores mei tentaverint, incidant in dictam pœnam, quam Vicariationem concessit mihi dominus Rex per litteras sigillatas magno sigillo, etc.
Infra :
Pro qua concessione et Vicariatione fateor me accepisse a dicto Mario Episcopo Ecclesiam Majorem, quæ est prope Castrum dictæ civitatis ; et dictus Marius obtinuit licentiam de dicta Vicariatione et concessione dictæ Ecclesiæ, etc.
Sic autem concipitur Chartæ initium :
Nos Gauffredus, etc. vicariam cum Mario venerabili Episcopo Montis Viridis, furnum, quod habes in civitate, etc.
Ita Vicaria et Vicariatio, idem sonant.
P. Carpentier, 1766.
Hinc nostris Vicariat, Scriptum, quo [] quis alicujus procurator constituitur. Lit. remiss. ann. 1480. in Reg. 206. Chartoph. reg. ch. 478 :
Le Vicariat, contenant la puissance bailliée par l'arcevesque de Tours à maistre Jehan de Plains son official, et au moyen duquel a esté par ledit de Plains, comme vicaire, fait collation d'icelle cure.
P. Carpentier, 1766.
Vicarii, ecclesiis pastore viduatis constituti interdum vicini episcopi a summo pontifice. Charta ann. 1107. in Chartul. Cluniac. ch. 137 :
Ego Wido Viennensium archiepiscopus et Apostolica auctoritate Bisumptinæ sedis Vicarius confirmo.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vicarii Christi nuncupantur Episcopi in Epist. Synodi ad Teudonis-villam inter Capitul. Caroli Calvi tit. 2.
Vicarii S. Petri, et Apostolorum, vel Apostolicæ Sedis, passim dicti summi Pontifices, quod loco Petri Christi vicem gerant in terris, inquit Baronius ann. 740. n. 5. apud Gelasium PP. Epist. ad Anastasium Augustum, Symmachum in Apologetico ad eumdem Imperat. in Romana Synodo ann. 800. in Præfat. ad Concilium Meldense ann. 845. et can. 80. etc. Vide, quæ annotavit Baluzius ad Epist. 84. Lupi Ferrariensis.
Vicarius Sedis Apostolicæ, qui alias Legatus Sedis Apostolicæ dicitur, cui nempe vices suas in Ecclesiis aut Provinciis designatis summus Pontifex committit. Hujus dignitatis formula exstat in variis Epistolis Gregorii M. Joannis VIII. PP. præterea in Sergii II. PP. Epistola, qua Drogoni Episcopo Metensi Caroli M. filio vices suas impertitur, tom. 3. Concil. Sirmondi pag. 9 :
Sed quia nos cunctarum sollicitudo angit Ecclesiarum, ubi ipsi esse non possumus, more præcedentium nostrorum moderationis nostræ Vicarios damus.
Vide Gregor. VII. lib. 6. Epist. 21. et alibi, Annales Francor. Bertin. ann. 884. et quæ Marca commentatur in Dissertat. de Primatibus num. 49.
Vicarius summi Pontificis in Spiritualibus Romæ, cujus munus quale sit, accipe ex Bulla Benedicti XII. PP. ann. 1341 :
Te (Episcopum Assisinatem) in urbe supradicta, ejusque suburbiis et districtu Vicarium nostrum in Spiritualibus usque ad nostrum beneplacitum tenore præsentium constituimus, ac etiam deputamus, visitandi Ecclesias, Monasteria, et loca Ecclesiastica, sæcularia et regularia, quorumcunque ordinum, non exempta nec privilegiata, et tam Ecclesiarum, Monasteriorum, et locorum ipsorum, quam alias personas Ecclesiasticas, urbis, suburbiorum, et districtus prædictorum cujuscumque status, ordinis, vel conditionis existant, nec non reformandi, quæ in eis reformationis ministerio noveris indigere, earum et cujuslibet excessus et crimina corrigendi, et puniendi, aliaque faciendi et exercendi auctoritate nostra, quæ ad hujusmodi Vicariatus officium pertinere noscuntur.
Vide Gregor. IX. lib. 1. tit. 28. cap. 5.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vicariatus, Ejusmodi Vicarii dignitas, officium. Charta ann. 1409. apud Ludewig. tom. 5. Reliq. MSS. pag. 57 :
Nostram ordinationem et amicabilem compositionem sigillo Vicariatus nostri in Spiritualibus.... fecimus.... communiri.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vicarii S. Donati, Ita passim sese inscribunt Aretini Episcopi, ut ad Instrumentum ann. 1027. observat Mabillonius sæc. 6. Bened. part. 1. pag. 277 :
Theodaldus S. Donati Vicarius, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vicarii Episcoporum nuncupati Chorepiscopi. Vide supra in hac voce. Memorantur Episcoporum Vicarii in [] Capitul. Ludovici Pii ann. 816. cap. 28. et in Addit. 2. cap. 19.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vicarius Generalis Abbatis Casinensis, Cui scilicet Abbas suas vices committit, in Supplemento Vir. Illust. Casin. Placidi Diac. apud Murator. tom. 6. col. 77.
Vicarii, dicti Beneficiati quidam in Ecclesiis Cathedralibus, qui Majoribus Missis decantandis, et officiis Ecclesiasticis peragendis potissimum addicti erant, in eoque vices Canonicorum peragebant, unde Canonici Vicarii etiamnum appellantur.
Canonici, Vicarii, seu simplices choriales
, in Concilio Coloniensi ann. 1310. cap. 7. in Senonensi ann. 1320. cap. 4. et Parisiensi ann. 1324. cap. 4. Necrologium Ecclesiæ Ambianensis :
4. Kal. Mart. ob. Enguerrani de Croy Canonici. Iste ordinavit in Ecclesia nostra perpetuis temporibus redditus ad decem Vicarios annuatim instituendos, videlicet duos Capellanos, duos Diaconos, duos Subdiaconos, quatuor Presbyteros. De Capellanis autem unus celebrabit Missam de B. Virgine, alius pro defunctis, et utrique eorum ministrabit in Missa unus Diaconus, et unus Subdiaconus de prædictis, etc.
Vide Gobelinum Personam in Cosmodrom. pag. 241. Statuta Ecclesiæ Leichefeldensis in Monastico Anglic. tom. 3. pag. 243. Chronicon. Archiepiscop. Upsaliensium pag. 216. et Metropolim Salisburgensem tom. 1. pag. 264.
P. Carpentier, 1766.
Unde præbenda illis attributa, Vicarialis nuncupabatur. Lit. admort. ann. 1382. in Reg. 121. Chartoph. reg. ch. 110 :
Cum defunctus magister Radulphus de Ailliaco, tunc canonicus Ambianensis, ..... ordinaverit unam præbendam perpetuam, sacerdotalem et Vicarialem in dicta ecclesia Ambianensi fundare, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vicarii Chorales, Eadem notione, in Testam. Rotherami Eborac. Episc. ann. 1498. ex Lib. nig. Scaccarii pag. 678 :
Volo etiam quod Vicarii Chorales ecclesiæ Eboracensis prædictæ habeant c. lib.
Vicaria, Ejusmodi Vicarii dignitas seu Beneficium, apud Stephanum Tornac. Epist. 193.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vicariatus, Eodem intellectu. Obituar. MS. Eccl. Morin. fol. 8 :
Prima die cujuslibet mensis Vicarii ecclesiæ Morinensis tenentur ire in capitulum, et ibi resignare suos Vicariatus per traditionem unius festucæ.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vicaria, Sacellum reditibus annuis instructum a presbytero deserviendum, Gall. Chapelle, vel Chapellenie. Charta Guillelmi II. Episc. Ultraject. ann. 1301. in Batav. sacra pag. 173. col. 2 :
Supersunt et litteræ expiatoriæ hujus cædis, quo nomine mater Hannonis Comitis Hollandiæ fundavit Vicariam unam alteramque largiter dotatam.
Testam. Bertrandi de Turre ann. 1328. apud Baluz. tom. 2. Histor. Arvern. pag. 709 :
Volo et ordino quod in capella de Olergio.... fiat quædam Vicaria quæ semper conferatur per hæredem meum dominum Olergii, quotienscumque ipsam Vicariam vacare contingerit, cuidam presbytero vicario pro divinis ibidem celebrandis pro animæ meæ et parentum...... salute.
Testam. Amedei Dalphini ann. 1355. ibid. pag. 323 :
Item instituo aliam Vicariam in hospitio meo de Melhau de quinque sextariis frumenti et de quinquaginta solidis Turon. in capella dicti hospitii mei de Melhau, et de bonis meis dicti loci de Melhau solvendis et reddendis illi qui dictæ Vicariæ deserviet ; ita quod illi seu ille qui in dicta capella deservient ter in septimana Missas celebrare in eadem capella teneantur.
[] Occurrit rursum ibid. pag. 317. MS :
Cil sert à riche Vicairie,
Qui sert à la Vierge Marie ;
Provende el ciel icil deservent,
Qui jor et nuit de cuer la servent.
P. Carpentier, 1766.
Lit. remiss. ann. 1389. in Reg. 138. Chartoph. reg. ch. 154 :
Pour l'ame d'icellui prestre, Loys Baille doit fonder de sa rente une Vicairie ou chapelle.
Vicarii in Ecclesiis dicuntur, qui vices agunt Parochi, de quibus est titulus apud Gregor. IX. et in Sexto. Thomas Walsinghamus pag. 275 :
Docuit nempe plebem, decimas non esse dandas Curato, nisi is, qui daturus esset, foret ditior quam Vicarius, qui acciperet, sive Rector.
Vide Concilium Arelatense ann. 1260. cap. 5. Sic porro appellabantur, Anglis præsertim, Vicarii perpetui, qui in Ecclesiis constituuntur, quæ Monasteriis aut Collegiis Canonicorum appropriatæ sunt, id est, quæ ad Monasteria aut Collegia Canonicorum pertinent.
Prestre fermier ou Vicaire de l'eglise parrochial dudit Croissy
, in Charta ann. 1456. ex Chartul. Latiniac. f. 177. v°. Compositio facta inter Hugonem Episcopum Lincolniensem et Guill. Abbatem S. Albani ann. 1209 :
Et super appropriatione omnium Ecclesiarum, in quibus jura Pontificalia non habent Abbates S. Albani ; et assignatione Vicariarum in eisdem, nec non et custodiis earundem Ecclesiarum et Vicariarum, cum eas'vacare contigerit.
Charta Henrici Archiep. Senonensis ann. 17. Ludov. Reg. ex Tabul. S. Germani Pratensis :
Quæ duo altaria prædecessores ejus abbates, sub titulo et respectu Vicariorum a nostris prædecessoribus tenuerunt, remotis et condonatis Vicariorum personis, prædictæ Ecclesiæ B. Germani sub censuali tenore possidenda in perpetuum concederemus, etc.
Charta ann. 8. Henrici V. Reg. Angl. apud Blount in Nomolex. :
Ego Joannes Webbe perpetuus Vicarius ecclesiæ parochialis de Bromyord dedi domino David Hay perpetuo Vicario ecclesiæ parochialis de Anenebury duas acras terræ.
Vide Appropriare.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vicaria, Ejusmodi Vicariorum dignitas seu beneficium. Statuta Eccl. Nemaus. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 1065 :
Præcipimus districte ne aliquis rectoriam seu Vicariam alicujus ecclesiæ præsumat ab aliquo recipere, nisi prius nobis fuerit præsentatus, et a nobis illius ecclesiæ curam receperit animarum.
Charta ann. 1201. ex Tabul. B. M. de Bononuntio Rotomag. :
Ad communem omnium notitiam volumus pervenire nos intuitu Dei dedisse.... ecclesiam S. Mariæ de Bervilla super Secanam integre cum omnibus pertinentiis suis in perpetuum, salvo jure pontificali, possidendam et in usus pios convertendam, salva vicaria decem librarum usualis monetæ a nobis et successoribus nostris Vicario conferenda. Vicaria parrochialis,
in Charta ann. 1309. tom. 1. Chartul. S. Vandreg. pag. 931. Charta ann. 1377. apud Kennett. in Antiquit. Ambrosd. pag. 511 :
Vicaria in capella de Hedingdon.... consistit in omnibus obventionibus altaris, cum minutis decimis totius parochiæ, exceptis decimis agnorum et decimis casei de curia domini provenientibus... Et valet Vicaria quinque marcas et amplius, tota autem ecclesia xx. marcas.
Occurrit rursum ibidem pag. 193. 483. 505. et 543. apud Lobinell. tom. 3. Hist. Paris. pag. 603. et in Hist. Mediani Monast. pag. 376. 377. et alibi. []
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vicaria Primæ Missæ, Reditus assignatus pro prima Missa. Charta ann. 1380. apud Ludewig. tom. 1. Reliq. MSS. pag. 401 :
Nicolaus Episcopus Misnensis Vicariam primæ Missæ in Ecclesia parochiali de Kirchhain, vestro monasterio univit.
P. Carpentier, 1766.
Vicaria, Stipendium vicario ecclesiam deservienti assignatum. Charta Gualt. archiep. Rotomag. ann. 1200. inter Instr. tom. 11. Gall. Christ. col. 31 :
Dedimus autem et confirmavimus dictis canonicis omnes prædictas ecclesias,.... salvis honestis Vicariis sacerdotum, in prædictis ecclesiis ministrantium.
P. Carpentier, 1766.
Vicaria, Idem videtur quod Præbenda, cibi scilicet ac potus diurna portio vicario concessa. Charta ann. 1486. inter Probat. tom. 2. Annal. Præmonst. col. 364 :
Campanarius pro salario suo habebit quolibet anno vigintiocto Vicarias, etc.
P. Carpentier, 1766.
Vicaria Cymiterii, Jus sepeliendi in cœmeterio. Charta Guill. de Loischel ex Chartul. S. Dion. de Nogento :
Dono ..... presbyterium S. Martini Loischeli,.... id est, offerendas, sepulturas, primitias, Vicariam et theloneum cymiterii.
Nisi reditum vicariæ intelligas.
P. Carpentier, 1766.
Vicaria Thelonensis, Jus exigendi teloneum. Charta fundat. S. Launom. Bles. ann. 924. inter Instr. tom. 8. Gall. Christ. col. 412 :
Do et concedo.... S. Launomaro et monachis ejus.... omnes consuetudines ipsius (pagi), terras et aquas, videlicet totam Vicariam thelonensem, rota ticum, bannum, feoda, etc.
Vicarii Imperii dicti sunt, quos Imperatores et Reges Romani, cum ipsi per se negotiis regni et Imperii sufficere non possent, ex aulæ suæ proceribus constituebant, qui vice illorum cognitioni causarum præessent ; et horum quidem munus, cum persona, quæ eidem præficiebatur, exspirabat. Ejusmodi fuerunt, quos in Germaniæ Principatibus delegare solebant Imperatores, qui sub dignitate Comitis Palatii, vices Imperatorias agebant, et in iis supremo jure causas dijudicabant. Neque omnino diversi ab iis, qui vulgo
Vicarii Generales Imperii nuncupantur, quibus scilicet Imperator, in certis districtibus, Vicariam Imperatoriæ potestatis et dignitatis committit, seu ad vitam, seu etiam in liberos masculos translata eadem dignitate. Quæ quidem Vicaria maxime dari consueverat in Italia et Gallia, quo rarius accedebant Imperatores. Charta Ottonis I. Imper. ann. 962. apud Murator. tom. 20. col. 626 :
Creamus dictum Valterium Vicarium Imperialem et primum Marchionem Mantuæ.
Charta Friderici Imp. ann. 1248. apud Guichenonum :
Thomas de Sabaudia Comes, sacri Imperii a Papia superius Generalis Vicarius.
Alia ejusdem Imper. ann. 1249. apud eumdem :
Ipsum (Thomam) nostrum et sacri Imperii generalem Legatum in partibus ipsis duximus statuendum.
Inventar. Chartar. Reg. ann. 1482. fol. 281. v° :
Rotulus in papiro non signatus continens quandam informationem factam contra præsumentes defuncto Imperatore Vicariatus Imperii nomen sibi attribuere, maxime in partibus Mediolanensibus. De anno 1308.
Guillelmus Comes de Monteforti pro Seren. D. Ludovico D. G. Roman. Rege in Mediolano et ejus Comitatu specialis, et in tota Lombardia Vicarius Generalis
, in Charta ann. 1327. in qua fit mentio Bertholdi Comitis de Marsteten, [] dicti Nysfen,
olim Regis Henrici in partibus Italiæ Vicarii Generalis
. Matthæus Vicecomes D. gratia....
Serenissimi D. Henrici Romanorum Regis et sacri Imperii in civitate et districtu Mediolani Vicarius Generalis
ann. 1312.
Joannes Galeatius Vicecomes Mediolani, Imperialis Vicarius generalis
, in Chron. Andr. Danduli apud Murator. tom. 12. col. 478. Rupertus Imp. Brunorium de la Scala, et filios masculos legitimos, Vicarios generales constituit in civitatibus Veronæ et Vincentiæ et eorum territoriis, constitutione ann. 1434. quæ descripta legitur apud Goldastum tom. 1. pag. 395. De Vicariatu Imperii in Regno Arelatensi Carolo V. Regi Franciæ, tum Delphino, a Carolo IV. Imp. concesso, egerunt Anton. Dominici in Assertore Gallico pag. 234. 235. et alii. Adde Bodinum lib. 1. de Republ. cap. 9. pag. 137. Formula vero dandi Vicarium Imperii, habetur apud Petrum de Vineis lib. 3. Epist. 79. lib. 5. Epist. 1. et apud Goldastum tom. 1. Constitut. Imper. pag. 395. 396.
Vicarii præterea Imperii appellati, quos Imperator, extra provinciam discedens, veluti in Italiam proficiscens, in Reipublicæ administratione sibi substituebat. Ita Otto M. in Italiam proficiscens Vicarium ordinavit, sibique substituit absenti Hermannum Brunswicensem : Fridericus I. filios suos Regem Henricum, et Philippum Sueviæ Ducem : Otto IV.
quo tempore profectus est Romam coronari in Imperatorem, Imperium supra Mosellam fratri suo Henrico Palatino regendum
dimisit, ut est apud Cæsarium Heisterbach. lib. 1. Henricus VII. filium Johannem Bohemiæ Regem, et Berchtoldum Hennembergicum, primum ejus familiæ Principem : Sigismundus Cæsar, Guillelmum Bavariæ Ducem ; Ludovicus Bavarus Cæsar consensu Imperii Principum Ottonem Austriæ Ducem Vicarium Imperii constituit Paduæ et Tarvisii ; et ab eodem Ludovico Cæsare Edwardus Angliæ Rex Generalis Vicarius per Germaniam deputatus est, apud Froissart. 1. vol. cap. 35. Codex reg. 10197. 2. 2. fol. 110. r° :
Anno Domini 1338. Ludovicus IV. Romanorum imperator.... apud Confluenciam supra Rhenum tenuit consistorium imperiale, in quo..... de consilio Electorum, principum et procerum suorum, Eduwardum III. regem Angliæ personaliter ibi præsentem, Vicarium imperii solempniter constituit.
Idem Rex ab eodem Cæsare Ludovico et Ordinibus Imperii per Galliam et regnum Arelatense constitutus est, teste Goldasto tom. 3. pag. 411. Rupertus Imp. Romam proficiscens coronam suscepturus, Ludovicum Palatinum Comitem Rheni filium, in absentia sua, in Germania, Gallia, et regno Arelatensi Vicarium constituit, ut est apud eumdem Goldastum tom. 1. pag. 381. Quæ quidem Ruperti Constitutio docet præterea,
de Jure Comitatus Rheni fuisse, et esse, quod cum Romanus Imperator vel Rex ultra montes in Italiam ingressus fuerit, in ipsius absentia Vicariatum Imperii in Germania, Gallia, et regno Arelatensi, ad Comitem palatinum Rheni pertinuisse et pertinere
. De quo quidem Comitis Palatini jure, ut et de Vicariatu Imperii, qui ad eum, et Ducem Saxoniæ, durante interregno, pertinet, docte disputat Wicfordius in tractatu Gallico de Electione Imperatoris cap. 12. cui adjungendus Christophorus Gewoldus in Tract. de Septemviratu Imperii cap. 11. Vide supra Electores. []
P. Carpentier, 1766.
Vicarios autem Imperii in Italia, vicariatus honore et jurisdictione, morte imperatoris qui illos constituerat, privari, atque ad Romanum pontificem continuo pertinere illius exercitium, statuere nititur Joannes PP. XXII. in Constit. ex ejusd. Reg. fol. 102. r° :
In nostram et fratrum nostrorum deductum est, fama divulgante, notitiam, quod licet de jure sit liquidum et ab olim fuerit inconcusse servatum quod, vacante imperio, sicut et nunc per obitum quondam Henrici Romanorum imperatoris vacasse dinoscitur, cum in illo ad secularem judicem nequeat haberi recursus, ad summum Pontificem, cui in persona beati Petri terreni simul et cœlestis imperii jura Deus ipse commisit, imperii prædicti jurisdictio, regimen et dispositio devolvuntur, et ea, tempore durante ipsius vacatione imperii, per se vel alium seu alios exercuisse noscitur in imperio memorato. Nonnulli tamen in Italiæ partibus, potestatis et dignitatis fastigium illicite ambientes, in nostrum et sanctæ Romanæ ecclesiæ matris, quantum in eis est, præjudicium evidens ac diminutionem honoris et juris, vicariatus seu alterius cujuscumque nomen officii, quod ipso imperatore vivente, ex ipsius commissione gerebant in certis terris, territoriis, sive locis, post decessum ipsius, absque nostra vel Apostolicæ sedis petita vel obtenta licentia, retinere sibi, et nonnulli etiam de novo assumere quod non gesserant, aut gestum antéa, posteaquam dimissum, resumere temerariis ausibus præsumpserunt ...... Præsentiam auctoritate monemus, sub excommunicationis pœna, omnes et singulos, cujuscumque status, præminentiæ, dignitatis aut conditionis existant,... quatenus de cætero a denominatione hujusmodi seu nominis assumptione, resumptione ac retentione prædictis, necnon usu, potestate et exercitio supradictis prorsus abstineant et omnino desistant.
P. Carpentier, 1766.
Vicarii Romæ appellati Præfecti urbis. Bonincont. in Hist. Sicul. part. 3. apud Lamium in Delic. erudit. pag. 300 :
Ea tempestate duo Urbis præfecti, quos Vicarios adpellabant, rempublicam administrabant, iique a senatu Romano creabantur, et annuum magistratum cum potestate summa habebant.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vicarii, Fidejussores, apud Leonem et Anthemium in leg. omnes. 33. § in hac C. de Episc. et Cleric. ex Pancirolo lib. 1. Thesaur. var. lect. cap. 77. Cod. lib. 1. tit. 3. const. 33. § 3.
Vicariæ fidejussiones.
Vicarius, Campio, pugil, qui pro alio monomachiam seu duelli, vel quodlibet aliud vulgare judicium, exsequitur et experitur. Hincmarus remensis de divortio Hlotarii, interrog. 1 :
Quæ ipsa denegans, probationis autore, testibusque deficientibus, judicio Laicorum nobilium, et consultu Episcoporum, atque ipsius Regis consensu, Vicarius ejusdem fæminæ ad judicium aquæ ferventis exiit, et postquam incoctus fuerat ipse repertus, etc.
Infra, interrogat. 6 :
Vicarius ipsius in judicium exiens incoctus evasit.
Atto Vercellensis Episc. de Pressuris Ecclesiast. :
Ad pugnam producere (heu) nostros compellimur Vicarios, ut vel istorum cæde victi, vel illorum quasi absoluti esse videamur, etc.
Notitia ann. 961. in Tabular. Abb. Belliloci in Lemovicib. :
Judicavit prædictus Raymundus et alii Venerabiles et assistentes, et ut ipsi duo prætaxati viri Vicarios sibi duos eligerent ad certamen expeditos, quo Dominus manifestare dignetur veritatem hujus rei, [] quod ita factum ; nam secunda diei hora et certantibus usque ad solis occasum, etc.
Vicarii Servi, Qui vices domini agunt in villis ac prædiis ; villici ministeriales, in Chronico Reicherspergensi. Gloss. Lat. Græc. : Vicarius, δοῦλος οἰϰέτου : in Cod. Reg. additur Gallo, seu galo. Tabul. S. Albini Andegav. :
Ego Zacharias filius Frotmundi Vicarii de Credone :
idem qui Villicus Credonensis, in alia Charta ejusdem Tabul. dicitur. Donatio ann. 1103. inter Probat. tom. 2. novæ Hist. Occitan. col. 364 :
Cum omnibus fevalibus et Vicariis utriusque sexus, etc.
Charta apud Ughellum tom. 1. Ital. sacræ col. 1429. edit. ann. 1717 :
Statuimus ut universæ Andreæ quondam prædecessoris sui donationes, præstationes, precariorum seu libellorum, atque Vicariorum conscriptiones... irritæ sint.
De iis exstat vetus Notitia in Tabulario Abb. Belliloci in Lemovicib. :
In istis vero curtibus servos Vicarios debemus imponere, ut fideliter exigant servitia dominis suis, omnes servos istos eligimus ex Lemovicino de Curto Camayraco. Imprimis in Curte de Favars elegimus judicem servum, nomine Johannem. In Curte vero de Agiraco imponimus judicem servum, nomine Imonem,..... per omnes curtes sive villas imponimus judices servos, in tali convenientia, ut nullus ex illis, neque de posteris eorum efficiatur miles, neque ullus portet excutum, neque spadam, neque ulla arma, nisi tantum lanceam, et unum esperonem, non habeant vestem scissam antea et retro, sed tantum clausæ fiant, vectigalia non exigant ; quamdiu fideles permanserint, si infideles reperti fuerint, perdant totum, et ad servitutem revertant. In unaquaque villa cedimus unum mansum, et in unoquoque manso de tota Vicaria sua damus eis 4. denarios, et unam gallinam, et tertiam partem de omnibus placitis, et de vestionibus similiter ; propter hoc jurent fidelitatem super altare B. Petri in præsentia Abbatis, et Monachis, qui obedientiales fuerint illis diebus. Si ullus ex illis obierit, honor ejus S. Petro remaneat, et seniores sui honorabiliter sepeliant. Si filios legitimos habuerint, major honorem totum teneat, post suum decessum secundus honorem teneat, et sic usque ad ultimum. Et si ullus ex illis abierit, centum solidos successor, qui post eum voluerit, ad Monachos det, et fideliatem faciat, et sic in venturis generationibus.
Vide Servi Vicarii et Villicus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vicarius Vici, Major, apud Aimoinum lib. 2. Mirac. S. Bened. cap. 3. n. 5.
P. Carpentier, 1766.
Vicarius, Inferior justitiæ minister ab aliquo constitutus. Charta ann. 1307. tom. 7. Ordinat. reg. Franc. pag. 239. art. 4 :
Quod servientes in terra ecclesiæ explectabili, quam dicti decanus et capitulum habent, sive alii Vicarii ejusdem ecclesiæ, etc.
Vicarius denique dicitur is, qui vice monasteriorum, aut virorum Religiosorum, vel Ecclesiarum, domino feudali offertur, qui de prædiis ab iis acquisitis, neque amortizatis, respondent, tam de forefacturis, quam de releviis : Vicaire, in Consuet. Aurelian. art. 42. 118. et seqq. et Blesensi art. 44. 45. qui vulgo apud nostros dicitur,
homme vivant, mourant, et confiscant.
<cit>Tabular. Vindocinense Thuan. ch. 128 :
His ita peractis Odo Rufus, in cujus terra vineæ supradictæ consistunt, dicens eas emptas a nobis venditiones, inde 15. solidos requisivit : quos sibi paciscentibus nobis negavit se pro his vineas nobis nisi sub Vicario auctorizare, quo scilicet superstite quietas [] eas haberemus ; defuncto autem, aut ab Odone, aut ab hærede suo relevaremus.
</cit>
<cit>Tabularium Majoris Monasterii :
Mentitus est Monachus illum nostræ terræ illius fuisse Vicarium, et ideo justum esse ut relevaretur, quandoquidem esset defunctus.
</cit>
Vide in voce Relevamentum 2.
Vicarianus. In Novella Justiniani 26.